Prologus : Quaestiones I et II — Prologue — François de la Marche
François de la Marche - Prologue
[QUAESTIO PRIMA]
[UTRUM THEOLOGIA QUAM HABEMUS DE DEO SIMPLICITER
SIMPLICI NOBIS HIC IN VIA REVELATA
PROCEDAT EX PRINCIPIIS PER SE NOTIS VEL TANTUM CREDITIS]
[Positio quaestionis]
- Utrum theologia, quam habemus de Deo simpliciter simplici, nobis hic in via revelata, procedat ex principiis per se notis vel tantum creditis : videtur quod tantum ex creditis quia habitus, habens evidentiam tantum ex auctoritate, procedit tantum ex creditis ; sed tota Scriptura Sacra innititur tantum auctoritati, quia haec dicit Dominus ; ergo etc.
- Contra : quia aut procedit ex per se notis, et sic habetur propositum, aut ex notis per alia, et tunc quaeram de illis, quia vel sunt nota per se, et ita adhuc habetur propositum, aut per alia, et sic, cum in cognoscibilibus necessariis ad salutem non sit processus in infinitum, per consequens, erit devenire ad aliqua per se nota.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo. Hic sunt videnda quatuor.
Primo, principale quaesitum ;
2°, utrum procedat ex principiis necessariis vel contingentibus ;
3°, utrum sit scientia proprie dicta ;
4°, utrum sit scientia subalternata alicui.
[Qualis theologia]
- Ad quorum omnium evidentiam, est intelligendum quod hic non quaero de theologia possibili revelari nobis, sed de revelata actu et de facto ; non quaeritur etiam de theologia quae est possibilis acquiri per studium vel humanum ingenium, nec etiam de revelata in se, sed de revelata Sanctis Patribus in canone in ordine ad intellectum nostrum.
[ARTICULUS PRIMVS]
[UTRUM THEOLOGIA PROCEDAT EX PRINCIPIIS PER SE NOTIS VEL TANTUM CREDITIS]
[Duo modi dicendi]
- Hoc praemisso, quantum ad primum declarandum, sunt duo modi dicendi in conclusione concordes, licet in modo ponendi discordes.
[Utrum theologia sit scientia procedens ex principiis per se notis et non subalternata alicui alteri]
- Quidam enim dicunt quod theologia procedit ex principiis per se notis in lumine patriae, non viae, unde, distinguentes duplicem scientiam, dicunt quod quaedam scientiae sunt procedentes ex principiis per se notis in lumine proprio et non subalternatae alicui alteri, aliae autem sunt procedentes ex principiis per se notis in lumine alieno, ut scientiae subalternatae, procedentes ex principiis per se notis in scientia cui subalternantur.
- Tunc dicunt isti quod theologia viae procedit ex principiis per se notis non in lumine viae, sed patriae : est enim scientia subalternata scientiae beatorum, et ideo procedit non ex principiis per se notis nobis, sed beatis.
[Alia opinio : theologia nullo modo est scientia]
- Alia opinio, concordans cum ista, est quod ista theologia non procedit ex principiis per se notis aliquo modo, et ideo non est, ut dicit, scientia aliqua, nec subalternans nec subalternata ; omnis enim scientia procedit ex principiis per se notis apud intellectum vel sensum ; sed principia theologiae nostrae non sunt per se nota nec ad sensum nec ad intellectum ; ergo nullo modo est scientia, nec videlicet subalternans nec subalternata ; ergo etc.
- Concordant ergo iste duae opiniones in hoc quod theologia nostra non procedit ex principiis per se notis nobis : quarum fundamentum est quia, si ex talibus procederet, non indigeremus fide, qua tamen constat nos indigere.
- Ex hoc sequitur, secundum istos, quod non procedit ex necessariis.
- Quantum ad secundum : omne necessarium apud intellectum est per se notum vel ex per se notis deductum.
[Contra opinionem]
- Contra hoc arguo, primo, sic : nullus tenetur indubitanter credere et inconcusse illud quod sibi non proponitur sicut per se notum nec deductum ex aliquo per se noto ; sed quilibet fidelis tenetur indubitanter et inconcusse credere articulos fidei ; ergo vel illi sunt per se noti vel deducti ex aliis per se notis.
- Maior patet : quia nullus peccat non credendo illud quod credere non tenetur ; sed constat quod quilibet peccat non credendo indubitanter articulos fidei, unde primo Iacobi : Postulet autem homo, in fide nihil haesitans.
- Praeterea, Richardus, I De Trinitate, capitulo 3 : Nihil firmius tenetur quam quod fide appraehenditur ; ergo etc.
- Sed probo maiorem, primo, sic : nullus tenetur firmius adhaerere conclusioni quam medio propter quod conclusioni aderet ; sed omnis, assentiens alicui conclusioni, rationabiliter ei assentit propter notitiam quam habet de illa conclusione ; ergo nullus rationabiliter tenetur firmius assentire alicui credito quam notitiae de ipso habitae, propter quam illud credit ; sed nulli notitiae, citra per se notam vel ex tali deductae, intellectus cogitur necessario et indubitanter assentire ; ergo etc.
- Confirmatur : quia effectus non potest excedere suam causam seu eius perfectionem cuius est ; vestigium etiam vel sequela rei non potest esse perfectior ipsa re cuius est vestigium vel sequela ; sed credulitas est sequela notitiae primae ; ergo ipsa non potest esse certior ea ; sed nulla notitia est certa nisi notitia evidens vel ex evidenti deducta ; ergo etc.
- Et theologia est de quibus est fides, etc.
- Secunda ratio est ista : omnis qui alicui credit rationabiliter, ideo credit quia illud ei constat, non, e converso, ideo constat quia credit ; eo etiam modo quo constat sibi, credit.
- Ex hoc arguo sic : propter quod unumquodque tale et illud magis ; sed credens credit quia illud quod credit, ei constat ; ergo notitia ipsa, propter quam sibi constat, est certior ipsa fide ; sed, ut prius, nulla notitia praeter evidentem vel ex illa deductam, est fide certior ; ergo nullus tenetur firmiter credere nisi propter notitiam evidentem illius quod credit vel ex evidenti deductam.
- Tertia ratio est ista : aliquid ad salutem pertinens, potest pro poni alicui fideli tripliciter : uno modo, ut per se notum in falsitate vel ex tali per se noto deductum, ut : « Deus non est » ; hoc enim est vel per se notum in falsitate vel deducibile ex tali per se noto ; alio modo, aliquid ut per se notum in veritate vel ex tali deductum, ut : « Deus est » ; tertio modo, medio modo videlicet, nec sicut per se notum in veritate nec in falsitate nec ex talibus necessario deductum, sed sicut probabiliter deductum in veritate.
- Ex istis arguo sic : sicut se habet medium assentiendi ad medium assentiendi, ita assensus ad assensum ; sed istud quod proponitur nobis ut per se notum in falsitate, et illud quod ut per se notum in veritate, tenemur indubitanter credere, illud videlicet esse falsum, aliud autem verum ; ergo illud quod proponitur nobis medio modo, tenemur credere medio modo et non alio ; sed illud quod cadit sub fide tenemur credere indubitanter ; ergo illud non proponitur nobis medio modo, ergo vel sicut per se notum vel ex per se notis deductum.
- Quarto, sic : in credibilibus pertinentibus ad salutem, non est processus in infinitum, aliter fides esset impossibilis. Tunc sic : si credibilia sunt determinata, ergo sunt aliqua vel aliquod per se primum creditum, vel unum vel plura.
- Tunc quaero de primo : quare tu ei assentis ? Quia vel propter se vel propter aliud creditum : non propter aliud, tum quia tunc illud non esset primum, tum quia tunc quaeram etiam de illo : quare ei as sentis ?, nec propter se.
- Probatio : quia intellectus nulli propter se assentit nisi per se noto : non enim assentit conclusioni propter se, sed tantum principio per se noto ; sed creditum ut creditum non est per se notum ; ergo non ei assentitur propter se, sed nec propter aliud creditum ; ergo relinquitur quod propter notitiam per se evidentem vel ex illa deductam.
- Probo maiorem : quia nullum obiectum potentiae inferioris ordinis potest movere intellectum ad assensum obiecti perfectioris simpliciter, quia quodlibet movet ad assensum obiecti perfectioris simpliciter, movet ad assensum proprium adequate ; sed assentire alicui propter se est proprius modus assentiendi obiecto per se noto, quod est superioris ordinis in genere cognoscibilium omni non per se noto ; ergo nullum obiectum, citra per se notum, movet intellectum ad assentiendum sic, videlicet per se.
- Quinto et ultimo, arguitur sic : nullus habitus, formaliter in determinatus ad duo opposita, ut ad verum et falsum, potest ex se de terminare aliquem ad alterum, nisi per alium habitum determinate respicientem alterum ; sed habitus fidei ex se est indeterminatus ad verum et falsum : utriusque enim indifferenter potest esse fides ; ergo, nisi determinetur per alium habitum respicientem determinate verum, non determinatur ex se, nec potest determinari ex se ad verum ; sed fides nostra determinatur ad verum ; ergo vel hoc est a casu, quod non est dicendum, vel per aliquem habitum determinate respicientem verum ; sed nullus habitus determinate respicit verum nisi procedat ex principiis per se notis ; ergo fides nostra includit illum, sicut a per se notis principiis procedentem, nisi dicas quod fides nostra non est nisi quaedam probabilis opinio : quod non est dicendum.
[Responsio ad rationes oppositas]
- Ad istas rationes respondeo.
- Ad primam, cum arguitur : « nullus tenetur credere nisi etc. », addas Tertiam, videlicet vel nisi sibi revelatum sit a prima veritate quae nec fallit nec falli potest : et sic est vera maior ; sed tunc minor sub ista sumenda, est falsa.
- Per idem ad secundam et ad omnes ; constat enim quod illud quod est revelatum a prima veritate est verum.
- Contra : quia quaero : quomodo tibi constat quod a prima veritate est revelatum ? Aut enim hoc, videlicet ista credibilia esse revelata a prima veritate, est per se notum, aut ex per se noto deductum, vel nec sic nec sic : si primum vel secundum, habetur propositum, videlicet quod procedit ex per se notis ; si tertium, tunc reducam omnes rationes sicut prius.
- Primam sic : nullus tenetur indubitanter credere illud quod sibi non proponitur etc. ; sed quod ista sint revelata a Deo, nec est per se notum, nec ex per se noto deductum ; ergo hoc non tenetur indubitanter credere.
- Maior probatur, ut prius : quia nullus tenetur credere firmius vel adhaerere conclusioni quam principio ; sed notitia, quam habemus de hoc, quod est hoc esse revelatum a Deo, quae respicit credibilitatem vel actum credendi, ut principium conclusionem, non est intellectui certa cum non sit per se nota nec ex tali deducta et, per consequens, intellectus ei non potest nec cogitur necessario, firmiter et indubitanter, adhaerere nec assentire ; ergo nec tenetur etiam credere alia indubitanter.
- Secunda etiam ratio constat, quia « propter quod unumquod quae etc. » ; sed non credis actu aliquid nisi aliquo modo illud per aliquam notitiam tibi constet ; ergo ista notitia erit tibi notior et certior quam sit fides ; sed nulla notitia est fide nostra certior nisi vel per se evidens vel ex tali deducta ; ergo etc.
- Tertia etiam, quia quaero : quomodo hoc proponitur tibi, videlicet : hoc est a prima veritate revelatum ? Quia aut ut per se notum in veritate vel in falsitate, aut ut ex tali deductum, aut medio modo : si ut per se notum in falsitate, tenetur non credere ; si ut per se notum in veritate, tenetur firmiter credere, et tunc habetur propositum ; si medio modo, ergo tantum tenetur credere illud probabiliter, ut prius argutum est : quod est falsum.
- Quarta etiam ratio stat, quia vel huic, hoc est revelatum, assentis propter se vel propter aliud : si propter aliud, da illud ; si propter se, contra : quia, ut prius, nullum obiectum potest movere intellectum ad modum assentiendi perfectiorem suo proprio.
- Praeterea, ei non potest intellectus per se assentire quod sibi proponitur ut indeterminatum ad verum et falsum ; sed hoc esse revelatum a Deo, ex quo non est per se notum, est tale ; ergo etc.
[Instancia et responsio]
- Sed forte dices quod istud constat intellectui per aliqua signa supernaturalia sibi evidentia ; sicut enim signa naturalia arguunt causam naturalem, ita supernaturalia, qualia sunt miracula, causam supernaturalem.
- Contra : quia quaero, ut prius : quomodo constat quod talia sint a Deo facta et ad hoc ostensa ? Quia vel hoc est per se notum etc., et sic propositum ; vel etc., ut prius est argutum.
- Praeterea, huiusmodi signa aut sunt necessaria respectu intellectus, aut probabilia : si primum, ergo sunt ei per se nota, et ita [habetur] propositum ; si secundum, cum media probabilia solum opinionem generent, sequitur, per consequens, quod fides nostra non erit nisi quaedam opinio probabilis : quod est falsum.
- Praeterea, sicut se habent signa naturalia ad causam naturalem, ita supernaturalia ad supernaturalem ; sed naturalia non aliquid generant de causa naturali nisi opinionem ; ergo etc.
- Praeterea, nullum medium ordinis inferioris potest causare assensum ordinis superioris ; sed assensus necessarius est solum propter medium necessarium quod est superioris ordinis medio probabili seu obiecto ; ergo ex medio proprio, opinio non est nisi opinio ; sed « fides est supra opinionem, licet infra scientiam », secundum quod dicit Hugo, De sacramentis, libro 2, parte prima ; sed nihil [est] superius opinione nisi per se notum vel ex per se noto deductum ; ergo etc.
[Opinio propria]
- Dico ergo aliter.
- Ad cuius evidentiam est sciendum quod aliud est intelligere passionem aliquam de subiecto, aliud veritatem propositionis, passionem ipsam de subiecto annuntiantis, ut aliud est intelligere quod « homo sit risibilis », aliud quod ista propositio « homo est per se risibilis » sit vera ; sicut enim passio est aliud a tota propositione, ita notitia, quae habetur de tota propositione, est alia ab illa quae habetur de eius subiecto, scilicet de homine, qua qvidem cognoscitur quod est risibilis, licet forte unum sequatur ad aliud ; concludens enim « homi nem esse risibilem » convertibiliter concludit propositionem, hoc annuntiantem, esse veram, et e converso, ut patet.
- Tunc dico quod aliquis potest concipere et concludere passionem inesse subiecto a priori vel etiam a posteriori, et tamen propter universalitatem propositionis a priori ; concludens enim « hominem esse risibilem », qualitercumque vel a priori scilicet vel a posteriori, concludit a priori quod ista propositio : « homo est risibilis » est vera ; ideo enim est propositio vera quia « homo est risibilis », non e converso, iuxta illud Peri Hermeneias et in Praedicamentis : « Ab eo quod res est etc. »
- Undecumque ergo, secundum hoc, concludatur passio de subiecto, vel a priori vel a posteriori, semper veritas eius est medium ad concludendum veritatem de propositione ; illud idem etiam, quod est medium concludendi passionem de subiecto, est etiam medium concludendi veritatem de propositione, passionem de subiecto annuntiato.
- Et sicut alia est notitia unius et alterius, ita alia est evidentia qua est evidens veritas de tota propositione, et alia illa qua est evidens passio de subiecto, in tantum quod iste duae possunt ab invicem separari ; aliquis enim potest habere evidentiam de tota propositione seu eius veritate, ut quod haec propositio : « homo est risibilis » sit vera, et tamen de passione non, videlicet quod « homo sit risibilis ».
- Cuius ratio est quia aliquis bene potest de aliquo habere notitiam quia est, non habita eius notitia propter quid est, ut quod talis herba sanat a tali morbo ignoto propter quid ; sed inhaerentia passionis ad subiectum se habet ad veritatem propositionis sicut causa, vel propter quid ad quia ; ergo potest quis cognoscere veritatem propositionis non cognoscendo inhaerentiam passionis.
[Duo genera scientiarum]
- Et ita possunt distingui duo genera scientiarum : quaedam enim sunt quae concludunt passiones de substantiis suis per se primis, quibus mediantibus concludantur veritates conclusionum de conclusionibus a priori, ut scientiae inventae humanitus ; alii sunt habitus qui non immediate praedicatum per se de subiecto concludunt, sed tantum veritatem propositionum de ipsis propositionibus, quibus mediantibus a posteriori concluduntur praedicata propositionum talium de subiectis, ut sola theologia concludit immediate et ostendit quod ista propositio : « Virgo peperit » est vera, et ista : « Deus est trinus et unus », etc. ; et ex hoc, consequenter, a posteriori, concludit praedicata talium subiectis inesse.
- Et tunc, secundum praedicta, theologus potest habere evidentiam de veritate suarum propositionum, ut quod ista : « Deus est trinus et unus » est vera, non habita evidentia quod Deus sit trinus et unus ; patet enim quod, non habendo evidentiam de propter quid alicuius, potest de eo haberi notitia quia ; haec autem duo, videlicet inhaerentia praedicati ad subiectum et veritas totius propositionis, se habent sicut propter quid et quia, ut dictum est ; ergo etc.
- Iuxta hoc, est sciendum quod, cum sint duae evidentiae, una quae est praedicati ad subiectum vel de subiecto, alia veritatis totius propositionis de ipsa propositione, quando utrumque horum est evidens, videlicet tam inhaerentia praedicati quam etiam veritas totius propositionis, tunc respectu talium, non est aliqua fides necessaria ; quando autem veritas totius propositionis est evidens, non autem inhaerentia praedicati ad subiectum, tunc est fides necessaria, inclinans ad assentiendum non veritati propositionis, sed inhaerentiae praedicati : sic autem est de propositionibus quarum est habitus theologicus.
- Licet enim veritas talium propositionum, ut quod « Deus est trinus et unus » et quod « Virgo peperit », etc., sit per se nota de ipsis propositionibus, ut statim dicetur, non est tamen evidens inhaerentia praedicatorum talium propositionum in subiectis propter sensibilia in quibus contraria esse conspicimus, ideo necessaria est fides ad credendum talia inevidentia inclinans.
- Ex quo patet quod, non obstante quod habitus theologicus sit ex principiis per se notis, adhuc tamen salvatur quod fides est de non per se notis nec evidentibus, iuxta illud Apostoli Ad Ebreos : Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
[Conclusio brevis]
- Dico ergo breviter quod habitus theologicus procedit ex principiis per se notis, puta ex istis : omne revelatum a Deo est determinate verum ; sed omnia contenta in canone sunt revelata ab ipso ; ergo etc.
[Instantiae et responsiones]
- Sed dices : quomodo est notum vel constat quod ista sint revelata a Deo ?
Dico quod ex aliquibus per se notis, puta per signa supernaturalia per se nota et certa, saltem secundo genere certitudinis, qualiter sunt nota et certa principia philosophica vel moralia, licet non tanta certitudine quanta est in mathematicis, ut quod « omne totum est maius sua parte » ; per se enim notum est cuicumque, etiam philosopho, signa excedentia limites et facultatem totius naturae, qualia sunt resurrectio mortuorum et miracula alia quae sunt visa pluries, oportere reduci in causam primam, limites totius naturae excedentem.
- Dices forte quod huiusmodi possunt fieri per artem magicam.
- Respondeo quod falsum est, unde dico quod immo ipse artes magicae valent utentibus eis ad reducendum huiusmodi signa supernaturalia posse fieri in Deum : cuius ratio est quia, nisi essent artes huiusmodi, possent forte credere signa huiusmodi supernaturalia posse fieri a substantiis separatis. Nunc autem daemones, habentes familia res videntes talia ab eis, non per se fieri, coguntur necessario ea in Deum reducere ut in causam primam, unde possunt clamare et dicere cum Propheta : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
- Sed dices : quare non habemus certitudinem et evidentiam de inhaerentia praedicati ad subiectum propositionum theologicarum sicut de veritate propositionum in se ?
- Respondeo, et dico quod medium per se notum est in duplici differentia : quoddam enim est proprium, quod videlicet est ex natura terminorum ; aliud autem est ab extrinseco ; medium proprium facit evidentiam, non tantum de veritate propositionis in se, sed primo et immediate de connexione terminorum propositionis inter se ; tale enim medium est subiecto intrinsecum et causa necessaria inhaerentiae praedicati ; medium autem extrinsecum, licet possit facere evidentiam de veritate propositionis, non tamen de connexione terminorum : est enim subiecto extraneum et, per consequens, non est causa necessaria inhaerentiae praedicati ; tale autem est medium habitus theologiae.
- Medium enim ad probandum veritates theologicas est esse revelatum a Deo, ideo tale, etsi facit certitudinem de veritate propositionum, ut quod « Deus est trinus et unus », et quod « Virgo peperit » etc., non tamen de connexione terminorum, et ideo, ratione talis inevidentiae, necessaria est fides ad assentiendum connexioni terminorum, et ideo infidelis, fide carens, non assentit.
- Hoc de primo articulo.
[Ad rationem in oppositum]
- Ad rationem in oppositum, dico quod iste habitus procedit ex auctoritate, non simpliciter, sed reducta ad per se notum per signa supernaturalia, ut superius est ostensum.
[ARTICULUS SECUNDUS]
[UTRUM THEOLOGIA PROCEDAT EX PRAEMISSIS NECESSARIIS
VEL CONTINGENTIBUS]
[Videtur quod non ex necessariis nec ex contingentibus]
- Quantum ad secundum articulum, videtur quod non procedat ex necessariis, quia ex talibus non sequitur nisi conclusio necessaria ; sed multae sunt in theologia conclusiones contingentes, ut quod « Deus est incarnatus, passus, et talia » ; ergo etc.
- Arguo etiam quod non ex contingentibus, quia multae sunt hic conclusiones necessariae quae ex talibus concludi non possunt, nec ex utrisque quia ex talibus non sequitur, secundum Philosophum in libro Priorum, nisi conclusio contingens ; hic autem sunt multae simpliciter necessariae ; ergo etc.
[Instantiae et responsiones]
- Contra : quia omne principium vel est necessarium vel contingens ; ergo etc.
- Dico quod in isto habitu non proceditur ex propositionibus necessariis nec ex contingentibus, sed ex propositionibus de inesse per se evidentibus in veritate, vel ex talibus deductis, ut ex istis : omne revelatum a Deo est verum ; sed omnia contenta in Scriptura Sacra sunt ab eo revelata ; ergo etc.
- Contra : quia, secundum Philosophum, de contingentibus non potest esse scientia.
- Respondeo quod, etiam secundum eum, Deus non habet scientiam de ipsis : quod tamen falsum est.
- Probo : de omni effectu, qui potest cognosci determinate per causam suam, potest haberi scientia ; sed quodcumque contingens, antequam ponatur in esse, habet causam determinatam per quam contingens ponitur in esse et, per consequens, potest cognosci ; ergo etc.
- Probo minorem : quia a causa indeterminata, ut indeterminata est, non provenit nec provenire potest aliquis determinatus effectus ; sed contingens provenit determinate, ut patet ; ergo oportet prius eius causam esse determinatam ad alteram eius partem.
[Habitus theologicus est maxime unus]
- Ex istis potest concludi corollarie quod habitus theologicus est maxime unus.
- Probo : omnis enim habitus est maxime unus qui, quantum ad omnes suas conclusiones probandas, innititur uni medio indivisibili ; sed theologus omnes suas conclusiones probat esse veras per unum in divisibile medium, quod est esse revelatum a Deo.
- Arguit enim sic semper ex duobus tantum principiis sibi per se notis, quorum primum est : omne revelatum a Deo est determinate verum, sub quo assumit istud : sed omnia contenta in Sacra Scriptura sunt a Deo revelata ; ergo etc. : per istas duas propositiones tantum probantur omnes articuli fidei et, breviter, omnes theologice veritates ; ergo etc.
- Praeterea, habitus, considerans omnes conclusiones sub una passione vel ratione, est maxime unus ; sed huiusmodi est theologia : considerat enim omnes conclusiones ut veras ; ratio autem veritatis non diversificatur in eis ; ergo huiusmodi habitus est maxime unus, tam ex parte principiorum quam etiam conclusionum.
[Ad argumenta]
- Ad argumenta patet solutio per dicta, quia nec procedit ex necessariis nec ex contingentibus.
[ARTICULUS TERTIUS]
[UTRUM THEOLOGIA SIT SCIENTIA PROPRIE DICTA]
[Theologia est proprie scientia]
- Quantum ad tertium principale, dico quod habitus theologicus, quantum ad veritatem propositionum de quibus est, ut distinguitur a fide, est proprie scientia ; de tali enim habet evidentiam, ut superius est ostensum ; non est autem scientia quantum ad connexionem terminorum vel extremorum propter rationem contrariam, videlicet quia ista est sibi inevidens.
- Probatur hoc : quia omnis virtus intellectualis vel est intellectus, qui est habitus principiorum, vel sapientia, vel scientia, vel prudentia, vel ars, secundum quod Philosophus dividit habitus intellectus in istos tantum ; sed habitus theologicus est virtus intellectualis : est enim habitus quo determinate verum dicimus ; ergo etc.
- Sed constat quod est habitus principiorum, nec prudentia, nec ars ; ergo vel sapientia vel scientia ; sapientia autem includit scientiam ; omnis enim sapientia est scientia, licet non e converso ; ergo.
[Instancia et responsio]
- Sed contra : quia scientia proprie dicta non stat cum fide ; sed theologia viae stat cum fide ; ergo etc.
- Respondeo quod, si maior est vera, intelligenda est respectu eiusdem ; nunc autem theologia et fides non sunt de eisdem ; theologia enim, ut dictum est, est de veritate propositionum, fides autem de connexione terminorum.
[ARTICULUS QUARTUS]
[UTRUM THEOLOGIA SIT SCIENTIA SUBALTERNATA ALICUI]
[Theologia non est alicui subalternata]
- Ex praedictis patet quid dicendum est ad quartum principale : cum enim theologia viae procedat ex principiis per se notis vel a per se nobis notis ideo deductis, per consequens, sequitur quod non sit alicui subalterna[ta].
[Ad argumentum principale]
- Ad argumentum principale patet superius.
[QUAESTIO SECUNDA]
[UTRUM SCIENTIA PRACTICA DICATUR PRACTICA AB OPERATIONE ELICITA VEL IMPERATA]
[Positio quaestionis]
- Utrum scientia practica dicatur practica ab operatione elicita vel imperata : videtur quod ab elicita, et non ab imperata, quia scientia dicitur practica ab operatione quae est eius finis ; sed finis eius est operatio elicita et non imperata, immo cum finis sit his quae sunt ad finem nobilior, per consequens, cum operatio imperata sit ignobilior scientia, videtur quod magis erit scientia finis eius ; ergo etc.
- Contra : per illam operationem non distinguitur practica a speculativa in qua convenit cum speculativa ; sed in operatione elicita convenit cum ea ; ergo etc.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo.
Hic, primo, praemittam quandam distinctionem ; 2°, ex illa distinctione descendam ad quaestionem ; 3°, ex dictis concludam aliqua corollaria.
[ARTICULUS PRIMUS]
[PRAEMITTAM QUANDAM DISTINCTIONEM]
[Quadrupliciter intellectus respicit aliquam operationem]
- Quantum ad primum, est sciendum quod quadrupliciter intellectus respicit aliquam operationem.
- Aliquam enim respicit per modum actus, non per modum obiecti, ut actum suum rectum quo tendit immediate et primo in obiectum ; talem enim terminum respicit per modum actus, non per modum obiecti, quia nec in ipsum adhuc reflectitur.
- Aliquam autem respicit, e converso, tantum per modum obiecti, non per modum actus, ut operationes partis vegetativae ; illas enim tantum potest respicere obiective considerando eas, non autem per modum actus, cum non possint esse effective ab intellectu.
- Aliquas, tertio, respicit medio modo, et hoc dupliciter : quia quasdam respicit, primo, per modum actus, secundario autem per modum obiecti, ut quando reflectit se super suum actum in esse positum ; talem enim, primo, respicit per modum actus, secundario, ut ipse est obiectum actus reflexi, respicit ipsum per modum obiecti.
- Aliquas, quarto, e converso, respicit, primo, per modum obiecti et, secundario, per modum actus, ut operationes potentiae motivae, ut domificare et talia quae subsunt imperio et dictamini rationis ; talia enim, primo, considerantur per modum obiecti possibilis fieri, secundo, per modum actus, dictando et imperando qualiter sunt fienda ; omnem ergo operationem respicit intellectus aliquo istorum modorum quatuor praedictorum.
[ARTICULUS SECUNDUS]
[QUANDO SCIENTIA DICITUR PRACTICA]
[Ponit quatuor conclusiones : tres negativas et unam affirmativam]
- Quantum ad secundum principale, descendendo ad solutionem quaestionis, pono quatuor conclusiones : tres negativas et unam affirmativam.
[Prima conclusio negativa]
- Prima negativa est ista : scientia non dicitur practica ab operatione quam respicit per modum actus tantum.
- Hanc probo sic : ab illa operatione non dicitur scientia practica quae est practicae et speculativae communis ; sed talis operatio est huiusmodi ; ergo etc.
- Minor patet : omnis enim habitus intellectivus respicit operationem aliquam per modum actus.
[Secunda conclusio negativa]
- Secunda conclusio est : quod non dicitur practica ab illa operatione quam tantum respicit per modum obiecti.
- Haec probatur : quia ab illa operatione, quae magis pertinet ad speculativam quam ad practicam, non potest esse scientia practica ; sed talis magis pertinet ad speculativam quam ad practicam ; ergo etc.
- Minor patet : magis enim astronomus considerat circa motus per se, non ut per eos reguletur ad sanitatem inducendam ut considerat ipsa medicina, et tamen astronomia, considerans operationes huiusmodi tantum per modum obiecti, est scientia speculativa, alia vero practica.
[Tertia conclusio negativa]
- Tertia conclusio est quod non dicitur practica ab operatione quam primo respicit per modum actus, secundario per modum obiecti : hoc patet, quia omnis scientia, tam speculativa quam practica, stans in ordine suo, potest se reflectere super actum suum ; sed reflectendo se super suum actum, respicit ipsum per modum obiecti primo, et secundario per modum actus ; ergo etc.
[Quarta conclusio affirmativa]
- Quarta conclusio, affirmativa et ultima, est ista : scientia dicitur practica ab illa operatione quam primo respicit per modum obiecti et secundario per modum actus, unde praxis non est omnis operatio, sed solum illa quae primo sumitur per modum obiecti, et secundario per modum effectus seu actus. Ista conclusio patet per locum a sufficienti divisione.
[Quando scientia dicitur speculativa]
- Et sicut dictum est de practica, ita dicendum est de speculativa, videlicet quod dicitur speculativa non a veritate quam primo considerat per modum actus et secundario per modum obiecti, nec ab illa quam tantum per modum actus vel tantum per modum obiecti, sed ab illa quam respicit primo per modum obiecti et secundario per modum actus.
- Quod declaro sic : secundum Philosophum, II Metaphysicae, « finis speculativae est veritas, practicae autem opus » : hic autem accipitur opus pro operatione accepta primo per modum obiecti et secundario per modum actus.
[Veritas quadrupliciter respicit intellectum]
- Veritas autem quadrupliciter respicit intellectum, sicut ipsa operatio : aliqua enim respicit ipsum per modum actus, non obiecti, ut veritas primi actus complexi, puta istius : « homo est animal » : huic enim assentit intellectus non reflectendo se super [se, sed super] hunc actum primum, et ideo veritatem huius primi actus, quo videlicet intellectus intelligit primo « hominem esse animal », non respicit intellectus ut obiectum, quia ipsam per istum actum non intelligit, immo ipsa sequitur actum istum.
- Aliqua autem, qua respicit intellectum per modum obiecti, non per modum actus, ut quando intellectus considerat aliqua utrum sint vera vel falsa, non assentiendo nec dissentiendo eis, ut utrum astra sint paria vel non paria : et tunc intellectus nec est verus nec falsus ; non est enim verus vel falsus nisi assentiendo vel dissentiendo.
- Aliqua autem, tertio, respicit primo per modum actus et secundario per modum obiecti, ut quando intellectus complexus, assentiens primo alicui veritati complexae, puta huic : « homo est animal », reflectit se super illum conceptum seu assensum, eius veritatem intelligendo.
- Quarto, aliqua respicit primo, per modum obiecti et secundario, per modum actus, ut quando intellectus considerat aliquam conclusionem veram per modum obiecti, et tunc postea elicit eam ex praemissis per modum actus, ut effectum ex causis, et ita, quam primo habuerat per modum obiecti, habet in fine discursus per modum actus.
[Conclusio]
- Tunc ergo dico quod, sicut finis practicae, a quo dicitur scientia practica, est opus vel operatio quam scientia primo respicit per modum obiecti et secundario per modum actus, ita finis speculativae, a quo dicitur speculativa, est veritas quam scientia primo respicit per modum obiecti et secundario per modum actus ; intellectus enim dicitur speculativus a veritate quae est eius finis ; sed nulla alia veritas ab illa quae est primo intenta per modum obiecti et secundario per modum actus, est eius finis ; ergo etc.
- Minor patet discurrendo per quamlibet aliarum ; veritas enim, considerata tantum per modum obiecti, habet rationem materiae vel est conditio materiae, ergo non finis ; illa etiam, quam tantum respicit per modum actus, non potest esse finis, quia huiusmodi veritas est primo adepta quam intenta, cuius contrarium est de fine : illa etiam veritas, quam primo respicit per modum actus et secundario per modum obiecti, non potest esse finis, quia finis scientiae primo est intentus quam adeptus ; huiusmodi autem veritas est etiam primo adepta quam intenta ; ergo etc.
- Hoc de secundo.
[ARTICULUS TERTIUS]
[CONCLUDAM ALIQUA COROLLARIA]
[Concludit tria corollaria]
[Primum corollarium]
- Quantum ad tertium, ex dictis, concludo tria corollaria.
- Primum est quod praxis, a qua dicitur scientia practica, primo est operatio imperata quam elicita : hoc patet, quia illa habet primo rationem praxis a qua dicitur scientia practica ; sed illa, quae primo habet rationem obiecti et secundario rationem actus, est huiusmodi, ut patet ex dictis ; sed huiusmodi est operatio imperata, non autem elicita ; ergo etc.
[Secundum corollarium]
- Secundum corollarium est quod scientia dicitur primo practica ab operatione voluntatis, nec ab operationibus aliarum potentiarum dicitur practica nisi prout reducuntur ad operationem voluntatis : hoc patet ex eodem medio, quia illa operatio est primo practica quae primo habet rationem obiecti et secundario rationem actus ; sed in ordine operationum sola operatio voluntatis est huiusmodi, et nulla alia ; ergo etc.
- Probo minorem : illa operatio habet primo rationem obiecti et secundario rationem actus quae primo habet rationem finis ; sed omnes aliae operationes animae sunt volitae propter operationem voluntatis ; ergo etc.
[Tertium corollarium]
- Tertium corollarium, quod non solum operationes potentiarum, aliarum ab intellectu, habent rationem praxis, immo etiam operatio ipsius intellectus, ut volita et imperata, est praxis.
- Probo : quia omnis operatio, quae primo habet rationem obiecti et secundario rationem actus, est vere praxis ; sed operatio intellectus est huiusmodi ; ergo etc.
- Minor patet : quia voluntas vult non solum actus aliarum potentiarum, sed etiam intellectus.
- Hoc etiam patet, quia scientia moralis est practica : dicta est practica ab operatione aliqua ; sed ipsa est de virtutibus intellectualibus, non solum de moralibus, secundum Philosophum, VI Ethicorum ; ergo operatio intellectualis, ut volita est antequam habita in effectu, habet rationem praxis ; et sic ipsa operatio felicitatis, quae est summa speculatio secundum Aristotilem, IV Ethicorum, ut habet rationem primo obiecti appetibilis et secundario rationem alicuius inexistentis, dicitur praxis, a qua praxi moralis scientia dicitur practica.
- Et sic illa speculatio est actus elicitus et imperatus : ut elicitus, prius habet rationem actus quam obiecti, et sic pertinet ad scientiam speculativam ; ut vero imperatus, prius habet rationem obiecti quam actus, et sic pertinet ad scientiam practicam.
[Logica practica et speculativa]
- Ex hoc patet quod logica potest aliquo modo dici practica et aliquo modo speculativa, licet forte non proprie vel simpliciter.
- Primum probatur : quia omnis scientia, habens aliquam operationem primo per modum obiecti et secundario per modum actus, est practica ; sed logica est huiusmodi : primo enim respicit actum discurrendi de quo est, sicut de obiecto per modum obiecti, secundario discurrit per modum actus, et sic discurrendo et syllogizando, ipsa adquiritur et adgeneratur.
- Secundum etiam patet : quia logica praesupponit actum discurrendi imperfectum et informem, prius per modum actus, secundario per modum obiecti, licet actum discurrendi perfectum et rectum respiciat e converso, videlicet primo per modum obiecti et secundario per modum actus : et sic est practica et speculativa respectu actuum diversorum ; etc.
- Secundum, videlicet quod non sit simpliciter practica, ex hoc probatur : quia per huiusmodi actum discurrendi non ponitur obiectum suum in esse simpliciter, sed in esse secundum quid tantum, quia in esse rationis.
[De scientia practica]
- Ad primum, dicunt aliqui quod, licet scientia practica sit nobilior ipsa operatione imperata in genere naturae, non tamen in genere moris, immo e converso.
- Sed hoc non videtur sufficere.
[Opinio propria]
- Ideo dico aliter, quod finis scientiae practicae est duplex : quiddam simpliciter, ut eius subiectum propter cuius perfectionem est, sicut universaliter omne accidens respicit suum subiectum perfectibile per ipsum tanquam finem simpliciter, et quod sic est finis, semper est nobilius eo quod est ad ipsum ; alius est eius finis secundum quid, non simpliciter, ut eius propria operatio a qua dicitur practica, quae potest aliquo modo dici eius finis pro quanto per illam homo as sequitur aliquid, et quod sic est finis, non oportet esse nobilius eo quod est ad ipsum.
