Prologus : Quaestiones III-X : Vat. Lat. 943 — Prologue — François de la Marche
François de la Marche - Prologue
(Vat. Lat. 943)
[QUAESTIO TERTIA]
[UTRUM SCIENTIA SPECULATIVA ET PRACTICA PRINCIPALITER DISTINGUANTUR EX FINE VEL OBIECTO]
[Positio quaestionis]
- Utrum scientia speculativa et practica principaliter distinguantur ex fine vel obiecto : et videtur quod ex obiecto, quia habitus obiecti distinguntur per aliqua absoluta ; sed ratio finis non est absoluta, sed relativa ; quare etc.
- Contra : materia non distinguitur specifice ; sed obiectum, ut distinguitur contra finem, habet rationem materiae ; quare etc.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo.
Primo, ponam intellectum quaestionis ;
2°, descendam ad dissolutionem eius ; etc.
[ARTICULUS PRIMUS]
[PONAM INTELLECTUM QUAESTIONIS]
[Aliqua ratio potest distingui contra aliam tripliciter]
- Quantum ad primum, dico quod aliqua ratio potest distingui contra aliam [tripliciter] : quia vel sicut disparata contra disparatam ut albedo contra nigredinem, vel sicut inferius contra superius, sicut albedo contra colorem, vel, tertio modo, nec sic nec [sic], sed sicut ratio posterior contra rationem priorem ut haec albedo contra hunc colorem, quae aliquo modo distinguntur, saltem apud intellectum vel apud sensum apprehendentem a remotis hunc colorem, non apprehendendo hanc albedinem.
- Distinguntur ergo iste duae rationes aliqualiter, non sicut disparatae rationes, cum sint essentialiter ordinatae, nec sicut superius et inferius, cum utraque sit singularis, sed sicut ratio prior et ratio posterior ; nam haec albedo aliquo modo est posterior hoc colore.
[Ratio finis tripliciter potest distingui contra rationem obiecti]
- Et secundum hoc, dico quod ratio finis potest tripliciter distingui contra rationem obiecti : quia sicut contra rationem disparatam, vel, secundo, sicut contra rationem superiorem, vel sicut contra rationem priorem, quia illud idem, quod est obiectum in scientia, potest habere rationem finis.
- Hoc de primo.
[ARTICULUS SECUNDUS]
[DESCENDAM AD EIUS SOLUTIONEM]
[Ponit tres conclusiones]
[Prima conclusio]
- Quantum ad secundum, praemissa distinctione, pono tres conclusiones.
- Prima est ista : quod non sumitur distinctio practicae scientiae a speculativa ex fine vel ex obiecto, ut istae accipiuntur sicut rationes ab invicem disparatae, ita quod scientia practica non specificatur ab obiecto, aut obiectum distinguir contra finem sicut disparatum contra disparatum.
- Et hanc conclusionem probo sic : ab illo, quod pertinet directe ad scientiam speculativam, non potest specificari scientia practica ; sed obiectum, ut sic, distinctum contra finem, pertinet directe ad scientiam speculativam ; ergo etc.
- Minor patet, quia, licet corpus, ut corpus ordinabile ad sanitatem, sit obiectum scientiae practicae quia ut sic consideratur a medicina, tamen, absolute sumptum, contra talem et talem finem distinctum, ut videlicet distinctum contra sanitatem tanquam quemdam disparatum, sic pertinet ad scientiam speculativam quia ut sic consideratur a scientia naturali.
[Secunda conclusio]
- Secunda conclusio est quod scientia practica non distinguitur nec specificatur ab obiecto, ut ratio obiecti est superior ad rationem finis.
- Probo : quia ad illud, quod est commune scientiae speculativae et practicae, non distinguntur istae scientiae inter se, sed istud est commune utrique, nam utrobique ratio est superior ad rationem finis.
[Tertia conclusio]
- Tertia conclusio est, quae est magis dubia, de [qua] scilicet quaerit quaestio, quod distinctio speculativae a practica non sumitur ab obiecto prout obiectum distinguitur contra finem tertio modo. De hoc enim est tota difficultas : utrum videlicet distinctio sumatur ab obiecto ut obiectum est quid communi[u]s quam sit finis ; non tamen est quid superius, sed habet se [ut] ratio obiecti ad rationem finis, sicut ratio habet colorem ad rationem huius albedinis, et contrahitur ratio obiecti ad rationem finis sicut contrahitur « hic color ad hanc albedinem », nam idem est obiectum domificativae et finis eiusdem dominificativae scilicet domus.
Et ideo est dubium utrum ista scientia dicatur practica vel distinguatur a speculativa penes domum ut domus habet rationem obiecti, vel penes ipsam ut habet rationem finis.
- Et tunc, sic intelligendo, dico quod practica et speculativa possunt comparari vel ad diversas potentias specie vel ad eamdem potentiam specie.
[Duae conclusiones]
[Prima conclusio]
- Tunc, ad declarationem istius tertiae quaestionis, pono tres conclusiones.
- Prima est quod, comparando istas substantias ad diversas potentias intellectivas, sic earum distinctio sumitur non ex obiecto, sed ex fine.
- Et hoc probo : quia per illud quod est commune speculativae et practicae, non possunt sic istae duae scientiae distingui ab invicem ; sed idem obiectum, et sub eadem ratione formali respectu diversarum [potentiarum] specie, potest esse obiectum scientiae speculativae et practicae ; ergo etc.
- Probo minorem : quia idem motus caeli, qui est obiectum potentiae intellectivae ipsius substantiae moventis caelum, est obiectum notitiae nostrae et sub eadem ratione formali, quantum est ex parte obiecti, et tamen notitia intelligentiae est practica, sed nostra est speculativa ; et ratio est quia motus est opus notitiae intellectivae moventis caelum, sed non est opus notitiae nostrae.
Et secundum hoc, patet quod distinctio istarum scientiarum in diversis potentiis non est ex obiecto, sed ex fine, quia notitia intelligentiae ordinatur, sicut ad finem, ad opus quod est ipse motus. Sed notitia nostra non ordinatur, sicut ad finem, ad opus quod est ipse motus, sed ad veritatem.
Non enim consideramus illum motum caeli ut moveamus caelum, ut intelligentia considerat, sed potius ut sciamus eius naturam et veritatem, nam « finis practicae opus, speculativae est veritas » ; quare etc.
[Instantia et responsio]
- Dices quod obiectum notitiae nostrae et notitiae intelligentiae est idem materialiter tantum, sed non formaliter, nam ab intelligentia consideratur motus in ratione operabilis, sed a nobis non sic, sed potius, tanquam non operabile a nobis. Constat autem quod operabile et non operabile distinguntur formaliter, quamvis non distinguantur materialiter.
- Contra : quae non ponunt in obiecto differentiam secundum se, sed solum in ordine ad operationem, non ponunt differentiam in obiecto secundum se, sed in ordine ad finem ; sed operabile et non operabile non ponunt in obiecto differentiam secundum se, sed in ordine ad operationem ; ergo etc.
[Secunda conclusio]
- Secunda conclusio est quod, comparando speculativam et practicam ad eamdem potentiam intellectivam, tunc dico quod non distinguitur principaliter ex obiecto, sed ex fine.
- Et hoc probo sic : per illud, quod est commune scientiae speculativae et practicae, non potest sumi earum distinctio inter se ; sed idem, sub eadem ratione respectu eiusdem intellectus, in ordine tamen ad diversos fines, potest esse obiectum scientiae practicae et speculativae ; ergo ratio obiectiva non est distinctiva.
- Minor probatur : quia eumdem motum superiorum, quem considerat astronomus, considerat etiam medicus, sed astronomus ut possit iudicare de effectibus naturalibus, medicus vero ut possit inducere sanitatem ; cum ergo naturalis astronomia sit notitia speculativa et medicina sit notitia practica, et utraque consideret idem obiectum sub eadem ratione quantum est ex parte obiecti, tamen in ordine ad alium et alium finem, patet quod eorum distinctio non est penes obiectum, sed penes fines.
[Instantiae et responsiones]
- Respondetur dupliciter : uno modo, quod consideratio medici de motu est speculativa per se, accidentaliter tamen est practica ; nunc autem notitia essentialiter practica et notitia essentialiter speculativa distinguuntur penes obiecta. Non autem oportet quod distinguantur penes obiecta duae notitiae quarum una est essentialiter speculativa et alia est solum accidentaliter practica, essentialiter tamen est specalutiva.
- Contra : omne [per] accidens reducitur ad per se. Tunc sic : ab eodem habet a[liqui]d quod sit accidentaler tale in eodem genere a quo habet quod sit per se tale in illo genere ; sed medicina non est per accidens practica ex obiecto, sed ex fine ; ergo etc.
- Praeterea, sicut se habet ordo accident[al]is ad finem accidentalem, ita ordo essentialis ad finem essentialem ; sed medicina quae habet [ordinem] accidentalem ad sanitatem inducendam, est accidentaliter practica ; ergo si haberet ordinem essentialem, esset essentialiter practica.
- Secundo, respondetur quod medicina non est practica propter ordinem ad sanitatem ut ad finem, sed ut ad obiectum praeambulum.
- Contra : illa notitia, quae non quaeritur propter obiectum in se, sed propter obiectum ut qualiter possit poni in effectum, non quaeritur propter obiectum in se, sed magis ut indu[c]it rationem finis ; sed medicus non considerat sanitatem propter ipsam in se, sed magis propter ipsam inducendam, et qualiter inducenda sit ; quare etc. ; ergo notitia non intenditur propter obiectum in se, sed magis ut indu[c]it rationem finis.
[Unde sumatur scientia practica]
- Scientia non includit nisi notitiam principiorum et conclusionum. Ex hoc arguitur sic : inde sumitur scientia practica unde sumuntur principia practica et conclusiones practicae ; sed omnia ista sumuntur ex fine et non ex obiecto ; quare etc.
- Probatio minoris : primo, de conclusionibus, quia illud quod concluditur per consilium practicum, illud est terminus cognitionis practicae ; sed terminus considerationis practicae est adinventio medii ad finem intentum, secundum illud Philosophi III Ethicorum : « Consiliamur non de fine, sed de his quae sunt ad finem ».
- Ex hoc arguo sic : illud est conclusio practica quod est terminus consilii et considerationis practicae ad finem intentum consequendum ; ergo conclusio practica sumitur in ordine ad finem.
- Praeterea, inde sumitur notitia practica quo habito, cessat omnis inquisitio practica ; illa enim non cessat nisi habita conclusione practica intenta ; sed inquisitio practica cessat habito medio sufficienti ad finem intentum ; quod quidem medium est in intentione ultimum et in executione primum ; ergo huiusmodi medium ordinatum ad finem est conclusio practica.
- Secundo, probo idem de principiis.
Primo, sic : inde sumuntur principia practica agibilium unde sumitur regula consilii in agibilibus ; sed regula ista sumitur in ordine ad finem ; secundum enim diversos fines utimur diversis mediis in agibilibus ; quare etc.
- Praeterea, inde sumuntur principia agibilium a quo primo movetur intellectus ad inquirendum ; sed intellectus primo movetur ad inquirendum a fine intento, nam ante finem intentum, non incipit quaerere ; sed fine intento, incipit quaerere media parveniendi ad ipsum ; quare etc.
- Praeterea, inde sumuntur principia practica quod se habent in agibilibus sicut signum ad sagittam : hoc patet, modus enim sagittandi sumitur ex signo ; sed finis se habet tanquam signum ad quod debent inspicere operantes, sicut dicitur in prologi Ethicorum.
- Praeterea, inde sumuntur principia practica penes quod sit in illa scientia demonstratio potissima ; sed potissima demonstratio in in scientiis practicis fit ex fine ; ergo etc.
[Intentio Philosophi]
- Et haec est intentio Philosophi III De Anima, ubi dicit quod practicum differt a speculativo fine ; dicit etiam ibi quod principium movens est appetitus ; intellectus autem practicus [qui] propter aliquid differt a speculativo fine.
- Item, II Metaphysicae : Finis speculativae veritas, practicae autem opus.
- Praeterea, dicit quod speculativa est sui gratia, practica autem non.
[Instantia et responsio]
- Contra : aut enim distinctio istorum habituum est penes ordinem sive extentionem actualem ad finem, aut penes ordinem aptitudinalem : non penes ordinem actualem, quia tunc artifex [volens] operari, non haberet habitum practicum, ergo penes aptitudinalem ; sed nulla aptitudo est propria isti et non illi nisi ratione alicuius absoluti proprii isti et non illi ; ergo etc.
- Quaero tunc : unde habet notitia practica illud absolutum, ratione cuius habet ordinem aptitudinalem ad finem ? Constat quod non habet illud a fine, ergo ab obiecto ; ergo etc.
- Confirmatur : quia totum esse notitiae practicae est effectivae ab obiecto, ergo et illud absolutum.
- Praeterea, ideo notitia est ad talem finem ordinata qua est de tali obiecto ; ergo illud, ratione cuius est ordinabilis ad finem, est ab obiecto.
- Secundo, arguo sic : aut dicitur practica a fine in esse posito extra, aut dicitur pratica a fine ut volito praecise, aut ut cognito : non primo modo quia finis, ut sic, sequitur cognitionem ; nec secundo modo, quia tunc, volens operari, non haberet habitum practicum ; si dicas quod tertio modo, tunc habetur propositur quia finis, ut cognitum, habet rationem obiecti ; quare etc.
[169].
- Confirmatur : quia necessarium non potest sumi a contingente ; sed principia practica sunt necessaria sicut principia speculativa, sed volutio finis est contingens ; ergo a fine ut volito non possunt sumi principia practica ; ergo sumuntur ab ipso ut cognito : et habetur propositum.
- Aristoteles, VI Metaphysicae et in pluribus aliis locis, distinguit speculativum contra practicum penes obiecta.
[Ad obiecta]
- Ad primum, dico quod duplex est notitia practica : quia quaedam est simpliciter prima, qua nulla alia est prior ; alia est consequens ad primam et ex ipsa adgenerata ; prima, qua nulla est prior distincta de illo obiecto a speculativa penes ordinem actualem ad finem ; sed alia consequens ad istam distinguitur a speculative, non penes ordinem actualem nec aptitudinalem tantum, sed virtualem, verbi gratia quando artifex incipit operari : tunc habet ad finem actualem intentionem ; sed postea, in processu, non semper oportet quod habeat actualem intentionem, sed nec tantum habitualem, sed vitualem, nam habitualem habebat antequam inciperet operi et quando dormiebat.
- Similiter in proposito.
- Et tunc dico ad propositum quod huiusmodi [habitudinem] aptitudinem quam semper habet notitia habitualis practica et a qua dicitur formaliter practica, non autem ab aliqua aliarum habet ipsa notitia practica ratione alicuius proprii absoluti ; quod quidem absolutum habet non ab obiecto, ut tu accipis, sed a fine ; quia enim finis notitiae speculativae est alius a fine notitiae practicae et, e converso, practica praeexigit notitiam quae est ad ipsam, aliam a notitia quae est ad finem notitiae speculativae.
Sicut dicit Commentator super III De Anima, quod membra leonis differunt a membris cervi quia anima, quae est finis materiae, differt ab anima.
- Distinctio enim eorum quae sunt ad diversos fines sumitur ex ipsis finibus ; ergo et in proposito, quia finis notitiae practicae est alius a fine notitiae speculativae, ideo requirit aliam notitiam quae praeexigit obiectum ordinabile ad illum finem.
- Ad secundum, dico quod distinctio istorum habituum non sumitur penes finem ut extra positum, nec ut volitum, nec ut cognitum actualiter, sed ut cognitum et volitum habitualiter vel virtualiter, cum qua habitudinali volutione potest stare volutio actualis. Quod autem hoc sit verum, scilicet quod cum aliqua habituali volutione possit stare actualis nolitio contraria, patet, quia habens habitum virtuosum, potest habere malum velle actualiter, ita quod simul stabunt bonum velle habitualiter et malum velle actuale, et e converso.
Idem dico de intellectu.
- Et quando dicis : « non potest esse cognitus sub ratione finis quia, ut est cognitus, habet rationem obiecti », nego, quia sub nulla circumstantia potest voluntas aliquid [velle sub] qua intellectus non possit intelligere ; sed voluntas potest velle obiectum non solum sub ratione obiecti solum, sed etiam sub ratione finis ; ergo etc.
- Ad tertium, nego minorem.
- Ad probationem, cum dicitur quod « volutio finis est contingens », dico etiam quod intellectio finis est contingens, cum in potestate voluntatis sit avertere intellectum a consideratione alicuius vel ipsam imperare ; sicut enim voluntas contingenter vult, ita contingenter avertit intellectum vel convertit intellectum ad considerandum. « Intelligimus enim cum volumus », secundum Philosophum ; ergo propter contingentiam non magis repugnabit fini quod ex eo volito sumantur practica quam ex ipso ut est cognitus.
- Et ideo dico quod aliud est loqui de cognitione finis vel volitione, aliud de ipso fine cognito vel volito ; nam cognitio vel volutio finis est contingens, sed finis est ipse, ut de ipso formantur aliquae complexiones ; non oportet quod sit contingens ; nam licet generabilia et corruptibilia in se sint contingentia, tamen formantur de ipsis multae necessariae complexiones ; ad huiusmodi enim complexiones necessarias non requiritur necessitas extremorum in se ; licet ergo finem intellectus contingenter cognoscat et voluntas velit, tamen de ipso contingenter cognito et contingenter volito possunt fieri complexiones necessariae et, per consequens, ab ipso, ut sic, possunt accipi principia practica.
- Ad ultimum, dico quod Philosophus non distinguit penes obiecta, praecise accipiendo ut obiectum distinguitur a fine, sed ut obiecta concurrunt simul cum finibus, unde, quod distinguantur per obiecta, hoc est per accidens, pro quanto illud idem, quod habet rationem finis, habet rationem obiecti.
- Ad rationem principalem, dico quod ratio finis est ratio absoluta, ut videlicet finis est gratia cuius sunt illa quae sunt ad ipsum.
[Instantia et responsio]
- Contra : quia ratio finis absoluta est omnino eadem cum ratione obiecti, ergo si distinguitur penes finem ut ab obiecto distinctum, distinguitur penes respectum finis, quia cum ratio absoluta, ubi et ratio absoluta finis sit penitus eadem, non plus distinguitur a fine quam ab obiecto.
- Respondeo quod, sicut in causa efficiente est considerare efficientiam seu causam elicitivam actus, quae est ipsa forma agentis, et dispositionem requisitam ad actionem, quae scilicet dispositio est approximatio agentis ad passum vel aliquid tale, sic hic duae sunt in causa finali : est enim ibi ratio absoluta, quae est distinctiva formaliter, sicut forma agentis activa vel effectiva, et est ibi ratio relativa sub qua distinguit, non quod sit ratio distinguendi, sicut approximatio est ratio sub qua agens agit ; non sic autem distinguit ratio absoluta, communis obiecto et fini, immo eadem numero sub respectu vel ratione obiecti.
[185.]
[QUAESTIO QUARTA]
[UTRUM DIVISIO IN PRACTICUM ET SPECULATIVUM SIT DIVISIO PER IMMEDIATA]
[Positio quaestionis]
- Utrum divisio practicum et speculativum sit divisio per immediata : videtur quod non, quia illa notitia, quae non ordinatur ad cognitionem veri vel actionem boni, nec est speculativa nec practica ; sed aliqua est huiusmodi, scilicet theologia ; ergo illa nec erit speculativa neque practica.
- Contra : omnis notitia vel est gratia sui et sic est speculativa, vel non est gratia sui et sic est practica ; ergo etc.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo quod sic, quia inter operationem quam intellectus [respicit] primo per modum obiecti et secundario per modum actus, et notitiam quae respicit primo per modum actus et secundario per modum obiecti, non est dare aliquam operationem mediam ; ergo nec inter notitiam practiam et speculativam potest dari media.
- Patet consequentia, quia alias dictum est : omnis operatio, quam respicit intellectus primo per modum obiecti et secundario per modum actus, est praxis ; sed omnis alia operatio, quam non respiciat intellectus isto modo, pertinet necessario ad speculationem ; ergo etc.
[Ad argumentum in contrarium]
- Ad argumentum in contrarium, nego minorem : et quia contrarium opinantes dicunt quod cognitio quae ordinatur ad dilectionem boni non est practica, ideo dico quod, si dilectio boi sit intenta primo per modum obiecti et secundario per modum actus, potest ad ipsam notitia practica ordinari, et ideo non valet.
[QUAESTIO QUINTA]
[UTRUM ISTE DIFFERENTIAE SINT ESSENTIALES VEL ACCIDENTALES]
[Positio quaestionis]
- Utrum istae differentiae, scilicet practicum et speculativum, sint differntiae essentiales habituum [vel] accidentales : videtur quod accidentales, quia eadem notitia, in ordine ad diversos fines, potest esse practica et speculativa.
- Contra : quia tunc practicum non distingueretur a speculativo essentialiter penes fines.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo quod practicum et speculativum possunt sumi dupliciter : vel actualiter vel aptitudinaliter : primo modo, sunt differentiae accidentales, secundo modo, sunt differentiae essentiales.
- Primum patet, quia opposita, quae possunt eidem convenire, sunt eius differentiae accidentales ; sed eadem notitia potest esse actualiter practica et actualiter speculativa ; ergo etc.
- Probatio minoris : quia eadem notitia potest ordinari actualiter ad praxim et ad speculationem.
- Secundum etiam patet, quia, licet omnis notitia possit ordinari ad praxim vel speculationem, et idem esse obiectum scientiae speculativae et practicae, possum enim considerare Deum ut quomodo colendus et honorandus, possum etiam considerare tempus ut possim seminare sicut facit Agricola ; nam talia sunt considerata in ordine ad praxim. Et constat quod illa, eadem sub eadem ratione obiecti, tali quantum est ex parte obiecti, possunt considerari in substantia speculativa.
Iterum, etiam patet quod, considerans virtutes, in quo genere sunt et quomodo distinguantur, refert ipsas ad speculacionem tantum, et tamen eadem notitia de eisdem virtutibus, si ordinaretur ad operationem, esset, praxis, licet aliqua sit notitia quae ex ratione obiecti sit magis speculativa quam ut notitia obiecti necessarii non operabilis a nobis ; aliqua autem alia, sicut quae ex ratione sui obiecti, est magis practica quam speculativa et magis ordinabilis ad praxim quam ad speculationem, ut notitia obiecti operabilis a nobis ; quare etc.
Secundo, dico quod si accipiantur ipsa aptitudinaliter, ex ratione obiecti, sic sunt differentiae essentiales.
[Instantia et responsio]
- Et si quaeras : unde est haec aptitudo obiectorum, quorum unum est ordinabile ad praxim et aliud ad operationem ?
- Dico quod ex fine : quia enim speculatio est talis finis, requirit obiectum ad ipsum finem sic ordinabile ; et quia notitia, quae ordinatur ad praxim, est alia ab illa quae ordinatur ad speculacionem, ideo requirit diversum obiectum, sicut, quia diversae [sunt] formae, requirunt diversas dispositiones, diversae autem dispositiones diversas materias, semper tamen in ordine ad formas quae sunt finis materiae.
[QUAESTIO SEXTA]
[UTRUM THEOLOGIA VIE SIT PRACTICA VEL SPECULATIVA]
[Positio quaestionis]
- Utrum theologia viae sit practica vel speculativa : videtur quod practica, quia omnis habitus, qui ordinatur ad aliquam operationem alterius potentiae ab intellectu, est practicus ; theologia est huiusmodi ; quare etc.
- Patet maior, quia talis non est sui gratia nec gratia speculationem.
- Minor etiam patet, quia theologia viae est propter opus caritatis, quod est opus virtuosum voluntatis, nam tota Sacra Scriptura ordinatur ad dilectionem Dei et proximi ; ergo etc.
- Praeterea, ille habitus est practicus qui est de obiecto attingibili nobiliori operatione quam sit operatio intellectus ; sed theologia est de obiecto attingibili actu voluntatis, scilicet per actum dilectionis, qui est nobilior actus quam sit actus intellectus, quia, secundum Apostolum : Manens fides, spes, caritas ; maior autem horum caritas, et, per consequens, eius actus est nobilior ; quare etc.
[203.]
- Contra : sicut se habet notitia Dei naturalis ad speculationem naturalem, ita notitia supernaturalis ad speculationem supernaturalem ; sed notitia de Deo, possibilis haberi de naturalibus qualis traditur I et II Metaphysicae, est speculativa ; ergo et supernaturalis nobis revelata.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo.
Quaestio ista unum supponit et aliud quaerit.
[Quaestio supponit theologiam esse unum habitum]
- Supponit enim theologiam esse unum habitum, alias enim non esset quaestio utrum esset talis vel talis habitus, quia posset esse simul uterque.
- Et ideo, primo, probo istam suppositionem sic : ille habitus est vere unus qui, quantum ad omnes eius conclusiones, innititur uni et eidem principio vel medio.
- Hoc patet, quia ex eisdem principiis non potest generari nisi idem habitus ; sed theologia viae omnes conclusiones, tam necessarias quam contingentes, probat ex eodem medio ; ergo etc.
- Probatio minoris : quia deductio : theologia viae fundatur super istas duas propositiones tanquam super duas praemissas, probando tamen minorem, scilicet : omne revelatum a Deo est verum ; sed omnia contenta in Sacra Scriptura sunt a Deo revelata, cuius probationem accipit ex signis supernaturalibus sibi notis, nam per ista probat omnia contenta in ipsa, tam necessaria quam contingentia : non enim aliter probat ista quam illa.
[Utrum theologia sit practica vel speculativa]
- Quantum ad secundum, scilicet quantum ad quaesitum, primo, praemitto unum, scilicet quod theologia nobis revelata, sive sit unus habitus sive sint plures, est ordinate ad dilectionem Dei et proximi, et hoc omnes theologi concedunt ; ex quo videtur quod quaerere utrum Sacra Scriptura sit [practica vel] speculativa, non videtur aliud quaerere nisi utrum ex isto ordine quem habet, dicatur practica vel speculativa.
[Duae conclusiones]
- Et hoc praemisso, dico duo : primum, quod ista notitia ordinatur ad operationem voluntatis finaliter et per se ; secundum est quod ex isto ordine non recedit a speculativa nec propter hoc accedit ad genus practicae.
[Primam probat]
- Primum sic ostendo : in omni ordine essentiali semper operatio potentiae inferioris ordinatur finaliter et per se ad operationem potentiae [superioris] respectu eiusdem obiecti, sicut potest haberi ex X Metaphysice, « semper quod deterius est, est gratia melioris » ; sed voluntas et intellectus sunt potentiae ordinatae essentialiter respectu cuiuscumque obiecti, et operatio voluntatis respect eiusdem obiecti est nobilior operatione intellectus circa idem obiectum ; ergo omnis actus intellectus ordinatur ad aliquem actum voluntatis.
- Minor probatur nunc breviter, quia [de hoc in secundo.
- Et hoc sic : quia] potentia libera per essentiam, est nobilior quam potentia quae non est saltem primo libera per essentiam ; sed voluntas est primo libera per essentiam ; ergo etc.
[Secundam probat]
- Secunda conclusio probatur dupliciter.
- Ad cuius evidentiam est sciendum quod alia est notitia quae ordinatur ad actum voluntatis [directe,] ratione obiecti, alia quidem indirecte ; verbi gratia, directe quidem ut notitia actus voluntatis ostensiva : haec enim directe est immediate propter actum voluntatis ; sicut enim voluntas non potest alia velle nisi praecognita, ita nec [per] actum proprium : nihil enim potest velle per modum obiecti nisi sit primo ab intellectu apprehensum, unde, licet voluntas primo habeat velle per modum actus et formae ipsam informantis quam intellectus illud velle intelligat obiective, tamen voluntas non primo habet illud velle per modum obiecti quam intellectus illud intelligat obiective, immo, ut sic, est e converso, quia nunquam voluntas potest habere suum proprium actum per modum obiecti nisi primo illud habeat intellectus per modum obiecti, verbi gratia de secundo, quia illa notitia ordinatur indirecte ad actum voluntatis quae est ostensiva alicuius obiecti boni ; talis enim notitia ordinatur indirecte ad actum dilectionis de illo bono, non ratione sui, sed ratione obiecti inclusi.
[Quando notitia non est practica]
- Inter istas autem notitias est differentia, quia obiectum primae notitiae, quae ordinatur directe ad actum voluntatis, ordinatur indirecte ad ipsum ; sed obiectum notitiae quae ordinatur indirecte, ordinatur, e contrario, directe.
- Ex hoc arguitur, primo, sic : notitia, quae ordinatur ad actum voluntatis tantum indirecte, non est notitia practica ; talis enim ordo vel extensio non facit practicum, alias omnis notitia esset practica, quia, ut probatum est, omnis actus intellectus ordinetur ad aliquem actum voluntatis sicut ad actum potentiae dignioris ; sed notitia theologica non ordinatur ad actum voluntatis directe, sed tantum indirecte, cum non sit de ipso actu voluntatis tanquam de obiecto, sed est de bono infinito, quod est Deus ; ergo etc.
- Minor etiam declaratur : quia in tota Sacra Scriptura tantum duplex notitia continetur, quarum una ordinatur ad actum diligendi indirecte, ut notitia divinorum, sicut notitia qua cognoscitur quod « Deus est trinus et unus » ; sed alia ordinatur directe, ut notitia quae est de dilectione et de modo dilectionis, sicut quomodo Deus est diligendus propter se et alia propter ipsum.
Sed prima istarum non potest esse practica, quia illa ordinatur indirecte ad praxim, scilicet ad actum voluntatis ; iterum, nec secunda, quia, licet illa directe ordinetur ad actum voluntatis, tamen traditur virtute istius principii cuius virtute traditur ; ergo est idem habitus ; si enim esset distinctus habitus ab eo, haberet alia principia a principiis illius ; quare etc.
- Praeterea, sicut se habet notitia naturalis ad actum dilectionis naturalem, ita supernaturalis ad supernaturalem ; sed notitia naturalis non dicitur practica ex hoc quod ordinatur indirecte ad actum voluntatis, ergo nec ista.
- Praeterea, illa operatio voluntatis, quam intellectus respicit per modum actus tantum et non per modum obiecti, non facit notitiam practicam : patet ex dictis superius ; sed notitia Dei, tradita in Scriptura, respicit dilectionem eius tantum per modum actus et non per modum obiecti, nam per modum obiecti respicit solum Deum, non autem eius dilectionem ; quare etc.
[Duplex theologia]
- Tunc ergo dico quod duplex est theologia : quaedam revelata et possibilis nobis haberi ; alia est beatorum. Et tunc dico quod secunda nullo modo est practica nec ex obiecto nec ex fine quia non ordinatur directe ad actum voluntatis, nec ex principiis quia principia habet speculativa.
Sed theologia nostra viae videtur esse practica ex principiis ex quibus procedit, non tamen ex obiecto nec ex fine, ut declaratum est, sed ex principiis, nam eius principia sumuntur ex conditione agentis ; quod enim omne revelatum a Deo sit verum, hoc est ex conditione Dei, cuius conditio est non posse mentiri : huic autem innititur tota theologia viae, scilicet quod prima veritas non potest mentiri.
- Hoc autem principium videtur practicum, quia sicut mentiri et non mentiri, sed verum dicere pertinet ad scientiam moralem, ita consideratio mendacii et veritatis ; ergo ex talis principiis, sumptis non quidem ex obiecto nec ex fine, sed ex conditione agentis, si ista scientia nostra sit practica, potest dici practica, aliter non.
[Instantia et responsio]
- Contra : quia dicis quod practicum sumitur ex fine.
- Respondeo quod verum est, comparando finem ad obiectum, tamen non negavi quin possit dici scientia practica ex principiis sumptis ex conditione agentis.
- Potest etiam dici quod principia theologiae nostrae sunt practica aliquo modo ex parte finis, non tamen in ordine ad finem particularem, sed in ordine ad finem universalem.
Ubi advertendum est quod duplex est rectitudo dilectionis voluntatis nostrae : quaedam generalis, ut velle quod iustum [est] ; alia specialis, ut diligere Deum super omnia et proximum sicut se ipsum.
- Nunc autem habitus theologiae nostrae [non] est practicus ex ordine ad dilectionem Dei particularem, de qua dictum est, sed ex ordine ad generalem ; principium ergo eius potest dici practicum in ordine ad finem generalem : quia enim iustum est credere ei [qui mentiri non potest, ergo iustum est credere ei] quod revelatum est ; potest ergo huiusmodi habitus cum suis principiis dici practicus ex fine pro quanto ordinatur ad actum alterius potentiae in generali.
- Aliter non video, quia secundum Philosophum, III Ethicorum, conditio finis est quod semper sit in intentione prius, sed in re posterius.
[Quando notitia dicitur practica]
[229.]
[Ad rationes in oppositum]
[230.]
- Ad primam rationem concedo maiorem si directe ordinetur, aliter non, ut superius est ostensum.
- Et cum dicitur quod finis practicae est opus ad quod ipsa directe ordinatur, finis vero speculativae veritas ad quam etiam directe ordinatur ; nunc autem finis theologiae, ad quem ipsa ordinatur, non est opus, puta ipsa dilectio Dei, nisi quantum ad aliquam sui partem, ut supra dictum est.
- Ad secundum, nego maiorem, quia omnis habitus, etiam speculativus, est de obiecto attingibili nobiliori operatione quam sit operatio intellectus quia operatio est ipsius voluntatis, et sic omnis notitia esset practica : quod est falsum.
- Ad tertium, dico quod non est simile de scientia ipsa morali respectu felicitatis naturalis et de scientia supernaturali respectu felicitatis supernaturalis.
Cuius ratio est quia scientia moralis respicit felicitatem naturalem et virtutes naturales sicut per se obiectum eius, non sic autem respicit per se obiectum earum ; quia ergo ipsa est de istis virtutibus ut de per se obiectis, ideo primo respicit virtutes et felicitatem per modum obiecti, et secundario per modum actus et effectus, ut videlicet per ipsas virtutes naturales habitas acquiritur ipsa felicitas naturalis.
- Et ideo ista est practica quia respicit operationem voluntatis quae est praxis, primo per modum obiecti et secundario, per modum actus, videlicet scientia supernaturalis, ut scilicet theologia, non est de virtutibus nec de felicitate supernaturali ut de obiecto, sed tantum de Deo, qui est obiectum istarum, scilicet felicitatis supernaturalis et virtutum supernaturalium.
Patet ergo quod non est simile de ista scientia et de illa, quia ista, scilicet theologia, non respicit aliquam praxim primo per modum obiecti, sed scientia moralis naturalis sic.
[QUAESTIO SEPTIMA]
[UTRUM THEOLOGIA SIT DE DEO UT DE PRIMO EIUS SUBIECTO]
[Positio quaestionis]
- Utrum theologia sit de Deo tanquam de subiecto primo : et videtur quod non, quia de singulari non potest esse scientia nec demonstratio, I et II Metaphysicae ; ergo, cum Deus sit singularissimus, non potest esse subiectum scientiae theologiae.
- Praeterea, omnis scientia demonstrat passionem aliquam de subiecto ; sed Deus caret omni passione ; ergo etc.
- Praeterea, medium demonstrationis est definitio subiecti vel passionis ; Deus autem, cum sit simpliciter infinitus, definiri non potest ; ergo etc.
- Contra : quanto aliquod ens est nobilius, tanto est magis scibile et tanto de ipso haberi potest scientia magis proprie dicta ; sed Deus [est] nobilissimum entium ; ergo, de ipso haberi potest scientia proprie dicta ; sed talis scientia Deo est theologia et nulla alia ; ergo etc.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo.
Sic procedam : quia secundum Philosophum, II Physicorum, « ars inmitatur naturam in quantum potest », hic est quod subiectum artis sumitur per comparationem ad subiectum naturae : sicut enim subiectum naturae est principium omnium accidentium et super quod accidentia fundantur et de quo et cuius potentia generantur, ita primum subiectum scientiae est super quod tota intentio scientiae verificatur et de quo omnes passiones demonstrantur.
- Quia ergo sic est, ideo primo videndum est quid est primum subiectum in natura ;
2°, quid est primum subiectum in arte et scientia, et quomodo se habeat subiectum scientiae ad obiectum potentiae ;
3°, videndum est illud de quo quaestio quaerit, scilicet quid est primum subiectum theologiae.
[ARTICULUS PRIMUS]
[QUID EST PRIMUM SUBIECTUM IN NATURA]
[Duo dicit]
- Quantum ad primum, [dico duo : primo enim videndum duo : primo enim videndum quid sit subiectum in natura ; 2°, ponam aliquas considerationes.]
[Triplex primitas subiecti naturae]
- Dico, dimissis diversis opinionibus, quod subiectum naturae, acceptum proprie ut distinguitur contra materiam, est omni accidente prius triplici primitate, scilicet primitate generationis, perfectionis et intentionis.
- Prima primitas patet, quia ratio subiecti prior est omni accidente, et haec conditio communis est subiecto et materiae ; nam materia est prior omni forma substantiali sicut subiectum omni forma accidentali.
- Secunda patet : substantia est perfectior omnibus accidentibus simul collectis, unde, si tota perfectio accidentium esset in uno, adhuc subiectum talium esset perfectius illo totam perfectionem illorum continente, et in hoc subiectum distinguitur a materia ; ipsa enim est imperfectior omni forma substantiali.
[Quaedam considerationes]
- Ex hoc sequitur quod, licet materia et efficiens non coincidant in idem, [tamen non est repugnantia quod subiectum et efficiens coincidant in idem] respectu eiusdem. Et ratio est quia ideo materia et efficiens non possunt coincidere in idem quia de ratione causae efficientis est quod semper causa sit perfectior, vel saltem aeque perfecta, [cum] suo effectu ; materia autem est imperfectior omni forma substantiali, et ideo non potest esse [eius] causa efficiens.
- Praeterea, efficiens quodcumque oportet quod sit in actu ; sed materia est ens in potentia : ergo materia et efficiens non possunt coincidere in idem.
Sed subiectum, licet secundum quid sit imperfectius suo accidente, tamen simpliciter est perfectius eo et nobilius et, per consequens, actualius, ideo potest esse causa efficiens sui accidentis cuius est subiectum. Unde contrario modo materia respicit formam substantialem et subiectum respicit accidens, quia materia est simpliciter imperfectior forma substantiali, licet, secundum quid, sit aliquo modo perfectior, et ideo non potest esse causa eius efficiens ; sed subiectum, e converso, respicit suam formam accidentalem quia simpliciter est perfectius ea, licet secundum quid sit imperfectius, et ideo potest esse causa eius efficiens.
- Confirmatur : quia quicquid est perfectioris et actualitatis actualitate accidentis, non repugnat esse causam ipsius accidentis ex ratione actus et potentiae ; sed subiectum est huiusmodi ; ergo, licet sit aliquo modo in potentia respectu accidentis, ex hoc tamen non est repugnantia, ex quo est simpliciter perfectius et actualius quin possit esse causa eius.
- Confirmatur : quia ei, quod est simpliciter actualius ipso accidente et est secundum quid potentialius accidente, non repugnat esse simpliciter causa, cuius est causa efficiens ipsius accidentis, - quamvis sit in potentia secundum quod, - cuius est [in] potentia substantiali respectu eiusdem accidentis ; sed subiectum est simpliciter actualius et activius ipso accidente, licet secundum quid sit potentialius ; ergo non repugnat ex ratione actus et potentiae ipsi subiecto esse causa efficiens ipsius accidentis.
[Instantia et responsio]
- Sed dices : quamvis non sit repugnantia ex ratione actus et potentiae, tamen est repugnantia ex alio, quia oportet quod agens et patiens sint distincta a subiecto.
- Contra : unita maiori unitate possunt in effectum in quem possunt ipsa ut unita minori unitate ; sed quae sunt unita subiecto, sunt unita maiori unitate quam quae sunt unita tantum loco ; quod tamen sufficiunt ad effectum.
[252.]
[253.]
- Tertia conclusio patet : omnia enim accidentia sunt propter subiectum et propter perfectionem subiecti, et non e converso ; non enim subiectum est propter perfectionem accidentis.
[Quaedam considerationes]
- Ex quo sequitur quod, cum causalitas finis sit extrinseca sicut causalitas agentis, et unio finis est causa magis remota a causis intrinsecis quam causa efficiens, primo enim finis movet efficiens et secundario efficiens movet materiam ad formam ; si ergo finis et subiectum coincidunt in idem respectu eiusdem, eadem ratione subiectum et efficiens poterunt in idem coincidere, cum causalitas finis sit magis extrinseca a subiecto quam causalitas agentis.
- Praeterea, si causalitas perfectior potest coincidere cum aliqua causalitate imperfecta, [multo magis aliqua imperfecta] cum alia imperfecta ; sed causalitas finis est perfectior causalitate agentis, et causalitas finis coincidit cum causalitate imperfecta subiecti respectu eiusdem.
- Quod autem causalitas finis sit perfectior, patet, quia II Physicorum, quod est cuius gratia vult esse potissimum ; iterum agens agit ut attingat finem, non e converso ; sed quod est idem gratia cuius et propter quod est aliud, est perfectius eo quod est propter ipsum ; ergo etc.
- Secundo, quia sicut Philosophus ponit, quod materia et efficiens non coincidunt in idem, ita etiam quod nec finis et materia, et tamen finis et subiectum bene coincidunt ; ergo eadem ratione efficens et subiectum possunt coincidere in idem numero respectu eiusdem.
[Intentio Philosophi]
- Et haec est intentio Philosophi, II Physicorum, ubi dicit : Veniunt autem aliquotiens tres causae in unum, videlicet finis, forma et subiectum. Super dictas autem tres conditiones subiecti tangit breviter Philosophus cum dicit, VII Metaphysicae, quod substantia prior est accidente tempore, notitia et definitione ; tempore quidem, quia nullum accidentium est a subiecto separabile, sed bene e converso : ecce primitas generationis ; primitatem vero perfectionis innuit cum dicit quod « est prius [notitia] » : hoc enim declarans cum dicit : « Cum scimus quidquid, tunc maxime scimus, non autem quando quantum vel quale » ; sed primitas intentionis innuitur cum dicit « definitione » : substantia enim ponitur in definitione accidentis, et habet subiectum modum termini respectu accidentis et, per consequens, accedit ad rationem finis.
[ARTICULUS SECUNDUS]
[A. QUID EST PRIMUM SUBIECTUM IN SCIENTIA
ET QUOMODO SE HABEAT SUBIECTUM SCIENTIAE AD OBIECTUM POTENTIAE]
[Quatuor conclusiones]
[Prima conclusio]
- Quantum ad secundum principale, pono quatuor conclusiones.
- Prima est ista : quod proprium subiectum, in ratione finis, circumscripta causalitate efficientis, appropriat sibi propriam passionem secundum aptitudinem, non secundum actum.
- Et hoc probo : quia sicut se habet forma [substantialis] ad materiam in ratione finis, ita se habet subiectum ad accidens ; sicut enim materia est propter formam substantialem, ita accidens est propter subiectum ; sed quia forma substantialis est finis materiae, ideo quaelibet forma appropriat sibi propriam materiam et dispositiones materiae ; ergo etc.
- Patet minor per Commentatorem, II De Anima, commento 42, ubi dicit quod « membra leonis non differunt a membris cervi nisi quia anima differt ab anima » ; sed haec differentia non est nisi in ratione finis, non enim anima est causa corporis effectiva ; ergo et proprium subiectum appropriat sibi proprium accidens aptitudinaliter, non in actu, sicut nec forma substantialis appropriat sibi materiam nisi aptitudine.
- Confirmatur : quia necessitas eorum quae sunt ad finem sumitur ex fine ; ergo proprius finis appropriat sibi et determinat propria materia perveniendi vel attingendi ipsum.
[Secunda conclusio]
- Secunda conclusio est quod proprium subiectum, in ratione finis, circumscripta omni finis, circumscripta omni causalitate causae efficientis, nullam passionem actualiter ssibi determinat, licet sibi aliquam determinet aptitudinaliter.
- Et hanc probo dupliciter.
Primo, sic : illud, quod non ponit passionem nec potest ponere in actu sine alio ut sit in actu, non appropriat eam sibi sine alio ; sed finis et materia non possunt aliquid ponere in actu sine causa agente ; ergo etc.
- Subiectum, in ratione finis, non magis appropriat sibi passionem aliquam in actu quam forma aliqua propriam materiam ; sed forma non appropriat sibi aliquam materiam in actu sine actuali causalite agentis ; ergo etc.
[Tertia conclusio]
- Ex istis sequitur tertia conclusio quae est : quod subiectum, respectu omnium accidentium quae determinat sibi in actu, est causa efficiens, non tantum finis.
- Hoc patet ex dictis, quia subiectum nullum accidens sibi determinat in actu in ratione finis nec in ratione materiae ; ergo, si determinat sibi in actu aliquod accidens, oportet quod hoc sit in ratione agentis.
[Quarta conclusio]
- Ex istis sequitur ultima conclusio : quod subiectum respectu accidentium inseparabilium et propriorum, est causa effectiva.
- Patet, quia, ut dictum est, nullum accidens sibi determinat in actu inseparabiliter in ratione finis nec materiae, sed in ratione efficientis.
[Duo corollaria]
- Et ex his sequuntur corollaria. Primo, quod quantitas sit inseparabilis a corpore naturali, ut ab igne, et ratio est quia corpus naturale semper est sibi ipsi perfectio in ratione agentis et subiecti, nec potest impediri quin sit causalitas sua respectu quantitatis et respectu accidentium inseparabilium.
- Ex hoc etiam sequitur quod subiectum, respectu accidentium separabilium, potest quandoque non esse causa efficiens, et hoc propter impedimentum extrinsecum ; sed quicquid sit de hoc, tamen tantum habetur ex dictis quod subiectum est causa efficiens respectu suorum accidentium.
[274.]
[Intentio Philosophi]
- Et hoc est de intentione Philosophi VII Metaphysicae, ubi dicit de causalitate efficientis respectu accidentium, quod propter substantiam quae sit, [necesse est esse aliam substantiam quae facit in actu aliud, quantum vel quale] ; non necesse est esse quantum vel quale nisi potestate solum : et ratio est quia substantia nihil potest esse perfectius a quo possit esse. Accidens autem habet perfectius se, scilicet substantiam, a qua potest effictive aequivoce.
[Conclusiones]
- Ex istis sequitur quod quantitas nullam qualitatem sibi determinat in actu, licet aptitudine, quia quantitas non respicit qualitatem ut causa effectiva.
- Secundo, sequitur quod subiectum non solum est finis, sed efficiens respectu accidentis cuislibet quod sibi determinat secundum actum.
[Contra rationes]
- Sed contra.
- Primo, secundum te, quia tu dicis quod subiectum est causa efficiens omnium accidentium, tam separabilium quam inseparabilium ; ergo in ratione finis determinat sibi tam separabile quam inseparabile accidens : quod est falsum.
- Secundo, contra hoc quod dictum est, quod subiectum est perfectius accidente, ideo est finis eius quia quantitas est subiectum qualitatis, quae non est finis eius, sed magis e converso.
- Tertio, quia subiectum qualitatis est quantitas, quae tamen non est actualior qualitate nec in esse nec in agere, secundum Commentatorem, IV Physicorum ; ergo non semper subiectum est perfectius accidente, ut superius dicebatur.
[Ad argumenta in oppositum]
- Ad primum, dico quod duplex est ratio subiecti, scilicet communis et propria ; et similiter duplex est accidens, scilicet : commune et proprium vel inseparabile. Tunc dico quod subiectum, per rationem communem, determinat sibi accidens commune, non quidem in actu, sed in aptitudine ; et per rationem propriam determinat sibi accidens proprium.
- Tunc ergo dico quod subiectum non est finis accidentis communis et separabilis per rationem propriam, sed communem, sicut nec proprii, per rationem communem, sed propriam.
- Ad secundum, dico quod duplex est subiectum : unum quidem est simpliciter primum, a quo omnia accidentia simpliciter dependent, scilicet substantia ; aliud est non simpliciter, sed secundum quid, ut quantitas, quae magis habet rationem dispositionis simpliciter ad qualitatem quam subiecti.
- Et sicut est duplex subiectum, sic est duplex finis, scilicet finis simpliciter, propter quem sunt omnia accidentia, ut substantia ; aliud secundum quid, scilicet pro quanto est ratio tendendi in finem principalem [et ultimum, ut quantitas], qua mediante qualitas ad substantiam ordinatur, ita quod, eo modo quo quantitas participat rationem subiecti et finis, participat rationem subiecti secundum quid, pro quanto substantia non potest esse subiectum qualitatis nisi quantitate ; ergo etiam habet rationem finis secundum pro quanto qualitas non potest reduci in substantiam sicut in finem nisi mediante quantitate : quod sic autem est finis, non oportet quod sit perfectius eo quod est ad finem.
- Ad tertium, potest dici dupliciter : primo, quod ad hoc quod subiectum sit causa accidentis, duo requiruntur : primo, quod ipsum sit perfectius accidente et eius activitas activitate accidentis ; secundum est quod ipsum determinet sibi illud accidens secundum actum.
- Tunc potest dici quod, etsi quantitas, in quantum est subiectum [qualitatis], sit nobilior, tamen, quia nullam qualitatem sibi determinat ex ratione sua secundum actum, nisi ratione substantiae in qua est.
- Quod patet, quia eadem quantitas secundum speciem, in diversis subiectis habet diversas et contrarias qualitates, ut quantitas aquae frigiditatem, ignis vero caliditatem, licet secundum aptitudinem determinet sibi alterum contrarium ratione substantiae, quia omnis substantia determinat sibi aliquam propriam qualitatem, ut ignis caliditatem, et sic de aliis.
Et ideo, esto quod quantitas esset perfectior, adhuc non sequitur quod [respiciat ipsam] in ratione efficientis, sed tantum in ratione subiecti.
- Secundo, potest dici aliter et melius quod non probatur subiectum esse causam activam accidentis praecise ex eo quod est perfectius eo, sed quia, cum hoc quod est perfectius, ipsum est act[iv]um alicius alterius, et ideo non repugnat sibi agere ad accidens per hoc quod est eius subiectum et in potentia secundum quid ad ipsum ; sed quantitas non est forma alicuius activa alicuius, quia si esset activa, tunc non esset repugnantia quod esset activa [respectu] sui proprii accidentis ; substantia autem est activa, et cum hoc determinat sibi proprium accidens secundum actum ; quare etc.
- Patet ergo quid sit subiectum naturae.
[B. QUID SIT SUBIECTUM SCIENTIAE SUBIECTUM SCIENTIAE GAUDET TRIPLICI PRIMITATE]
[Triplex primitas in scientia]
- Quantum ad secundum principale, quid sit subiectum scientiae, est sciendum quod subiectum in scientia accipitur proportionaliter ad subiectum in natura, quia, ut est dictum, « ars imitatur naturam in quantum potest », ideo dico quod illud est subiectum in quacumque scientia quod est, respectu determinatorum in illa, primum triplici praedicta primitate ; nam subiectum cuiuslibet scientiae est illud cuius notitia praesupponitur in illa scientia, et ideo ipsum est primum primitate generationis ; hinc est etiam nulla scientia probat suum subiectum ; cuius ratio est eius prioritas.
- Secunda primitas patet, quia notitia subiecti est prior notitia passionis et omnium consideratorum in scientia, unde notitia subiecti respicit quasi notitiam passionis sicut notitia principiorum notitiam conclusionis.
- Et propter istam subiecti primitatem, dicit Philosophus II Posteriorum, quod tunc scimus simpliciter quando scimus quid est, scilicet de subiecto ; tunc autem secundum quid, quando, quale vel quantum.
- Tertia etiam primitas patet, quia notitia subiecti non intenditur propter notitiam passionis, immo e converso.
[Differt subiectum scientiae ab obiecto potentiae]
- Et est sciendum quod, quantum ad istam triplicem primitatem quam habet subiectum scientiae sicut subiectum naturae, differt subiectum scientiae ab obiecto potentiae.
Primum enim obiectum potentiae non oportet esse primum aliqua praedictarum primitatum : color enim, qui est primum obiectum visus, non est primum primitate generatione, non enim color primo videtur, sed individuum coloris ; nec primitate perfectionis : non enim color est perfectius visibile, sed aliqua eius species, immo aliquod individuum speciei ; nec primitate intentionis : non enim species est propter genus, sed e converso.
- Ratio enim differentiae inter subiectum scientiae et obiectum potentiae est quia una et eadem potentia, quae habet pro obiecto aliquod genus, ratione suae illimitationis, respicit et fertur super omnia contenta sub illo genere ut visus, qui fertur in colorem ut in primum obiectum, fertur in quodcumque sub colore contentum, nec respectu eorum oportet ponere diversas potentias.
Sed scientia, habens pro obiecto aliquod commune, non potest, ratione suae limitationis, distincte tendere in omnia contenta sub illo communi, licet enim per eamdem potentiam tendat in ens et in omnia contenta sub ente, tamen per alium actum tendendo in ens, et per alium [in] aliquod particulare ens, loquendo de actibus quibus distincte apprehenditur hoc et illud.
[Ad distinctionem obiectorum sequitur distinctio actuum et habituum]
- Ratio autem quare ad distinctionem obiectorum sequitur distinctio actuum et habituum, non autem potentiarum, est quia obiectum ipsum non est causa potentiae : est tamen causa aliquo modo actus et habitus ; et ideo, sicut distinctio causarum particularium arguit distinctionem effectuum, ita distinctio particularium obiectorum sub aliquo communi [contentorum] arguit distinctionem actuum et habituum propriorum.
[ARTICULUS TERTIUS]
[QUID EST SUBIECTUM PRIMUM THEOLOGIAE]
[Subiectum theologiae est Deus]
- Quantum ad tertium articulum, concedo ex dictis quod Deus est subiectum theologiae.
- Patet, quia illud quod primo subicitur in ipsa, secundum triplicem praedictam primitatem, est ibi subiectum ; sed Deus est huiusmodi ; quare etc.
- Probatio minoris : primo, de primitate generationis : illud, cuius notitia primo occurrit et cuius notitia in toto Canone traditur, est Deus, ut patet discurrendo tam per libros Veteris quam Novi Testamenti.
[Primitas generationis in Vetere et in Novo Testamento]
- In principio Genesis : In principio creavit Deus caelum et terram ; Et dixit Deus : Fiat lux etc. , per totum, ibi.
- Iterum, in Novo Testamento : In principio erat Verbum etc.
[Primitas perfectionis in Sacra Scriptura]
- Iterum, primitas perfectionis patet, quia perfectius et distinctius explicatur notitia Dei in tota Scriptura quam alicuius alterius, quantum ad eius entitatem : Ego sum qui sum, et : Qui est misit me ad vos; secundo, quantum ad eius unitatem, ibidem : Audi, Israel ; dominus Deus tuus unus est. Iterum, tertio, quantum ad eius trinitatem in personis, ut in Canonica Ioannis : Tres sunt qui testimonium dant in caelo : Pater, Verbum et Spiritus Sanctus. Item, quantum ad eius incommutabilitatem, ut in psalmo : Tu autem idem ipse etc.
- Item, quantum ad eius infinitatem : quia Magnus Dominus et magnitudinis eius non est finis.
- Et sic de aliis attributis, ut : Iustus Dominus et iusticias dilexit, et : Misericordia Domini plena est terra.
- Et quantum ad eius respectu causalitatem omnium, ut Ioannis primo : Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil.
[Primitas intentionis in Sacra Scriptura]
- Tertia etiam primitas [patet], quia notitia aliorum omnium quae in Canone continentur, stando in genere notitiae, ordinatur et intenditur propter notitiam Dei, et dicitur ideo, Proverbiorum 9 : In hoc glorietur qui gloria[n]tur scire et nosse me.
- Notitia autem Dei ordinatur ad eius dilectionem modo quo dictum fuit.
[Ad rationes in oppositum]
[309.]
- Ad primam rationem, dico quod singulare est triplex : quoddam quod non comprehendit totam perfectionem suae naturae, sed tantum participat aliquam eius partem : quale quidem singulare est quodlibet individuum naturae materialis, et tale non est adaequabile perfectioni suae naturae, et de tali concedo quod non sit scientia, quia nec habet aliquam passionem.
- Aliud vero est singulare comprehendens adaequate totam perfectionem naturae suae secundum speciem suam, non tamen secundum genus, sicut secundum aliquos in angelis : quilibet enim angelus, secundum eos, comprehendit totam perfectionem suae naturae secundum speciem.
- Et ideo non possunt esse plures in eadem specie, cum non comprehendit totam perfectionem secundum genus, quia sunt eiusdem generis : hoc tamen, quod isti dicunt, est falsum.
- Probatio : quia singulare speciei perfectioris, comprehendens totam perfectionem eius, non est imperfectius quam esset individuum speciei inferioris totam perfectionem suae speciei includens ; sed si a[liquo]d singulare inferioris speciei quam sit species angeli, includeret totam perfectionem suae speciei, ut aliquis homo, esset infinitum ; ergo et quilibet angelus.
- Probatio assumpti : illud quod est tantae perfectionis quantae essent omnia possibilia produci sub illo, oportet quod sit infinitum, quia possibilia sub illo communi sunt infinita ; ergo tale individuum, includens perfectionem omnium, esset actualiter infinitum.
- Sed constat quod angelus nunc de facto non est formaliter infinitus intensive, ergo non conficit totam perfectionem suae speciei ; tamen, quidquid sit de hoc, quia gratia exempli est introductum, de tali singulari, si esset, esset scientia sicut de sua specie.
- Tertium singulare est quod includit totam perfectionem suae naturae, tam secundum speciem quam secundum genus, eo modo quo species et genus ibi ponuntur, ut singulare divinae naturae : et de tali potest esse perfectissime scientia.
Quod patet, quia, secundum Philosophum, de singulari non potest esse scientia, quia non abstrahit ab hic et nunc sicut universale ; Deus autem ab his magis abstrahit quam aliquod universale : quod patet, quia universale abstrahit a talibus solum negative, pro quanto nullum talium sibi appropriat ; Deus autem abstrahit a talibus positive.
- Ad secundum, dicendum quod duplex est passio : quaedam a subiecto distincta realiter, et hoc est ex imperfectione ; alia est distincta solum secundum rationem, et hoc provenit quod ex perfectione subiecti, nam ex perfectione subiecti est quod sit idem cum omni eo quod [habet].
Tunc dico quod, licet in Deo non sint passiones realiter distincte ab ipso, tamen in ipso sunt passiones aliquo modo distincte ab eo secundum rationem : et hoc sufficit.
- Ad tertium, dicunt aliqui quod theologia utitur definitione effectus pro definitione causae, scilicet definitione creaturae, sicut etiam metaphysica non potest suum proprium subiectum definire cum sit simpliciter simplex.
- Contra : quia tunc, et in theologia et in metaphysica probarentur omnia a posteriori : quod falsum est ; multa enim probantur hic et ibi etiam a priori.
[Opinio propria]
- Et ideo dico aliter, quod eo modo quo subiectum [scientiae] habet passionem demonstrabilem de ipso, habet definitionem ; quando enim habet passionem realiter ab ipso distinctam, habet definitionem compositam ex aliquibus in re aliquo modo distinctis, ut ex genere et differentia ; quando autem habet passionem ab eo sola ratione differentem, potest habere aliquam definitionem ex aliquibus, non re, sed ratione distinctam, et talem possumus formare de Deo : quod Deus est ens immateriale, infinitum, etc., simpliciter primum, etc.
[QUAESTIO OCTAVA]
[UTRUM DEUS SIT SUBIECTUM IN THEOLOGIA SUB RATIONE ABSOLUTA VEL RELATIVA]
[Positio quaestionis]
- Utrum Deus sit subiectum in theologia sub ratione absoluta vel relativa : videtur quod sub ratione relativa, quia sub illa tantum est a nobis cognoscibilis ; ergo sub illa tantum est subiectum in theologia nostra.
- Contra : quia Deus est subiectum in theologia nostra sub prima ratione ; sed illa est absoluta ; quare etc.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo quod sub ratione absoluta.
Patet, quia Deus est hic subiectum sub ratione primaria, non reducibili ad aliam, et ad quam omnes rationes considerabiles in hac scientia reducuntur ; nam subiectum est quod primum triplici primitate, ut superius ut patuit in alia quaestione ; sed huiusmodi est ratio absoluta, scilicet ratio deitatis, nam ad istam omnes aliae reducuntur, et ipsa ad nullam aliam, cum sit prima ; ergo etc.
- Praeterea, sub illa ratione Deus est hic subiectum quae habet rationem quidditativam, non de nominativam nec qualitativam, quia tales rationes magis habent rationem passionis quam subiecti.
- Sed ratio quaecumque relativa est ratio denominativa et circumscripta rationali ; quare etc.
[Ad rationem]
- Ad rationem, dico quod Deus est a nobis cognoscibilis non solum sub ratione relativa, sed etiam sub ratione deitatis absoluta.
[Instantia et responsio]
- Contra : quia Deus est cognoscibilis per analogiam ad creaturam, sicut forma per analogiam ad materiam ; sed analogia est quaedem [relatio] ; ergo etc.
- Respondeo.
Cum dicitur quod Deus est cognoscibilis a nobis per analogiam etc., ly per potest denominare vel habitudinem causae formalis, et sic falsum est : non enim analogia huiusmodi est ratio formalis cognoscendi aliquid de Deo, cum nec notitia, qua aliquid de Deo cognoscimus, terminatur ad huiusmodi analogiam ; vel potest dicere habitudinem causae efficientis vel moventis, et sic potest concedi aliquo modo quod talis analogia est via ad cognoscendum Deum, non tamen quod notitia terminetur ad ipsam sicut ad obiectum cognitum per se loquendo, ut dictum est.
[QUAESTIO NONA]
[UTRUM DEUS SIT SUBIECTUM IN THEOLOGIA SUB RATIONE ABSOLUTA ESSENTIALI VEL ATTRIBUTALI]
[Positio quaestionis]
- Utrum Deus sit subiectum in theologia sub ratione absoluta, essentiali vel attributali : videtur quod sub attributali, quia ipse est hic subiectum sub ratione perfectissima ; huiusmodi est ratio boni ; quare etc.
- Contra : quia ratio essentiae, cum sit ratio subiecti, est nobilior ratione cuiuscumque passionis et, per consequens, est nobilior ratione bonitatis.
[Solutio quaestionis]
- Responsio. Solutio istius quaestionis patet ex praecedenti quaestione, quia, cum enim ratio essentiae sit simpliciter prima, ad quam omnes aliae reducuntur, sic etiam ratio quidditativa ; rationes vero attributales sunt rationes qualitativae : sequitur quod Deus sit subiectum hic non sub aliqua ratione attributali, sed sub ratione essentiae.
- Ex hoc patet quod non est hic subiectum sub ratione finiti vel infiniti.
- Patet primum, quia finitas non se tenet ex parte obiecti, sed ex parte actus.
- Secundum etiam patet ex dictis, quia sub nulla ratione reducibili ad aliam est subiectum primi habitus, cuiusmodi est theologia ; sed infinitas est reductibilis ad rationem essentiae et est ratio qualitativa, cum sit modus extrinsecus deitati ; ergo etc.
[Ad rationem in oppositum]
- Ad rationem in oppositum, nego minorem.
[QUAESTIO DECIMA]
[UTRUM ALIQUA ALIA SCIENTIA A THEOLOGIA SIT DE DEO TANQUAM DE SUBIECTO PRIMO]
[Positio quaestionis]
- Utrum aliqua alia scientia a theologia sit de Deo tanquam de subiecto primo : et videtur quod non, quia de eodem subiecto primo non possunt esse distincte scientiae, quae secarentur, quod non distinguerentur penes subiecta ; cuius oppositum Aristoteles dicit IV [Metaphysicae] et III De Anima.
- Contra : omnis notitia, per quam possumus aliqua de Deo naturaliter demonstratione concludere, est scientia naturalis ; sed de ipso possumus plura demonstrave concludere, sicut esse actum purum et talia quae de ipso philosophi probaverunt ; ergo etc.
[Solutio quaestionis septem conclusionibus]
- Respondeo quod sic.
Ad cuius declarationem ponam septem conclusiones.
[Prima conclusio]
- Prima est ista : quod substantia in communi non est primum subiectum metaphysicae.
Et hanc probo sic : nulla scientia demonstrat suum subiectum esse ; sed metaphysica demonstrat substantiam in communi esse ; ergo etc.
- Maior patet : quia semper subiectum supponitur in omni scientia, ergo non probatur in ipsa.
- Minorem probo : quia aut substantiam in communi esse est per se notum, aut desperatum, aut in aliqua scientia demonstratum : non desperatum sive impossibile attingi, quia ad tale non est desiderium naturale ; sed naturale desiderium hominis ad sciendum substantiam in communi esse.
Nec per se notum. Probatio, primo, sic : quia nulla propositio est per se nota, cuius habitudo praedicati ad subiectum non est habitudo necessaria, sed contingens ; nam nulla habitudo contingens est intellectui per se nota ; sed habitudo praedicati ad subiectum huiusmodi propositionis, puta esse ad substantiam, est contingens ; ergo etc.
- Probo minorem : quia nulla propositio, in qua praedicatur esse, est necessaria nisi illa cuius subiectum est necesse esse ; sed subiectum istius propositionis : « substantia est » non est necesse esse ; ergo etc.
Iterum, non est per se nota ad sensum, quia substantia non cadit sub sensu.
- Secundo, probo idem sic : nullum per se notum dependet ab aliquo non per se noto, sed e converso, unde principia in cognitione non dependent a conclusione, sed e converso.
Patet etiam quia necessarium non dependet primo ex non necessario vel ex contingenti, sed e converso, ita etiam per se notum a non per se noto, quia illud, quod dependet ab aliquo secundum aliquod esse, indiget eo secundum illud esse ; sed constat quod per se notum non indiget, ad sui notitiam habendam, notitia alicuius non per se noti, sed e converso ; ergo etc.
- Sed cognitio huiusmodi, quod est esse substantiam, dependet a cognitione alicuius non per se noti, puta a cognitione eius quod est non esse processum in infinitum in accidentibus et subiectis, sed esse statum causis subiectivis. Qui quidem status in causis non est per se notus, cum demonstretur ab Aristotele II Metaphysicae.
- Nec, tertio, potest istud demonstrari vel probari in alia scientia a metaphysica, quia ad illam scientiam pertinet hoc probare ad quam pertinent probare statum in causis, cum ex hoc istud dependeat ; sed ad metaphysicam pertinet probare statum in causis, sicut patet II Metaphysicae.
- Praeterea, ad nullam scientiam pertinet probare aliquam conclusionem ad quam non pertinet consideratio terminorum propositionis illius, quia nulla scientia potest considerare habitudinem terminorum nisi consideret terminus illius habitudinis ; sed ad nullam scientiam, citra metaphysicam, pertinet consideration terminorum huius conclusionis ; ergo etc.
- Probatio minoris : quia ad nullam scientiam pertinet consideratio terminorum superiorum suis primis principiis. Patet, quia nulla transcendit suum proprium subiectum. Et tunc ultra : sed substantia et esse sunt termini abstractiores propriis terminis cuiuslibet scientiae particularis ; ergo etc.
[Secunda conclusio]
- Secunda conclusio : quod substantia vel ens separatum non est subiectum metaphysicae.
Et hanc conclusionem probo sic : nulla scientia demonstrat suum subiectum primum ; sed ens separatum esse demonstratur in metaphysica, et [in] nulla alia ; ergo etc.
- Probatio minoris : quia vel ens separatum est per se notum vel desperatum vel in aliqua scientia demonstratum : non desperatum, quia tunc ad sciendum esse entia separata non esset desiderium naturale ; nec est per se notum quia, sicut dictum est prius, nulla propositio est per se nota apud intellectum cuius habitudo terminorum est contingens.
Iterum, nec est demonstratum in aliqua scientia quam in metaphysica, quia ad nullam scientiam pertinet probare aliquam conclusionem altiorem suis principiis. Talis enim propositio fundatur in obiecto vel subiecto altiori subiecto proprio, quod nulla scientia [potest] transcendere.
Si enim fundaretur in subiecto proprio, concluderetur ex eius principiis, et ita non esset altior vel superior suis principiis, immo esset eius conclusio propria ; nisi dicas ipsam concludi ex oppositis principiis : quod non potest esse, quia principia subiecti, ex quibus concluduntur, non excedunt limitem vel virtutem subiecti.
Sed ista conclusio ens separatum esse, est altior omni conclusione physicae et metaphysicae et cuiuscumque alterius scientiae particularis ; ergo etc.
[Tertia conclusio]
- Tertia conclusio, quae sequitur ex praedictis, est ista : quod ens primum, quod est Deus, non est subiectum metaphysicae.
Quod probatur sicut priores : quia cum Deum esse non sit per se notum, quia dependet ex processu vel statu in causis, et hoc pertinet probare ad aliquam [scientiam citra] metaphysicam, per consequens, non poterit Deus poni subiectum in ipsa.
[Magnum dubium et solutio]
- Sed hic potest esse dubium magnum, quia Philosophus, VIII Physicorum, probat primam causam esse per viam motus : ex quo potest dupliciter argui : primo, quia omnis ratio accepta ex motu est physica ; sed nulla est alia ratio haberi potest ad probandum Deum esse ; ergo etc.
- Praeterea, si hoc probare, scilicet Deum esse, non pertineret ad philosophum naturalem, tunc Philosophus in Physica non probasset hoc.
- Respondeo quod motus potest considerari dupliciter : uno modo, in particulari, sub ratione motus, et sic consideratio motus pertinet ad physicum ; alio modo, sub ratione universaliori, scilicet ut resolvitur in rationem entis et in rationem effectus et causati, et sic pertinet ad metaphysicum : cuius est considerare rationem causae et causati, et talia transcendentia.
- Et sicut distinctum est de motu, ita distinguendum est de passionibus eius, quia aliquae sunt eius propriae, scilicet quae conveniunt ei secundum rationem propriam motus, et ille pertinent ad physicum ; aliae sunt passiones eius communiores, ut ratio finiti et infiniti, quae quidem sunt passiones primo entis.
- Et tunc dico quod omnis demonstratio, facta super motum primo modo sumptum, secundum propriam scilicet rationem motus, est physica ; non autem si fundetur super motum resolutum in rationes priores vel eius passiones communiores.
- Tunc ad propositum, dico quod ratio Philosophi, de qua arguitur, est ista : illud quod movetur tempore infinito, movetur a virtute infinita ; sed virtus infinita non potest esse in magnitudine [finita] ; ergo etc.
Patet quod haec demonstratio Philosophi non fundatur super motum secundum eius rationem propriam, sed super ipsum ut resolvitur in rationes priores et communiores.
- Subiectum enim maioris propositionis est : quod movetur tempore infinito ; nunc autem, licet istud subiectum, sumptum materialiter pertine[a]t ad physicum considerantem tempus et motum, tamen determinatio facta per ly infinitum, pertinet ad metaphysicum cuius est considerare finitum et infinitum.
- Praedicatum autem est : movetur a virtute infinita ; virtus autem infinita pertinet ad metaphysicum.
- Huiusmodi autem demonstratio, licet sit physica secundum quid, prout generalia principia applicantur ad materiam specialem, non tamen simpliciter, sed magis est metaphysica : nec enim probat Deum esse vel primam causam infinitae virtutis, ex motu secundum eius propriam rationem, sed ut motus habet rationem effectus : quia enim effectus arguit causam, ideo infinitus effectus arguit infinitam causam et infinitam virtutem in causa movente.
- Unde in hoc melius dixit Avicenna quam Commentator, qui dicit probare Deum esse pertinet ad metaphysicum.
- Dices : quare ergo Aristoteles probavit in physica ?
- Respondeo quod est tantum gratia materiae de qua hic agitur, in qua sunt rationes istae communes, ex quibus tenet illa demonstratio, et ideo Philosophus ipsam resumit XII Metaphysicae, ubi proprie habet locum.
- Et hoc est quod dicit Avicenna I Metaphysicae suae, capitulo primo, sic dicens : Debes scire quod illud quod positum est in naturalibus, non est de natura, sed ex hoc ibi positum est ut accenderetur desiderium tenendi primum principium esse, et accenderetur desiderium quaerendi quousque perveniretur etc.
[Quarta conclusio]
- Quarta conclusio est quod causa in communi non est subiectum metaphysicae.
Haec probatur sic : quod est posterius passionibus subiecti alicuius scientiae, non est subiectum illius scientiae ; sed ratio causae est posterior passionibus subiecti metaphysicae ; ergo etc.
- Minor probatur : quia quod convenit alicui secundum se et absolute, est prius eo quod convenit sibi in ordine ad aliud ; sed finitum et infinitum, possibile et necessarium, et omnes passiones entis, insunt absolute enti ; ratio autem causae vel causati non inest nisi in ordine ad aliud, cum sint rationes relativae ; ergo etc.
[Quinta conclusio]
- Quinta conclusio est quod nec causa ultima est hic subiectum.
Patet, quia posterius posteriori est posterius priori ; sed ratio causae ultimae est posterior ratione causae in communi ; ergo etc.
- Praeterea, nulla scientia demonstrat suum subiectum esse ; sed metaphysica demonstrat ultimam causam esse.
Patet arguendo sicut prius, quia aut ultimam causam esse est per se notum, aut desperatum, aut in aliqua scientia demonstratum : non est per se notum, quia esse ultimam causam praesupponit statum in causis : quod non est per se notum ; nec est desperatum et penitus inattingibile : patet de se ; ergo est in aliqua scientia demonstratum : et non, nisi in metaphysica, quia ad eamdem scientiam pertinet probare esse ultimam causam ad quam pertinet probare esse statum in causis : huiusmodi est metaphysica ; ergo etc.
[Sexta conclusio]
- Sexta conclusio est quod de decem praedicamenta non sunt subiectum : cuiuscumque scientiae subiectum est aliquid, illud est aliquo modo unum ; sed decem praedicamenta, ut sunt decem prima rerum genera, in qualibet videlicet sunt decem, ut sic, non sunt unum ; ergo non possunt alicuius scientiae esse subiectum.
[Septima conclusio]
- Septima conclusio est quod subiectum metaphysicae est ens in quantum ens.
Haec patet, primo, a sufficienti divisione ex pracedentibus.
[Utrum primum subiectum metaphysicae sit ens ut ens]
- Tamen, nihilominus, volo eam positive probare. Et intendo sic procedure : quia, primo, probabo eam ; 2°, declarabo modum ; 3°, utrum scientia possibilis haberi de Deo sit metaphysica ; 4°, supposito quod sit alia a metaphysica, utrum sit sibi subalterna vel pars eius.
[ARTICULUS PRIMUS]
[SUBIECTUM PRIMUM METAPHYSICAE EST ENS UT ENS]
[Primum subiectum metaphysicae est primum subiectum propriorum principiorum eius]
- Quantum ad primum, arguo sic : illud est primum subiectum metaphysicae quod est primum subiectum promorum principiorum eius ; sed ens ut ens est huiusmodi ; ergo etc. Patet minor : quia primum principium, proprium metaphysicae, est : de quolibet esse vel non esse. Constat autem quod subiectum istius primi principii non est aliquid inferius ente, quia illud primum ad omnia universaliter se extendit.
- Praeterea, illud est subiectum alicuius scientiae quod est subiectum passionum illius scientiae ; sed ens in quantum ens est subiectum passionum metaphysicae ; ergo etc.
- Probatio minoris : quia bonum, verum, finitum et infinitum, et caetera talia, cum sint quaedam passiones, oportet quod habeant aliquod subiectum ; sed subiectum talium non potest esse aliquid inferius ente communiter dicto.
- Constat autem quod huiusmodi sunt passiones metaphysicae ; quare etc.
- Praeterea, tertio, sic : sicut se habet subiectum speciale ad passiones speciales, ita subiectum commune ad passiones communes ; sed entia specialia habent passiones speciales et scientiam quae est de eis ; ergo et ens in quantum ens habebit passiones communes de quibus erit scientia communis.
[Intentio Philosophi]
- Et hoc est quod dicit Philosophus IV Metaphysicae : Sicut – inquam - numeri, in quantum numerus, sunt passiones aliquae, ut paritas et imparitas, sic entis in quantum ens, sunt aliqua propria, de quibus non est physici perscrutari veritatem.
- Et idem dicit in VI.
[Qualis est ordo in potentiis, talis est ordo in scientiis]
- Praeterea, qualis est ordo in potentiis respectu obiectorum, talis est quantum ad aliquid in scientiis respectu subiectorum ; sed in potentiis sic est quod ubi aliquae particulares potentiae habentes determinata obiecta praeter istas determinatas potentias, oportet ponere aliquam potentiam generalem vel communem, apprehendentem illa omnia obiecta potentiarum particularium, sicut patet de sensu communi respectu sensuum exteriorum particularium, ergo similiter in scientiis, praeter scientias particulares, considerantes determinata entia, oportet dare aliquam communem, habentem commune subiectum ad subiecta aliarum scientiarum : tale autem commune non est nisi ens ; ergo etc.
- Et hoc est quod dicit Philosophus in IV : Est, inquit, quaedam scientia quae speculatur ens in quantum ens ; aliae autem quandam partem entis exigunt.
[ARTICULUS SECUNDUS]
[QUOMODO ENS POSSIT ESSE SUBIECTUM IN METAPHYSICA]
[Ens est subiectum metaphysicae]
- Quantum ad quartum, scilicet quomodo ens possit esse subiectum metaphysicae : cum enim subiectum habitus scientifici oporteat esse definibile, oportet etiam ipsum habere aliquas passiones extra rationem eius per eius definitionem demonstrabiles, quae duo repugnant enti, ut videtur, quia, cum sit simpliciter simplex, non est definibile.
Iterum, cum nihil sit extra rationem eius, nam Aristoteles propter hoc probat, III Metaphysicae, quia ens non est genus, quia tunc eius differentiae essent nihil ; ergo pari ratione non potest habere passiones extra rationem ipsius, propter quod difficile videtur ponere quod ens in quantum ens sit subiectum alicuius scientiae.
[Ens potest accipi quadrupliciter]
- Ad hoc ergo videndum, sciendum est quod ens potest accipi quadrupliciter.
- Primo, generalissime, pro intentione communissima cuicumque intentioni positive [vel negative], complexe vel incomplexe, existenti in anima vel extra.
- Et de ente sic sumpto impossibile est esse aliquam scientiam, nec ipsum potest esse subiectum in aliqua scientia, quia, ut sic, est commune ad subiectum et passiones, et principia et conclusiones, nec potest esse obiectum potentiae primum : omne enim obiectum potentiae est a[liqui]d incomplexum.
- Secundo, potest accipi stricte pro intentione positiva, communi ad omnem intentionem incomplexam tantum, sive tamen illa sit in re, sive in anima, et nec ipsum, ut sic, potest esse subiectum alicuius scientiae, licet forte possit esse obiectum potentiae intellectivae, si tamen illa potentia habeat unum obiectum. Hoc patet, quia ens, ut sic, adhuc est commune ad subiectum et passiones et etiam differentias.
- Et de ipso sic sumpto loquitur Aristoteles III Metaphysicae, ubi dicit quod ens non est genus, et probat per hoc, quia eius differentiae essent nihil, nam nihil est extra rationem entis sic sumpti ; et ita non potest habere differentias, cum differentiae sint extra rationem eius cuius sunt, scilicet generis ; et tamen in IV dicit quod aliqua sunt extra rationem entis : dicit enim quod eius sunt aliquae semper passiones sicut entis inferioris, et hoc est quia aliter accipit ens in IV et aliter III, alias contradiceret sibi.
- Tertio modo, potest accipi adhuc magis stricte, scilicet pro intentione communi praecise ad omnem intentionem incomplexam quidditativam, distinctam contra denominativam et qualitativam, et sic habet passiones, quia intentio quidditativa habet intentionem denominativam.
- Quarto, potest accipi ut dicit intentionem communem ad omnem intentionem quidditativam primae intentionis tantum, ut distinguitur contra secundas intentiones, nam, ut est commune ad intentionem quidditatiuam incomplexam primae et secundae intentionis, sic accipitur in tertio membro.
[Ens quarto modo sumptum est subiectum metaphysicae]
- Tunc ad propositum, patet per iam dicta quod ens non potest esse subiectum primo nec secundo modo sumptum ; immo nec etiam tertio modo videtur esse subiectum metaphysicae, sed quarto modo est subiectum metaphysicae et, ut sic, habet definitionem. Definitur enim per ens primo, secondo et tertio modo sumptum, quia ens, quod est subiectum metaphysicae, est ens incomplexum, quidditativum, primae intentionis ; habet etiam passiones ; sed omne ens, [habens] isto [modo] scilicet definitionem et passiones, potest esse subiectum in aliqua scientia ; quare etc.
[389.]
- Sed verum est, quia forte aliquis diceret quod primum principium complexum metaphysicae, scilicet de quolibet esse vel non esse, fundatur super ens universalius et superius quam sit ens quarto modo assumptum, quia tale principium tenet in secundis intentionibus sicut in primis, posset dici quod, ut fundatur super ens tertio modo sumptum, non est proprium metaphysicae, sed sibi commune et logicae ; sed est proprium metaphysicae ut fundatur super ens quarto modo sumptum.
[Opinio propria]
- Dico tamen quod ens, tertio modo sumptum, est subiectum metaphysicae proprium, quia etiam ut sic habet definitionem et passiones.
[Dubium et eius solutio : subiectum logicae et subiectum metaphysicae]
- Sed tunc est dubium : in quo differt subiectum logicae a subiecto metaphysicae ?
Respondeo. Dico quod logica respicit per se intentiones secundas pro subiecto, quae quidem sunt generis determinati formaliter, scilicet relationis, licet materialiter sint generis indeterminati quia applicari possunt ad omne genus ; ipsa ergo logica versatur circa ens determinati generis formaliter, licet circa totum ens materialiter.
- Sed metaphysica [est] formaliter circa totum ens, quia ratio entis tertio modo dicti, quae communi[s] est omni [enti] incomplexo, est subiectum metaphysicae primum, et ita tam logicus quam metaphysicus considerant totum ens, licet aliter et aliter.
Unde dicit Avicenna, I Metaphysicae suae, capitulo 2, quod subiectum formae logicae sunt secundae intentiones adiunctae primis.
[ARTICULUS TERTIUS]
[A. QUOMODO ENS EST SUBIECTUM IN METAPHYSICA]
[Duo dubia]
- Quantum vero ad secundum, ubi scilicet est declarandum quomodo ens est subiectum in metaphysica, sunt duo dubia.
- Primum est quia nobilissimae scientiae est nobilissimum subiectum ; sed metaphysica est nobilior physica et mathematica ; ergo eius subiectum est nobilius subiectis earum ; sed ens, ut tertio modo sumptum, est ignobilius quocumque inferiori suo, sicut genus est ignobilius specie ; ergo ens sic acceptum non potest ibi esse subiectum.
- Secundum dubium est quia scientia, quae est de aliquo superiori communi, est etiam de omnibus contentis per se sub illo secundum eorum proprias rationes, et de passionibus propriis eorum, sicut, quia arimethica est de numero in communi, ideo considerat quamcumque speciem numeri secundum propriam rationem, et etiam propriam passionem sequentem ad illam propriam rationem.
- Similiter, quia physica est de ente mobili in communi, ideo considerat tam mobile ad ubi quam ad qualitatem et ad omnem aliam formam ; ergo similiter, si metaphysica est de ente tertio modo dicto, ipsa considerabit quodlibet contentum sub illa, et hoc secundum propriam rationem et cuiuslibet et etiam proprias passiones cuiuslibet, et tunc superfluerent omnes aliae, sicut speciales.
[Responsio ad primum dubium]
- Ad primum dubium potest dici dupliciter.
- Uno modo sic : nam aliquod subiectum speciale stat sub aliquo communi tantum formaliter et per se ; aliud autem non tantum formaliter, sed etiam virtualiter. Tunc enim speciale subiectum, sive illud quod est inferius, stat virtualiter et formaliter sub communi et superiori quando non tantum ipsum est sub illo communi, sed etiam passiones eius sunt directe sub passionibus illius subiecti communis.
Et tunc illa maior, scilicet quod « scientia, quae est de aliquo communi subiecto, est etiam de contentis sub illo subiecto », est vera, quando scilicet continetur sub illo, tam in se quam etiam in ordine ad suas passiones proprias : et hoc modo se habet arithmetica respectu sui subiecti, puta numeri quem considerat ; sicut enim sub numero in communi est quaelibet species numeri, ita sub passionibus numeri continentur propriae passiones earum, et hinc est quod contenta sub numero non sibi appropriant scientiam specialem.
- Sed, ut iam dictum est, tunc aliqua continentur sub aliquo communi tantum formaliter et non virtualiter, quando ipsa continentur sic directe sub illo communi, quod tamen passiones eorum non continentur sub passionibus illius communibus per se et directe.
- Tunc talia inferiora appropriant sibi scientiam specialem, aliam ab illa quae est de illo communi sub quo illa formaliter continetur.
- Et hoc modo se habet ens, quod est subiectum metaphysicae, ad illa quae continentur sub ipso quia, quamvis omnia formaliter et per se sint sub ipso contenta, tamen passiones eorum propriae sub passionibus communibus entis, et ideo earum consideratio non pertinet ad metaphysicam, sed magis ad aliquam scientiam specialem.
[Propria responsio ad duo dubia]
- Secundo, potest aliter responderi simul ad primum dubium et ad secundum.
Ad cuius evidentiam est considerandum quod quadruplex est modus abstractionis vel genus : nam quaedam sunt abstracta secundum rationem ab ista et ab illa materia sensibili, non tamen a materia sensibili simpliciter, ut corpus physicum ; quaedam vero ab omni materia sensibili sunt abstracta secundum rationem, non tamen ab omni materia intelligibili, ut quantitas ; quaedam autem sunt abstracta ab omni materia sensibili et intelligibili secundum rationem, ut ens ; sed quarto, aliqua sunt abstracta ab omni materia sensibili et intelligibili, non tantum secundum rationem, sed etiam secundum rem, ut Deus et substantiae separatae.
- Tunc dico quod ens potest dupliciter accipi : uno modo prout est quoddam universale, intelligibile, communissimum ; alio modo ut habet determinatum modum et genus abstractionis, et hoc modo est subiectum metaphysicae.
- Primo autem continentur sub ipso omnia entia specialia, sed non secundo modo, ut scilicet est subiectum in metaphysica. Et tunc dico quod, quamvis ens ut ens, primo modo sumptum, non sit forte nobilius entibus specialibus de quibus sunt scientiae speciales intensivae, est tamen nobilius extensivae.
Et ultra hoc, est nobilius saltem ut est subiectum metaphysicae : et hoc ratione suae maioris abstractionis a materia ; quanto enim abstractius a materia, tanto est nobilius ut sic. Nunc autem subiectum metaphysicae est abstractius a materia subiectis omnium scientiarum specialium, humanitus inventarum, et ideo, ut sic, est omnibus nobilius.
Et sic patet ad duo dubia supradicta.
- Licet enim entia specialia sint nobiliora ente ut ens ut sub ipso continentur, sicut inferiora continentur sub suo superiori, tamen, ut sic, ens non est subiectum metaphysicae, sed ut tenens tertium abstractionis gradum, et, ut sic autem, excedit in perfectione.
[Solutio alterius dubii]
- Et per hoc etiam soluitur secundum dubium, quia, ex quo metaphysica non considerat ens prout sub se continet alia, sed tantum ut abstractum, patet quod eius consideratio non se extendit ad contenta sub se nec ad eorum proprias passiones. Secus autem est de aliis scientiis de quibus ibi arguebatur.
- Subiecta enim communia illarum scientiarum considerantur in illis ut illa per se continent et respiciunt sua inferiora, et ideo tales considerant non tantum subiectum commune et eius communes passiones, sed etiam species illius communis primo in scientia intenti et etiam passiones illarum specierum proprias.
[B. UTRUM SCIENTIA DE DEO EX PRINCIPIIS NATURALIBUS SIT METAPHYSICA]
[Dubium est qualis sit]
- Quantum ad secundum, scilicet an scientia possibilis haberi ex solis [principiis] naturalibus de Deo sit praecise ipsa metaphysica, cum enim sit alia ab illa quae est nobis supernaturaliter revelata, eo ipso quod ponitur haberi ex principiis naturalibus solum, ideo dubium est qualis sit.
- Et dico ad hoc dupliciter : uno modo, posset dici probabiliter, ut videtur, quod talis scientia est quaedam metaphysica.
[Duplex abstractio : metaphysica communis et particularis]
- Ad cuius evidentiam est considerandum quod metaphysica idem est quod speculativa scientia, metas physicae scientiae transcendens. Nunc autem duplex est obiectum abstractius quam sit obiectum physicum, quia quoddam est ab omni materia abstractum secundum rationem, ut ens, et de isto est metaphysica communis, ut supra dictum est ; aliud est abstractum secundum rem, ut Deus, et de tali scientia, naturaliter habita, posset dici quaedam metaphysica particularis, quia subiectum illius transcendit limites subiecti physici ratione suae maioris abstractionis.
- Prima, quae est de ente, accipit subiectum suum a sensu ; ens enim esse non probat, sed supponit ut per se notum [ad sensum ; alia autem metaphysica particularis, quae videlicet est de Deo, accipit suum subiectum esse a communi : Deum enim esse nec est per se notum] nec potest probari in aliqua alia scientia citra metaphysicam communem, ut supra ostensum est.
[ARTICULUS QUARTUS]
[UTRUM SIT SUBALTERNA]
[Metaphysica particularis est subalternata metaphysicae communi]
- Et tunc ultra, quantum ad quartum, de subalternatione, diceretur quod ista particularis subalternatur metaphysicae communi ex parte sui subiecti ; illa enim communis habet probare subiectum illius particularis, ut supra dictum [est], non tamen ex parte finis, immo ut sic e converso, est quia tota ista particularis ordinatur ad notitiam Dei immediate.
Illa autem universalis, quamvis in quantum probat Deum esse, ordinetur ad notitiam Dei et directe, non tamen nisi mediante ista metaphysica particulari, cuius est dare notitiam de Deo sicut de proprio eius subiecto. Utraque tamen, tam universalis quam particularis, dicitur divina : nam illa communis dicitur divina ut probat Deum esse, sed particularis dicitur divina ut considerat ipsum ut proprium eius subiectum, contentum sub subiecto communi illius metaphysicae communis.
- Ex parte autem finis, metaphysica communis est sub metaphysica particulari pro quanto ad ipsam ordinatur, saltem quantum ad aliquam eius partem, scilicet, quantum ad partem illam ubi probat ens divinum esse.
- Secundo, quia hoc videretur valde extraneum, scilicet ponere duas metaphysicas, ideo potest aliter dici, et melius, scilicet quod talis scientia de Deo non est aliqua metaphysica, nec universalis nec particularis, sed est quaedam scientia simpliciter de Deo, distincta a metaphysica et ab aliis omnibus scientiis specialibus, quae quidem potest dici divina proprie, ratione sui proprii subiecti quod considerat.
Metaphysica enim non dicitur, nec [est] essentialiter divina, sed tantum quasi participative, scilicet ratione subiecti istius quod stabilitur in illa : nam in ea probatur Deum esse, et ratione istius solum metaphysica dicitur divina, pro quanto videlicet illa particularis, quae proprie est divina, collocatur sub metaphysica, ratione subiecti sui stabiliti in metaphysica. Physica autem et mathematica accipiunt [subiectum] ad sensum, et ideo non collocantur in metaphysica.
[Scientia naturalis de Deo differt a metaphysica]
- Quod autem huismodi scientia de Deo, naturaliter acquisita, non sit metaphysica, probo, primo, sic : nobilius genus vel modo abstractionis est abstractio secundum rem quam abstractio secundum rationem tantum ; sed de ente quod est abstractum ab omni materia secundum rationem tantum est scientia proprie, ab aliis distincta, scilicet metaphysica ; ergo de ente separato ab omni materia secundum rem est scientia propria distincta a metaphysica vel saltem potest esse.
- Praeterea, ens separatum a materia sensibili, puta quantitas, habet propriam scientiam, ergo et ens separatum a materia sensibili et intelligibili potest sibi appropriare aliquam scientiam propriam, quae non est metaphysica. Patet consequentia : non est enim videtur aliqua ratio quare magis de illo possit haberi propria scientia quam de isto.
[Ad quaestionem]
- Quantum ad quartum, utrum scilicet talis scientia sit subalternata metaphysicae, dicendum quod sic quantum est ex parte subiecti, sed non quantum ex parte finis, ut supra dictum [est].
- Ex dictis etiam potest patere utrum praedicta scientia sit pars metaphysicae vel non : cum enim ens non est subiectum metaphysicae ut sub se continet entia specialia, subiecta specialum scientiarum, sed tantum ut est abstractum, ut superius dictum est, per consequens, licet subiectum huius scientiae, quod est Deus, contineat[ur] per se sub subiecto metaphysicae, quod est ens, quia tamen non continetur sub ipso ut subiectum metaphysicae, immo ut sic, accidit sibi, ideo non magis ista scientia quae est de Deo, est pars metaphysicae quam aliae scientiae particulares, quae sunt de aliis entibus particularibus, quamvis subiecta earum contineantur per se sub subiecto metaphysicae, sicut Deus.
[Quomodo ista scientia se habeat ad theologiam]
- Sed, viso quomodo ista scientia se habeat ad metaphysicam, restat dubium quomodo se habeat ad theologiam quae habet idem subiectum cum ea.
Dico quod theologia et ista conveniunt et differunt : conveniunt enim in subiecto, quia subiectum utriusque est Deus sub ratione propria deitatis, et ideo, sicut illa non probat Deum esse sed accipit a metaphysica, ita theologia hoc non probat, sed accipit tanquam per se notum cuilibet ex naturalibus principiis nobis per se notis.
Quilibet enim, cuiuscumque nationis, praesupponit Deum esse, licet non omnes praesupponant ipsum esse unum.
- Unde nulla scientia potest suum subiectum aliquo modo probare, nec a priori nec a posteriori.
Patet : principium enim per quod probaret suum subiectum vel fundaretur super subiectum illius scientiae, et tunc ratio peteret principium, quia supponeret id quod debet probari, vel super aliud, et tunc tale principium non pertineret ad illam scientiam, [sed ad illam] cuius est illud subiectum.
- Et hoc est quod dicit Commentator contra Avicennam, II Physicorum : Impossibile, – inquit, – aliquam scientiam suum subiectum probare vel per signum vel per demonstrationem a priori, licet [possit] causam sibi probare per signa vel per demonstrationes.
- Patet ergo quomodo theologia et ista [scientia] conveniunt in subiecto ; differunt in principiis et in conclusionibus et modo procedendi.
[Metaphysica et theologia conveniunt et differunt]
- Primum patet, quia theologia sumit sua principia ex conditione agentis, non ex ratione obiecti : hoc enim principium, quod est : omne revelatum a Deo est verum, patet quod ex conditione agentis accipitur et non ex ratione obiecti, quia posse mentiri non respicit aliquem per modum obiecti.
Sed ista autem scientia accipit sua principia ex ratione obiecti naturaliter cognoscibilis ; constat autem quod ista principia et illa sunt alterius et alterius rationis, ergo et habitus ex eis procedentes.
- Similiter differunt, secundo, in conclusionibus, quia ista scientia naturalis considerat conclusiones communes de Deo, ut quod « Deus est unus, infinitus » et talia. Theologia autem, quae est scientia supernaturalis, considerat conclusiones speciales, ut quod « Deus est trinus et unus », et quod « Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio », etc., ad quae cognoscenda forte non sufficit ratio naturalis ex se.
- Differunt, tertio, ex modo probandi suas conclusiones proprias, quia theologia probat suas conclusiones per principia sumpta ex conditione agentis, sed alia per principia sumpta ex parte obiecti.
- Et praeterea, differunt, ultimo, quia theologia considerat et probat veritatem suarum conclusionum de ipsis conclusionibus, non autem inhaerentiam, puta praedicati ad subiectum, ut alias dictum est. Sed haec scientia non tantum considerat veritatem suarum conclusionum, sed etiam inhaerentiam praedicati cuiuslibet conclusionis ad suum subiectum.
[428.]
[Ad rationem in oppositum]
- Ad rationem in oppositum, quando dicitur : « de eodem subiecto non possunt esse diversae scientiae », respondeo quod verum est de eodem et secundum eadem principia, aliter non est verum ; nam de eodem subiecto, sub eadem ratione tamen, per diversa principia, possunt esse diversae scientiae ; nunc autem istae duae scientiae, scilicet theologia et illa naturalis divina, quamvis sint de eodem subiecto sub eadem ratione a parte subiecti, tamen habent diversa principia et diversum modum procedendi ; quare etc.
FINIS PROLOGI
