Quaestio praeambula : Vat. Lat. 943 — Prologue — François de la Marche

François de la Marche - Prologue

Quaestio praeambula : Vat. Lat. 943

(Vat. Lat. 943)

[QUAESTIO PRAEAMBULA]

 

[UTRUM ENS SIMPLICITER SIMPLEX POSSIT ESSE SUBIECTUM ALICUIUS SCIENTIAE]

 

[Positio quaestionis]

  1. Utrum ens simpliciter simplex possit esse subiectum alicuius scientiae : quod non, quia quod non cadit sub quaestione, non cadit sub scientia, quia quaestiones sunt aequales numero his quae vere scimus ; sed ens simpliciter simplex non cadit sub quaestione secundum Philosophum, VII Metaphysicae: dicit enim quod in simplicibus non est quaestio.
  2. Praeterea, de illo quod vel totaliter ignoratur vel totaliter scitur, ita quod non potest partim sciri et partim ignorari, non potest esse scientia ; sed simpliciter simplex est huiusmodi, sict Aristoteles dicit V Metaphysicae ; ergo etc.
  1. Contra : de illo potest esse scientia quod cadit sub quaestione ; sed simpliciter simplex est huiusmodi ; patet quia de eo potest quaeri si est vel non ; et habito quod sit, quid vel quale sit, ut utrum finitum vel infinitum, unum vel plura ; ergo etc.
  2. Praeterea, illud quod partim intelligitur et partim ignoratur, est simpliciter scibile ; huiusmodi est ens simpliciter simplex ; ergo etc.
  3. Minor patet : habito enim quod sit, potest quaeri quid sit vel quale sit, finitum vel infinitum ; ergo etc.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo.

Quatuor sunt videnda : primum est quid sit simpliciter simplex ; 2um est : utrum simpliciter simplex compatiatur secum aliquam non-identitatem ex natura rei ; 3°, utrum compatiatur secum aliquam distinctionem ex natura rei ; 4um, utrum talis non-identitas vel distinctio sufficiat ad rationem scientiae respectu viatoris.

 

 

[ARTICULUS PRIMUS]

[QUID EST SIMPLICITER SIMPLEX IN GENERALI]

 

[Definitio Augustini]

  1. Quantum ad primum, accipio definitionem Augustini, qui XI De Civitate Dei, capitulo 4, qui definit sic : simpliciter simplex est illud quod est quicquid habet.

Et hoc sic intelligo : [quod] est [simpliciter simplex] quicquid [habet] in se formaliter, non terminative seu obiective ; nam Deus habet creaturam obiective et tamen non est ipsa ; Pater enim habet Filium terminative, et tamen non est Filius.

  1. Iterum, intelligo, quod « sit quicquid habet », non in concreto : homo enim est isto modo contractive quicquid habet informative, sed in abstracto, ita quod, omne quod est in Deo ultimata abstractione, praedicatur de Deo, et per identitatem simpliciter est Deus.

 

[Duo corollaria : primum]

  1. Ex ista definitione sic declarata, elicio duo corollaria.
  2. Primum est quod quaecumque relatio realis in creaturis componit cum suo fundamento, contra quosdam qui dicunt quod « homo albus similis » non est compositior quam sit « homo albus » tantum.
  3. Probo sic : quia omne quod est in aliquo vel est unum cum eo, vel facit unum cum eo unitate compositionis vel simplicitatis ; sed relatio in fundamento non est unum cum eo unitate simplicitatis quia quae sic sunt unum, praedicantur de se invicem in abstracto ; sed talis praedicatio in abstracto non conceditur in creaturis inter relationem et suum fundamentum ; quare etc.

 

[Secundum corollarium]

  1. Secundum corollarium : quod illud inde sumitur genus in creaturis, distinguitur ab illo a quo sumitur differentia ex natura rei.
  2. Probo : quia illud quod extra intellectum facit unum sine aliqua compositione, est ipsum in abstracto ; sed isto modo genus non est differentia, nec est e converso, quia, sicut deducit Philosophus VI Topicorum, tunc unum esset plura ; ergo etc.

 

[Solutio duarum instantiarum]

  1. Nec oportet dicere quod hoc est propter differentiam rationis quia ista differentia ponitur inter attributa et essentiam divinam et inter attributa inter se, secundum omnes, et tamen unum praedicatur de alio in abstracto.
  2. Nec valet, si dicatur quod talis praedicatio conceditur in divinis propter infinitatem utriusque vel alterius extremorum, quia humanitas praedicatur de se ipsa in abstracto et tamen est finita et limitata, et ideo talis praedicatio non provenit nisi praecise ex identitate.

 

 

[ARTICULUS SECUNDUS]

[UTRUM SIMPLICITER SIMPLEX COMPATIATUR SECUM ALIQUAM NON-IDENTITATEM EX NATURA REI]

 

[Possibilis est in simpliciter simplici aliqua non-identitas secundum quid]

  1. Quantum ad secundum principale, quibusdam dicentibus quod nullo modo concedenda est aliqua non-identitatem ex natura rei inter proprietatem et essentiam in divinis, aliis concedentibus ipsam, sed negantibus omnem distinctionem, quibusdam vero concedentibus eam, negantibus tamen omnem distinctionem quibusdam vero, tertio, [concedentibus] et non-identitatem et distinctionem, et non solum secundum quid, sed simpliciter, posse stare cum simpliciter simplici, dico, quasi mediando quod in simpliciter simplici est non-identitas secundum quid.

 

[Conclusio ostenditur quadruplici via]

  1. Et hanc conclusionem probo quadruplici via.
  2. Primo, sic : removens ab aliquibus aliquem modum vel gradum unitatis, ponit necessario in eis aliquem modum non-unitatis, et si realem realem et si rationis rationis.
  3. [Hoc patet], quia remotio affirmationis est positio negationis et, e converso ; sed omnis catholicus habet removere ab essentia et relatione aliquem modum vel gradum unitatis, puta modum unitatis convertibiliter : sunt enim extra intellectum non eadem convertibiliter ; unitas autem convertibilis dicit gradum unitatis ; ergo etc.
  4. Respondeo quod esse unum convertibiliter non dicit gradum vel modum proprium unitatis, sed communem sibi et pluralitati, et ideo non oportet quod, si inter aliqua sit non-identitas convertibilis, quod propter hoc sit aliqua non-identitas aliqua inter ea.
  5. Contra hoc arguo resumo eamdem maiorem sic : removens etc. ; sed removens ab essentia et relatione esse unum convertibiliter, removet ab eis modum proprium unitatis, et non communem sibi et pluralitati ; ergo etc.
  6. Probatio minoris, scilicet quod unitas convertibilitatis sit modus proprius unitati et non communis sibi et pluralitati.
  7. Respondetur, primo, sic : quaecumque sunt indivisa, sunt, ut sic, unum, et modo quo sunt indivisa, quia si sunt convertibilia subiecto ut subiectum et passio sua, sunt indivisa subiecto, si definitione definitione, si tempore tempore, etc. ; sed quaecumque sunt convertibilia, ut sic, sunt indivisa : si enim sunt convertibilia subiecto, ut subiectum et eius passio, sunt indivisa subiecto, si definitione et definitione, etc. : ergo quaecumque sunt convertibilia, ut sic, unum ; ergo unitas convertibilitatis dicit modum proprium unitatis.
  8. Tertio sic : quae sunt convertibilia subiecto, sunt unum subiecto, et quae definitione definitione ; ergo quae sunt convertibilia aliquo modo, sunt unum illo modo ; et ita convertibilitas dicit modum proprium unitatis, et non communem sibi et pluralitati.
  9. Secundo, sic : quia IV et V Metaphysicae, Philosophus, ponens duas coordinationes, scilicet unitatis et pluralitatis, ponit idem, aequale et simile ex parte unitatis, et opposita his ex parte pluralitatis et multitudinis ; unde, V Metaphysicae, dicit quod eadem sunt quorum substantia est una, et similia sunt quorum qualitas est una et aequalia quorum quantitas est una. Et oppositum dicit de oppositis.
  10. Tunc [sic] : sicut se habet identitas ad substantiam, ita aequalitas ad quantitatem ; sed identitas in substantiam non est communis unitati et pluralitati, aliter non magis poneretur in ordine unitatis quam pluralitatis ; ergo etc.

Sed convertibilitas est quaedam aequalitas ; ergo etc.

  1. Quarto, sic : sicut se habet inaequalitas ad pluralitatem, ita aequalitas ad unitatem ; sed inaequalitas non est communis pluralitati et unitati ; ergo etc.
  2. Patet, quia inaequalitas includit duplicem, scilicet maioritatis in extremo excedente et minoritatis in alio excesso ; constat autem quod haec respiciunt pluralitatem : nihil enim se ipso est maius vel minus ; ergo etc.

 

[Conclusio]

  1. Tunc, resumendo rationem primam : removens ab aliquibus aliquem modum proprium unitati ex natura rei, ponit in eis aliquem modum non unitatis ; sed ab essentia et relatione in divinis removetur aliquis modus proprius unitatis, scilicet convertibilitas ; ergo etc.

 

[Duo corollaria : primum]

  1. Ex ista conclusione infero duo corollaria.
  2. Primum est quod unum quod convertitur cum ente, est formaliter aliquid positivum magis quam sibi oppositum, scilicet multitudo.
  3. et hoc probo sic : illud quod, per se loquendo, magis ponitur in coordinatione positivorum quam aliud, si aliud est positivum, et ipsum est per amplius positivum ; sed primum ponitur magis in coordinatione positivorum quam multitudo, quae tamen est [aliquid] positivum ; ergo etc.
  4. Probatio minoris : quia idem, simile et aequale, quae ponuntur in coordinatione unitatis, sunt magis positiva quam diversum, dissimile et inaequale, quae ponuntur in coordinatione pluralitatis.
  5. Et hoc dicit Aristoteles X Metaphysicae, glossans dicta sua quae dixerat in IV et V, de uno. Et exponens, dicit sic : Ostenditur ipsum unum ut ex divisibili indivisibile propter magis sensibilem esse multitudinem.
  6. Et ita secundum Philosophum, licet ex notitia multitudinis deveniamus in notitiam unius, non tamen ipsum unum est minus positivum quam pluralitas vel multitudo.

 

[Secundum corollarium]

  1. Secundum corollarium est quod individua eiusdem speciei extra intellectum habent aliquam unitatem realem, maiorem unitate numerali extensive, sed minorem intensive.
  2. Et hoc probo : quia removens aliquem gradum distinctionis ab aliquibus, ponit in eis oppositum modum unitatis vel indistinctionis ; sed ab individuis eiusdem speciei removetur aliquis modus distinctionis realis qui non removetur ab individuis diversarum specierum.
  3. Quod patet, quia aliter distinguerentur aequaliter individua eiusdem speciei inter se sicut individua diversarum specierum : quod est falsum ; quare etc.

 

[Secunda ratio principalis]

  1. Secunda ratio principalis ad principale, est quia quaecumque sunt universaliter omnino eadem, sunt convertibiliter eadem ; oppositum enim praedicati infert oppositum subiecti ; sed essentia et relatio non sunt convertibiliter eadem ; ergo non sunt universaliter omnino eadem ; sed quae sunt non universaliter eadem, sunt particulariter [non]-eadem, quia negatio praeposita termino universali facit aequipollere suo contradictoro ; nam haec : « non omnis homo », aequipollet huic : « aliquis homo non currit ».
  2. Tertio, sic : diversum, idem est quod non-ipsum ; ergo quaecumque sunt [non] aliqualiter non ipsa, sunt aliqualiter non-eadem ; sed essentia et relatio sunt aliqualiter non-ipsa ; ergo etc.
  3. Probatio minoris : quia si non sunt aliqualiter non-ipsa, ergo sunt totaliter ipsa ; sed quaecumque sunt totaliter ipsa, sunt convertibiliter ipsa ; ergo essentia et relatio essent convertibiliter ipsa ; quod est falsum.

 

[Triplex non-identitas secundum quid]

  1. Dico ergo quod inter divinam essentiam et proprietatem remativam est triplex non-identitas secundum quid, scilicet quidditativa, intensiva et extensiva.
  2. De prima patet, quia omne illud quod non est aliud quidditative est illo modo non-ipsum, scilicet quidditative ; sed essentia et relatio sunt huiusmodi : ergo etc.
  3. De secunda patet, quia illud quod est perfectius alio est non illud intensive ; sed essentia, per suam rationem formalem, est perfectior simpliciter intensive quam sit relatio ; ergo etc.
  4. De tertia etiam patet, quia illud, quod excedit aliud extensive, est non idem ei extensive ; sed essentia divina extensive excedit quamlibet relationem originis, cum sit in pluribus quam ipsa ; ergo etc.

 

[Contra opinionem tripliciter]

  1. Sed quidam arguit contra : quia negatio praeposita termino communi confundit ipsum et facit eum stare pro quolibet suo inferiori ; ergo si inter essentiam et relationem cadit non-identitas, ergo essentiam et relationem nulla erit identitas.
  2. Secundo, sic : ad affirmativam de praedicato infinito sequitur negativa de praedicato finito [negativo], secundum Aristotelem, II Peri Hermeneias ; ergo ad istam, « inter essentiam et relationem est aliqua non-identitas », sequitur ista quod « inter essentiam et relationem non est identitas » : sed haec est falsa ; ergo etc.
  3. Tertio, sic : inferius infert superius constructive ; sed aliqua non-identitas est inferius ad non-identitatem in communi ; ergo ubi est aliqua non-identitas, ibi non erit identitas.

 

[Responsio ad triplicem instantiam]

  1. Ad primum : reduco istam rationem contra facientem ipsam, quia, secundum eum, essentia et relatio sunt non-eadem convertibiliter, ergo nulla identitate convertibilitatis sunt eadem : consequens falsum ; ergo et antecedens.
  2. Consequentia probo : sicut tu [dicis], quia in antecedente additur et praeponitur negatio termino universali, licet modificato, scilicet identitati convertibilitatis, et ita, per consequens, cum secundum dictum tuum confundat ipsum pro omnibus suis inferioribus, et ita, si est ibi non-identitas convertibilitatis, ergo nulla identitas convertibilitatis ; sed falsitas consequentis patet, quia quandocumque est essentia, et proprietates, et e converso, et ita aliquam habent convertibilitatem.
  3. Secunda similiter ratio est contra ipsum, quia sicut ad affirmativam de praedicato infinito sequitur negativa de praedicato finito, ita e converso, scilicet ad negativam de praedicato finito sequitur affirmativa de praedicato infinito, sumpta constantia subiecti ; sed ista : non sunt eadem convertibiliter, est negativa de praedicato finito ; [ergo ad hanc sequitur ista affirmativa] : sunt non-eadem convertibiliter, ad quam sequitur, ut prius, quod nullo modo identitatis convertibilis sint eadem : quod est falsum.
  4. Tunc respondeo ad rationem primam : quando dicis : « negatio praeposita » etc., dico quod negatio potest praeponi termino dupliciter, quia potest addi termino absolute vel termino distracto et diminuto. Modo dico quod negatio, praeposita eo modo quo additur, confundit ipsum cui additur pro quolibet suo inferiori, unde si absolute ei addatur, absolute confundit et negat praedicatum ab omni contento sub eo, ut si est : non-homo, ergo nullus homo ; si vero non additur ei ut contracto vel distracto, uniformiter ipsum confundit et negat praedicatum ab omnibus illo modo contentis, ut si est : « non-homo albus, ergo non est aliquis homo albus » ; et si est « non-homo mortuus [mortuus], ergo non est aliquis homo mortuus ».
  5. Tunc ad propositum, dico quod inter essentiam et relationem est aliqua non-identitas non simpliciter, ita quod negatio praeponatur termino absolute sumpto, scilicet identitati absolute sumpte ; sed est ibi non-identitas modificata, scilicet secundum quid ; et ita potest inferri : « ergo nulla identitas secundum quid », sicut non sequitur : « est non-identitas aliqualis », et hoc diminute et contractive : « ergo nulla identitas absolute ».

 

[Ad secundam instantiam]

  1. Ad secundam, concedo quod ad affirmativam de praedicato infinito absolutam sequitur negativa de praedicato finito absoluta, et ad modificatam modificata ; huiusmodi autem affirmativa : essentia et relatio « sunt aliqualiter non-eadem », est affirmativa de praedicato infinito modificata, nam talis non-identitas est non-identitas secundum quid, et ita, ad quam sequitur negativa modificata de praedicato finito.
  2. Ad istam conclusionem est expresse intentio Augustini, qui VII De Trinitate, capitulo 7, ubi sic dicit : « Eo sapientia quo essentia, eo Verbum quo Filius ; non tamen eo Verbum quo sapientia » : sed ubicumque est eo et eo abstractive, ibi est non-identitas aliqualis ; ergo etc.
  3. Dices quod est ibi « eo et eo » solum secundum rationem.
  4. Contra : eo modo negat Augustinus Verbum esse eo quo sapientia quo affirmat sapientiam esse eo quo essentia, et Verbum esse eo quo Filius ; sed ista differunt secundum rationem, ergo illa magis.

 

[Ad tertiam instantiam]

  1. Ad tertium, aliqui dicunt verum est in positivis ; affirmatio enim superioris infertur ex affirmatione inferioris, non autem in negativis ; non enim negatio inferioris infert negationem superioris ; non enim sequitur : « non-homo ; ergo non-animal ».
  2. Sed contra : sicut positivum habet differentias positivas per quas ad sua inferiora contrahitur, ita privativum habet privativas ; sed non-identitas est negatio communis ; ergo habet partes subiectivas quae sunt haec non-identitas et illa ; constat autem quod omne inferius infert suum superius ; ergo etc.
  3. Ideo dico aliter, quod in quolibet ordine, tam positivorum [quam negativorum], sive [tam] affirmationum quam etiam negationum, quodlibet inferius infert suum superius constructive, non tamen negatio inferior infert negationem superioris, quia non inferior, immo est superior.
  4. Nunc autem in proposito conceditur aliqua non-identitas, puta secundum quid, et ita haec est negatio identitatis particularis, et ideo ad istam non sequitur [negatio] universalis identitatis, sicut nec ad « non-hominem » sequitur « non-animal ».

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra : in Deo nihil est imperfectum vel diminutum : ergo huiusmodi non-identitas, quae est in ipso, non est secundum quid [nec] diminuta.

63bis. Respondeo quod duplex est diminutio : quaedam perfectionis, et hoc dicit imperfectionem ; alia est [im]perfectionis, et hoc est perfectionis ; sed non-identitas dicit diminutionem imperfectionis quia tollit diversitatem simpliciter extremorum quae impedit simplicitatem ; ergo huiusmodi diminutio identitatis est diminutio imperfectionis quae est positio perfectionis.

 

 

[ARTICULUS TERTIUS]

[UTRUM SIMPLICITER SIMPLEX COMPATIATUR SECUM ALIQUAM DISTINCTIONEM EX NATURA REI]

 

[Quid intelligo per distinctionem]

  1. Quantum ad tertium articulum, expono, primo, quod intelligo per distinctionem, quia per ipsam non intelligo aliquam relationem realem distinctivam, quia sic Deus non distingueretur realiter a creatura nec esset sibi ipsi idem realiter, cum nulla sit relatio realis eiusdem ad se ipsum nec ad creaturam, sed accipio hic distinctionem fundamentaliter pro positivo, et passivo eo modo quo negantes aequalitatem esse relationem realem diversam ab extremis, concedunt tamen quantitatem minorem esse inaequalem maiori fundamentaliter.

 

[Prima conclusio negativa]

  1. Tunc, hoc supposito, pono duas conclusiones. Prima est negativa, scilicet quod inter essentiam et proprietates non est aliqua distinctio simpliciter ; secunda est affirmativa, scilicet quod inter ea est aliqua distinctio secundum quid.
  2. Prima sic probatur : quaecumque sunt distincta simpliciter, ponunt in numerum simpliciter ; sed ista non ponunt in numerum simpliciter ; ergo etc.
  3. Maior patet, quia talia sunt simpliciter multa.
  4. Minor patet, quia tunc esset ibi quaternitas rerum, scilicet essentia una, tres personas tres relationes.
  5. Praeterea, quaecumque simpliciter distinguntur, negantur de se invicem ; ergo si essentia differet simpliciter a relatione, non erit ipsa, et ita non erit simpliciter simplex, quia tunc non esset « quicquid habet ».
  6. Praeterea, tertio, quaecumque sunt simpliciter eadem, praedicantur et affirmantur de se invicem ; quae vero simpliciter distinguntur, simpliciter negantur ; ergo cum paternitas sit simpliciter idem cum essentia divina et cum haec distinguatur simpliciter ab ipsa, sequitur quod affirmabitur et negabitur de ipsa, et ita istae duae essent simul verae, scilicet : « paternitas est divina essentia » et « paternitas non est divina [essentia] ».

 

[Rationes contra conclusionem]

  1. Sed contra istam conclusionem arguo sic : qualia sunt extrema contradictionis, talem requirunt distinctionem in ipsis ; sed de essentia et relatione verificantur contradictoria simpliciter ; ergo distinguntur simpliciter.
  2. Minor probatur : quia communicari simpliciter et non communicari simpliciter sunt realiter contradictoria : quae tamen verificantur de ipsis, ut patet.
  3. Praeterea, de quibus verificantur contradictoria realiter, illa distinguntur simpliciter ; sed de essentia et proprietate verificantur contradictoria simpliciter realiter ; ergo etc.
  4. Maior patet, quia distinctio realis est distinctio simpliciter.
  5. Minor probatur : quia essentia realiter communicatur et proprietates realiter non communicatur.

 

[Responsio ad rationes]

  1. Ad primum, dico quod modificatio terminorum impedit formam syllogisticam et ita, cum in istis rationibus modificetur medium per [ly] simpliciter et totaliter, ideo non sequitur unio extremorum inter se in conclusione cum ista modificatione cum qua uniebantur in medio in praemissis.

 

[Contra]

  1. Sed contra : ostendo quod modificatio huiusmodi non impediat formam syllogisticam, immo quod in ipsa necessario includitur.

Primo, sic : illud, cuius virtute tenet omnis forma syllogistica, non tollit formam syllogisticam ; sed omnis forma syllogistica tenet virtute medii modificati : ergo etc.

  1. Minor probatur : quia omnis syllogismus affirmativus tenet in virtute istius : quaecumque uni et eidem sunt eadem per se, inter se sunt eadem ; sed abiecto per se, quod est modificans, non valet ; omnis autem negativus tenet virtute huius : quae uni et eidem non sunt per se eadem, inter se non sunt eadem.
  2. Praeterea, omnis forma syllogistica tenet virtute medii sumpti universaliter quia ex praemissis puris nihil sequitur ; sed terminus universalis, sumptus cum signo universali, est modificatus ; distributio enim signi universalis non est nisi modificatio termini communis.
  3. Probatio : illud, sub cuius opposito potest stare terminus, est modificatio eius ; sed terminus communis potest stare cum opposito signi universalis ut : « quidam homo » ; ergo etc.
  4. Praeterea, tertio, sic : nulla conclusio modificata sequitur nisi virtute medii modificati ; sed ista : essentia est distincta a paternitate formaliter, est conclusio modificata ; ergo non potest sequi nisi virtute medii modificati.

 

[Opinio propria]

  1. Ergo aliter est dicendum.
  2. Ad cuius evidentiam est sciendum quod, sicut est duplex terminus universalis ut homo, particularis ut Petrus, ita est duplex modus universalitatis iuxta duplicem terminum modificabilem, quia quaedam est universalitas distributionis ut omnis ; alia adaequationis ut totaliter ; virtute istius duplicis universalitatis modificantis, tenet omnis forma syllogistica, quia in terminis communibus tenet virtute primae universalitatis quae praecipue est modificativa termini universalis.
  3. Sed in terminis particularibus vel singularibus tenet virtute secundae ; et ita, cum omnis syllogismus fiat in illis terminis vel in istis, nunquam aliquis tenet nisi virtute medii modificati altero praedictorum modorum, scilicet vel modificatum universalitatis distributivae quando est in terminis universalibus, vel adaequativae quando arguitur ex singularibus.
  4. Tunc ad formam : essentia simpliciter communicatur ; relatio simpliciter non communicatur ; ergo etc. Dico quod non sequitur propter defectum modificationis sufficientis ipsius medii ; non enim apponitur aliqua conditio universalitatis ipsius essentiae nec relationi.
  5. Si arguas sic : essentia totaliter communicatur simpliciter ; relatio non communicatur totaliter simpliciter, et tunc concedo quod, si praemissae essent verae, bene sequitur quod relatio non sit essentia simpliciter, sed maior [est] falsa ; constat enim quod essentia [non] communicatur nec est eadem totaliter proprietatibus relativis.
  6. Per idem ad secundum : communicari enim realiter et non communicari realiter absolute sine aliqua modificatione sumpta, non sunt contradictoria realiter, et ita minor illa est falsa.

 

[Secunda conclusio affirmativa]

  1. Secunda conclusio est affirmativa, scilicet quod aliquo modo distinguntur.
  2. Probatio : ubi est advertendum quod inter ipsa est triplex distinctio secundum quid, triplici non-identitati correspondens, scilicet : quidditativa, intensiva et extensiva.
  3. Primum patet, quia omne positivum, quod non est quidditative aliud, est aliquo modo distinctum ab eo ; sed essentia divina non [est] quidditative relatio ; ergo etc.
  4. Secundum patet, quia perfectius alio est aliquo modo distinctum intensive ab ipso ; essentia divina, cum sit perfectio simpliciter, est aliquo modo perfectior relatione ; ergo etc.
  5. Tertium patet, quia quod est alicubi, ubi non est aliud nec esse potest, est aliquo modo extensive ab ipso distinctum ; huiusmodi est essentia respectu relationis, ut patet ; ergo etc.
  6. Praeterea, in generali arguo sic : removens ab aliquibus aliquem gradum distinctionis non distractae, ponit in eis gradum distinctionis oppositae, quia negatio negationis non distractae est positio affirmationis. Et dico : negatio negationis non distractae, quia negatio negationis distractae est triplex negatio quae non aequipollet affirmationi, quamvis sint duae, unde licet sequatur « [non] non-homo, ergo homo », non sequitur : « non non-homo mortuus ; ergo homo ».

Sed omnis catholicus habet removere ab ipsa essentia et relatione aliquem gradum indistinctionis, quae est negatio distinctionis, quae quidem negatio non est distincta ; ergo etc.

  1. Probatio minoris : quia indivisio convertibilitatis est summa indivisio et perfecta et, per consequens, non est distracta ; hunc autem modum vel gradum indivisionis removemus a relatione et essentia ; ergo etc.
  2. Quod autem convertibilitas sit proprius modus indivisionis potest iterum sic probari : ille modus, qui sequitur per se ad indivisionem nec stat cum divisione, est proprius modus indivisionis et non est communis sibi et distinctioni ; sed huiusmodi est convertibilitas ; ergo etc.
  3. Probatio minoris : quia quaecumque sunt inseparabilia, ut sic sunt indivisibilia ; sed quaecumque convertibilia, eo modo quo convertibilia, sunt inseparabilia ; ergo etc.
  4. Secunda ratio est ista : nulla negatio est magis propria isti vel illi nisi ratione alicuius positivi proprii isti et non illi ; patet, quia negatio indivisibilis respicit quodcumque, et ita non appropriat sibi aliquod subiectum nisi ratione alicuius positivi.

Sed aliqua negatio ex natura rei est propria relationi quae repugnat essentiae, puta inconvertibilitas et, e converso, affirmatio, [puta] convertibilitas, convenit essentiae et repugnat relationi ; ergo est positivum proprium essentiae et positivum proprium relationis ; sed ubi est hoc et hoc, ibi est distinctio ; quare etc.

  1. Tertio, sic : nihil excedit aliud nisi ratione alicuius proprii positivi excedentis ; sed essentia excedit relationem perfectionaliter ex natura rei ; ergo etc.
  2. Maior patet, quia ratione positivi [communis] excesso et excedenti, non magis excedit quam excedatur.
  3. Minor probatur dupliciter : primo, a priori : quia perfectio simpliciter nobilior est non perfectione simpliciter ; essentia est perfectior simpliciter ; nulla relatio autem est perfecta simpliciter, alias nulla persona esset perfecta simpliciter cum quaelibet careat aliqua relatione originis.

Secundo, a posteriori, sic : illud, ut coniunctum alicui, est eo nobilius quod, per impossibile, positum sine illo, esset perfectius eo ; sed posita, per impossibile, essentia sine relatione, esset perfectior ipsa ab [ea] separata ; ergo et modo ; quare etc.

 

[Regula universalis Augustini]

  1. Ad hanc conclusionem etiam affirmativam videtur esse expresse Augustinus, VII De Trinitate, capitulo primo, ubi loquens de divina essentia et relatione, dat talem regulam universalem : Omnis essentia quae relative dicitur, est aliquid excepta relatione ; sed ubicumque est aliquid praeter aliquid, ibi est aliquid [prater aliquid] et aliquid et, per consequens, distinctio ; ergo etc.

 

[Instantia et responsio]

  1. Dices : verum est quod in divinis est aliquid et aliquid solum secundum rationem.
  2. Contra : eo modo quo negat de essentia et sapientia, quod non est aliquid praeter aliquid, concedit de essentia et relatione ; sed primum est verum primum est verum secundum secundum rem, non solum secundum rationem ; ergo etc.

 

[Ex hoc videtur quod possit concludi aliqualis distinctio perfectionum attributalium inter se]

  1. Ex hoc videtur quod probabiliter possit concludi aliqualis distinctio perfectionum attributalium inter se. Quod potest, primo, sic persuaderi : distincta secundum quid non convertibiliter praesupponunt distincta secundum quid convertibiliter ; sed relatio est distincta secundum quid non convertibiliter ab essentia ; ergo praeter distinctionem secundum quid non convertibilem, oportet dare aliam convertibilem ; sed ista non est nisi perfectionum attributalium ; ergo etc.
  2. Maior probatur, primo, sic : sicut se habet unitas non convertibilis ad convertibilem unitatem, sic se habet distinctio non convertibilis ad distinctionem convertibilem ; sed omnis unitas non convertibilis reducitur ad unitatem convertibilem ; ergo etc.
  3. Praeterea, in essentialiter ordinatis non devenitur de extremo in extremum nisi per medium ; sed ista sunt essentialiter ordinata, ut totaliter indistinctum et distinctum secundum quid inconvertibiliter, quae sunt extrema, inter quae est medium, scilicet distinctum secundum quid convertibiliter ; sed in divina natura est dare prima duo extrema, nam essentia est sibi ipsi totaliter indistincta, et est a relatione secundum quid inconvertibiliter distincta ; ergo etc.
  4. Praeterea, in ordine essentiali, [si] est dare extremum ignobilius et medium, est dare aliud extremum nobilius ; sed in divinis est dare distinctionem relationum tanquam extremum ignobilius et est dare distinctionem mediam, quia relativi et absoluti, ut essentiae et relationum ; ergo est extremum nobilius, videlicet distinctio absolutorum.
  5. Huiusmodi autem absolutae proprietates, quarum est distinctio media, sunt convertibiles [tam] cum divina essentia quam cum suppositis ; proprietates vero relativae, quarum ab essentia est distinctio illa extrema, sunt convertibiles cum natura, non tamen cum suppositis : licet enim non separentur a natura nec e converso, tamen separantur a suppositis ; non enim in aliquo sunt omnes : patet.

 

[Cum summa simplicitate potest stare aliquorum distinctio secundum quid]

  1. Istud autem, quod dictum est in isto articulo, videlicet quod cum summa simplicitate potest stare aliquorum distinctio secundum quid, potest declarari per hoc : quandocumque aliqua duo sunt opposita eodem genere oppositionis, si unum illorum simpliciter stat cum alio secundum quid et e converso, ut scilicet album simpliciter stat cum nigro secundum quid, ita etiam nigrum simpliciter stat cum albo secundum quid, tanta enim est repugnantia unius simpliciter ad aliud secundum quid, quanta est e converso ; sed unitas et pluralitas, vel idem et diversum, sunt opposita eodem genere oppositionis ; ergo etc. ; sed distinctio simpliciter stat cum identitate secundum quid etiam in creaturis ; ergo etc.
  2. Probatio minoris : quia duo individua eiusdem speciei sunt distincta simpliciter : patet, et tamen cum hoc sunt idem secundum quid ; ergo e converso, cum identitate simpliciter potest stare distinctio secundum quid.

 

[Instantiae et responsiones]

  1. Dices quod identitas individuorum eiusdem speciei non est ex natura rei, sed tantum secundum rationem.
  2. Contra : quia unitas [non] tollitur per quamcumque diversitatem, quia non nisi per sibi oppositam vel per illam quae includit suam oppositam ; sed unitati specifice non opponitur nisi diversitas specifica ; ergo huiusmodi unitas per nullam aliam diversitatem potest tolli ; sed diversitas numeralis vel individualis non includit illam, alias quaecumque essent distincta numero, essent distincta specie ; ergo praecise distincta numero habent identitatem specificam ; huiusmodi autem est realis quia si non, hoc non esset nisi quia individua differrent realiter ; sed hoc non tollit ; in quo enim differunt realiter, non conveniunt realiter, sed in alio ; ergo etc.
  3. Confirmatur : quia quod indifferenter respicit aliqua, non determinat sibi alterum, sed potest stare cum uno et pari ratione cum alio, et potest stare cum utroque ; sed diversitas numeralis non determinat sibi identitatem specificam nec diversitatem ; in quibusdam enim stat cum identitate specifica ut in individuis eiusdem speciei, in quibusdam vero stat cum diversitate specifica sicut in individuis diversarum specierum ; si ergo in creaturis reperitur realis diversitas cum identitate secundum quid ex natura rei, per consequens, in individuis poterit stare cum identitate simpliciter distinctio secundum quid ; si enim ista combinatio, videlicet distinctio simpliciter cum identitate secundum quid quae est ignobilior, non repugnat, nec contraria quae est nobilior, repugnabit.
  4. Et ista via saluat simplicitatem divinam, et hoc propter identitatem simpliciter omnium divinorum, [ratione cuius ipse est quicquid habet, et ita simpliciter simplex], secundum Augustinum, ubi supra, salvat etiam trinitatem propter distinctionem secundum quid [essentiae] a relationibus, nec ponit quaternitatem, quia omnes relationes simpliciter sunt una res cum essentia.
  5. Contra : proprietates distinguntur ab essentia tantum secundum quid, ergo et inter se.
  6. Consequentia probatur : quia eodem genere distinctionis distinguntur extrema a medio et inter se, et ita, si relationes distinguntur inter se realiter, et ab essentia distinguentur eodem modo.
  7. Respondeo quod, sicut est in causis realibus extra et in effectibus correspondentibus eis, ita est in praemissis et conclusionibus ; in illis autem ita est quod quando causa univoca est, tunc potest in effectum eiusdem rationis ; secus quando autem est aequivoca, non potest in effectum eiusdem rationis secum, quia nec effectus est capax perfectionis eius.
  8. Sic etiam de medio respectu conclusionis, virtute eius concludendae.

Quando enim causalitas eius est univoca, tunc sequitur unio extremitatum inter se eiusdem rationis cum unione extremitatum cum medio in praemissis ; hoc autem est quando apponitur in praemissis determinata universalitas ; quando autem causalitas medii est aequivoca, tunc non potest inferri conclusio eiusdem rationis cum praemissis ; hoc autem est quandocumque praemissae non sunt sufficienter modificatae.

  1. Per hoc ad rationem.

Quando dicitur : paternitas est idem realiter cum essentia ; filiatio est idem realiter cum essentia ; ergo paternitas est idem realiter cum filiatione, non sequitur, cum in terminis singularibus debeant accipi praemissae, cum tamen conditione universalitatis adaequativae sine qua non habent rationem causae univocae, sed aequivocae, et ideo, licet possint inferre aliquam identitatem proprietatum inter se, non tamen realem, qualem habent cum essentia.

 

 

 

[ARTICULUS QUARTUS]

[UTRUM TALIS NON-IDENTITAS VEL DISTINCTIO SUFFICIAT AD RATIONEM SCIENTIAE RESPECTU VIATORIS]

 

  1. Quantum ad quartum articulum, quaero quatuor quaestiones.

 

 

[QUAESTIO PRIMA]

[UTRUM HAEC DISTINCTIO SECUNDUM QUID SALVET PRINCIPIUM

PRIMUM CUIUS VIRTUTE TENET OMNIS FORMA SYLLOGISTICA]

 

[Positio quaestionis]

  1. Prima est : utrum haec distinctio secundum quid salvet primum principium cuius virtute tenet omnis forma syllogistica : videtur quod non, quia essentia est eadem paternitati et filiationi, nec tamen paternitas est eadem filiationi.

Et idem potest argui in prima et in secunda figura.

  1. Contra : ubi non tenet primum principium scientificum, nulla ibi potest haberi scientia certa ; sed constat quod in divinis est summa certitudo, sunt enim omnia divina summe necessaria, et, per consequens, summe certa ; ergo etc.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo.

Hic tria sunt videnda.

Primo, de forma huius principii in se, scilicet : quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se etc. ; 2°, de eius efficatia ; 3°, quomodo tenet in divinis et quomodo non.       

 

 

[ARTICULUS PRIMUS]

[DE FORMA HUIUS PRINCIPII IN SE]

 

[Istud principium : Quaecumque etc. potest tripliciter variari]

  1. De primo dico quod istud principium : quaecumque uni etc., potest tripliciter variari secundum quod aiqua extrema possunt concludi inter se tripliciter esse idem : uno modo quia ambo sunt eadem in medio ; secundo modo, e converso, quia medium est idem ipsis ; tertio modo, quia medium est idem uni extremo et aliud extremum idem medio.

 

[Hoc principium potest tripliciter sumi]

  1. Et secundum hoc, huiusmodi principium potest secundum triplicem formam sumi.
  2. Uno modo, iuxta primum modum concludendi extrema de se invicem, sic : quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem.
  3. Secundo modo, secundum [secundum] modum, sic : quibuscumque aliquid unum est idem, illa sunt idem inter se.
  4. Tertio modo, secundum tertium modum, sic : cuicumque aliquid est idem, eidem est idem quod est idem illi.

 

[Secundum hoc tria dicit]

  1. Tunc dico tria.
  2. Primum est quod, virtute huiusmodi principii sub prima forma accepti, non tenet aliqua forma syllogistica. Patet, quia arguitur ex principiis affirmativis in secunda figura, et ita arguendo, semper committitur fallacia consequentis.
  3. Secundum est quod, virtute eius, secundo modo sumpti, tenet aliqua forma syllogistica, sed non omnis.
  4. Tertium est quod, virtute huius principii tertio modo accepti, tenet universaliter omnis forma [syllogistica], tam affirmativa quam negativa.

 

[Haec tria demonstrat]

  1. Primum patet sic : per illud principium non tenet aliqua forma syllogistica quod quidem ad nullam formam syllogisticam potest applicari : hoc principium, ut sic acceptum, [est huiusmodi].
  2. Patet minor, quia non potest applicari ad primam figuram, quia ibi medium [subicitur] in aliqua praemissarum ; hic autem semper praedicatur ; nec ad secundam figuram, quia in illa nihil sequitur ex praemissis affirmativis, sed argueretur ex praemissis affirmativis, sed argueretur ex praemissis affirmativis si ad eam principium sic acceptum applicaretur ; item, nec ad tertiam, quia ibi nunquam medium praedicatur ; igitur etc.
  3. Secundum patet, quia per ipsum, sic acceptum, tenet forma syllogistica tertiae figurae, ubi medium subicitur utrique extremitati in praemissis, non autem in prima figura tenet nec in secunda.
  4. Tertium patet, quia per ipsum, sic sumptum, tenet omnis forma syllogistica primae figurae ad quam omnes aliae reducuntur.

 

 

[ARTICULUS SECUNDUS]

[DE EIUS EFFICIENTIA]

 

[Requiritur etiam unitas medii virtualis]

  1. Quantum ad secundum principale, dico quod principium istud : quaecumque uni et eidem sunt eadem, vel quibuscumque unum et idem etc., vel quocumque alio modo accipiatur, potest accipere duplicem unitatem medii, scilicet formalem tantum, vel formalem et habitualem seu virtualem in habitudine ad extrema.

Tunc dico quod ad hoc, quod istud principium sit verum et per se notum, non sufficit unitas medii formalis, sed cum ista etiam requiritur virtualis.

  1. Et hoc probo tum a priori : quia eo modo medium debet esse unum quo in se continet conclusionem ; sed constat quod non continet eam formaliter, sed virtualiter ; ergo non sufficit ad ipsam concludendam unitas eius formalis.

Probo etiam hoc ipsum a posteriori : patet in exemplis : haec anima est simul cum capite ; et [haec anima] est simul cum pede : et tamen non sequitur conclusio, scilicet quod « caput sit simul cum pede » : cuius ratio est variatio simul medii, non quidem formalis, quia idem numero est formaliter in utraque praemissarum, sed variatio est virtualis, quia medium non est unum virtualiter, sed plura virtualiter ; unde accidit animae, ut est hic, quod sit ibi, quia nec totaliter est hic, nec totaliter ibi.

  1. Praeterea, idem patet, quia : homo est species ; Sortes est homo, et tamen non sequitur conclusion, scilicet quod Sortes sit species, cum tamen utraque praemissarum sit vera, et medium unum et idem formaliter, non tamen virtualiter, quia aliam habitudinem habet ad maiorem extremitatem et aliam ad minorem, sic quod, ut est sub maiori, sibi repugnat simpliciter minor.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra : quia etiam in demonstratione potissima, ubi medium est definitio subiecti vel passionis, constat quod aliam habet habitudinem medium ad subiectum et aliam ad passionem propriam ; iterum in syllogismo negativo alia est habitudo medii ad propositionem negativam et alia ad propositionem negativam.
  2. Et idem patet in syllogismo et propositione de necessario et alia de contingenti vel de inesse, ubi medium diversam habitudinem habet in praemissis, et tamen ex hoc non impeditur conclusio.
  3. Respondeo. Dico quod medium esse unum virtualiter et causaliter potest esse dupliciter : vel quia eius causalitas sit una indivisibiliter in utraque praemissarum, vel quod sit alia et alia, tamen quod una non repugnet alteri ; sic consimiliter, per oppositum, medium esse multiplex virtualiter potest esse dupliciter : vel quod sic quod eius causalitas vel habitudo, quam habet in una praemissarum, sit alia absolute ab illa quam habet in alia praemissarum, non tamen sibi repugnet, et hoc est universaliter in omni bono syllogismo, vel sic quod sint distinctae quod una repugnet alteri.
  4. Et talis varietas est in omni malo syllogismo ; verbi gratia : omnis homo est animal ; Sortes est homo ; ergo Sortes est animal ; constat autem quod hoc medium bene est virtualiter multiplex primo modo ; aliam enim habitudinem habet ad minorem et aliam ad maiorem extremitatem ; non tamen est multiplex secundo modo, quia una alteri non repugnat, et hoc modo est in omni demonstratione.

 Definitio[ni] enim subiecti, ut subicitur passioni, non repugnat praedicari de subiecto ; verbi gratia, de secundo, ut hic cum dicitur : homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species ; hic enim in praemissis non solum est diversa habitudo medii, sed una repugnat alteri ; repugnat enim homini, ut subicitur maiori extremitati, quod est species, praedicari de Sorte.

 

 

[ARTICULUS TERTIUS]

[QUOMODO IN DIVINIS TENET ET QUOMODO NON]

 

[Istud principium tenet universaliter in omni materia]

  1. Ex istis dico, tertio, ad quaestionem, quod istud principium, cuius virtute tenet forma syllogistica, tenet universaliter in omni materia, tam in creaturis quam in divinis, si tamen debite accipiatur, videlicet cum unitate medii virtuali et formali, aliter nec in divinis nec in creaturis tenet ; sicut enim ex variatione medii formali committitur fallacia aequivocationis, ita ex diversitate eius virtuali seu multiplicitate committitur fallacia accidentis.

 

[Ad argumentum patet per dicta]

  1. Ad argumentum patet per dicta.
  2. Cum enim arguitur : haec essentia est haec paternitas ; haec filiatio est haec essentia, etc., dico quod, licet medium, quod est essentia, sit unum formaliter, est tamen multiplex virtualiter, sicut cum dicitur : anima est simul cum capite etc. ; accidit enim essentiae, ut est idem paternitati, quod sit filiationi idem, quia propter sui illimitationem est utrique idem.
  3. Et ideo non sequitur : hic Deus est hic Pater ; hic Filius est hic Deus ; ergo hic Filius est hic Pater ; etc.

 

 

[QUAESTIO SECUNDA]

[UTRUM PRAEDICTA DISTINCTIO  SECUNDUM QUID IN DIVINIS SALVET PRIMUM PRINCIPIUM SCIENTIFICUM]

 

[Positio quaestionis]

  1. Secunda quaestio est utrum praedicta distinctio secundum quid in divinis salvet primum principium scientificum, videlicet quod impossibile est idem simul esse et non esse : videtur quod non, quia essentia simpliciter communicatur, paternitas autem simpliciter non communicatur, et tamen paternitas est essentia ; ergo de eodem verificantur contradictoria, quae sunt communicari et non communicari.
  2. Contra : omnes contradictiones sunt aequales ; quaelibet enim negatio aequaliter repugnat suae affirmationi oppositae ; sed aliqua contradictoria in divinis sunt i[nco]mpossibilia ut Deus est et Deus non est ; ergo omnia.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo.

Primo, videndum est quomodo istud principium : impossibile est idem simul eidem inesse et non inesse tenet in se ; 2°, quomodo specialiter tenet in divinis.

 

 

[ARTICULUS PRIMUS]

[QUOMODO HOC PRINCIPIUM IMPOSSIBILE EST IDEM EIDEM SIMUL INESSE ET NON INESSE TENET IN SE]

 

[Sicut duplex terminus, ita duplex universale]

  1. De primo, dico quod, sicut duplex [est] terminus communis, unus per praedicationem, alius vero secundum perfectionem, hic enim omnia superiora includit, et ideo potest dici universale secundum perfectionem, licet sit infimum secundum praedicationem, sicut, e converso, infimum secundum perfectionem est supremum secundum praedicationem ; sicut genus ; sic ergo, sicut est duplex universale, ita est duplex universalitatis modus, quia unus modus universalitatis est distributivus ut omnis, nullus, quilibet, et sic de aliis ; alius est modus universalitatis adaequativus ut totaliter, convertibiliter, et sic de aliis.
  2. Nunc autem, sicut primus modus est specificus definitionis forte universalis secundum praedicationem, ita secundus modus correspondet universali secundum perfectionem.
  3. Probo : quia cuilibet universali correspondet aliquis modus universalitatis ; sed constat quod particulari, quod est universale secundum perfectionem, non potest correspondere prima universalitas, scilicet distributiva, ergo secunda.
  4. Et idem patet inductive : non enim dicimus : « omnis Sortes vel aliquis Sortes est albus », sed « Sortes totaliter vel aliqualiter est albus » ; unde, sicut in propositionibus universalibus est quadruplex modus oppositionis, scilicet contradictoriae, contrariae, subcontrariae et subalternae, ita in singularibus.
  5. Sicut enim istae sunt [contradictoriae] : « omnis homo est albus », « quidam homo non [est] albus », ita istae : « Sortes est totaliter albus », « quidam homo non est albus », ita istae : « Sortes est totaliter albus » et « Sortes est aliqualiter non albus », et sic de aliis.
  6. Tunc ergo dico quod, sicut forma contradictionis non tenet in terminis universalibus, nec potest vere contradictio fieri in eis nisi cum modo universalitatis distributivae [accipiatur], nam ista non sunt contradictoria : « homo est albus » et « homo non est albus », ita in terminis singularibus, qui sunt universales secundum praedicationem, non committitur contradictio nisi cum aliquo universalitatis adaequativae.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra : quia Philosophus, in libro Peri hermeneias, non docet accipere contradictoria in terminis singularibus nisi secundum modum absolute.
  2. Praeterea, quando aliquod praedicatum resolvitur in aliud, si illud in quod resolvitur non tenet absolute, nec ipsum quod resolvitur ; sed universalis affirmativa resolvitur in particulares affirmativas, ut ista : « omnis homo currit », in istas : « Sortes currit, Plato currit », et sic de aliis. Iterum universalis negativa resolvitur in particulares negativas : et in particularibus per te non potest esse contradictio absolute, ergo nec in universalibus.
  3. Respondeo. Dico quod nec in universalibus nec in particularibus potest summi contradictio nisi cum modo universalitatis, si debeat esse contradictio gratia formae bonae, tamen sequitur interdum gratia materiae.

 

[Triplex differentia terminorum]

  1. Ad cuius evidentiam est sciendum quod termini sunt in triplici differentia : qui dam enim habent suppositionem totaliter multiplicem, alii totaliter simplicem, alii mediam.
  2. Ille terminus est natus habere suppositionem multiplicem qui non potest tantum pro se supponere, sed etiam pro alio sibi coniuncto, ut « hoc album » : potest enim supponere non tantum pro se, sed etiam pro individuo subiecti, et propter hoc singularis affirmativa et singularis negativa sunt verae de ipso ut « hoc album est accidens », est vera ratione sui, et « hoc album non est accidens », vera est ratione subiecti ; et ideo in talibus non tenet regula contradictionis nisi cum aliqua modificatione, ut cum totaliter.

Sic etiam, consimiliter, in terminis communibus, verbi gratia : « album est accidens » et « quoddam album non est accidens », ambae sunt verae.

  1. Terminus vero habens simplicem suppositionem est ille qui non est natus supponere nisi pro se ipso tantum et tantum uno modo, et in talibus terminis, singularis affirmativa et singularis negativa sunt absolute contradictoriae, ut « haec albedo est in corpore » et « haec albedo non est in corpore », et in similibus docet Philosophus accipere contradictoria.
  2. Sed, tertio, est alius terminus qui tenet medium, qui non habet nisi unam suppositionem, nec etiam supponit nisi pro uno, tamen habet diversos modos supponendi pro illo uno, sicut hic : haec anima est simul cum capite ; haec anima est simul cum pede ; ergo caput est simul cum pede ; in utraque enim praemissarum anima supponit pro eodem quia pro se, habet tamen diversos modos supponendi in extremitatibus praemissis, et in talibus terminis qui, propter modum illimitationem sive ad plura, nunc supponunt uno modo, nunc alio modo, sive sumuntur propositiones contradictoriae absolute, sicut nec in habentibus simpliciter suppositionem multiplicem.

Hoc enim : haec anima est in capite, non repugnat huic : haec anima non est in capite.

  1. Probatio : quia pes non est in capite ; sed haec anima est in hoc pede ; ergo est in non-capite. Probatio : quia pes non est caput ; sed haec anima est in hoc pede ; ergo est in non-capite, et, per consequens, non est in capite, quia ad affirmativam de praedicato infinito sequitur negativa de praedicato finito.

 

[Instantia et responsio]

  1. Si autem dicas quod non sequitur prima conclusio : ergo, cum hic sit debita forma et materia, sequitur quod forma syllogistica non tenet sine modificatione universalitatis, ita nec forma contradictionis.
  2. De secundo, dico quod simpliciter istud principium tenet in divinis, si debito modo sumatur.
  3. Ex quo patet quod ista non sunt contradictoria, scilicet : essentia realiter communicatur ; et essentia non realiter communicatur, quia neutra sumitur cum modo universalitatis debito ; sumendo autem cum modo universalitatis, haec est falsa : essentia tota[liter] communicatur ; non enim communicatur ut eadem paternitati.
  4. Per hoc patet ad argumentum : committitur enim in eo fallacia accidentis ex variatione medii propter diversum eius modum sumendi in praemissis ; accidit enim divinae essentiae, ut realiter communicatur, quod sit idem realiter cum paternitate ; etc.

 

 

[QUAESTIO TERTIA]

[UTRUM HAEC DISTINCTIO SECUNDUM QUID SALVET FORMAM SYLLOGISTICAM IN DIVINIS]

 

[Positio quaestionis]

  1. Tertia quaestio est utrum haec distinctio secundum quid salvet formam syllogisticam in divinis : videtur quod non, quoniam hic Deus est Pater ; hic Filius est Deus, in prima figura ; non tamen sequitur conclusio quod Filius sit Pater.
  2. Contra : quanto materia est magis necessaria, tanto magis in ea forma syllogistica ; sed omnia divina sunt summe necessaria ; ergo etc.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo quod sic.

Ad cuius evidentiam sciendum quod, sicut in terminis communibus non tenet forma syllogistica absolute, sed tantum virtute universalitatis distributivae, sic etiam in singularibus nisi virtute universalitatis adaequativae ; sicut enim se habet modus universalitatis distributivae ad terminum communem secundum praedicationem, sic se modus universalitatis adaequativae ad terminum communem secundum perfectionem.

 

[Universalitas distributiva et adaequativa]

  1. Confirmatur : quia sicut commune per praedicationem est illimitatum ad plura per praedicationem et ideo accidit sibi, ut accipitur in ordine ad unum, quod accipiatur ad aliud, propter quod non potest sequi conclusio nisi in praemissis apponatur in praemmissis universalitas distributiva, ita commune secundum perfectionem est illimitatum ad plura secundum perfectionem, quia omnia superior quae includit, et ideo propter eamdem rationem, semper variabitur medium in talibus nisi in praemissis addatur aliqua universalitas, scilicet adaequativa.
  2. Praeterea, idem confirmatur : quia ubi contingit variari medium, ibi necessario in praemissis est aliqua modificatio tollens illam variationem ; sed in singularibus contingit variari medium ; [ergo etc.] ; et [non est autem aliqua modificatio], illam variationem Tollens [nisi] per modos universalitatis adaequativae, puta per totaliter et huismodi talia ; ergo etc.
  3. Minor, scilicet quod in singularibus contingat variari medium, patet, primo, in creaturis, quia : haec [anima] est simul cum capite, et est simul cum pede ; ergo, vel concedes quod caput [sit] simul cum pede, vel concedes quod medium sit variatum in praemissis.
  4. Item, [idem] patet in divinis, arguendo sic : hic Deus, scilicet est Pater ; hic Filius est Deus : non tamen sequitur conclusio.
  5. Idem patet in abstractis : haec essentia est haec paternitas ; haec filiatio est haec essential ; non tamen sequitur conclusion, scilicet quod : haec filiatio sit haec paternitas, et tamen sequeretur nisi contingeret in singularibus medium variari.

 

[Ad instantias]

  1. Quando ergo arguebatur sic : « in terminis universalibus non apponitur modus universalitatis in praemissis nisi quia contingit medium variari », concedo ; sed falsum accipis in minori, cum dicis quod in singularibus non contingit medium variari.
  2. Item, arguebatur sic : quodlibet essentiale est simpliciter communicabile ; nulla relatio est simpliciter communicabilis ; ergo nulla relatio est simpliciter aliquod essentiale.

 

[Responsio]

  1. Respondeo.

Ubi est sciendum quod, sicut terminus communis habet triplicem suppositionem, ita et terminus singularis ; terminus enim communis, ut homo potest habere suppositionem simplicem personalem et naturalem simplicem, ut : « hic homo est species », et tunc, quando sic supponit, non licet descendere ad inferius, nec absolute nec cum disiunctione : non enim sequitur : Sortes est species, nec Sortes vel Plato.

  1. [Secundo, habet suppositionem] personalem, ut : « hic homo currit », et tunc bene licet descendere ad inferius, non tamen absolute, [sed cum disiunctione, quia bene sequitur : « ergo Sortes vel Plato ; etc. », non tamen absolute] : « ergo Sortes ».
  2. Tertio, habet [suppositionem] naturalem, ut : « hic homo est animal », et in tali licet descendere absolute ad inferiora.

 

[Triplicem suppositionem habet terminus]

  1. Hunc etiam triplicem modum supponendi habet terminus singularis, sive in concreto sive in abstracto, tam etiam in divinis quam etiam in creaturis. Habet enim suppositionem simplicem, ut : hic Deus est formaliter ad se, et tunc non licet descendere : ergo Pater vel Filius est ad se.
  2. Secundo, personalem, ut : hic Deus generat vel generatur ; et tunc licet descendere, non tamen absolute, sed cum disiunctione, quia sequitur : ergo Pater vel Filius ; etc.
  3. Habet, tertio, naturalem, ut : hic Deus est omnipotens, et tunc licet descendere absolute.
  4. Idem patet in abstracto : haec essentia est communicabilis, vel est ad se : ecce simplex suppositio, et hic non licet descendere ; haec essentia est realiter generans vel genita personaliter ; et hic licet descendere, licet cum disiunctione ; haec essentia est perfectio simpliciter : ecce naturalis, et hic potest fieri descensus absolute, ut dictum est.

 

[Quando conclusio sequitur et quando non]

  1. Tunc dico : quando arguitur in terminis singularibus vel communibus, habentibus in praemissis naturalem suppositionem, tenet et sequitur conclusio, dato quod nullus apponatur modus universalitatis.

Bene enim sequitur : homo est animal ; Sortes est homo ; ergo Sortes est animal ; sed hoc est gratia materiae.

  1. In habentibus autem simplicem vel personalem suppositionem, nunquam sequitur, quia semper medium variatur.

Et ita, cum arguitur : haec essentia est haec paternitas ; haec filiatio est haec essentia, non sequitur conclusio, quia in utraque praemissarum est suppositio personalis.

  1. Cum etiam arguitur : haec essentia est communicabilis ; haec paternitas est haec essentia ; ergo haec paternitas est communicabilis, non sequitur, quia in maiori essentia habet suppositionem simplicem, et in minori habet personalem, et ita medium variatur.
  2. Per hoc patet ad argumentum in terminis communibus factum, quando dicitur : quodlibet essentiale est communicabile ; etc. : peccat enim per fallaciam accidentis ex variatione medii in praemissis, in quarum maiore est suppositio simplex, implicans naturalem ; sed in minori vero suppositio personalis, sicut cum dicitur : homo est species ; Sortes est homo ; ergo etc.
  3. Sicut enim homo, ut stat sub hoc praedicato quod est species, accidit Sorti, ita essentia ly ut stat sub hoc praedicato quod est communicari, accidit quod sit proprietas personalis, immo ut [est] cum tali proprietate, repugnat ei communicari.

 

[Ad argumentum principale in oppositum]

  1. Per idem patet ad argumentum principale in oppositum. Cum enim arguitur : [hic Deus] est Pater ; hic Filius est Deus, patet quod, licet medium sit idem formaliter, tamen virtualiter non est idem, et ideo committitur fallacia accidentis, ut supra dictum est.

 

 

[QUAESTIO QUARTA]

[UTRUM MODIFICATIO TERMINORUM IMPEDIAT FORMAM SYLLOGISTICAM IN DIVINIS]

 

[Positio quaestionis]

  1. Quarta quaestio est utrum modificatio terminorum impediat formam syllogisticam in divinis : videtur quod sic, quia arguendo sic : haec essentia communicatur realiter ; haec paternitas realiter non communicatur, non sequitur conclusio, scilicet quod : paternitas realiter non sit essentia, cum tamen sequitur ablata modificatione, scilicet ly realiter ; ergo modus iste impedit.
  2. Contra : nulla conclusio modificata sequitur nisi virtute medii modificati ; sed multae sunt conclusiones modificatae ; quare etc.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo quod non.
  2. Ad cuius evidentiam est sciendum quod duplex est modificatio : una quae fertur super terminos ut cum dicitur : « homo albus » ; alia quae fertur super formam compositionis respectu extremorum, ut cum dicitur : homo est animal, primo modo dicendi per se.
  3. De prima modificatione patet quod non impedit, quia talis semper ingreditur conclusionem, ut : animal album est coloratum ; homo est animal album ; ergo homo est [animal] coloratum.
  4. Sed difficultas est de alia modificatione quae fertur super compositionem extremorum immediate, quia arguendo sic : omnis homo est per se animal ; omnis homo est per se rationalis, non tamen sequitur : ergo quoddam rationale est per se animal ; ergo videtur quod hic impediat modus perseitatis additus, tamen arguendo universaliter et absolute, sequitur conclusio.
  5. Dico tamen quod, licet talis modificatio ad formam syllogisticam non sufficiat, non tamen eam impedit. Aliud enim est impedire et aliud non sufficere. Neutra enim praemissarum sufficit ad syllogismum sine alia, non tamen impedit ipsum aliqua ipsarum.

 

[Modificatio non impedit conclusionem]

  1. Quod autem huiusmodi modificatio syllogismum non impediat, probo : quia vel impediret conclusionem absolutam vel modificatam.
  2. Non absolutam : quod patet, primo, sic : ille modus non impedit conclusionem absolutam quae indifferenter sequitur sine modo in praemissis posito vel remoto ; sed conclusio absoluta sequitur indifferenter, posita modificatione in praemissis vel non posita ; quare etc.
  3. Secundo, sic : ille modus, qui non diminuit de veritate praemissarum, non impedit aliquam conclusionem natam ex eis sequi ; sed ista modificatio, qua [aliquid] dicitur esse tale primo modo dicendi per se, non diminuit, immo quasi perficit ; perfectissimus enim modus est primus modus dicendi per se ; patet ergo quod non tollit conclusionem absolutam quae nata esset sequi ex praemissis absolute sumptis. Iterum, nec impedit modificatam.

203 [202]. Secundo, sic : ille modus non impedit, quo stante, addito alio, sequitur conclusio ; sed stante illo, quem dicis conclusionem impedire, sequitur conclusio, aliquo alio addito ; ergo etc.

  1. Probatio minoris : quia arguendo sic : omnis homo est animal per se, primo modo convertibiliter ; omnis homo est rationalis [per se], primo modo convertibiliter, sequitur conclusio, scilicet : quoddam rationale est animal per se, primo modo convertibiliter ; tamen maior et minor sunt falsae.

Sine autem modificatione, facta per ly convertibiliter, non sequitur conclusio : non propter appositionem illius modi per se, sed propter defectum modificationis debitae, quae necessaria est ibi.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra : quia non ponendo ibi per se in praemissis, arguendo ex eis absolute sumptis, [sequitur conclusio], videlicet quod quoddam rationale est animal ; sed appositio eis per se, non sequitur conclusio ; ergo etc.
  2. Respondeo tripliciter.
  3. Uno modo, quod eadem conclusio absoluta, puta quod quoddam rationale est animal, sine modificatione, quae sequebatur ex praemissis absolute [sumptis], sequitur ex eis modificatis.

Ex quo patet quod illa modificatio, eis apposita, non impeditur, quia illa modificata  non sequitur, quae etiam sine illa modificatione non sequebatur.

  1. Secundo, potest dici quod etiam ex praemissis absolute sumptis sequitur conclusio absolute ; ita etiam, saltem gratia materiae, licet non gratia formae, sequitur, ex praemissis modificatis per ly per se, primo modo, scilicet : quoddam rationale est per se, primo [modo], animal.

 

[Adverte tamen]

  1. Ubi est advertendum quod « rationale quoddam » potest accipi [dupliciter] : vel pro individuo proprio vel pro individuo speciei, cui per se coniungitur : primo modo, non est per se animal, sed per accidens ; secundo vero modo est per se, primo, animal.

Sed tamen hoc non videtur sufficere, quia etiam isto modo huiusmodi conclusio non sequitur gratia formae ; accidit enim homini, ut est idem animali per se et primo [modo], quod sit idem rationali, licet ratione suae illimitationis et perfectionis, sit hoc modo idem utrique.

  1. Ratio autem, quare [haec conclusio] non potest concludi ex medio sic modificato in praemissis, est, ut supra est dictum, quia medium non sit sufficienter modificatum in praemissis, habet rationem causae aequivocae, et ideo non potest in conclusionem eiusdem rationis cum aliqua praemissarum nec, per consequens, modificatam eodem modo.
  2. Per hoc patet ad illud argumentum, quando dicitur : corpus est immediate substantia ; animal est immediate corpus ; nec tamen sequitur conclusio, scilicet : ergo animal est immediate substantia ; cuius ratio est carencia sufficientis modificationis, qua apposita in praemissis, utraque est falsa.
  3. Sic dicendo : omne corpus est immediate substantia, patet quod falsa est ratione signi distributivi ; etc.
  4. Per hoc etiam patet quod non valet arguere sic : omne animal rationale est risibile adaequate ; omne animal rationale est homo adaequate ; ergo quidam homo est risibilis adaequate ; patet enim quod utraque praemissarum est falsa : cum enim ad identitatem universalis affirmativae distributivae, sequitur particularis, per consequens, si omne animal rationale est risibile adaequate ; ergo hoc animal rationale : quod est evidenter falsum.
  5. Idem etiam patet de minori.
  6. Per idem patet ad argumentum principale.
  7. Ad aliud vero quod arguebatur : quaecumque uni et eidem sunt eadem etc. ; sed proprietates sunt idem cum divina essentia realiter ; ergo erunt idem inter se realiter : quod est falsum.

Patet, per dicta superius, quia maxima illa est intelligenda quando medium, cui aliqua comparantur, est idem formaliter et virtualiter et, per consequens, minor male assumitur sub maiori, cum divina essentia non sit una virtualiter.

 

[Ad rationes]

  1. Ad duas rationes primae quaestionis nego minorem utriusque.