Quaestio praeambula : Liber secundus — Prologue — François de la Marche

François de la Marche - Prologue

Quaestio praeambula : Liber secundus

[QUAESTIO PRIMA PRAEAMBULA]

[LIBER SECUNDUS]

 

[UTRUM CREATIO SIT DEMONSTRABILIS]

 

[Positio quaestionis]

  1. Circa secundum librum, quaero utrum creatio sit demonstrabilis : quod non, videtur, quia cuius ratio specifica repugnat rationi generis, est incompossibilis et, per consequens, est indemonstrabilis ; sed ratio specifica creationis repugnat rationi generis quia de ratione actionis, quae est genus creationis, est habere subiectum ; de ratione autem creationis est non habere subiectum : quae sunt opposita ; ergo creatio est indemonstrabilis.
  2. Contra : quaecumque sunt idem formaliter, si unum est demonstrabile, et reliquum ; sed materia prima et eius creatio sunt idem formaliter.
  3. Patet, quia si distinguerentur, tunc creatio esset accidens et haberet subiectum ; sed materia prima est demonstrabilis, ex I Physicorum ; ergo et eius creatio est demonstrabilis.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo. Hic sunt duo videnda : primo, quid sit creatio ; 2°, utrum sit demonstrabilis.

 

 

[ARTICULUS PRIMUS]

[QUID SIT CREATIO]

 

[Creatio est productio totalis secundum omnia principia intrinseca particularia et universalia]

  1. Quantum ad primum, dico, secundum alia dicta, quod creatio est rationalis rei productio secundum omnia principia rei intrinseca simpliciter ; sed non sic animal simpliciter, et nullus sic animal universaliter, ita ista simul stant quod, per creationem, quodlibet principium rei accipiat esse simpliciter, non tamen universaliter ; similiter totum essentiale, compositum ex materia et forma, accipit per generationem esse simpliciter, non tamen universaliter, quia non secundum quodlibet principium componens quia non secundum materiam et formam ; ita totum universale, in quolibet individuo, accipit esse simpliciter per creationem, non tamen accipit esse universaliter per creationem in aliquo individuo uno.
  2. Et ita creatio est productio totalis secundum omnia principia intrinseca particularia et universalia, sed differenter : quia secundum principia particularia est productio totalis universaliter quia est productio totalis secundum alia principia particularia universaliter, et non solum simpliciter ; secundum autem principia universalia est productio totalis simpliciter, sed non universaliter, propter latitudinem principii universalis ad multa particularia.

 

[Probatio assumpti]

  1. Assumptum probo.

Nulla productio, habens terminum realiter convenientem cum alio termino, attingit illum terminum universaliter, sed solum simpliciter : patet, quia tunc attingeret simul duos terminos disparatos, realiter distinctos ; sed quaelibet individua, sub eadem specie contenta, habent aliquam unitatem realem communem inter se, praeter proprias unitates quibus distinguntur ; ergo productio nullius individui est productio eius secundum alia principia eius universaliter.

  1. Minorem probavi alias tripliciter : primo, quia unitas non removetur ab aliquibus nisi propter diversitatem oppositam vel propter diversitatem intercedentem diversitatem oppositam illi unitati ; sed diversitas specifica opponitur unitati specifice, et non diversitas numeralis, nec diversitas numeralis includit diversitatem specificam ; ergo unitas specifica non removetur realiter a duobus individvis eiusdem speciei propter diversitatem numeralem nec propter diversitatem specificam quia illa non est in eis ; ergo remanet in eis unitas specifica realis, sicut remanet in quolibet individuo per se sumpto.
  2. Secundo, maior diversitas, superveniens minori diversitati, removet aliquam unitatem oppositam quam [non] removet minor unitas ; patet, quia causa imperfectior, sine causa perfectiori, non potest in proprium effectum cause perfectioris ; sed diversitas minor est inferior diversitate maiori, ergo non potest in proprium effectum maioris diversitatis ; proprius autem effectus diversitatis maioris est removere unitatem sibi oppositam, ergo minor diversitas, in maiori diversitate, non potest removere unitatem oppositam maiori diversi tati ; sed diversitas specifica est maior diversitate numerali et est realis sicut diversitas numeralis, quia duo individua diversarum specierum differunt specifice realiter sicut differunt numero realiter ; ergo diversitas specifica realis removet aliquam unitatem realem quam non removeret diversitas numeralis in his quae sunt eiusdem speciei ; relinquit aliquam unitatem realem in eis quam non relinquit diversitas specifica in his quae differunt specie ; sed illa unitas non est nisi unitas specifica ; ergo etc.
  3. Item, tertio, diversitas numeralis non removetur ab aliquibus nisi propter aliquam unitatem realem oppositam vel disparatam ; sed diversitas specifica est diversitas realis, et removetur ab individvis eiusdem speciei quia illa non differunt specie realiter ; ergo removetur ab eis propter aliquam unitatem oppositam vel disparatam ; sed non removetur ab eis propter unitatem numeralem, quia diversa individua numero non habent inter se aliquam unitatem numeralem, nec removetur ab eis propter diversitatem numeralem, quia diversitas numeralis non repugnat diversitati specifice, sed stat simul cum ea ; ergo removetur ab eis propter unitatem realem specificam.

 

[Responsio ad probationes praecedentes]

  1. Respondetur ad primam, quod entitas specifica est duplex : quaedam quasi natura ; in quolibet individuo per se sumpto est una specie, et illa est realis, quia natura cuiuslibet individui, per se sumpti, est una realiter, non solum numero, sed specie, et ista removetur ab aliquo eorum propter diversitatem numeralem ; alia est unitas specifica communis omnibus individvis sub specie : est unitas rationis, et talis non removetur propter diversitatem numeralem, et ita unitas realis specifica non removetur ab individvis propter aliquam diversitatem numeralem, quia nulla talis unitas realis est communis eis.
  2. Contra : non vadit ad rationem omnis unitas quae removetur ab aliquibus duobus inter se [magis] quam alterum eorum ad se ipsum ; sed etiam unitas specifica realis removetur a duobus individvis inter se quia non habent inter se aliquam unitatem specificam realem, et talis unitas non removetur ab aliquo individuo per se, quia natura cuiuslibet individui est una specifice realiter ex datis ; ergo unitas specifica realis non removetur a duobus individvis inter se magis quam ab altero eorum per se nisi propter aliquam diversitatem quae est inter ipsa, quae non est in altero ipsorum per se ; sed talis diversitas non est nisi diversitas numeralis quae non repugnat diversitati specifice ; ergo habent inter se unitatem realem specificam, sicut habet quodlibet eorum per se.
  3. Ad secundam rationem dicitur, per interemptionem, quod maior diversitas non removet aliquam unitatem quam non removeat minor diversitas, quia in diversitate sunt diversi gradus alterius rationis, et ita una diversitas minor poterit removere non solum unitatem oppositam, sed etiam unitatem disparatam, oppositam maiori unitati.
  4. Contra : ratio stat, quia causa imperfectior non potest in effectu causae perfectioris sine ea ; sed minor diversitas est inferior, in ordine diversitatis, maiori diversitate ; ergo non potest in effectum eius proprium sine ea ; effectus autem proprius eius est removere unitatem sibi oppositam ; ergo etc.
  5. Ad tertiam rationem, dicitur quod maior diversitas removetur non solum per unitatem oppositam, sed etiam per unitatem disparatam.
  6. Contra : quaero : quae est ista unitas disparata per quam removetur diversitas specifica a diversis individvis eiusdem speciei ? Non est unitas numeralis, quia non sunt unum numero, sed diversa numero ; ergo est unitas specifica quia, praeter unitatem specificam, non est aliqua unitas inferior nisi numeralis : et ita stat ratio.
  7. Addo ad unitatem principalem : quaecumque habitudines reales non differunt inter se nisi ex distinctione extremorum : si habitudines sunt distincte realiter, et extrema sunt distincta realiter ; da oppositum, quod extrema non sunt, et habitudines sint distinctae ; iam habitudines non differunt ex extremis, sed diversitas numeralis et diversitas specifica, in his quae differunt numero et in his quae differunt specie, sunt duae diversitates reales.
  8. Patet, quia diversa numero realiter differunt, et diversa specie realiter differunt, et iste diversitates non differunt nisi penes extrema ; patet ex definitione, quia diversa specie sunt quae non habent unam naturam specie, et diversa numero quae non habent unam naturam numero ; ergo fundamenta eorum differunt realiter ; sed fundamenta earum sunt natura singularis et natura specifica ; ergo natura singularis et natura specifica differunt in eodem realiter, id est ex parte rei ; ergo et unitates earum, quia quamlibet entitatem consequitur propria unitas ; ergo unitas specifica ex parte rei est alia ab unitate numerali, et ita est minor ea et communis ad plura individua.
  9. Item, intellectus non potest abstrahere unum oppositum ab alio, sicut non potest abstrahere album a non albo, quia tunc esset fingere et non abstrahere ; similiter non potest abstrahere ens a non-ente ; sed unum realiter et non-unum realiter sunt opposita ; ergo intellectus [non] potest abstrahere unum formaliter a non-uno formaliter, sed abstrahit intellectus ab individvis unam naturam formaliter et non fingit eam, quia abstrahentium non est mendacium, secundum Philosophum ; ergo natura abstracta, ante abstractionem, est una formaliter in individvis ; igitur ex parte rei confirmatur quia intellectus non potest abstrahere idem formaliter a se ipso ; sed intellectus abstrahit colorem ab albedine formaliter, ergo, ante abstractionem, est aliqua distinctio inter albedinem et colorem in re.
  10. Item, illud percipitur a visu a remotis, non percepta albedine ; ergo ex natura rei non distinguitur ab albedine, et ista distinctio non est ex parte medii nec ex parte potentiae, quia potentia est eadem ex parte utriusque, similiter medium est idem ex parte utriusque ; ergo distinctio venit ex parte obiecti.

 

[Contra conclusionem Scoti. Exemplum de asino]

  1. Contra istam arguitur, videlicet conclusionem.
  2. Primo, posito quod unus asinus fuerit creatus iam est annus et conservatus usque hodie, et alius asinus creetur hodie, tunc arguitur : nulla realitas asini creati ab anno fuit heri simpliciter nihil. Patet, quia ponitur conservatus heri ; sed omnis realitas asini creati hodie fuit heri simpliciter nihil : patet, quia creatio est simpliciter de nihilo productio ; ergo nulla realitas asini creati hodie est simpliciter realitas asini creati ab anno ; ergo nulla realitas est in eis communis.

 

[Opinio Damasceni et Commentatoris]

  1. Item, arguitur per Damascenum, primo libro, capitulo XI, quod in creaturis communitas ratione consideratur, diversitas autem re.
  2. Item, per Commentatorem, I De Anima, commento 8, quod universalia non habent esse extra animam, sed intellectus est qui agit universalitatem in rebus.
  3. Item, Commentator, XII Metaphysicae, comment : Universalia apud Aristotelem sunt collecta ex particularibus ab in tellectu, qui accipit inter ea consimilitudinem, et facit ea unam intentionem, Plato vero ponebat universalia existentia extra animam per se.

 

[Ad rationes in contrarium]

  1. Ad primum, respondeo tripliciter.
  2. Primo, quod arguit in quatuor terminis, quia ex propositionibus de praeterito infert conclusioni de praesenti, sic : nulla realitas asini creati ab anno fuit heri simpliciter nihil ; omnis realitas asini creati hodie fuit heri nihil : quae propositiones ambae sunt de praeterito ; ergo nulla realitas [asini] creati hodie est simpliciter realitas asini creati ab anno : non sequitur, quia conclusio est de praesenti.

Sed deberet inferri : ergo nulla realitas asini creati hodie fuit heri simpliciter realitas asini creati ab anno : concedatur.

  1. Sed non sequitur : nulla realitas asini creati hodie fuit heri simpliciter realitas asini creati ab anno ; ergo non est hodie una simpliciter alia : non sequitur ; sicut non sequitur : nulla realitas asini creati hodie coexistit simpliciter heri asino creato prius ; ergo non coexistit sibi realiter hodie.
  2. Secundo, concessa illa conclusione, quod « nulla realitas asini creati hodie sit simpliciter realitas asini creati prius », non sequitur : ergo unitas specifica non est unitas realis, quia non omnis unitas realis est unitas simpliciter, sicut non omnis entitas realis est entitas simpliciter. Sicut non sequitur : Ethiops est realiter albus ; ergo est albus simpliciter ; non sequitur : unitas specifica est unitas realis, ergo est unitas simpliciter : non sequitur. Et ita ex hoc, quod una realitas non affirmatur simpliciter de alia, non sequitur quod inter ipsa non sit aliqua unitas realis.
  3. Tertio, dico quod arguit in propositionibus multiplicibus, quia ista propositio : nulla realitas asini creati ab anno fuit heri simpliciter nihil : dico quod nulla realitas particularis asini creati ab anno fuit heri simpliciter nihil, tamen realitas asini creati ab anno specifica, fuit heri simpliciter nihil et fuit simpliciter aliquid, quia non fuit aliquid universaliter, sed solum simpliciter : et, sicut dictum est, aliud est unitatem specificam universaliter esse nihil, et aliud est unitatem specificam simpliciter esse nihil ; et ita unitas specifica vel realitas specifica asini creati ab anno, heri non fuit universaliter nihil, sed fuit simpliciter nihil et fuit simpliciter aliquid ; nec ista sunt contradictoria nisi sola voce, quia terminus communis, indefinite sumptus sine aliqua distinctione universali, simul recipit praedicamenta opposita. Sicut ista sunt simul vera : homo est albus ; homo non [est] albus, pro diversis.
  4. Nulla autem realitas specifica habet quamdam latitudinem entitatis, ideo de ipsa, sine distributione, simul stant quod sit simpliciter aliquid et simpliciter nihil, et ita non sunt contradictoria ; sed quod sit universaliter nihil et simpliciter aliquid, ista sunt contradictoria ; creatio autem est productio totalis secundum omnia principia particularia et universalia simpliciter, sed non universaliter : et ita non sequitur conclusio intenta.

 

[Ad dictum Damasceni]

  1. Ad dictum Damasceni, dico quod est ad oppositum, quia in eodem capitulo ipse dicit quod in divinis communitas consideratur re et divisio personarum ratione ; in creaturis autem divisio hypostasum consideratur re et communitas ratione ; sed certum est quod divisio hypostasum in divinis sic consideratur a ratione quod non facta a ratione, sed est in re ipsa, quia personae divinae realiter distinguntur ; ergo et communitas hypostasum in creaturis sic consideratur ratione quod non est facta a ratione, sed est in re ipsa. Et ita nihil est ad oppositum.
  2. Quid ergo vult dicere Damascenus ?

Dico quod loquitur ibi de divisione separationis, quarum una separatur ab alia, et istud est sola ratione in divinis quia, licet perfectione[s] divinae realiter distinguantur, tamen quaelibet earum est realiter in alia, non separata ab ipsa et, per oppositum, communitas in creaturis est rationis, quia indivisio separationis unius individui ab alio non est secundum rem, sed secundum rationem tantum, quia realiter separatur loco et tempore, sicut ipse dicit ibidem ; sed indivisio et separatio ipsorum, secundum locum et tempus, est solum per actum rationis abstrahentis ea a loco et tempore : et de isto loquitur ibi, sicut patet inspicienti totum.

Non autem loquitur de indivisione unitatis.

 

[Ad Commentatorem]

  1. Ad Commentatorem, I De Anima, et XII Metaphysicae, dico quod eo modo negat universalia extra animam quo modo ponebat Plato ea extra intellectum, sicut patet in eisdem com positionibus allegatis. Unde, sicut Plato ponebat universale separatum a singularibus, separatum secundum rem, I Metaphysicae negat Philosophus et Commentator universale separatum extra animam ; sed si sic, separatum a singularibus habet esse solum in intellectu, et ideo apud intellectum, universale habet modum unitatis numeralis, quia sicut unum numero est indivisum, ita universale, apud intellectum, est indivisum, et ideo istud est universale in actu ; in rebus autem extra non habet esse separatum : et tale non negat, quia est unum in potentia, id est admixtum cum divisione.
  2. Et quod haec sit intencio sua, patet III De Anima, commento : Et omnia dicta ab Aristotele in hoc sunt quod nulla universalia esse habent extra animam, quod intendit Plato. Quoniam, si ita esset, non indigeret ponere intellectum agentem.

 

 

[ARTICULUS SECUNDUS]

[UTRUM CREATIO SIT DEMONSTRABILIS]

 

[Opiniones variae]

  1. Quantum ad secundum articulum, utrum creatio-actio sit demonstrabilis de Deo, dicit hic unus quod forma syllogistica non tenet in divinis ; et si sic esset, nihil esset demonstrabile de Deo.
  2. Dicit alius, compar eius : forma syllogistica tenet in divinis, sed non tenet in terminis modificatis. Dicit tertius auxiliator quod forma syllogistica non tenet in terminis singularibus.

 Dicunt omnes tres quod modificatio in terminis singularibus est inutilis.

 

[Quatuor conclusiones opponit]

  1. Pono quatuor conclusiones oppositas.
  2. Prima conclusio est quod forma syllogistica tenet in divinis, et non tenet ultimate nisi in divinis ; secunda conclusio est quod forma syllogistica tenet in terminis modificatis ; tertia conclusio, quod forma syllogistica tenet in terminis singularibus, et non tenet ultimate [nisi] in terminis singularibus ; quarta conclusio, quod forma syllogistica non tenet in terminis singularibus ultimate nisi virtute alicuius modificationis eius competentis.

 

[Primam conclusionem probat : quod forma syllogistica tenet in divinis]

  1. Primam conclusionem declaro.

Primo, omnis syllogismus, qui tenet gratia formae, tenet in qua cumque materia. Probo : quia syllogismus, qui tenet gratia formae, tenet in quocumque salvatur sua forma, aliter nullus syllogismus teneret gratia formae ; forma autem syllogistica potest salvari in quacumque materia ; sed syllogismus, qui non tenet in divinis, non tenet in omni materia, quia non tenet in materia [divina], quae est prima et summa materia. Si ergo nullus syllogismus tenet in divinis, nullus syllogismus tenet gratia formae, sed solum gratia materiae, et ita omnis coniugatio erit inutilis, quia non est aliqua coniugatio quae non teneat in aliqua materia, et ita negans formam syllogisticam tenere in divinis, negat formam syllogisticam tenere simpliciter in omni materia.

  1. Item, in quacumque materia tenet primum principium, in eadem materia tenet forma syllogistica. Probatio : quia principium non est principium nisi respectu alicuius, quia principium principiati principium, I Physicorum ; si principium, et principiatum est ; sed primum principium non est principium sui, quia tunc idem esset principium et principiatum ; ergo est principium respectu alterius, sed non nisi respectu conclusionis, quia nihil est principiatum a principio complexo nisi conclusio vel aliquid conclusum per ipsum ; sed principium non potest applicari ad conclusionem nisi mediante forma syllogistica per quam applicatur ad conclusionem.
  2. Sed primum principium tenet in divinis : patet dupliciter : primo, quia de quolibet necesse est esse vel non esse, et de quolibet affirmatio vel negatio nulla, IV Metaphysicae ; sed non esset de quolibet istud principium, videlicet nisi esset verum in divinis ; ergo tenet in divinis.
  3. Secundo, tenet ratione, quia in quacumque materia non tenet primum principium, in illa materia potest stare oppositum primi principii ; sed oppositum primi principii est quod contradictoria sunt simul vera vel simul falsa ; si ergo primum principium non tenet in divinis, sequitur quod in divinis contradictoria erunt simul vera vel simul falsa : et iste est error antiquorum, IV Metaphysicae. Et sic perit fides nostra, quia ista essent simul vera : « Deus est Deus » et « Deus non est Deus » ; « Pater est Pater », et « Pater non est Pater ».
  4. Item, tertio, negans formam syllogisticam, movetur per formam syllogisticam ad negationem ; sed negans formam syllogisticam in divinis, negat omnem syllogismum gratia formae, ut prius deductum est ; ergo talis negat formam syllogisticam simpliciter et ponit formam syllogisticam simpliciter : et ita ponit incompossibilia.
  5. Probatio maioris : negans formam syllogisticam, aut negat eam sine ratione aut per rationem : si negat eam sine ratione, et syllogismus est quaedam ratio, ergo negat rationem sine ratione ; si autem negat eam per rationem, aut illa ratio tenet, aut non tenet : si non tenet, ergo frustra negat eam ; si autem tenet, et propter istam rationem qua tenet, negat formam syllogisticam, ergo iam supponit formam syllogisticam tenere, quia supponit istam rationem per quam negat tenere, et ista ratio reducitur ad formam syllogisticam ; ergo negans formam syllogisticam ponit formam syllogisticam. Ideo cum tali non est disputandum, quia cum illo qui negat, medium disputationis est syllogismus ; ergo cum negante syllogismum simpliciter, non est disputandum ; sed talis est qui negat syllogismum tenere in divinis, quia [si] syllogismus non tenet in divinis, non tenet gratia formae, et ita non est syllogismus simpliciter ; ergo cum tali non est disputandum.
  6. Item, quaero : quare syllogismus non tenet in divinis ? Aut quia termini sunt illimitati, forma syllogistica non tenet in divinis ; eadem ratione, quia termini sunt [illimitati], primum principium non tenet in divinis, immo, eadem ratione, nulla propositio est vera in divinis.
  7. Probo : quia non alia connexio requiritur conclusionis ad praemissas quam praedicati ad subiectum primi principii et cuiuscumque propositionis essentialis minor, quia principia sunt certiora conclusionibus ; si ergo, propter limitationem terminorum, conclusio non potest reduci in principia per formam syllogisticam, eadem ratione, propter limitationem terminorum, praedicatum primi principii non potest connecti subiecto eius, nec principium cuiuscumque propositionis essentialis poterit connecti subiecto eius in divinis.
  8. Si autem non tenet in divinis quia termini sunt singulares in essendo, eadem ratione, non teneret in creaturis, quia omnes termini extra animam sunt singulares in essendo extra, quia, secundum eum, natura specifica non habet aliquam unitatem realem extra intellectum, communem individvis ; si autem non tenet in divinis quia termini sunt singulares non solum in essendo realiter, sed etiam in intelligendo apud intellectum, hoc est falsum, quia in divinis possunt formari propositiones universales vere.

In divinis, dicendo : quodlibet essentiale est communicabile ; nullum notionale est communicabile tribus ;

ergo nulla est causa : nec illimitabilitas terminorum, nec singularitas terminorum in essendo, nec singularitas terminorum in intelligendo, quasi forma syllogistica non teneat in divinis sicut in aliis tenet.

  1. Item, quanto materia est magis necessaria, tanto magis tenet in ea forma syllogistica ; patet, quia quanto materia est magis necessaria, tanto propositiones sunt magis necessariae ; et quanto propositiones sunt magis necessariae, tanto connexio conclusionis ad praemissas est magis necessaria, unde in materia naturali forma syllogistica magis tenet quam in materia non naturali, eo modo quo potest esse ibi magis ; sed materia divinorum sola est summe necessaria, quia nulla materia est necessaria nisi participative respectu necessitatis divinorum ; ergo forma syllogistica summe tenet in divinis magis quam in aliis, et non [nisi] in divinis tenet summe, et magis tenet ad intra quam ad extra, quia [in] materia [ad] intra non [minus] tenet [quam] in materia divinorum ad extra : et ita nihil posset demonstrari de Deo, nec a priori nec a posteriori ; et ita Deum esse esset desperatum, non demonstrabile : quod est contra Avicennam, I Metaphysicae, et Philosophum VIII Physicorum et XII Metaphysicae ubi probat primum principium esse, et contra omnes philosophantes.

 

[Secundam conclusionem probat : quod forma syllogistica tenet in terminis modificatis]

  1. Secundam conclusionem probo : in quibuscumque terminis tenet primum principium, tenet forma syllogistica, quia primum principium non applicatur ad conclusionem nisi mediante forma syllogistica, ut prius dictum est ; sed primum principium tenet in terminis modificatis ; ergo forma syllogistica tenet in terminis modificatis.
  2. Probatio minoris dupliciter.
  3. Primo, quia in quibuscumque terminis non tenet primum principium complexum, in illis terminis potest stare oppositum primi principii ; sed oppositum primi principii non potest stare in terminis modificatis, quia tunc in terminis modificatis contradictoria essent simul vera vel simul falsa, et Sortes simul « esset essentialiter animal » et « non esset essentialiter animal », et Pater « esset simul formaliter Pater » et « non esset formaliter Pater » : quod est error antiquorum philosophorum, IV Metaphysicae ; ergo primum principium tenet in terminis modificatis.
  4. Secundo, probatur minor : quia forma principii primi est formaliter modificata, sicut patet I Elenchorum, quia contraditio est oppositio unius et eiusdem etc., quam etiam replicat in IV Metaphysicae ; sed hic dicitur quod iste determinationes non sunt modificationes, quia modificationes pertinent ad definitionem rei ; iste autem determinationes pertinent ad contraditionis definitionem ; ideo non sunt modi contraditionis : determinatio est modificatio ; si ergo sunt determinationes sunt modificationes.
  5. Item, omnis determinatio relativa circumstantionalis est modificatio, quia, si ista non est modificatio, nulla esset modificatio ; sed iste determinationes primi principii sunt determinationes relative circumstantionales ; patet, quia secundum idem et ad idem et similiter sunt quaedam habitudines et quaedam circumstantiae ; ergo iste determinationes sunt formaliter modificationes.
  6. Item, similiter, quae est una determinatio primi principii, est formaliter modus ; ergo etc.
  7. Item, ista responsio confirmat propositum, quia, si iste modificationes sunt de essentia primi principii, ergo primum principium non tenet nisi virtute modificationum, quia non tenet nisi virtute suae essentiae quae est constituta per modificationes. Quod autem dicit quod « sunt de definitione, ideo non sunt modi », non valet, quia modus non potest definiri nisi per modos.
  8. Secundo, non valet quia ista non est definitio essentialis per intrinseca, sed per necessario concomitantia. Probatio : quia inter duo extrema est una habitudo per se contraditionis : iste autem habitudines sunt diversae et alterius rationis ad invicem ; ergo non sunt de essentia contraditionis, licet necessario concomitentur.
  9. Item, secundo, ad principale : nulla conclusio particulata ut particulata sequitur ex praemissis non particulatis vel altera illarum non particulata. Probatio : quia conclusio particularis non sequitur nisi virtute alicuius praemissae particularis subintellectae, quia ex puris universalibus non sequitur nisi conclusio universalis ; sed omnis conclusio modificata, respectu conclusionis simpliciter, est conclusio particulata.
  10. Patet, quia res modificata, ad se ipsam simpliciter acceptam, se habet ut res contracta et particulata ad rem non contractam et particulatam ; ergo nulla conclusio modificata sequitur ex praemissis in mediate non modificatis, ergo oportet alteram ipsarum esse modifica tam consimili modificatione. Conclusionum sunt multae conclusiones modificatae, puta ista, secundum eum : quod essentia et relatio distinguntur formaliter et non realiter : et ad istud adhuc non est responsum, cum animal fuerit factum.
  11. Item, quanto termini sunt magis invariabiles et uniformiter accepti, tanto forma syllogistica magis tenet in eis ; patet, quia omnino committitur fallacia accidentis, quia terminus medius non variatur in ordine ad extrema ; similiter omnes fallaciae quae accidunt ex variatione terminorum vel ex variatione propositionum seu modorum accipiendi propositionem ; ergo quanto termini et propositiones sunt magis invariabiles, tanto magis forma syllogistica tenet in eis, licet termini modificati sint magis invariabiles quam termini simpliciter accepti, et quanto magis modificati, tanto magis invariabiles.
  12. Patet, quia omnis modificatio et determinatio terminorum excludit sive removet aliquam indifferentiam oppositam a terminis, et quanto terminus est minus indifferens, tanto minus variabilis ; ergo quanto termini sunt magis modificati, tanto forma syllogistica non tenet ultimate nisi in termino ultimate modificati ; et ideo, quantumcumque termini vel propositiones sunt multiplices, sunt prius distinguendi quam syllogizetur in eis, sicut Philosophus ponit in II Elenchorum.

 

[Tertiam conclusionem probat : quod forma syllogistica tenet in terminis singularibus]

  1. Tertiam conclusionem probo.

In quibuscumque terminis tenet primum principium, tenet forma syllogistica. Patet, ut prius, quia non applicatur [ad conclusionem nisi mediante forma syllogistica ; sed] primum principium tenet in terminis singularibus et discretis : patet, quia primum principium est de quolibet esse vel non esse, ergo et in terminis singularibus, tamen, quia sine eis non teneret primum principium, tunc in eis posset stare oppositum primi principii, et ita contradictoria possent simul esse vera vel falsa in terminis singularibus : quod falsum est ; ergo in terminis singularibus tenet forma syllogistica.

  1. Item, in illis terminis tenet maxime forma syllogistica in quibus tenet maxime primum principium ; sed primum principium maxime tenet in terminis singularibus. Patet dupliciter : primo, quia conditiones primi principii, quae sunt secundum idem et ad idem, et similiter, in eodem tempore, sunt conditiones indivisibilitatis et determinationis ; termini autem singulares sunt maxime determinati et indivisibiles ; ergo in eis maxime tenet primum principium.
  2. Secundo, quia primum principium non tenet in terminis universalibus distributis directe, nisi virtute singularium implicatorum, in quibus tenet directe. Patet, quia istae propositiones : « omnis homo est animal » et « quidam homo non est animal », ideo non possunt simul esse vere, quia ista « omnis homo est animal » implicat numero, distribuit pro omnibus singularibus ; et ista : « quidam homo non est animal » non potest esse vera nisi pro aliquo singulari de quo affirmatum est per universale « omnis homo est animal » ; ergo istae non sunt contradictoriae : « omnis homo est animal » et « quidam homo non est animal », nisi quia sunt contradictoriae primo singulariter contentae quae implicantur in illis. Et ideo si de aliquo singulari, puta : « Sortes est animal » et « Sortes non est animal », simul starent in veritate iste : « omnis homo est animal » et « quidam homo non est animal » ; ergo contradictoria non tenent in terminis universalibus et indefinitis nisi virtute terminorum singularium in quibus tenent primo et directe.
  3. Confirmatur : quia contradictoria non tenent in propositionibus compositis nisi virtute propositionum simplicium in quas resolvitur propositio composita ; sed omnis propositio universalis est composita ex propositionibus singularibus, quia omnis homo idem est quod iste et ille, et sic de singulis ; similiter propositio particularis quidam homo non est vera nisi pro aliquo singulari ; ergo primum principium contraditionis plus tenet in propositionibus singularibus quam in propositionibus particularibus et universalibus.
  4. Item, quanto termini sunt minus variabiles, tanto forma syllogistica magis tenet in eis, ut prius probatum est ; sed termini singulares sunt minus variabiles quam termini universales ; patet, quia sunt magis determinati, et quanto termini sunt magis determinati, tanto minus variantur ; ergo forma syllogistica maxime tenet de se in terminis singularibus, licet apud nos, qui non possumus habere proprias rationes terminorum singularium nisi per aggregationem terminorum universalium inter se variabilium, forma syllogistica in eis sit imperfecta quoad nos, sic etiam forma syllogistica in substantiis separatis quoad nos est imperfecta, licet secundum naturam sit aeque perfecta in eis sicut in aliis.
  5. Item, in quibuscumque terminis tenet principium, cuius virtute tenet omnis forma syllogistica, in illis terminis tenet forma syllogistica ; sed principium, cuius virtute tenet omnis forma syllogistica, tenet in terminis singularibus.
  6. Probatio minoris : omnis forma syllogistica affirmativa tenet virtute istius principii, etiam cum uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, quia per hoc extrema concluduntur inter se affirmativa, quia sunt unum in medio, eo modo quo fuit dictum in prologo. Et omnis forma syllogistica negativa tenet virtute istius principii : quaecumque uni et eidem non sunt eadem, inter se non sunt eadem, quia per hoc, unum extremum removetur ab alio extremo, quia medium removetur ab ipso quod non removetur ab alio extremo ; sed istud principium quaecumque uni et eidem etc., tenet in terminis singularibus.
  7. Patet, quia, si tunc non esset falsum quia cum universaliter assumatur quaecumque uni et eidem, si non esset verum in terminis singularibus, non esset verum universaliter ; et ita non esset verum gratia formae, sed tantum gratia materiae ; et ita forma syllogistica, quae non tenet nisi virtute istius principii, non teneret gratia formae, sed gratia materiae : quod est falsum ; ergo istud principium tenet in terminis singularibus et, per consequens, forma syllogistica.
  8. Item, propositio particularis est vera in materia contingenti pro aliquo singulari ; sed propositio particularis vel indefinita non [esset] vera in materia contingenti pro aliquo singulari nisi forma syllogistica teneat in terminis singularibus ; ergo etc.
  9. Probatio minoris : ista non est vera pro aliquo singulari, puta pro Sorte : « quidam homo currit » nisi quia « Sortes est quidam homo » et « Sortes currit » ; ergo « quidam homo currit », in tertia figura ; ergo impossibile est propositionem particularem [esse veram] in materia contingenti, nisi forma syllogistica teneat in terminis singularibus in tertia figura, quia ista propositio particularis « quidam homo currit » dependet a duobus singularibus in tertia figura ordinatis, puta : Sortes currit ; Sortes est quidam homo ; ergo quidam homo currit ;

quod tamen particularis non sit vera nisi pro aliquo singulari, non est vera inmediate, sed mediate ; sed omnis propositio mediata est conclusio propositionis inmediate.

  1. Ergo propositio particularis est conclusio propositionis singularis mediante aliqua propositione universali cum illa singulari ad concludendum particularem, quia propositio universalis, in materia contingenti, est magis mediata et remota quam propositio particularis, immo propositio particularis potest esse vera in materia contingenti, propositione universali existente falsa ; ergo propositio particularis, vera in materia contingenti, universali propositione existente falsa, non concluditur ex propositione universali et propositione singulari, [s]ed concluditur ex singulari, cum sit propositio mediata ; ergo concluditur ex duabus singularibus ; ergo omnis propositio particularis vera in contingenti materia concluditur ex duabus propositionibus singularibus ; ergo forma syllogistica tenet in terminis singularibus.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra ista : singularium non est demonstratio neque scientia, I Posteriorum et VII Metaphysicae ; sed demonstratio est syllogismus ; ergo forma syllogistica non tenet in terminis singularibus.
  2. Item, primum principium est principium universale et unum, et non componitur ex propositionibus singularibus, quia tunc essent infinita prima principia.
  3. Respondeo.

Ad primum, dico quod « singularium non est demonstratio ; ergo non est syllogismus » : est fallacia consequentis, quia syllogismus est plus quam demonstratio, quia forma syllogistica potest tenere in terminis singularibus, licet de eis non sit demonstratio. Et ratio est quia in demonstratione concluditur propria passio de subiecto ; singularia autem vel non habent proprias passiones particulares praeter passiones speciei, et sic non erit de eis demonstratio proprii [generis] praeter demonstrationem communem speciei, vel, si singularia habent passiones proprias, illae sunt nobis ignotae, et principia propria sunt nobis ignota per quae debet fieri demonstratio, ideo de ipsis non est demonstratio quoad nos, sicut est de speciebus.

  1. Ad secundum, dico quod est ad oppositum, quia propositio universalis colligitur inductive ex multis singularibus, secundum Philosophum, I Metaphysicae et I et II Posteriorum ; et ideo, cum istud principium de quolibet necesse est esse vel non esse sit quaedam propositio universalis, est collecta ex singularibus.

 

[Quartam conclusionem declarat : quod forma syllogistica tenet virtute alicuius modificationis competentis]

  1. Quartam conclusionem declaro.
  2. Primo, in quibuscumque terminis non tenet primum principium sine modificatione, in illis terminis non tenet forma syllogistica sine modificatione ; sed primum principium non tenet in terminis singularibus sine modificatione.
  3. Probatio : quia in divinis haec est vera : « hic Deus generat » et « hic Deus non generat » ; sed « Deus est incarnatus » pro una persona et « hic Deus non est incarnatus » pro alia persona, et tamen est terminus singularis quia Deus est unus numero ; ergo primum principium non tenet in terminis singularibus in divinis sine modificatione ; ergo nec forma syllogistica.
  4. Item, contra variari medium : necessaria est aliqua modificatio, excludens ipsam variationem medii ; sed in terminis singularibus, contingit variari medium in divinis et in creaturis.
  5. Probatio minoris : quando aliquod medium est illimitatum ad duo opposita, inter se repugnat : ut stat sub uno oppositorum, est alterum virtualiter a se ipso vel stat sub alio opposito ; et sic, ut stat sub uno opposito, variatur taliter a se ipso ut stat sub alio opposito ; patet, quia, ex quo opposita sunt inter se, repugnant medio : ut stat sub uno opposito, repugnat alterum, et ut stat sub altero, non repugnat sibimet ; si ergo variatur medium sub utroque, tunc in medio, ut stat sub uno opposito, repugnat sibi illud oppositum : quae sunt contradictoria.
  6. Patet : si A est illimitatum ad B et C, inter se repugnat A ut stat sub B, repugnat sibi C ; ut autem sub C, non repugnat sibi C ; si ergo A, ut stat sub C, non variatur a se ipso ut stat sub B, et sub B repugant sibi C, et sub C non repugnat sibi C, ergo A, secundum idem, repugnat C ; sed essentia divina, quae est singularibus, est illimitata ad duo opposita inter se repugnantia, scilicet paternitatem et filiationem ; ergo, ut stat sub uno opposito, variatur a se ipsa : ut stat A sub alio opposito causaliter, sibi necessaria est aliqua modificatio, excludens variationem medii in divinis :

haec essentia est haec paternitas ; haec essentia est filiatio ; ergo haec filiatio est haec paternitas : conclusio non sequitur, et praemissae sunt verae et forma est bona.

  1. Quaero ergo : quare non sequitur conclusio ?
  2. Aut quia syllogismus non tenet in divinis, et hoc exclusum est ; aut quia forma syllogistica non tenet in terminis singularibus, et hoc etiam exclusum est ; aut quia termini sunt compositi, et hoc est falsum, quia termini sunt simplices ; aut quia variatur medium : quod est propositum.

 

[Instantia et responsio]

  1. Forte dices sicut quidam socius : dicis quod haec non est vera : « essentia est paternitas ». non [e]vadit.
  2. Arguo in aliis terminis, in quibus non potest negare :

hic Deus est Pater ; hic Deus est Filius ; ergo hic Filius est Pater :

conclusio est falsa, praemissae sunt verae et forma est bona ; ergo medium variatur causaliter in ordine ad extrema, quia accidit huic Deo, in quantum est Pater, quod sit Filius, et e converso ; et ita medium variatur causaliter, licet non varietur formaliter.

  1. Similiter in creaturis : hic color est visus a remotis ; haec albedo non est visa a remotis ; ergo albedo non est color : haec conclusio falsa est, praemissae sunt verae.
  1. Quaero : quare non sequitur conclusio ? Aut quia medium variatur, et sic habetur propositum ; aut quia forma syllogistica non tenet in terminis singularibus : quod falsum est ; quare etc.
  2. Item, ad hoc videtur [esse] Philosophus, I Priorum : Micalus et musicus corrumpetur cras ; Micalus est Micalus musicus ; ergo Micalus corrumpetur cras : hoc autem non sumpto non est syllogismus.

 

[Respondetur tripliciter. Primo]

  1. sed ad istud respondetur tripliciter.

Primo, quod Philosophus accipit ibi terminos singulares pro terminis universalibus indefinite sumptis, et ad hoc allegantur expositiones.

  1. Contra : Albertus in Commento et Robertus dicunt opposita : quod Philosophus accipit ibi terminos singulares pro singularibus.
  2. Item, hoc non soluit propositum, quia licet nomina imponere. Accipio ergo illos eosdem terminos pro singularibus in eadem forma, et arguo sic : hic Michaelus musicus corrumpetur cras ; hic Michaelus, pro eodem, est Micalus musicus ; ergo hic Michaelus corrumpetur cras : non sequitur : conclusio est falsa et praemissae sunt verae.
  3. Ergo quaero : ergo quare non sequitur ? Quia termini sunt in definiti, et forma bona et praemissae sunt verae ; ergo non sequitur conclusio quia medium variatur causaliter in maiori et in minori, licet non varietur formaliter, quia maior est falsa ratione unius extremi, puta musici ; minor est vera ratione alterius extremi, id est Michaeli ; sed si addatur medio, excludetur ista variatio.
  4. Probatio : quia accipiendo in terminis singularibus, pro singularibus : hic Michaelus musicus corrumpetur cras universaliter ; quam ad utrumque extremum : hic Michaelus est Michaelus musicus ; ergo hic Michaelus corrumpetur cras, optime sequitur conclusio ; ergo in terminis singularibus est necessaria modificatio.

 

[Secundo respondetur]

  1. Secundo, respondetur quod conclusio non sequitur quia terminus singularis non potest distribui per signum universale distributiuum quod requiritur ad formam syllogisticam, unde hoc quod dicit Philosophus : Non enim verum est universaliter : « Michealus musicus corrumpetur cras », habet duplicem sensum universalitatis : vel quia Michaelus musicus non corrumpetur cras totaliter, vel quia Michaelo musico non potest addi signum universale quod requiritur ad formam syllogisticam : Philosophus autem intelligit secundo modo, et non primo.
  2. Contra : quia in terminis singularibus, non distributis per aliquod signum universale, tenet forma syllogistica : hoc probatum est in tertia conclusione, quia : Sortes est homo ; Sortes currit ; ergo homo currit, optime sequitur.
  3. Item, hoc nihil est ad mentem Philosophi, quia id quo posito vel non posito, habetur forma syllogistica, illud non requiritur ad formam syllogisticam ; sed in istis terminis, accipiendo universaliter pro totaliter, et non pro omni, sequitur conclusio.

Patet, quia sequitur : Michealus musicus corrumpetur cras universaliter, id est totaliter ; Michaelus est Michaelus musicus ; ergo Michaelus corrumpetur cras, optime sequitur, et tamen non ponitur ibi omne ; ergo ad hoc, quod forma syllogistica teneat in terminis singularibus, non requiritur omnis, sed sufficit universaliter vel totaliter ; ergo Philosophus, in eo quod dicit : Non enim universaliter verum est : « Michaelus musicus corrumpetur cras ; hoc autem non sumpto, non sequitur », non intelligit per se universaliter esse, sed totaliter.

  1. Item, Philosophus, in primo capitulo, dicit quod ideo conclusio non sequitur in talibus terminis propter similitudinem positionis medii, quod est unum secundum similitudinem et non secundum veritatem, unde dicit : Aliquotiens autem propter positionis similitudinem terminorum, et ponit extremum in istis terminis, et concludit in fine : Hoc autem non sumpto, non erit syllogismus. Haec fallacia fit in eo quod est pene, id est simile ; ergo, secundum Philosophum, ideo conclusio non sequitur nisi medium modificetur per universaliter, quia medium sine modificatione sumptum, non est causaliter, sed tantum formaliter, quia maior est vera, scilicet : « Michaelus musicus corrumpetur cras », ratione musici, non ratione Michaeli ; ergo medium variatur in eis ; sed si addatur universaliter, tollitur ista variatio ; sed ista variatio non potest tolli per omne, quia omne non potest addi termino singulari.
  2. Ista variatio tollitur per totaliter et universaliter, quia dicendo : Michaelus musicus universaliter corrumpetur cras ; Michaelus est Michaelus musicus ; ergo Michaelus corrumpetur cras, sequitur conclusio, nec variatur medium ; ergo ista responsio non est de intentione Philosophi.

 

[Tertio respondetur]

  1. Respondetur, tertio, quod syllogismus expositorius non tenet in terminis compositis, sed in terminis simplicibus ; isti autem termini sunt termini compositi ; contra, Philosophus non dicit quod non sequatur conclusio quia termini sunt compositi : non reddit istam causam, sed reddit pro causa, quia maior non sumitur universaliter ; ergo istud non est a mente Philosophi.
  2. Item, illud, quo posito vel non posito, habetur forma syllogistica, nihil facit ad formam syllogisticam ; sed in istis terminis compositis, manentibus compositis, si addatur in maiori universaliter, sequitur conclusio secundum Philosophum et expositores ; ergo compositio vel simplicitas nihil facit ad propositum.
  3. Item, accipio terminos simplices, in divinis : haec essentia est paternitas ; haec essentia est filiatio ; ergo filiatio est paternitas : termini sunt simplices et singulares, et forma est bona et praemissae sunt verae : et conclusio non sequitur ; ergo necessaria est modificatio.
  4. Item, in terminis : hic color est visus ; haec albedo non est visa ; ergo haec albedo non est hic color : conclusio est falsa, praemissae sunt verae de possibili, a remotis ; ergo termini sunt simplices : et non sequitur conclusio ; ergo necessaria est modificatio.

 

[Instantia et responsio]

  1. Sed contra hoc arguit quod ista modificatio nihil facit : haec musica est totaliter in anima ; haec gramatica est totaliter in anima ; ergo haec musica est [in] gramatica : non sequitur ; ergo totaliter nihil facit ad syllogismum.
  2. Item : hic lapis est totaliter a Deo ; hic asinus est totaliter a Deo ; ergo hic lapis est asinus : non sequitur.
  3. Respondeo quod accipit in secunda figura ex puris affirmativis, ideo non sequitur conclusio, sed, [si] arguat in tertia vel in prima figura, sequitur conclusio.

 

[Contra primam conclusionem]

  1. Contra primam conclusionem arguitur : quodlibet essentiale est communicabile in divinis ; nullum notionale est communicabile in divinis ; ergo nullum essentiale est notionale : conclusio est falsa, et praemissae sunt verae et forma bona : et conclusio non sequitur ; ergo forma syllogistica non tenet in divinis.
  2. Respondeo concedendo conclusionem rationis, quia essentiale et notionale dicunt secundas intenciones vel relationes rationis.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra hoc arguitur : essentia est relatio ; ergo essentiale est notionale, per locum a coniugatis.
  2. Respondeo quod essentia potest accipi dupliciter : vel simpliciter vel secundum quid.
  3. Simpliciter, essentia dicitur ab esse, quia, sicut scientia a scire, ita sapiencia a sapere, ita essentia ab esse, secundum Augustinum, V De Trinitate, capite 3 ; et sic concretum eius non est essentiale, sed est ens, secundum Anselmum, Monologii 6 capite : Sicut lux, lucere et lucens, sicut essentia, esse vel ens : et sic accipiendo essentiam, concedo : essentia est relatio ; ergo ens est relativum.
  4. Alio modo, accipitur essentia secundum quid, ut scilicet est de ratione rei, scilicet qua res non potest esse, et sic essentia includit ens rationis, quod esse de ratione vel definitione rei est de relatione rationis, et sic concretum eius est essentiale, non primo modo.
  5. Probo dupliciter : primo, quia nullum concretum proprium multiplicatur non multiplicato abstracto ; sed in divinis essentia est una et non distribuitur, quia non dicitur omnis essentia divina ; essentialia aut[em] sunt multa, quia dicitur : quo[d]libet essentiale non est concretum essentiae simpliciter, sed tantum secundum quid.
  6. Secundo, quia omne universale secundum praedicatum in divinis non est coniugatum singulariter ; sed essentia divina est terminus singularis, non distribuibilis ; essentiale in divinis est terminus communis distribuibilis ; ergo essentiale non est coniugatum proprie essentiae, ut essentia accipitur simpliciter, non ut accipitur secundum quid, ut stat sub intentione secunda : et sic in argumento est fallacia accidentis, et secundum quid et simpliciter.
  7. Secundo, dico quod ex propositionibus modificatis nunquam sequitur conclusio simpliciter ; praemissae autem huiusmodi rationis sunt modificatae, et conclusio est simpliciter : ideo non sequitur.
  8. Quod sic patet : quia cum dicitur : essentia, vel quodlibet essentiale, est communicabile : ista est vera non primo, sed virtute istius modificatae : « quodlibet essentiale est communicabile a Patre Filio et Spiritui Sancto », non autem simpliciter et absolute, quia « in Spiritu Sancto vel a Spiritu Sancto, nullum essentiale est communicabile alteri ».
  9. Similiter, Patri nullum essentiale est communicabile ab alio ; solum ergo est vera propositio sub isto intellectu : quodlibet essentiale est communicabile a Patre Filio et Spiritui Sancto, quod est esse communicabile absque hoc, non simpliciter et absolute.

Sed, licet hoc : haec propositio est modificata : nullum autem notionale est communicabile a Patre et Filio et Spiritu Sancto, ab hoc ;

hic ergo sequitur conclusio, quod nullum notionale sit essentiale ab hoc, licet scilicet a Patre, Filio et Spiritu Sancto : quod nullum est, quia nulla relatio divina est essentia a Patre etiam Filio et Spiritu Sancto ; ergo relatio non est essentia : non sequitur, quia ista est conclusio simpliciter, et praemissae sunt modificatae.

Et ita est fallacia secundum quid et simpliciter.

 

[Contra secundam conclusionem]

  1. Contra secundam conclusionem arguitur quadrupliciter :

primo, quod primum principium non teneat in terminis modificatis ;

2°, quod principium discursivum non teneat in terminis modificatis ;

3°, quod syllogismus simpliciter non teneat in eis ;

4°, quod modificatio in terminis singularibus inutilis est coniugatio.

495 . Primum probatur : quia istud principium : de quolibet necesse est esse vel non esse, aut tenet in terminis simplicibus, et habetur propositum, aut non tenet in terminis simplicibus, etsi non detur instantia ; et non invenitur instantia, quia, de quolibet, vel est album vel non est album, vel est animal vel non est animal.

  1. Secundum probatur : quod istud principium : quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, aut tenet simpliciter, sine modificatione, et habetur propositum, quod non tenet in terminis modificatis ; aut, si non tenet simpliciter sine modificatione, detur instantia, et non invenitur.
  2. Item, quod modificatio impediat : quia materia et forma sunt eadem composito intrinsece, et tamen non sunt eadem inter se ; ergo modificatio impedit ; similiter genus et differentia sunt eadem speciei quidditatiue, et tamen non sunt eadem quidditatiue inter se ; ergo modificatio impedit principium discursivum.
  3. Tertium probatur, quia sequitur : omnis homo est animal ; omnis homo est rationalis ; ergo quoddam rationale est animal.

Sed si addatur modificatio, non sequitur. Dicendo : omnis homo est animal primo modo dicendi per se ; omnis homo est rationalis primo modo dicendi per se ; ergo quoddam rationale est animal primo modo dicendi per se, omnis homo est in eadem figura, sola modificatione addita ; ergo modificatio impedit syllogismum simpliciter.

  1. Quartum probatur : quia syllogismus expositorius tenet non solum in terminis convertibilibus, sed etiam in terminis inconvertibilibus.
  2. Patet, quia aliter non tenet nisi solum gratia materiae, non gratia formae ; sed ista modificatio, totaliter vel universaliter, addita terminis singularibus, reddet eos convertibiles ; ergo, si syllogismus non tenet in terminis singularibus sine ista modificatione, sequitur quod syllogismus expositorius non tenet gratia formae, sed gratia materiae tantum, et ita erit inutilis coniugatio.

 

[Responsio ad instantias]

  1. Respondeo.

Ad primum, dico quod non sequitur : « primum principium tenet in terminis simplicibus, ergo non tenet in modificatis », sed est fallacia consequentis, sicut : « primum principium tenet in substantia, ergo non tenet in accidentibus », unde locus ; ita arguitur hic : « modificatio accidit termino simpliciter », ideo [deberet] arguere : « tenet in terminis simplicibus, ergo non tenet in terminis modificatis » ; aut si argueret : « primum principium tenet in terminis essentialibus, ergo non tenet in terminis accidentalibus », non sequitur ; immo dico quod, si tenet in terminis simplicibus, magis tenet in terminis modificatis.

  1. Secundo, dico quod in terminis simplicibus non tenet nisi subintellecta aliqua modificatione, scilicet simpliciter, quia in omni contraditione subintelligitur quod negatio feratur simpliciter ad illud ad quod fertur affirmatio ; sed ista modificatio non semper exprimitur, sicut patet I Elenchorum, quod contraditio est unius et eiusdem... et similiter. Et ita primum principium nunquam tenet in terminis simplicibus nisi mediante aliqua modificatione subintellecta vel expraessa.
  2. Unde modificatio primi principii est duplex : quaedam est modificatio generaliter, quae consequitur formam primi principii necessario, in quibuscumque terminis : sic est ista modificatio similiter et simul, et sine ista modificatione generali primum principium non tenet in aliqua materia ; quaedam est modificatio specialis, sicut realiter, formaliter, primo modo dicendi per se et consimiles : et talis modificatio non requiritur ad formam principii, non tamen impedit formam primi principii, sed magis perficit eam ; ideo in terminis modificatis modificatione speciali, magis tenet et perfectius quam in terminis modificatis modificatione generali.

 Et ita nulla modificatio impedit primum principium, immo quaecumque modificatio perficit formam primi principii, quia modificatio generalis perficit formam primi principii quasi essentialiter et necessario et [in] quacumque materia, sed modificatio specialis perficit formam primi principii accidentaliter et non necessario.

 

[Principium complexum et incomplexum]

  1. Sed dicit iste, disting[u]endo de primo principio, quod primum principium est duplex : scilicet primum principium complexum, et istud tenet in terminis modificatis, et primum principium incomplexum, et istud non tenet in terminis modificatis ; principium complexum pertinet ad logicum, secundum eum ; primum principium autem incomplexum pertinet ad methaphysicum.

 

[Tria contra distinctionem et applicationem primi principii]

  1. Dico hic tria :

primo, quod ista distinctio est mala ;

2°, quod applicatio est falsa ;

3°, quod ratio manet insoluta.

  1. Primum patet, quia, cum non sit dare duo principia simpliciter aeque prima, oportet quod alterum reducatur ad alterum : aut ergo principium complexum reducitur ad principium incomplexum, et sic principium logicum reducitur ad principium methaphysicum et sic logicus accipit principium suum a methaphysica : quod est impossibile cum logicus sit prior methaphysica ; aut principium incomplexum reducitur ad principium complexum, et ita simplex reducitur ad compositum : quod est impossibile ; ergo neutrum reducitur ad alterum ; ergo distinctio [est] nulla.
  2. Item, omne principium alicuius principium : si ergo principium incomplexum est principium, quaero cuius est principium : aut est principium primi principii, aut est principium conclusionis sequentis : non potest dici quod sit principium primi principii, quia principium primi principii sunt tantum termini, quia principia cognoscimus in quantum terminos cognoscimus, I Posteriorum ; nec est principium conclusionis sequentis, quia conclusio non dependet in mediate nisi ex duabus praemissis quae sunt complexae ; ergo principium incomplexum nullius est principium, et ita non est principium.
  3. Item, quod dicit, quod principium complexum non pertinet ad methaphysicam, sed tantum principium incomplexum, falsum est, quia Philosophus, IV Metaphysicae, ostendit quomodo methaphysici est considerare de primo principio ; quod autem sit illud, exponit ibidem : Idem eidem simul inesse et non inesse est impossibile : istud autem est principium complexum, quia inesse et non inesse dicit compositionem et divisionem, et ita distinguere primum principium et aliud, est contradictio. Et ita male applicat distinctionem suam.
  4. Tertio, ratio manet insoluta, quia forma syllogistica tenet virtute praemissarum quae sunt complexae, et ita tenet in virtute principii complexi, et non in virtute principii incomplexi ; sed principium complexum tenet in terminis modificatis ; ergo et forma syllogistica tenet in terminis modificatis.
  5. Item, per totum annum dixit absolute, sine distinctione, quia primum principium non tenet in terminis modificatis, modo negat de principio complexo.
  6. Ad secundum, de principio syllogistico, dico quod non tenet sine modificatione, et tamen dicit : « detur instantia » ; dico quod instantia, quam ponit contra me, est contra se, quia materia et forma sunt eadem composito, et non sunt eadem inter se ; similiter, duae species sunt eaedem in genere, non tamen sunt eaedem inter se : et ita habetur instantia.
  7. Sed quae sit ista modificatio virtute cuius tenet istud principium ?

Dico quod istud principium tenet quando illud, uni et eidem, quod ponitur medium, est invariabile ; quando autem est variabile, non tenet. Unde medium, in quo uniuntur extrema, potest esse idem tripliciter : vel medium est formaliter in utraque praemissarum ; vel est idem causaliter in utraque earum, et hoc dupliciter : quia vel est idem virtute sic quod causalitas medii sit unius rationis in utraque praemissarum, vel quod causalitas medii non sit eiusdem rationis in utraque praemissarum, cum medium, ut stat sub una causalitate, non repugnat sibi alia causalitas.

  1. Sic ergo dico quod ad hoc, quod aliquid sit medium boni syllogismi, medium debet esse unum, non tantum formaliter, sed etiam virtute et causalitate ; non causaliter quod causalitas medii sit eiusdem rationis in utraque praemissarum quia hoc non requiritur, sed debet esse idem causaliter sic quod medium, ut stat sub una causalitate, non repugnet sibi alia causalitas.
  2. Exemplum : homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species : conclusio non sequitur, tamen medium est idem formaliter, quia homo praedicatur de Sorte, et homo, subiectus speciei, est idem formaliter ; quia tamen medium est aliud virtute in ordine ad extrema, homini, ut est subiectum speciei, repugnat praedicari de Sorte, et ideo, ut stat sub una causalitate, repugnat sibi alia causalitas.
  3. Sed dicendo : homo est animal ; Sortes est homo ; ergo Sortes est animal : medium, licet sit aliud causaliter in utraque praemissarum sic quod causalitas maioris sit alia a causalitate minoris propositionis, quia alia est habitudo hominis ad animal quam hominis ad Sortem, cum una habitudo non repugnet alteri, immo sunt sub ordine, ideo homo in maiori et in minori propositione est idem, non tantum formaliter, sed in virtute.
  4. Istud ergo principium : quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se etc., tunc debet intelligi cum ista modificatione : quaecumque uni et eidem medio formaliter et virtualiter, sive causaliter, – sic quod una causalitas non repugnat alteri, – sunt eadem inter se ; quaecumque uni et eidem medio formaliter, sed diverso causaliter, sunt eadem, non sequitur quod sint eadem inter se ; et ita istud principium tenet virtute duplicis modificationis, quia tenet in virtute medii eiusdem formaliter et eiusdem causaliter.
  5. Et si tu quaeras, ex quo medium ponit idem formaliter et non idem causaliter, in quo cognoscitur quando medium est idem causaliter, dico quod cognoscitur per modificationem additam quae excludit illam variationem, quia in terminis communibus signum universale, additum termino communi eidem formaliter, reddit ipsum causaliter terminum et medium, quod sine signo universali est idem formaliter et non causaliter per signum universale, sit idem causaliter ; ideo syllogismus in terminis communibus non tenet gratia formae nisi virtute alterius signi universalis quod reddit medium idem causaliter.
  6. Exemplum : homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species : homo, qui ponitur medium in utraque praemissarum sine signo universali, idem est formaliter, sed non est idem causaliter, quia aliam suppositionem habet in maiori propositione et aliam in minori.
  7. Sed si addatur signum universale, dicendo : omnis homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species, optime sequitur conclusio, sed maior propositio est falsa, et hoc quia omnis, additus homini in maiori propositione, reddit medium idem causaliter, quod prius erat idem tantum formaliter ; et sic patet quod istud principium : quaecumque uni et eidem etc., est principium modificatum : per hoc apparet quare non sequitur : « materia et forma sunt eadem composito, et tamen non sunt eadem inter se », quia compositum, in ordine ad componentia, licet sit idem formaliter, non tamen est idem causaliter ; similiter de genere, de speciebus et sic de aliis.
  8. Consimiliter, in terminis singularibus : terminus singularis, sine modificatione acceptus in utraque praemissarum, licet sit idem formaliter, non tamen est idem causaliter ; sed modificatio uinuersalitatis sibi competentis addita reddit ipsum causaliter idem, et sic rec tificat formam syllogisticam.

 

[Contra tertiam conclusionem]

  1. Ad tertium, dixi alias quod in tertia figura non potest concludi conclusio universalis, sed tantum particularis ; ista autem conclusio : « quoddam rationale est animal primo modo dicendi per se », licet voce sit particularis, tamen virtute est universalis, quia primo includit per se ; per se autem includit dici « de omni », I Posteriorum ; ideo ista : « quoddam rationale est animal primo modo dicendi per se », quae est universalis, ista prima non potest concludi in tertia figura, non propter imperium modificationis, sed propter defectum tertiae figurae in qua non potest concludi conclusio universalis nec conclusio aequipollens universali gratia formae, nisi per accidens, gratia materiae.
  2. Sed arguatur in prima figura : omnis homo est animal primo modo dicendi per se ; omne rationale est homo primo modo dicendi per se : optime sequitur ; sed conclusio est falsa quia minor propositio est falsa ; sed si ambae essent verae, in prima figura conclusio esset vera.

 Unde sic arguendo : « omne animal est substantia primo modo dicendi per se », optime sequitur conclusio vera, quia concludit ex praemissis veris.

 

[Contra quartam conclusionem]

  1. Ad quartum, dicendum quod magis est contra eum quam contra me, quia termini singulares, de se simpliciter praedicati, sunt simpliciter convertibiles. Patet, quia si A est B, et A est C, ergo C est B simpliciter ; si termini sunt singulares, convertibiles erunt, quia quae libet propositio singularis affirmativa est convertibilis ; si ergo A est B convertibiliter, B est A, et si A est C, convertatur : C est A, et sic C est B, B est C, et arguatur : tunc C est A, B est C ; ergo B est A ; ergo si syllogismus expositorius tenet in terminis singularibus sine modificatione, non tenet nisi in terminis convertibilibus : et ita non tenet gratia formae, sed gratia materiae.
  2. Si autem teneat cum modificatione, tunc tenet in terminis non convertibilibus, quia sicut in terminis communibus subiectum universaliter acceptum non infert praedicatum universaliter acceptum, quia omnis homo non infert omne animal, ita in terminis singularibus subiectum acceptum universaliter non infert praedicatum singulare universaliter ; verbi gratia, licet in divinis paternitas totaliter sit eadem essentiae realiter, quia nulli alteri essentia est eadem realiter, tamen non convertitur : quod essentia totaliter sit eadem paternitati realiter, quia essentia est eadem realiter, scilicet tam paternitati quam filiationi et spirationi ; et ideo totaliter sive universaliter, additum termino medio in syllogismo expositorio, non reddit terminos convertibiles, et sic syllogismus expositorius tenet in terminis non convertibilibus.
  3. Unde si sic arguatur : paternitas totaliter est eadem essentiae divinae ; generatio-actio totaliter est eadem et paternitati ; ergo generatio totaliter est eadem essentiae, conclusio sequitur cum modificatione in terminis singularibus, nec tamen propter hoc sunt convertibiles.
  4. Secundo, dico quod syllogismus expositorius non tenet nisi in terminis convertibilibus : hoc potest esse dupliciter : vel quod teneat virtute formae reddentis terminos convertibiles, et tunc tenet per se gratia formae, et per accidens gratia materiae ; sed prima solutio est melior.

 

[Contra ista obicit et contra se ipsum]

  1. Contra ista.

Obicio contra me dupliciter.

Primo, quia optime sequitur : « si Sortes currit, ergo quidam homo currit » ; sed non sequitur nisi virtute alicuius alterius [praemissae] subintellectae, quia ex una praemissa nihil sequitur ; sed alia praemissa subintellecta non est « quidam homo », ergo ista conclusio : « quidam homo currit », sequitur ex istis duabus : Sortes currit ; Sortes est quidam homo ; ergo quidam homo currit.

  1. Sed iste duae praemissae sunt duplices sive simplices sine aliqua modificatione : aut ergo conclusio sequitur ex eis gratia formae, aut gratia materiae ; si gratia formae, et praemissae sunt singulares simplices sine modificatione, ergo forma syllogistica tenet [in] singularibus sine aliqua modificatione : quod est contra quartam conclusionem ; si autem conclusio non sequitur ex istis praemissis gratia formae, sed tantum gratia materiae, tunc non sequitur quod forma syllogistica non teneat in terminis singularibus, quia per hoc probatum est in tertia conclusione quod forma syllogistica tenet in terminis singularibus, quia : Sortes currit ; Sortes est quidam homo ; ergo quidam homo currit.
  2. Si ergo ista conclusio non sequitur ex praemissis gratia formae, tunc non sequitur quod forma syllogistica tenet in terminis singularibus : quod est contra tertiam conclusionem ; aut ergo forma siyllogistica tenet in terminis singularibus sine modificatione, et tunc ista conclusio : « quidam homo currit », non sequitur ex praemissis illis gratia formae, sed gratia materiae tantum : quod est contra tertiam conclusionem.
  3. Item, secundo, nulla propositio composita tenet nisi in virtute propositionum simplicium ; sed ista propositio : « omnis homo est animal » resolvitur in propositiones singulares simplices, scilicet « iste homo est animal », et sic de singulis quae sunt propositiones singulares simplices ; ergo ista propositio : « omnis homo est animal », non tenet nisi virtute propositionum singularium simplicium ; similiter, ista propositio : « omne animal est substantia », resolvitur in propositiones singulares simplices, scilicet : « hoc animal est substantia ; illud animal est substantia », et sic de aliis, quae sunt propositiones simplices sine modificatione.
  4. Arguatur ergo : omne animal est substantia ; omnis homo est animal ; ergo omnis homo est substantia : iste duae praemissae universales non tenent nisi in virtute singularium simplicium sine modificatione ; ergo syllogismus, in terminis communibus, cum signo universali, non tenet nisi in virtute propositionum singularium simplicium sine modificatione acceptarum ; sed illud, in virtute cuius tenet aliud, multo magis tenet ipsum ; si ergo forma syllogistica non tenet in propositionibus universalibus nisi virtute propositionum singularium simplicium in quas resolvuntur, multo magis forma syllogistica tenet in terminis singularibus et propositionibus singularibus simplicibus sine aliqua modificatione : quod est contra quartam conclusionem.