Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus I

LIBER QUARTUS

 

Incipit liber quartus de sacramentis.

 

 

TRACTATUS PRIMUS

 

 

DE SACRAMENTIS IN GENERALI

 

Dicto de preceptis et iudiciis, consequenter dicendum est de sacramentis.

Circa que primo videndum est quid sit sacramentum et de causis institutionis sacramentorum et de tempore sacramentorum.

Secundo de sacramentis veteris legis.

Tertio de superadditionibus qµas fecit Dominus in evangelio, et de differenti legis et evangelii.

Quarto de sacramento nove legis.

 

 

Caput I

Quid sit sacramentum.

 

Augustinus sic diffinit sacramentum : Sacramentum est invisibilis gratie visibilis forma. Sed secundum hoc videtur quod serpens eneus erectus in palo fuit sacramentum. Fuit enim visibilis forma invisibilis gratie, id est Christi, quia, sicut Iudei qui mordebantur a serpentibus ignitis aspicientes serpentem eneum salvabantur, ita illi qui aspiciunt Christum suspensum in cruce, per veram fidem a morsibus serpentum, id est a peccatis mortalibus, que sunt morsus serpentum ignitorum, id est demonum, liberantur. Ergo serpens eneus fuit sacramentum in veteri lege.

Eodem modo obicitur de cruce et aqua benedicta. Crux enim est signum invisibilis gratie Dei, scilicet ut crucifigamus carnem nostram cum viciis et concupiscentiis, sicut et Christus crucifixus est.

 

Solutio. Ad hoc dicendum quod illa diffinitio non est perfecta. Unde sic est perficienda : Sacramentum est invisibilis gratie visibilis forma, ita ut eius similitudinem gerat et causa existat. Et hoc convenit sacramentis nove legis, et etiam veteris. Iustificabant enim sacramenta veteris legis quantum ad oblationem, non quantum ad ipsum oblatum ; sicut post dicetur.

Ad hoc autem quod sit sacramentum, exiguntur tria, scilicet institutio ad significandum, et sanctitas veneranda sive iustificans, et similitudo. Sacramenta igitur instituta sunt ad iustificandum ; et quia serpens eneus non fuit institutus ad iustificandum, sed ad sanandum corporaliter fuit erectus, non fuit sacramentum in veteri lege, nec crux in nova ; non est enim instituta ad iustificandum ; sed erigitur in ecclesiis, ut in memoria habeamus passionem Christi. Aqua similiter benedicta non iustificat simpliciter, nec ad hoc instituta est, sed ad fugandum demones vel temptationes demonum et in remedium minutorum et peccatorum venialium.

 

 

Caput II

[De causis institutionis sacramentorum]

 

Causa autem institutionis sacramentorum in generali triplex est. Prima est, quia dicit Augustinus : Meliores iudicavit Deus servos suos, si ei liberaliter deservirent ; et propter hoc dedit eis Deus liberum arbitrium. Dedit etiam eis remedia contra peccatum, ut, si contingeret peccare, possent redire per illa remedia : hec autem sunt sacramenta. Hoc ergo est una causa institutionis sacramentorum, scilicet iustificatio a peccatis.

Secunda causa est, ut homo assuesceret se humiliare visibilibus, qui nesciebat se humiliare invisibilibus, ut, cum ipse humiliat se creature inferiori querendo salutem suam in ea ut in agno pascali et in aqua baptismi, magis humiliet se creatori, qui est dator illius salutis.

Tercia causa est, ut homo per signa visibilia expressa perveniat ad cognitionem invisibilium.

 

 

Caput III

[De tempore sacramentorum]

 

Set cum sacramenta remedia sint contra peccatum, queritur quare tantum distulit Dominus dare illa. Necessaria enim erant ante Moysem sicut et post.

 

Ad hoc dicendum quod propter hoc, ut convinceret superbiam hominis, qui credebat quod solo libero arbitrio posset salvari ; et etiam in tempore gratie, postquam veritas illuxit, multi crediderunt hoc sicut Pelagius et Pelagiani. Postmodum visum fuit hominibus quod non solum liberum arbitrium poterat salvare, immo exigebatur lex, que ostenderet quid faciendum esset et quid non ; et dixerunt : Non deest qui impleat, sed deest qui iubeat ; tunc dedit eis legem et sacramenta veteris legis. Quia vero credebant quod ex libero arbitrio cum lege scripta possent salvari, quod falsum est, quia non sanabat lex peccatum - set ostendebat sicut enim dicit Apostolus, ad Romanos, III : Per legem cognitio peccati - propter hoc distulit Dominus dare sacramenta nove legis, ut homines, convicti de superbia et videntes non posse salvari se per legem factorum, cogerentur recurrere ad fontem gratie, que sanat peccatum.

Section 1 sur 18
Section suivante