Tractatus V — Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus V

TRACTATUS QUINTUS

 

 

DE BAPTISMO, QUI EST SACRAMENTUM INTRANTIUM

 

 

Postquam dictum est de sacramentis nove legis in communi, consequenter dicendum est de quolibet per se.

Et primo de baptismo, qui est sacramentum intrantium. Est autem baptismus duplex, scilicet baptismus lohannis et baptismus Christi.

Primo dicendum est de baptismo Iohannis.

Secundo de baptismo Christi.

 

 

Caput I

[De baptismo Iohannis.]

 

Circa baptismum Iohannis primo querendum est utrum sit sacramentum.

Secundo utrum conferat gratiam.

Tertio utrum baptismus Iohannis cum impositione manuum equipollet baptismo Christi.

 

 

Questio I

Utrum sit sacramentum.

 

Circa primum probatur quod baptismus Iohannis est sacramentum. Est enim sacre rei signum, ergo sacramentum. Sed si hoc, ergo sacramentum veteris legis vel nove. Non veteris ; hoc constat. Si nove, ergo efficit quod figurat ; ergo confert gratiam ; et hoc falsum est, ut ostendetur postea.

Ad hoc dicunt magistri quod baptismus Iohannis est sacramentum, non tamen veteris legis vel nove, sed medium. In quantum enim non efficit quod figurat, habet similitudinem cum sacramentis veteris legis ; in quantum autem cum impositione manuum, equipollet baptismo Christi. Secundum illam sumptionem habet similitudinem cum sacramentis nove legis ; vel potest dici quod medium est, in quantum precessit baptismum Christi et preparabat homines ad baptismum Christi.

 

 

Questio II

Utrum baptismus Iohannis conferat gratiam.

 

Secundo queritur utrum baptismus Iohannis conferat gratiam. Videtur quod sic, quia in principio Marci dicitur : Erat Iohannes baptizans in deserto et predicans baptismum penitentie in remissionem peccatorum. Ergo conferebat remissionem peccatorum ; ergo conferebat gratiam.

Item, videtur Ieronimus dicere quod illi qui baptizati erant baptismo Iohannis et fidem habebant de Patre et Filio et Spiritu Sancto, non rebaptizabantur ab apostolis ; ergo non indigebant baptismo Christi ; ergo habebant remissionem peccatorum, nonnisi per baptismum Iohannis ; ergo baptismus Iohannis faciebat remissionem peccatorum ; ergo conferebat gratiam.

Item, si non conferebat gratiam, nec aliquo modo mundabat, pro nichilo ergo fiebat.

Si propter hoc dicatur quod conferebat gratiam, contra. Ipse Iohannes dicit in principio Marci : Ego baptizo vos in aqua ; ille autem baptizabit vos in Spiritu Sancto. Ergo baptismus Iohannis non conferebat Spiritum Sanctum ; et ita non conferebat gratiam.

Item, in principio Actuum : Iohannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptiza[bi]mini Spiritu Sancto.

Item, dicit Augustinus : Baptizavit Iohannes et baptizatum non est ; baptizavit Iudas et baptizatum est, quia Iudas conferebat baptismum Christi missus a Christo ad hoc ; Iohannes vero non conferebat baptismum Christi, sed baptismum suum tantum, quia in baptismo Iohannis fuit tantum opus Iohannis, scilicet ablutio exterior. ln baptismo Iude non fuit solum opus Iude, sed etiam opus Dei, scilicet ablutio interior. Ergo baptismus Iohannis non abluebat interius ; et ita non conferebat gratiam.

Ad hoc distinguit Magister in Sententiis quod illi qui baptizati erant baptismo lohannis, sed non habebant fidem de Spiritu Sancto, rebaptizabantur baptismo Christi. Si vero habebant fidem de tota trinitate et baptizati erant baptismo Iohannis, non oportebat baptizari eos baptismo Christi, sed tantum imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum ; et impositio manus et baptismus Iohannis equipollebant baptismo Christi. Et videtur Magister hanc distinctionem habuisse ab auctoritate Ieronimi, et etiam ab ipso textu Actuum Habetur enim in XIX Actuum quod, cum Paulus veniret Ephesum et inveniret quosdam de discipulis, dixit ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Iohannis baptismale. Dixit autem Paulus : Iohannes baptizavit baptismo penitentie, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Ihesum. Hiis auditis, baptizati sunt in nomine Domini Ihesu. Patet ergo ex hoc textu quod illi qui baptizati erant baptismo Iohannis, et non credebant in Spiritum Sanctum, baptizati sunt baptismo Christi. In Actibus, VIII, habetur quod, cum audissent apostoli quia recepit Samaria verbum dei, miserunt ad eos Petrum et Iohannem etc. Super hunc locum dicit Glosa : Tincti aqua, non inuncti Spiritu Sancto ; et ita baptizati erant tantum in baptismo Iohannis, qui corpus abluebat et Spiritum Sanctum non conferebat.

 

 

Questio III

Utrum baptismus Iohannis cum impositione manuum equipollebat baptismo Christi.

 

Tercio capitulo queritur utrum baptismus Iohannis cum impositione manuum equipollebat baptismo Christi. Quod videtur, quia dicitur in Actibus, VIII : Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. Secundum hunc textum baptismus Iohannis et impositio manuum apostolorum equipollebant baptismo Christi, ex quo illi non sunt baptizati.

Sed secundum istos qui ita distinguunt, oportet distinguere duplicem manus impositionem : unam que inventa fuit ad hoc, ut suppleret defectum baptismi Iohannis ad habendum baptismum Christi ; et aliam ad dandum Spiritum Sanctum ad robur. Prima modo cessat sicut baptismus lohannis ; secunda manet, quam faciunt episcopi in confirmatione, qui sunt in loco apostolorum.

 

Sed probatur quod precedens distinctio non debent fieri. Primo per auctoritatem Iohannis, qui dicit, Matheus, III : Ego baptizo in aqua ; ille vos baptizabit in Spiritu Sancto. Ipse Iohannes nullam distinctionem facit in baptismo suo, immo universaliter dividit baptismum suum a baptismo Christi, ponens illum esse in Spiritu Sancto, suum tantum in aqua ; innuit etiam omnes baptizandos baptismo Christi, dicens : Ego baptizo vos aqua, ille vos baptizabit Spiritu Sancto. Eosdem enim demonstrat per hoc pronomen vos hinc et inde. Ergo ex quo ipse non distinguit quosdam baptizandos baptismo Christi, quosdam non, nec nos debemus distinguere.

Item, illa manus impositio que fiebat post baptismum Iohannis, imprimebat caracterem in anima, aut non. Si imprimebat, contra. Non habebat similitudinem cum caractere ; ergo non imprimebat, nec baptismus Iohannis imprimebat, quia nichil operatur in anima ; ergo non equipollebant illa duo baptismo Christi, quia verus baptismus caracter est.

Item, in baptismo Christi non fit consimilis distinctio. Verum enim baptisma recipit qui non ficte accedit ad baptismum. Fictus autem dicitur qui habet propositum non credendi vel propositum non penitendi.

Quilibet alius verum baptisma habet sine distinctione. Ergo in baptismo Iohannis nulla debet esse distinctio quantum ad non ficte accedentes. Ergo nulli vel omnes rebaptizandi sunt.

Item, super illum locum : Tunc imponebant manus super illos, dicit Glosa : Ecce unde inicium habuit manuum impositio. Ergo illa manuum impositio erat, qua dabatur Spiritus Sanctus ad robur. Sed illa non fit nisi post baptismum Christi ; ergo non erat talis impositio, que cum baptismo Iohannis impleret baptismum Christi.

 

 Propter hoc dicunt generaliter magistri quod omnes baptizati baptismo lohannis baptizandi erant baptismo Christi. Unde in hoc non consentiunt Magistro. Sed omnes expositores et omnes magistri in hoc conveniunt, quod baptismus Iohannis non conferebat gratiam.

 Ad primam ergo auctoritatem dicimus quod sic intelligenda est : Erat Iohannes in deserto baptizans baptismo suo et predicans baptismum penitentie in remissionem peccatorum, id est predicans baptismum Christi. Baptismus enim Iohannis erat baptismus penitentie tantum, id est Iohannes docebat penitere, cum baptizabat. Sed baptismus Christi erat baptismus penitentie in remissionem peccatorum.

Ad auctoritatem Ieronimi dicimus quod baptizati a Iohanne non indigebant baptismo Christi, id est non adeo indigebant sicut non baptizati, quia fides iti articula necessitatis suppIet vicem baptismi.

Ad aliud quod queritur, ad quid fiebat baptismus Iohannis, si non conferebat gratiam, dicimus quod duabus de causis fiebat. Prima est propter devocionem suscipientium. Secunda est, quia sicut Iohannes predicando preparabat viam Christo, et ita baptizando preparabat homines ad baptismum Christi, sicut dicitur in Malachia : Ecce mitto angelum meum, qui preparabit viam meam ante te. Per baptismum autem suum preparabat Iohannes viam Christo, et in hoc quod assuefaciebat homines ad baptismun suscipiendum, ut sic facilius inducerentur homines ad suscipiendum baptismum Christi, et in hoc quod per baptismum Iohannis revelatus est Christus Israeli, et ita per baptismum Iohannis incepit manifestari via que est Christus. Sicut enim dicit beatus Augustinus, super Iohannem : Ideo principaliter data est potestas baptizandi Iohanni, ut baptizaret Christum. Baptizavit autem Christum tribus de causis.

Prima est, ut appareret in hoc humilitas Christi, que est prima manifestatio vie, sicut ipse Dominus dicit in Matheo, III : Sic decet nos implere omnem iusticiam, id est perfectam humilitatem, que consistit in hoc, quod maior subicit se minori ; et hec humilitas primo apparuit in Christo, quando baptizatus est a Iohanne.

Secunda causa est, ut in baptismo, in quo baptizatus Christus a Iohanne, appareret dignitas Christi et potestas eius. Dignitas eo quod Pater de nube dixit de ipso : Hic est filius meus dilectus etc. Potestas in eo quod Deus pater dixit Iohanni, certificans eum : Hic est qui baptizat. Christus enim potestatem baptizandi interius nulli alii ledit, ut postea dicetur.

Tertia causa, quare baptizatus fuit Christus a Iohanne, est, ut exemplo suo instrueret homines, ut nullus quantumcumque bonus, quantumcumque dignus, dedignetur suscipere baptismum Domini a quocumque detur, cum Dominus suscepit baptismum servi. Licet autem principaliter data sit potestas baptizandi Iohanni, ut baptizaret Christum, non tamen solus Christus baptizatus fuit baptismo Iohannis, sed multi alii, ideo videlicet, ne si solus Christus baptizaretur baptismo lohannis, baptismus lohannis videretur melior et dignior baptismo Christi.

Ad aliud quod obiectum est, quod illi de Samaria, qui fuerunt baptizati baptismo Iohannis, non fuerunt baptizati baptismo Christi, sed tantum imposite fuerunt ei[s] manus, dicitur quod falsum est, immo fuerunt baptizati baptismo Christi, licet non sit dictum. Multa enim sunt facta que non sunt dicta vel scripta. llla enim impositio manuum non fuit alia quam illa quam faciunt episcopi in confirmatione, que sine dubio non habet fieri nisi post baptismum Christi.

 

 

Caput II

[De baptismo Christi.]

 

Qualiter baptismus successit circumcisioni.

Dicturi secundo capitulo de baptismo Christi, primo videndum est quare baptismo cessit circumcisio et quid sit baptismus.

Secundo de potestate baptismi.

Tercio de forma baptismi.

Quarto de baptismo parvulorum, qui baptizantur in articulo necessitatis sine solempnitate aliqua, utrum post baptismum sint exorzizandi et catechizandi, et quid valeat catechismus post baptismum.

Quinto utrum sit baptismus extra ecclesiam, quod est, utrum Iudei vel heretici vel pagani baptizent.

Sexto et ultimo de unico baptismo.

 

 

Questio I

[Quare baptismo cessit circumcisio.]

 

[1]. Dicit enim Apostolus, ad Ephesios, [I]V : Una fides, unum baptisma. Successit igitur baptismus Christi circumcisioni duabus de causis. Prima est, quia maior cumulus gratie significatur et datur per baptismum quam per circumcisionem. Circumcisio enim, in quantum circumcisio, non significat nisi remissionem peccati ; sed baptismus significat remissionem peccati et infusionem gratie et extinctionem mundane et humane cupiditatis et salutem spiritualem, scilicet vitam eternam. Quod patet per proprietates aque. Aqua enim abluit, reficit et extinguit et salit tam alte quantum ab alto loco descendit et multa alia facit. Secunda causa est, quare baptismus successit circumcisioni, quia communior est. Baptizantur autem tam mares quam femine, et non circumcidebantur nisi mares.

De essentia enim baptismi diversi diversa sentiunt. Quidam enim dicunt quod aqua, in quantum abluens, sive ablutio aque est baptismus. Sed hoc videtur falsum, quia, quamdiu iste vivit, baptismum habet ; sed non habet aquam abluentem vel ablutionem aque. Ista enim transeunt. Ergo aqua abluens vel ablutio aque non est baptismus.

Propter hoc dicunt alii quod baptismus est quoddam permanens, scilicet caracter impressus anime ad distinguendum hominem baptizatum a non baptizato, sicut circumcisio distinguebat Iudeum a gentili.

 

Sed contra. Sacramentum est invisibilis gratie visibilis forma. Sed caracter ille non est invisibilis gratie visibilis forma, quia non est visibilis, cum sit tantum in anima ; ergo non est sacramentum ; ergo non est baptismus.

Item, signum est, quod preter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in animum venire. Sed hec diffinitio non convenit caracteri, quia ille caracter non est signum ; ergo non est sacramentum ; ergo non est baptismus.

Item, si ille caracter est signum, ergo alicui signum ; ergo homini aut angelo ; et non homini, quia non videt ipsum homo. Si angelo, contra : Angelus non indiget illo signo. Videt enim omnia in speculo eternitatis. Videt ergo ibi qualiter fideles ab infidelibus distinguuntur ; ergo non indiget caractere aliquo ad huiusmodi discretionem faciendam ; ergo superfluit caracter ille.

Item, caracter ille de aliquo predicamento est, nonnisi de predicamento qualitatis ; ergo cum sit in anima, aut erit habitus, aut dispositio, aut potentia, aut passio aut passibilis qualitas. Quartum enim genus qualitatis non est in anima. Sed non est passio nec passibilis qualitas, ut videtur. Passiones enim anime sunt ira, gaudium, dolor et huiusmodi. Et constat quod caracter ille non est tale quid.

Item non est naturalis potentia. Hoc constat. Si dicatur quod est habitus ; ergo habilitat animam vel ad bonum vel ad malum. Si ad bonum, est igitur virtus vel scientia ; et hoc falsum. In parvulo enim est ille caracter, in quo nulla scientia, et in existente in mortali peccato, in quo nulla virtus. Si disponit ad malum, est ergo vicium ; et hoc falsum. Videtur ergo nichil esse.

Item, sacramentum est visibilis forma significativa invisibilis gratie et effectiva ; Sed hec ratio propriissime convenit aque, in quantum abluens, sive ablutioni aque. Est enim aqua abluens visibilis forma. Hoc per se patet ; et est significativa invisibilis gratie. Sicut enim aqua abluit et mundat, sic et gratia ; et sicut aqua reficit, sic et gratia ; et sic de aliis similitudinibus.

Item, aqua abluens est effectiva invisibilis gratie. Dicunt enim sancti quod Dominus tactu mundissime carnis sive vim regenerativam contulit aquis. Et Augustinus dicit quod tanta est vis aque ut corpus tangat et mentem abluat. Ergo aque abluenti propriissime convenit ratio sacramenti ; ergo aqua abluens vel aque ablutio propriissime est sacramentum baptismi, et ita est baptismus. Hoc etiam videtur per Augustinum, qui dicit quod baptismus est tinctio in aqua verbo vite sanctificata ; ergo baptismus est ablutio, que fit per aquam.

 

Sed contra. Dicit Iohannes Damascenus, quod per baptismum dantur nobis primitie spiritus, principium [alterius] vite, scilicet spiritualis ; est enim regeneratio et baptismus et sigillum et custodia et illuminatio. Ergo baptismus est sigium ; ergo est caracter.

Ad hoc nobis videtur dicendum quod nec sola aqua abluens vel ablutio aque est baptismus, nec solus caracter ; sed illa duo ita quod utraque sunt unus baptismus ; et sunt unum sacramentum ab unitate gratie significate, licet diversa sint secundum essentiam, sicut iste tres voces : albus, alba, album sunt unum nomen ab unitate rei significate et unitate institutionis. Et per hoc patet solutio ad ultimo obiectum.

 

Concedimus enim quod tinctio in aqua est baptismus, et etiam ipse caracter est baptismus, nec contradicunt sibi Augustinus et Iohannes Damascenus, sicut in sacramento eucharistie forma panis et vini sacramentum est, et ipsum verum corpus Christi quod traxit de virgine sacramentum est. Omnia tamen que ibi sunt demonstrant unum sacramentum eucharistie.

 

Ad primum ergo dicimus quod non valet hec argumentatio : aqua abluens vel ablutio aque transit, et baptismus manet ; ergo aqua non est baptismus. Licet enim transeat in quantum aqua abluens, tamen manet in quantum caracter. Instancia : hec vox alba non manet ; ergo et hoc nomen manet ; ergo hec vox alba non est hoc nomen. Licet enim hoc nomen non maneat sub hac voce, tamen manet sub alia.

Ad aliud quod obiectum est, quod caracter non est baptismus, cum non sit visibilis forma, dicimus quod non oportet quicquid est in sacramento esse visibilem formam. Sed sufficit quod secundum quid sui sit visibilis forma. In sacramento enim eucharistie corpus Christi verum quod traxit de virgine non est visibilis forma, ad minus nobis ; sed formam panis, forma vini visibilis est. Similiter nec quicquid est in baptismo visibilis forma est. Sed secundum aquam abluentem dicitur baptismus visibilis forma ; et sic patet solutio ad primo et secundo obiectum.

Ad aliud quod queritur, cui est signum caracter, dicimus quod hominibus et angelis est signum. Non enim vident omnia in speculo eternitatis. Sed vident ibi omnia sibi subiecta, scilicet celum et terram et [similia] ; de aliis vident, in quantum sibi ostenditur ; ea vero que sunt in libertate liberi arbitrii non vident, nisi eis ostendatur per gratiam, quia anima humana quantum ad liberum arbitrium, non est subiecta angelo, sed equaliter et quasi immediate se habet ad Deum.

Ad illud quod quesitum est, cuiusmodi qualitatis species sit caracter ille, dicimus quod, sicut claritas vel illuminatio aeris est passio vel passibilis qualitas ipsius aeris, ita caracter ille, cum sit illuminatio, sicut dicit Iohannes Damascenus, passibilis qualitas est anime ; et est illuminans sinderesim. Facilius enim videt sindereris per caracterem illum quid faciendum et quid non, quam si non haberet caracterem illum. Et est ille caracter causa materialis gratie. Preparat enim et habilitat animam ad susceptionem gratie ; et per hoc quod est signum, est certitudo quod anima habebit gratiam, nisi per ipsam steterit, sicut sigillum episcopi est certitudo, clerico cui datum est illud sigillum, quod habebit prebendam.

 

Sciendum autem quod triplex est baptismus. Est enim baptismus fluminis, qui scilicet fit in aqua, et est baptismus flaminis, qui scilicet fit per fidem purificantem cor, quando aliquis adultus conteritur de peccatis suis et proponit suscipere baptismum, tunc infunditur ei gratia et dimittuntur ei peccata quantum ad culpam ; et talis baptismus dicitur baptismus flaminis, Spiritus Sancti silicet. Unde quod dicitur in evangelio Iohannis, III : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum celorum etc., intelligendum est sic : Nisi qui[s] re[g]natus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, vel simili re[g]natione etc. Baptismus sanguinis est qui fit in sanguine per martirium, de quo dicit Dominus, Luca, XII[I] : Baptismo habeo baptizari, et quomodo coartor usque dum perficiatur ? Cum ergo triplex sit baptismus, et in baptismo fluminis imprimatur caracter, ergo eadem ratione alii duo baptismi imprimunt caracterem ; ergo cum martir habeat illum triplicem baptismum, habet triplicem caracterem ; et hoc falsum, quia caracter imprimitur ad discretionem, et unus solus caracter sufficit discernere ; ergo superfluunt alii duo, si ibi sunt.

Preterea illi tres caracteres sunt eiusdem speciei specialissime. Sed impossibile est plures proprietates eiusdem speciei specialissime esse in eodem subiecto secundum idem ; ergo impossibile est plures caracteres esse in una sola anima.

 

Solutio. Dicimus quod solus baptismus fluminis est simpliciter et proprie baptismus, et alii duo non sunt baptismi nisi per similitudinem. Baptismus enim est tinctio in aqua verbo vite sanctificata. Sicut enim pannus tinctus in aliquo precioso colore preciosior redditur quam prius esset, sic anima in baptismo fluminis tincta per caracterem vel gratiam preciosior fit quam prius esset. Hac similitudine vocavit Dominus passionem suam baptismum. Tincta enim fuit caro eius.in sanguine suo, per hoc preciosior facta. Sic enim fuit precium nostre redemptionis, et per hoc pervenit ad gratiam resurrectionis. Baptismus flaminis habet similitudinem cum baptismo fluminis quantum ad hoc, quod delet peccata quantum ad culpam, licet non quantum ad penam. Unde non est perfectus baptismus. Cum ergo baptismus flaminis et sanguinis non sint baptismus nisi per similitudinem, non imprimunt caracterem. Unde solus baptismus fluminis imprimit caracterem.

 

Sed queritur de illo caractere, quomodo sit causa gratie. Quod enim sit causa, probatio. Dicit enim Augustinus, super Iohannem quod qualis est Iohannes, talis est baptismus lohannis, et qualis est Christus, talis est baptismus Christi. Unde cum Christus sit Deus, baptismus Christi est divinus ; ergo baptismus Christi facit nos deos, eodem modo quo dicitur : Dii estis etc. Ergo est causa gratie.

Item, dicit Iohannes Damascenus quod baptismus est principium vite spiritualis et sigillum et custodia et illuminatio mentis. Ergo baptismus est principium vite spiritualis ; et ita baptismus, qui est caracter, est causa gratie.

Item, beatus Dionisius, in Ecclesiastica ierarchia, capitulo de baptismo, dicit : Principium quoddam est sanctarum operationum divinorum mandatorum et ad divinorum eloquiorum et sanctarum actionum susceptivam oportunitatem format animales nostros habitus et ad supercelestis quietis anagogen iter agit, sancte et divinissime nostre regenerationis traditio, id est baptismus, qui traditus est nobis propter regenerationem spiritualem. Ergo baptismus est principium sanctarum operationum etc. ; et ita est principium gratie ; et ita causa gratie. Sed si hoc est, ergo est causa mediata vel immediata. Non immediata ; non enim dat gratiam Dei immediate ; immo pocius Deus utitur baptismo tanquam medio. Est ergo baptismus immediata causa gratie. Ergo vel naturalis vel voluntaria. Non voluntaria, ut patet in parvulo qui baptizatur, qui non utitur voluntate, et tamen per baptismum confertur ei gratia. Est igitur baptismus causa immediata et naturalis gratie. Ergo est causa necessaria gratie ; ergo quicumque habet baptismum, habet gratiam ; quod manifeste falsum est.

 

Solutio. Dicimus quod caracter baptismalis est causa gratie, in genere cause materialis ; quod patet per predictam auctoritatem beati Dionisii, in qua dicitur quod baptismus ad divinorum eloquiorum et sanctarum actionum susceptivam oportunitatem format nostros animales habitus, quia ante gratiam omnes habitus nostri animales sunt, quia non possumus erigere nos supra nos, sicut nec bruta animalia. Unde non possumus diligere Deum plus quam nos. Sed baptismus format nos et preparat nos ad susceptivam oportunitatem, id est ad susceptionem oportunissimam divinorum eloquiorum, id est fidei, que est cognitio divinorum eloquiorum et sanctarum actionum, id est caritatis, per quam imple[n]tur mandata Dei. Quia ergo format nos ad susceptionem oportunissimam fidei, necesse est ipsum esse causam materialem gratie ; suscipiens enim materiale est. Dicimus ergo quod caracter baptismalis est summa et consumpmatissima preparatio materialis ad infusionem gratie, sicut in embrione summa organizatio vel aliquid tale est consumpmativa preparatio, qua habita necesse est animam infundi. Unde Iohannes, in Apocalypsi, [XV], vocat baptismum mare vitreum : mare, quia, sicut Pharao et omnes exercitus eius submersi sunt in mari Rubro, ita in baptismo submergitur diabolus et omnia opera eius. Vitreum dicitur, quia, sicut vitrum oppositum soli ex diaphaneitate sua, tanquam ex causa materiali proxima, recipit illuminationem a sole, sic anima ex caractere baptismali tanquam ex causa materiali proxima recipit illuminationem a vero sole, et sicut vitrum impeditur propter infectionem aliquam, ne illuminetur, sed recedente infectione statim illuminatur, sic, si infectio peccati sit in anima baptizati, non illuminatur ; sed recedente illa infectione statim recipit gratiam. Dicimus ergo quod caracter est causa materialis immediata gratie, et naturalis, non secundum quod natura dicitur per se principium motus et quietis ; sed secundum quod natura dicitur uniuscuiusque specifica differentia. Fides enim quosdam effectus habet naturales, scilicet quod facit dignum vita eterna, et quosdam facit filios Dei, et quosdam voluntarios, scilicet quantum ad opera meritoria. Dicimus ergo quod non valet hec argumentatio : Caracter baptismalis est causa immediata naturalis gratie ; ergo est necessaria. Debet addi : Et est effectiva, nec est impedimentum in susceptivo. Unde fit insufficienti, et est fallacia consequentis.

 

[2.] Dictum est quod caracter baptismalis format nos ad susceptivam oportunitatem divinorum eloquiorum et sanctarum operationum, id est ad suscipiendum fidem, que est cognitio divinorum eloquorium, que necesse est credere, et suscitandum caritatem, que principium est sanctarum operationum. Et quod ita debeat intelligi, patet per sequentia. Dicit enim beatus Dionisius postea : Ait communis magister - et communem magistrum vocat vel iera[r]cheum, qui fuit magister dictorum apostoli, vel ipsum Paulum - secundum intellectum in divina primordialis est motus divinaque dilectione in divinas operationes divinorum mandatorum principalissima processio essendi nos divinitus ineffabilissima creatio. Quod sic intelligendum est : Ineffabilissima creatio, id est regeneratio sive baptismus, essendi nos divinitus, id est per quam sumus divinitus sive similes Deo, quia ante baptismum non habebamus esse divinum. Illa, inquam, regeneratio est principalis motus secundum intellectum in divina, id est dat nobis fidem secundum quam primo movemur ; secundum intellectum in divina, id est secundum quam credimus res divinas ; et est illa in intellectu. Accedentem enim ad Deum primo oportet credere etc. Et est ista regeneratio principalissima processio in divinas operationes divinorum mandatorum, et hoc per dilectionem Dei, id est dat nobis caritatem, que est dilectio Dei, per quam principaliter movemur ad sacras operationes mandatorum Dei. Unde dicit Apostolus quod fides operatur per dilectionem. Et hoc est quod dicit alia translatio, quod primordialis motus anime est dilectio Dei ; quod, secundum nostram translationem, intelligendum est quoad opera prima. Vel possemus dicere quod cognoscere est motus, et sic primordialis motus est dilectio.

Preterea, super illud verbum : Formans nostros habitus animales, dicit Glosa : Figuratur et formatur homo interior ad maiorem et utiliorem habitudinem. Sic ergo patet quod caracter baptismalis format et figurat animam ad susceptionem fidei et caritatis. Unde ab eo qui baptizatur queritur : Credis in Deum ? credis in Filium ? etc. Et hoc pertinet ad fidem. Et postea queritur : Abrenuncias Sathane et omnibus pompis eius ? Et hoc pertinet ad caritatem, que est principium operationum, et in signum huiusmodi aspersorium, quo in veteri lege aspergebantur immundi aqua lustrationis, fiebat de isopo, que est humilis herba purgans tumorem pulmonis ; et significat fidem, que purgat superbiam ; aqua lustrationis, que mundabat immundos, significat aquam baptismi, que per fidem quasi per aspersorium mundat baptizatos.

 

Sed secundum hoc obicitur. Sint hic duo qui in omnibus sint pares. Habent enim equalia peccata et secundum numerum et secundum intentionem, et equaliter credunt, et equaliter conteruntur. Sed in hoc differunt quod unus est christianus, alter non, sed de novo recipit baptismum. Inde sic. Baptismus mundat istum per fidem, penitentia mundat istum per fidem, sicut dicitur, Actus, XV : Fide purificans corda eorum. Ergo baptismus et penitentia ex eadem virtute mundant illos et ex equali ; ergo equaliter mundant illos. Sed baptismus mundat istum ab omni culpa et pena ; ergo penitentia mundat illum ab omni culpa et pena ; et hoc manifeste falsum.

Item, quecumque bona sunt in eo qui non est baptizatus, sunt in eo qui est baptizatus, et non e converso ; ergo si non baptizatus mundatur totaliter, multo forcius christianus mundatur totaliter.

Item, aliquis ficte accedit ad baptismum et ficte suscipit, et post baptismum multa peccata mortalia facit ; postea recedit fictio. Dicitur quod recedente fictione redit baptismi effectus. Aut igitur baptismus in isto delet omnia peccata que invenit et quantum ad culpam et quantum ad penam, aut non. Si sic, contra. Si non ficte suscepisset baptismum, penitentia in isto non deleret peccata mortalia totaliter facta post baptismum. Sed quod fictio permansit, non debet ei patrocinari, quia dolus nemini debet patrocinari. Ergo modo non delentur totaliter in ipso omnia peccata mortalia. Si non delentur, contra. Nunc primo habet effectum suum baptismus in isto. Sed effectus baptismi est ut deleat totaliter omnia peccata mortalia que invenit ; ergo in isto delentur totaliter omnia peccata sua.

Item, si non delentur totaliter, ergo sicut in christiano qui penitet sed non conteritur sufficienter, iniungitur ei penitentia exterior de omnibus peccatis suis, ita iniungetur ei penitentia exterior de omnibus peccatis suis. Et hoc falsum.

 

Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod baptismus per fidem mundat istum, sed non per solam fidem, sed quia baptismus fit in similitudinem mortis Christi, sicut dicit Apostolus, ad Romanos, VI ; Christus enim moriendo exsolvit que non rapuit. Verum enim est quod aut Deus punit, aut homo punit. Ergo baptismus per fidem delet culpam et per mortem Christi, ad cuius similitudinem fit, delet omnem penam ; et propter hoc non est simile de penitentia, quia penitentia non fit ad similitudinem mortis Christi sicut baptismus.

 

Ad illud quod obicitur de ficto, dicimus quod aliquando Augustinus fuit in ista opinione, quod in ipso momento quo baptizatur fictus, dimittuntur ei omnia peccata, sed statim post baptismum redeunt. Sed hanc opinionem retractavit. Propter hoc dicendum quod ficte accedens ad baptismum suscipit baptismum, sed non effectum baptismi, quamdiu durat fictio. Sed recedente fictiorte habet baptismus effectum suum, id est facit quod fecisset prius, nisi impedisset fictio. Unde delet totaliter omnia peccata que habebat iste ante baptismum, sed non delet illa que fecit post baptismum nisi quantum ad culpam. Baptismus enim non est institutus ad delendum futura, sed tantum presencia et preterita. Unde de hiis que fecit ante baptismum non est iniungenda penitentia exterior. Baptismus enim non exigit gemitum neque plantum, exteriorem intellige. Nullus enim adultus sanatur etiam baptizatus, nisi habeat penitentiam interiorem, scilicet contritionem. Sed de aliis que fecit post baptismum iniungenda est ei penitentia exterior, et de ipsa fictione secundum unum modum. Est enim duplex fictio : una secundum quod aliquis credit baptismum non prodesse, que est fictio incredulitatis ; et istam non delet baptismus, cum sit contraria baptismo. Unde de ista iniungenda est penitentia. Est alia fictio secundum quam aliquis non conteritur de peccatis, et sic non contritus suscipit baptismum. Et hec fictio est peccatum omissionis vel negligencie. Ista deletur totaliter per baptismum. Baptismus enim non solum confert gratiam, sed etiam cumulum gratie. Est enim caracter illuminans animam ad sciendum quid faciendum et quid non, magis quam sciat per sola naturalia, et debilitat fomitem et remittit.

 

 

Questio II

De potestate baptismi.

 

Circa secundum capitulum queritur de potestate baptismi.

Primo ergo videndum est que fuit illa potestas quam Dominus potuit dare servis, et non dedit.

Secundo de qua potestate intelligitur, cum dicitur : Dedit ei potestatem iudicium facere.

Tertio quod inconveniens accidisset, si illam dedisset.

 

 

Articulus I

[Que fuit illa potestas quam Dominus potuit dare et non dedit].

 

Sciendum igitur quod multiplex est potestas baptismi, scilicet potestas ministerii, potestas excellentie, potestas invocationis, potestas auctoritatis, potestas cooperationis.

Potestatem ministerii dedit Dominus sacerdotibus, et etiam omnibus hominibus in articulo necessitatis, quia baptismus est sacramentum necessitatis.

Potestas excellentie intelligitur potestas quedam, quam secundum meliorem baptistam melius daretur baptisma, ut scilicet ex vi baptismi detur gratia ; sed ex maiori sanctitate baptiste datur maior gratia et ex minori minor. Et de hac potestate intelligunt quidam quod Dominus potuit eam dare servis, sed non dedit, ne spes poneretur in homine, et ne tot essent baptismi quot servi.

Alii vero hoc intelligunt de potestate invocationis. Potuit enim Dominus dare Petro, ut ad invocationem nominis Petri fieret baptismus, sicut in primitiva ecclesia ad invocationem nominis Christi fiebat baptismus, ut, sicut baptizatum erat, cum dicebatur : Ego baptizo te in nomine Christi, ita baptizatum esset, si diceretur : Ego baptizo te in nomine Petri. Sed hanc potestatem invocationis nulli servo dedit.

Potestas prime auctoritatis in solo Deo est, et illam nulli servo potuit dare, sicut non potuit Deus facere quod purus homo sit Deus. Hec potestas non potest esse in homine, excepto Christo, qui Deus et homo est. Hoc enim esset contra maiestatem divinam.

Potestas cooperationis est potestas qua homo coopera[re]tur Deo in baptismo ad infusionem gratie et remissionem peccati. De hac potestate dicitur a Magistro super illum locum prime ad Corinthios : Ego sum Pauli, ego sum Cephe etc. quod Dominus potuit illam dare servis, sed non dedit. Potuit enim dare quamdam potestatem creatam homini, ut, sicut in baptismo Iohannis totum erat Dei, totum erat hominis, ita in baptismo Christi totum esset Dei, totum esset hominis ; et sic homo cooperaretur Deo in infusione gratie et remissione peccati.

Sive ergo intelligant magistri auctoritatem Augustini, que dicit quod Dominus potestatem baptismi potuit dare servis suis, sed non dedit, de potestate excellentie, sive de potestate invocationis, tamen non evadunt questionem istam, utrum Deus potuit dare huiusmodi potestatem cooperationis servis suis, sicut vult Magister.

 

Sed probatur quod non potuit dare, quia dicit auctoritas quod maius est facere de impio pium quam creare celum et terram. Ergo si Dominus potuit dare puro homini potestatem faciendi de impio pium, potuit ergo dare homini potestatem creandi celum et terram ; ergo potuit ei dare quod crearet celum et terram, et ita quod esset creator ; ergo quod esset Deus ; et hoc falsum ; ergo et primum. Ergo non potuit Deus puro homini dare potestatem creatam mundandi animas.

Item, si Dominus illam dedisset puro homini, sequeretur inconveniens, scilicet quod homines spem ponerent in puro homine. Sed Deus non potuit facere aliquid ex quo sequatur inconveniens ; ergo non potuit illam dare.

Item, dicit Augustinus : Qualis est Iohannes, talis est baptismus eius, et qualis Christus, talis baptismus Christi. Unde quia Christus Deus, baptismus Christi est divinus ; ergo nullus nisi Deus potest dare baptismum divinum ; ergo cum Deus non potuit dare puro homini ut esset deus, non potuit ei dare potenciam dandi baptisma divinum, et ita non potuit dare potenciam cooperationis.

Sed probatur quod potuit, quia potuit dare Christo homini potentiam creatam mundandi animas. Quod probatur, quia dedit ei scientiam creatam omnium, ergo et potentiam potuit ei dare creatam omnium. Sicut enim omnipotentia Dei proprium est, sic et omniscientia. Unde Deus dicitur a theos, quod est contemplator, quasi : qui contemplatur omnia. Si ergo Deus potuit dare Christo homini potentiam creatam mundandi animas, sic et aliis hominibus ; et ita potuit dare servis potentiam eooperationis.

Item, Deus dedit potentiam lapidibus preciosis curandi morbos corporales. Sed si dedit lapidibus potentiam curandi morbos corporales, ergo potuit dare animabus sanctis potentiam curandi morbos spirituales.

 

 Quod concedunt quidam cum Magistro. Et ad primam auctoritatem dicunt quod maius est facere de impio pium quam creare celum et terram, id est maior effectus misericordie, sed equalis potencie. In creatione enim celi et terre nichil invenit Deus resistencie sive repugnantie, sed in iustificatione impii invenit aliquid repugnans, scilicet peccata impii. In creatione ergo celi et terre aparuit benignitas Dei, sed in iustificatione impii apparet superhabundans bonitas Christi. Maius etiam est de impio facere pium quantum ad illud quod fit. Anima enim sancta melior est in infinitum quam infiniti celi et infinite terre, sicut dicitur in Evangelio : Quid prodest homini si universum mundum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur. Concedunt ergo quod Dominus potest dare puro homini potentiam creandi, id est de nichilo aliquid faciendi. Sed secundum quosdam non sequitur : Ergo potest facere quod purus homo creet, quia hoc verbum creare importat primam auctoritatem.

Alii concedunt istam : Deum potest facere quod purus homo creet, sed non potest facere quod purus homo sit creator, quia hoc nomen creator importat primam auctoritatem ; sed hoc verbum creare non importat. Ad secundo obiectum dicimus quod Deus potest facere aliquid ad quod sequitur inconveniens occasionaliter, sicut ex predicatione sua multi Iudei occasionaliter peiores sunt facti.

Ad tercio obiectum dicunt quod purus homo potest dare baptismum divinum, sed non prima auctoritate, sed secunda.

 

Set hec solutio nulla videtur esse. Baptismus enim Iohannis tantum temporalis est, quia Iohannes tantum temporalis fuit, et baptismus Christi divinus, quia Christus Deus. Ergo secundum hoc nullus potest dare baptismum divinum, nisi Deus sit. Aliter enim nichil dixisset Augustinus.

Item, in evangelio Iohannis, V : Opera que ego facio, ipsa testimoniunt perhibent de me, scilicet quod ego sum Deus. Sed si purus homo possit mundare animas et facere mirabilia opera, illa non perhiberent testimonium quod Christus esset Deus ; ergo secundum hoc purus homo mundare animas non potest.

Item, esto quod Deus dederit alicui illam potentiam, et ille per aliquod opus mundet animam aliquam, illud opus sive ille motus anime aut est voluntarius, aut naturalis, aut violentus. Constat quod non violentus. Si naturalis, aut exigitur contactus, aut non. Si exigatur, contra. Anima baptizantis non potest tangere animam baptizati. Ergo non exigitur contactus. Et si non exigitur et naturaliter mundat, ergo semper mundat ; et hoc manifeste falsum. Si est voluntarius ille motus, ergo secundum hoc iste voluntarie mundat ; et hoc manifeste falsum. Item, si est voluntarius ille motus, ergo secundum hoc iste voluntarie non] mundat. Ergo quando vult mundat, et quando vult non mundat ; et hoc iterum falsum. Relinquitur ergo quod Deus non potest dare huiusmodi potentiam.

Item, dicit beatus Dionisius : Optimi est optima adducere ; mali vero corrumpere. Sed optimus est ordo iste qui modo est in rebus, ut scilicet Deus immediate faciat supremas creaturas, scilicet animas et angelos, et eas perficiat immediate, per eas vero faciat inferiores creaturas, ut omnia ad ipsum reducantur, sicut dicitur in Ecclesiaste, I : Ad locum unde exeunt flumina revertuntur etc. Cum ergo ordo iste optimus sit, - et de natura optimi est optima adducere - ergo cum Deus non possit facere contra naturam suam, non potest istum ordinem mutare ; ergo non potest facere quin immediate ipse perficiat animam ; ergo non potest dare illam potestatem cooperationis homini.

Item, dicit Augustinus quod, cum homo adheret Christo et sequitur leges divinas eternas et incommutabiles, efficitur divinus, eternus et incommutabilis. Ergo lex divina, eterna et incommutabilis est. Quod per hoc patet, quia super hunc locum Mathei, XX[IV] : Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt, dicit Glosa : Licet sonus exterior transeat, sententie tamen Dei in eternum permanent. Ergo hec sententia : Maledictus homo qui confidit in homine, incommutabilis est ; ergo non potest hoc esse verum : Benedictus homo qui confidit in homine ; sed posset esse verum, si Deus posset dare homini potentiam iustificandi et remittendi peccata ; ergo Deus non potest dare homini huiusmodi potentiam.

Item, dicit Pater ad Filium per Aggeum prophetam : Ponam te quasi signaculum, quia te elegi. Super quem locum dicit Ieronimus quod qui in Deum crediderit, hoc quasi anulo signatur. Ergo secundum hoc filius Dei sigillum est sigillans animas et inprimens eis suam similitudinem ; ergo anima sigillata est similitudine Dei. Sed in naturis sigillatum non potest sigillare. Cum ergo homo sit sigillatus spiritualiter, non potest sigillare spiritualiter ; ergo non potest habere potentiam iustificandi ; ergo Deus non potest dare illi illam potentiam.

Item, dicit Dominus per Isaiam, XLII : Gloriam meam alteri non dabo. Sed gloria Dei est quod ipse est fons omnium bonorum, et ipse est immediata causa gratie et glorie. Propter hoc Ecclesia dicit : Glorificamus te, id est fontem omnium bonorum profitemur te. Aut igitur homo est capax huius potentie iustificandi, aut non. Si est capax, ergo Deus dedit illam homini. Dat enim unicuique secundum propriam virtutem, ut habetur Mathei, XXV, in evangelio. Ergo falsum dicit Augustinus, cum dicit quod non dedit Deus talem potentiam homini. Si ergo non est capax, ergo Deus illam non potest dare homini.

Item, vanitati subiecta est omnis creatura. Anima ergo sanctissima vanum quid est in se, nec potest conservare in se sanctitatem suam, immo evanescit, nisi conservetur a prima veritate. Et propter hoc orat Propheta, dicens : Conserva me etc. Si igitur non potest in se conservare gratiam suam, multo minus potest conservare in alio, ergo nec dare alii. Eiusdem enim est dare et conservare, nisi dicatur quod potest illam dare per primam veritatem. Et hoc bene concedimus. Sic enim predicatores dant gratiam per verbum predicationis, tamen ipsi non docent proprie loquendo, ut dicit Augustinus, in libro de magistro, immo proprie solus Deus. Quod patet, quia, cum aliquis dicit verbum aliquod, nec concedimus nec negamus donec prius consuluerimus interiorem magistrum. Sed si homo dat gratiam tantum per primam veritatem - et hoc est dicere quod prima veritas tantum proprie dat - ergo solus Deus potest dare gratiam ; non ergo homo potest potentiam illam habere cooperationis.

 

Quod concedimus predictis rationibus, maxime quia Deus non iustificat, nisi secundum quod illabitur essentialiter anime, que est templum Dei, sicut habetur in Apocalipsi, III : Ego sto ad hostium, et pulso ; si quis michi aperuerit, intrabo et cenabo cum eo, et ipse mecum. Et in libro Sapientie, VII, dicitur quod sapientia in animas sanctas se transfert, et amicos Dei et prophetas constituit. Et nec angelus nec anima illabi potest essentialiter anime ; unde solus Deus iustificare potest. Item solus Deus est sigillum.

Item, omnis creatura vanum quid est in se, nec sustentatur nisi a prima veritate. Veritas, enim, ut ait Augustinus, a Deo est ; quod si non est, ipsa est. Et hoc probat hoc modo : Si veritas non est, verum est veritatem non esse ; et ita aliquid est verum ; et ita veritas est ; et ita si veritas non est, veritas est.

 

Ad primo ergo obiectum dicimus quod Deus dedit Christo homini omnem scientiam, non tamen potuit dare omnipotentiam creatam ; et hoc est, quia omnipotentia proprium est Dei. Unde in cantico Exodi, X[V] : Omnipotens nomen eius. Sed omnium scientia non est propria Dei. Anima enim apta nata est scire omnia, et etiam ipsum Deum ; et propter hoc non est simile. Preterea scientia est pars beatitudinis. Unde in evangelio Iohannis, XVII : Hec est vita [eterna], ut cognoscant te etc. Sed potentia non est pars beatitudinis. Unde non est simile.

Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile de sanitate corporali et sanitate spirituali. Sanitas enim corporalis non est a Deo immediate, immo ab elementis vel qualitatibus elementaribus ; et propter hoc potuit dare Deus et dedit corporibus potestatem curandi morbos corporales. Sed anima immediate est a Deo ; et propter hoc eius perfectio immediate est a Deo.

Sed videtur quod Deus potuit dare homini potentiam iustificandi, quia dicitur in Actibus, XV : Fide purificans corda eorum. Ergo fides purificat corda ; ergo fides iustificat corda ; ergo habet potentiam iustificandi ; et fides est creatura ; ergo Deus dedit alicui potentiam iustificandi ; eadem ratione potuit dare anime potentiam iustificandi.

Item, quod forma facit, subiectum facit ; sicut si calor calefacit, et calidum calefacit. Ergo cum fides iustificet, et fidelis iustificat ; ergo fidelis habet potentiam iustificandi.

 

Solutio. Ad primum dicimus quod fides non dicitur purificans, sed Deus per fidem. Unde proprie loquendo fides non iustificat effective ; et si dicatur fides iustificare, tropice intelligendum, id est Deus per fidem.

Ad ultimo obiectum dicimus quod fides quosdam habet effectus essentiales et naturales, et quosdam voluntarios. Voluntarii sunt motus qui eliciuntur a fide ut actus sui meritorii, et illos communicat subiecto suo. Unde hec est vera : Proprie habens fidem [meretur]. Effectus autem essentiales sunt sicut quod purificat, quod facit filios Dei, quod assimilat Deo et huiusmodi. Tales effectus non dicuntur nisi de Deo per modum efficiendi, qui est causa immediata essentie fidei ; et sic solvitur secunda obiectio per distinctionem.

Sed iterum probatur quod potestatem cooperationis potuit Deus dare homini, quia super illum locum evangelii Iohannis, I : Vidi Spiritum Sanctum descendentem quasi columbam de celo, et manentem super eum, et ego nesciebam, querit Augustinus quid est quod nesciebat Iohannes Baptista, qui prius dixit, Iohannes, I : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Qui post me venit, ante me factus est, qui etiam dixerat : Tu venis ad me baptizari, et ego a te debeo baptizari. Et postea solvit Augustinus, dicens quod Iohannes Baptista nesciebat quod potestatem baptizandi esset sibi Christus retenturus, quod non potest intelligi de potestate prime auctoritatis. Bene enim sciebat Iohannes quod illam nulli erat daturus. Nec de potestate ministerii. Illam enim dedit apostolis et sacerdotibus et etiam omnibus in articulo necessitatis. Nec de potestate excellentie vel invocationis. Quod probatur, quia certificatus est Iohannes de hoc quod dubitabat ; certificatus est autem sic, ut ipse dicit : Sed qui misit me baptizare in aqua, ille michi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et Augustinus exponit : Et a peccatis mundat. Ergo Iohannes Baptista nesciebat quod Christus esset sibi retenturus potestatem mundandi a peccatis. Sed illam potuit dare discipulis, ut dicit Augustinus. Ergo potestatem cooperationis potuit dare homini, quod est contra predicta.

Ad hoc dicimus quod Deus potuit de potentia sua dare huiusmodi potentiam, sed non potuit de potentia ordinata. Sicut potest de potentia salvare Iudam, sed non potest de iusta potentia, et posset aliquem punire quantumcumque meruit ; posset in quantum de potentia, sed non posset de misericordi potentia. Similiter potuit dare de potentia huiusmodi potentiam, sed non potuit de potentia ordinata.

Sed videtur quod ista solutio nulla sit, quia quicquid homo potest de potentia, potest simpliciter, et e converso ; ergo quicquid potest Deus de potentia, potest simpliciter, et e converso. Simpliciter ergo verum est quod Deus potuit dare homini potentiam cooperationis mundandi animas.

 

Solutio. Dicimus quod non est simile de potestate hominis et potestate Dei, quia potentie hominis nichil essentialiter est annexum, per quod impediatur exire in quemlibet actum suum ; sed potentie Dei aliquid est annexum essencialiter, per quod inpeditur ne exeat in aliquem actum suum. Unde non valet hec argumentatio : Deus potest punire aliquem de potentia, quantumcumque meruit, ergo potest. Misericordia enim annexa inpedit hoc. Et est fallacia secundum quid et simpliciter, quia hoc verbum potest per se sumptum, potentiam liberam significat. Sicut non valet : Angelus potest peccare de potentia ; ergo potest peccare. Caritas enim confirmata impedit. Solvimus ergo quod dicit Augustinus per hanc additionem : Potuit dare de potentia. Vel potest dici quod potuit dare ; et quod non dedit, non fuit ex inpotentia sua.

 

Sed iterum probatur quod Deus potuit dare homini potentiam illam, quia super illum locum evangelii Iohannis, V : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei iudicium facere, quia..., dicit Augustinus quod Pater Christo, in quantum est verbum, dedit vitam habere in semetipso, id est potentiam iustificandi animas. Sed in quantum est homo, dedit ei potestatem iudicium facere, id est potestatem suscitandi corpora. Ibidem dicit Augustinus quod Pater quedam facit per Filium, non ex sua substantia, ut pati, crucifigi et resurrectionem corporum ; nam resurrectionem animarum facit ex sua substantia in Deo.

 

 

Articulus II

De qua potestate intelligitur, cum dicitur : Dedit ei etc.

 

Secundo capitulo queritur de qua potestate intelligitur, cum dicitur : Dedit ei potestatem iudicium facere : aut scilicet de potestate auctoritatis, aut de potestate ministerii. Si de potestate auctoritatis, ergo Christus, secundum quod homo, habet potestatem resuscitandi corpora ; ergo secundum quod homo, potest miracula facere ; ergo Pater dedit Christo secundum quod homini potestatem creatam faciendi miracula ; ergo eadem ratione potuit ei dare potestatem creatam mundandi animas. Sicut enim mundare animas est supra naturam, sic facere miracula est supra naturam.

Item, talia que sunt supra naturam fiunt ex substantia Dei. Ex substantia enim nature non fiunt. Ergo sicut dedit Christo homini potestatem faciendi miracula, sic et potuit ei dare potentiam mundandi animas.

Si vero intelligatur de potestate ministerii, nulla esset distinctio quam Augustinus facit. Potestatem enim ministerii iustificandi animas habet Christus, secundum quod homo, et sacerdo[tes] et predicatores.

 

Solutio. Ad hoc dicendum quod illa dicitur Pater facere ex sua substantia, que per se et immediate facit, et que proprie ipse solus dicitur facere, sicut soli triangulo dicitur inesse habere tres angulos etc., quia ei primo et per se inest. Alia vero que facit Deus mediante natura non dicitur facere de sua substantia. Unde dicitur creare animas et suscitare de sua substantia. Isti enim sunt proprii et immediati effectus eius ; sed non dicitur ex sua substantia creare corpora humana et suscitare ; creat enim ex limo et resuscitat ex pulveribus ; unde mediate. Et talem etiam potestatem auctoritatis, ut sit auctoritas sub auctoritate, ledit Deus pater Christo homini, sicut dicitur in Psalmo : Dabit voci sue vocem virtutis etc. Vox enim Christi habebit potestatem suscitandi corpora. Sed potestatem suscitandi animas non potuit dare Christo homini secundum quod homo, quia hoc facit ex sua substantia. Et per hanc distinctionem patet solutio ad omnia obiecta.

Post hoc sciendum quod huiusmodi locutiones frequenter inveniuntur in sacra scriptura : Christus, secundum quod homo, dedit hominibus dona, et intelligitur de donis gratiarum ; Christus, secundum quod homo, salvat ; Christus, secundum quod homo, introducit in paradisum ; et consimiles. Sed sciendum quod, cum dicitur : Christus, secundum quod homo, dedit dona hominibus, in talibus locutionibus hec dictio secundum notat unionem ; et est sensus : Verbum unitum homini dedit dona hominibus. In aliis autem locutionibus hec dictio secundum notat causam meritoriam vel satisfactoriam. Christus enim, secundum quod homo, meruit vitam eternam et liberationem a pena, quia satisfecit pro nobis.

Dictum est superius quod Deus quedam fecit de sua substantia, sicut suscitationem animarum, quedam non de sua substantia, sicut suscitationem corporum. Sed contrarium huius dicit Augustinus, in libro Confessionum, dirigens sermonem ad Deum patrem sic : Domine, de nichilo fecisti omnia, non de tua substantia, quia si essent de tua substantia, essent id quod tu es. Nichil ergo facit Deus de sua substantia, nec resuscitationem animarum, nec aliud.

 

Et solutio ad hoc est per distinctionem equivocationis huius prepositionis de, quia, cum dicitur : Domine non de tua substantia etc., hec prepositio de notat ibi quasi causam materialem ex qua. Sicut enim aliqua portio materie hominis generantis transit in hominem generatum, sic quodam modo substantia Dei patris transit in Filium, id est Pater dat substantiam suam Filio, ita tamen quod apud Deum remanet. Hoc modo nulla creatura est de Dei substantia. Sed cum dicitur : Deus resuscitat animas de sua substantia, hec preposotio « de » notat quasi causam materialem in qua et efficienciam propriam. Dicit enim Augustinus, super illum locum Iohannis, I : Hic est qui baptizat etc., quod anima rationalis non vivit de Petro et Paulo, sed de solo Deo. Unde in Psalmo : Michi adherere Deo bonum est. Vivendo enim spiritualiter delectatur anima, et quiescit in Deo tanquam in causa materiali, dico in qua, non ex qua. Idem est autem animam resuscitari quod vivere spiritualiter. Unde cum dicitur : Deus resuscitat animam de sua substantia, idem est quod Deus est causa efficiens propria et immediata vite spiritualis huius anime, et est causa materialis in qua, vel quasi causa materialis in qua quiescit et vivit anima. In ipso enim vivimus, movemur et sumus, sicut dicit Apostolus. Et sic hec prepositio « de » notat quasi causam materialem in qua et efficienciam propriam. Ipse enim Deus proprie et immediate illuminat animam per fidem, non alio mediante. Sicut enim minus lumen quam sol non reddit nobis solem visibilem, ita minus lumen quam Deus sit non reddit Deum visibilem anime.

 

 

Articulus III

Quod inconveniens acc[i]disset, si Deus dedisset potestatem baptizandi alicui.

 

Circa tertium capitulum queritur quod inconveniens accidisset, si Deus dedisset potestatem cooperationis baptizandi alicui. Et dicit Augustinus quod illam potestatem potuit Dominus dare alicui homini, sed noluit, ne spes poneretur in homine, et ne tot essent baptismi quot baptiste.

 

Set obicitur. Si Deus noluit dare illam potestatem homini, scilicet quod unus homo meliorem baptismum daret quam alius, ne spes poneretur in homine, ergo eadem ratione non debuit dare homini quod unus homo melius predicaret quam alius, vel melius cantaret missam quam alius, ne spes poneretur in homine.

Item, hoc non est inconveniens ponere spem in homine. Dicitur enim in Psalmo : Levavi oculos meos ad montes, id est ad sanctos, unde veniet auxilium michi.

Item, de beata virgine dicitur : Vita, dulcedo et spes nostra etc. Ergo spes ponenda est in homine.

Item, obicitur de hoc quod dicit : Ne tot essent baptismi, quot baptiste. Aut enim intelligitur tot numero, aut tot in specie. Si tot in numero, illud non est inconveniens. Longe enim plures sunt baptismi in numero quam baptiste, quia quot sunt baptizati tot sunt baptiste, et plures sunt baptizati quam baptiste. Si intelligit tot in specie, illud non accideret, quia si homines cooperarentur Deo in baptismo, quod propter hoc essent baptismi tot in specie quot baptiste in numero ; ergo illa ratio nulla est.

Item, si homines cooperarentur Deo, tamen non essent nisi ministri Dei ; sed modo baptiste sunt ministri Dei, et tamen baptismi non diversificantur secundum speciem, secundum diversitatem ministrorum ; ergo nec tunc diversificarentur.

 Si dicatur quod intelligitur tot in numero, sed secundum maiorem et minorem bonitatem, quia melior baptismus datur a meliore baptista et minus bonu[s] a minus bono, adhuc tamen remanet unus baptismus, sicut una fides. Unus enim Dominus, una fides, licet una sit melior alia. Similiter unum baptisma esset, licet unum esset melius alio.

 

Solutio. Multiplex est spes. Est enim spes venie, spes gratrie, spes glorie. Quelibet istarum in solo Deo habenda est. Unde de quolibet tali dictum est : Maledictus qui confidit in homine. Est enim spes prima auctoritatis et spes auxilii. Spes autem auctoritatis duplex : una, qua boni exspectant a solo Deo tanquam a primo auctore omne bonum seu temporale sive eternum, sive spirituale sive corporale. Alia est, qua mali a principibus vel prelatis, non habito respectu ad Deum, exspectant beneficia temporalia ; et ista spes mala est. Isti enim de prelato faciunt idolum ; et de tali spe dictum est : Maledictus, qui confidit in homine, et ponit carne[m] brachium suum. Spes autem auxilii bene ponitur in sanctis hominibus. Et sic per huius distinctionem patet solutio ad primas obiectiones.

Ad aliud dicimus quod hoc ne tot essent baptismi quot baptiste, intelligendum : ne tot essent in numero, tamen secundum maiorem et minorem bonitatem, ut videlicet melior baptismus daretur a meliori baptista, et minus bonu[s] a minus bono. Hoc autem esset inconveniens, quia rumperetur unitas ecclesie, sicut rumpebatur apud Corinthios, dicentes : Ego sum Apollo, ego Pauli etc. Unde Augustinus : Ut columba, id est ut ecclesia, remaneat in simplicitate, signo columbe ostenditur sancto Iohanni solus Christus baptizare. Concedimus tamen quod si huius potestas cooperationis esset data homini, adhuc non esset homo nisi minister baptismi. Set duplex est ministerium. Est enim ministerium rei quam operatur minister, sicut contingit modo in predicatione ; et est ministerium rei quam non operatur minister vel cooperatur, sed ad quam operatur ; et hoc modo sacerdotes ministri sunt baptismi interioris, quia operan]tur ad infusionem gratie, sed nec operantur infusionem gratie, nec cooperantur, sed solus Deus operatur.

 

Sed queritur, cum Deus non dederit homini potestatem cooperationis baptismi, ut scilicet unus melius baptizaret quam alius, quare dedit homini potestatem predicandi, ut scilicet unus melius predicaret quam alius. Ex hoc enim fiunt contentiones et scismata inter discipulos.

Si dicatur quod baptismus facit filios Dei et predicatio non, et propter hoc non est simile de baptismo et predicatione, contra. Dicit Apostolus : Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Et alibi : Per evangelium meum ego vos genui. Et intelligitur de generatione spirituali ; ergo predicatio facit filios Dei.

 

Solutio. Ad hoc dicimus quod non est simile, quia baptismus ad hoc traditus est principaliter, ut faciat filios Dei, sed predicatio propter multa alia tradita est, scilicet ad pungendum pigros, quia verba sapientium quasi stimuli ad accelerandos tardos et ad consimilia, nec facit filios Dei nisi monendo, ut videat homo quid scriptum est in corde suo. Unde Augustinus dicit, libro de magistro, quod predicator proprie non docet. Unus enim tantum est magister qui in celis est.

Ad hoc quod querebatur superius, quare Deus dedit homini ut unus melius cantaret missam quam alius, dicimus quod nullus melius conficit corpus Christi quam alius ; unde hoc modo nullus melius cantat missam quam alius ; sed aliquis expedicius facit preparatoria quam alius. Et hoc modo aliquis melius baptizat quam alius, quia expedicius dicit verba et cathecizat et exorcizat et immergit.

 

 

Caput III

De forma baptismi.

 

Tertio queritur de forma baptismi, ad quam exiguntur tria, scilicet forma verborum, de qua primo ; et elementum aque, de qua secundo ; et intentio baptizandi, de qua tercio.

 

 

Questio I

[De forma verborum.]

 

Forma verborum hec est : Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hanc formam verborum determinavit Dominus in fine Mathei, cum dixit discipulis : Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

 

Circa formam istam multiplex est questio.

Prima de subtractione ;

secunda de additione ;

tercia de ipsa totali forma ;

quarta de corruptione et de subtractione.

 

[I.] Primo ergo queritur utrum verbum baptizandi sit de essentia verborum que exiguntur ad baptismum.

Probatur quod non, quia, si ego velim signare me, non exigitur quod dicam hoc : Ego signo me ; sed sufficit quod habeam intentionem signandi me et proferam ista verba : in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Eodem modo si benedicam panem, non exigitur quod ego dicam : Benedico panem. Similiter si predicem evangelium, non est necesse quod ego dicam hoc : Ego predico evangelium. Ergo a simili si baptizo te, non exigitur quod dicam : Ego baptizo te ; sed sufficit quod habeam intentionem baptizandi et proferam ista verba : in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Si dicatur quod, quia Dominus apposuit dictionem significantem actum baptizandi in forma verborum, propter hoc verbum baptizandi est de essentia forme verborum, videtur quod nulla sit solutio, quia, cum Dominus misit discipulos ad predicandum, dixit : Ite, docete evangelium omni creature ; tamen ad hoc quod aliquis predic[ar]et, non oportet quod dicat se predicare ; ergo ad hoc quod aliquis baptizat, non oportet quod dicat se baptizare.

Contra. Usus ecclesie habet hoc de verbis baptizandi sicut de forma verborum. Et Alexander dicit in quadam decretali quod, nisi baptizans dicat : Ego baptizo te in nomine Patris etc., non est baptizatum ; ergo verbum baptizandi est de essentia forme verborum.

 

 Quod concedimus. Et ad primo obiectum dicimus quod non est simile. Verba enim ista : In nomine Patris etc., ad multa se habent, scilicet ad baptizandum, ad signandum, ad benedicendum. Baptismus autem est sacramentum necessitatis, et propter hoc necesse est baptizantem habere determinatam intentionem et expressam, ne evagetur mens ad alia, cum illa verba ad alia se habeant ; et propter hoc necesse est ut baptizans intentionem baptizandi quam habet, verbis exprimat, dicendo : Baptizo te etc.

Et ad secundo obiectum dicimus quod Dominus, cum mittebat discipulos suos ad predicandum, non utebatur aliquo verbo determinato. Sed aliquando dicebat : Ite, predicate ; aliquando : Ite, docete. Sed cum tradidit formam baptizandi, determinata dictione usus est, dicens : Baptizantes eos in nomine Patris etc. ; et propter hoc non est simile de predicatione et de baptismo.

 

[II.] De subtractione verborum.

 Queritur postea de subtractione verborum, utrum scilicet baptismus sit baptismus, si tantum dicatur : Baptizo te in nomine Patris. Videtur quod non, quia non est ibi forma verborum prescripta a Domino.

 

Sed probatur quod sit baptismus, quia in primitiva ecclesia fiebat baptismus sic : Baptizo te in nomine Christi, ut habetur in Actibus Apostolorum. Ergo si in nomine unius persone tantum, scilicet filii, Fiebat baptismus, eadem ratione fit baptismus in nomine Patris tantum.

Item, dicit Ambrosius quod, si atiquis baptizans nominet tantum unam personam et de aliis bene senciat, verum baptisma fit. Si vero tres nominet et de aliqua male senciat, totum subruit. Ergo si aliquis dicat : Ego baptizo te in nomine Patris, et bene senciat de aliis, verus baptismus est ; et hoc est inconveniens, quia non observatur forma quam tradidit Dominus.

Item, ex hoc sequitur quod hereticus non baptizet, etiam si nominet tres personas, cum de aliqua illarum [male] sentiat.

 

Solutio. Non est dubium quod non est baptismus, si tantum dicatur : Baptizo te in nomine Patris. Baptismus tamen fiebat in primitiva ecclesia hoc modo : Baptizo te in nomine Christi, duabus de causis. Prima est, ut nomen Christi quod erat incognitum hominibus fieret celebre et amicum. Hoc nomen enim Christus sanat, lenit, illuminat secundum illud : Oleum effusum nomen tuum. Et beatus Bernardus dicit quod Christus iubilus est in corde, met in ore, melos in aure. Secunda est, quia hoc nomen Christus dat intelligere totam trinitatem. Christus enim interpretatur unctus. Unctus autem dat intelligere personam unctam, id est Filium, et ungentem personam, id est Patrem, et ipsam unctionem, scilicet Spiritum Sanctum. Sed hoc nomen pater non dat intelligere totam trinitatem ; et propter hoc non est simile.

Auctoritas vero Ambrosii intelligitur duobus modis : primo, ut sumatur significans pro significato hoc modo : Si nominet tantum unam personam et de aliis bene senciat, verum baptisma fit, id est vera fides est. Baptismus enim sacramentum est fidei. Similiter istud totum subruit, id est fidem subruit. Secundo modo intelligitur proprie, sed tantum in casu, sicut si sacerdos fidelis ita dicat : Baptizo te in nomine Patris, et hoc dicto statim obmutescit vel puer moriatur, tunc fit baptismus verus. Summus enim sacerdos sup[p]let quod pie inceptum est a minori sacerdote. Similiter ultima pars auctoritatis intelligenda est in casu, videlicet cum errorem exprimit hereticus vel heresim in verbis, ut dicat : Baptizo te in nomine Patris maioris, et Filii minoris, et Spiritus Sancti. Tunc nullum est baptisma, sicut excommunicatio est nulla, que continet errorem apertum.

 

 [III.] De additione verborum.

Postea queritur de additione, utrum scilicet sit baptismus, si sic dicatur : Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et beati Petri. Et dicunt magistri quod, si istud ultimum addat aliquis ex sola devotione, non intendens illud esse de essentia forme verborum, est baptismus. Si vero credat id esse de essentia forme, et propter hoc illud addat, non est baptismus.

 

[IV.] De forma baptismi.

Queritur postea de illa forma ; unde scilicet habeat vox illa quod ad eius prolationem sequitur baptismus. Aut habet a natura aut a significatione. Constat quod non a natura ; ergo a significatione. Ergo voces habentes eamdem significationem eandem vim habent. Ergo si dicatur : Baptizo [te] in nomine genitoris et geniti et flaminis almi, baptismus est.

Solutio. Hoc habent ille voces a significatione. Mundat enim baptismus per fidem ; et propter hoc in baptismo sunt dictiones exprimentes fidem, scilicet unitatem Dei et trinitatem personarum. Pocius autem istis vocibus data est vis illa quam aliis, quoniam per ista nomina pater, filius et spiritus sanctus expressius significantur persone, ut sunt in eternitate et extra tempus quam per alia, quia genitus participialiter potest sumi, et ita temporaliter ; quod non convenit divine persone.

 

[V.] De corruptione verborum.

De corruptione verborum queritur postea, utrum baptismus sit, si aliquis dicat : Baptizo te in nomina patria et filia et spiritus sancta. Videtur quod non, quia non utitur forma debita.

Set contra. Videtur quod sit baptismus, quia, si aliqua vetula corrumpat verba dominice orationis, non propter hoc inutilis est illa oratio ; ergo si baptizans ex simplicitate corrumpat formam verborum que exiguntur ad baptismum, corruptio huiusmodi non impedit [quin] sit baptismus.

Quod concedunt magistri, si ex sola simplicitate corrumpantur verba et retineantur sillabe principales. Pro quanta autem corruptione precise non sit baptismus, non est hominis determinare. Sed si iste qui corrumpit verba, intendit introducere heresim, non est baptismus, non propter corruptionem verborum, sed quia non habet intentionem baptizandi, que necessaria est.

 

 

Questio II

De materia baptismi.

 

Secundo capitulo de materia dicimus quod habet fieri in elemento aque, et non in alio liquore ; et hoc est, quia baptismus est sacramentum necessitatis. Unde voluit Dominus id fieri in liquore quem omnes possent habere, scilicet in aqua. Oleum et vinum non omnes possent habere. Et alia de causa : aqua habet expressam similitudinem cum gratia, de qua supra dictum est.

De quantitate aque solet queri ; et consentiunt in hoc omnes magistri quod in articulo necessitatis sufficit tantum aque in qua possit intingi principalior pars, scilicet capud, quo tantum abluto sufficit.

Si puer non sit totus natus, baptizatum est, vel si postea totus nascatur et dubitetur an sit baptizatus, remedium habemus : baptizandus est, et non dicitur iteratum quod dubitatur esse factum.

 

 

Questio III

De intentione baptizandi.

 

Tertio queritur de intentione baptizandi, circa quam dicit Augustinus quod, si totum factum est inimice et ioculariter, invocandum est divinum auxilium. Videtur enim falsum dicere, quia, si totum inimice et ioculariter factum est, non est baptizatum, quia ille qui immergit non habet intentionem baptizandi, sed iocandi. Intentio enim baptizandi necessaria est ad baptismum. Ad quid ergo invocandum est divinum auxilium, cum iste baptizandus sit ?

Et ad hoc dicimus quod in casu illo, in quo dubitatur an sit factum inimice aut ex intentione baptizandi, tunc invocandum est divinum auxilium. Sed si certum sit quod totum inimice factum sit, baptizandus est.

Sed probatur quod, seu certum sit, sive dubium, non sit invocandum divinum auxilium, quia, si certum est quod inimice factum sit, habemus quid ex humano consilio faciamus. Baptizandus enim est. Si incertum est an inimice totum factum sit, ergo dubium est an iste sit baptizatus, ergo baptizandus, quia non dicitur iteratum quod dubitatur esse factum ; ergo in utroque casu habemus quid ex humano consilio faciamus ; ergo in neutro casu invocandum est divinum auxilium ; hoc enim esset Deum temptare. Si nichil habet homo divini auxilii, tunc deinde invocandum est divinum auxilium.

 

Solutio. Si dubium est utrum totum inimice factum sit, invocandum est divinum auxilium, ut ipse nobis revelet veritatem ; recurrendum enim est ad primum magistrum semper, quando volumus certificari de dubiis, sicut cum venissent quidam ad Alexandrum, episcopum Alexandrie, querentes utrum quidam pueri baptizandi essent, quos quidam puer Anastasius factus simulatus episcopus baptizaverat. Alexander episcopus invocavit divinum auxilium, et revelatum est ei quod non erant baptizandi, quia puer ille habuit intentionem baptizandi. Intendebat enim facere quod facit ecclesia. In omnibus etiam dicendis et faciendis implorandum divinum auxilium in discernendis, ut mentem illuminet in faciendis, ut ad operandum adiuvet. Hoc autem non est temptare Deum. Est enim temptare Deum, velle explorare voluntatem divinam erga se indebito modo. Hoc autem est vel non cooperando, cqm debeamus cooperari Deo ; dubitando de Deo qttod non debemus dubitare ; ut Iudei, qui dicebant : Numquid poterit parare mensam in deserto ? et in aliis modis.

 

Sed videtur quod ad baptismum non sufficiant forma verborum et intentio et elementum aque. Dicit enim Augustinus : Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua ? Accedit verbum ad elementum aque, et fit sacramentum. Quod dupliciter exponitur, scilicet ut ipsa aqua fiat sacramentum per verbum, secundum illos qui dicunt quod aqua abluens est sacramentum ; vel sacramentum fit, id est caracter, secundum illos qui dicunt quod solus caracter est baptismus. Dicit ergo : Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum, non quia dicitur, sed quia creditur. Ergo si non creditur, non fit sacramentum ; ergo si patrinus non credat nec sacerdos, cum constet de parvulo quod non credit, non erit baptismus ibi ; et tamen ille sacerdos intendit facere quod facit ecclesia et utitur forma debita in elemento aque.

Solutio. Licet non credat sacerdos vel patrinus vel ille qui baptizatur, tamen baptismus est, quia fit in fide ecclesia. Unde sic intelligendum est : Non quia dicitur, sed quia creditur, id est, quia fit in fide credentium.

 

Sed queritur an sit ibi baptismus, si nullus credat. Forte dicet quod impossibile est nullum credere ; quod probatur, quia in fine Mathei dicit Dominus : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumpmationem seculi. Et in Apocalypsi, VI : Dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum suorum. Necesse autem est Deum verum dixisse ; ergo necesse est ecclesiam duraturam usque ad consumpmationem seculi sive usque ad finem mundi ; ergo impossibile nullum credere.

Item, navis Petri concuti potest, set mergi non potest.

Item, Deus non potest destruere ecclesiam suam, quia non potest male facere, nec diabolus nec vicia possunt eam destruere, quia porte inferi non prevalebunt adversus eam. Sic ergo ecclesia non potest destrui, et erit ; ergo necesse est ecclesiam esse sive fore ; ergo impossibile nullum credere.

Set contra. Possibile est duos non credere et tres non credere et mille et sic de aliis ; ergo possibile nullum credere. Si ergo nullus credat, nullus est baptismus.

Et ad hoc dicendum quod, etsi nullus crederet, tamen si aliquis uteretur forma debita verborum et haberet intentionem faciendi quod facit ecclesia, ut sumatur verbum confuse, id est, si intenderet facere quod ecclesia consuevit facere, baptismus esset. Intelligendum ergo est sic : Quia creditur, id est, quia fit in fide credentium, id est in tali fide qualem solet habere ecclesia, vel haberet, si esset.

 

Set circa hoc quod quesitum est, utrum ecclesia posset destrui, probatur quod adhuc necessarium est ecclesiam militantem fore usque ad finem mundi. De triumphante enim non est dubium quin necessarium sit ipsam esse. Dicunt enim sancti quod matrimonium spirituale est inter Christum et ecclesiam, quod fuit iniciatum et in prophetis et in patriarchis, consumpmatum in incarnatione, quando impletafuit hec petitio Salomonis : Osculetur me osculo oris sui. Ratum autem est inter fideles. Ecclesia enim habet fidem et Christus plus quam fidem. Ergo matrimonium illud indissolubile est ; ergo est necesse ecclesiam militantem fore.

Item, in Apocalypsi, III : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Ergo si iste amittit coronam suam, accipit alius, et sic de aliis ; et sic necesse est aliquos accepturos coronam ; ergo necesse est ecclesiam militantem fore.

Set contra. In libertate arbitrii est credere vel non credere. Ergo possibile est quod tota ecclesia libero arbitrio non credat. Quod probatur per hoc, quod universitas Iudeorum, que prius fuit ecclesia, modo non est ecclesia. Dedit enim Dominus libellum repudii primo decem tribubus, et postea duabus, ut habetur in Ieremia, III. Sicut ergo contingit quod illi qui prius fuerunt ecclesia, modo non sunt ecclesia, sic potest contingere quod universitas fidelium, que modo est ecclesia, fiat non ecclesia ; et sic non est necesse ecclesiam militantem fore.

 

Solutio. Ad hoc nobis videtur sine preiudicio melioris sententie quod ecclesiam militantem fore est necessarium necessitate particulari, non necessitate totali. Prima enim et principalis intentio bonitatis Dei qua fecit homines, fuit ut homines essent Dei participes, ut compleretur curia celestis ex hominibus in aliquo numero certo. Ordinavit ergo Deus ut per successionem fidelium compleatur curia celestis, et huic ordinationi nullus spiritualiter potestresistere. Et propter hoc ecclesiam militantem fore est necessarium necessitate particulari, quia nec duo nec tres sive reges sive barones possunt destruere fidem universaliter, sed tota ecclesia potest destruere fidem per libertatem arbitrii. Unde non est necessarium ecclesiam militantem fore necessitate totali sive secundum necessitatem rei, et est simile in universalibus. Dicitur enim quod necessarium est universalia esse, sicut necessarium est hominem esse ; sed non est necessarium nisi necessitate particulari ; nullus specialiter potest facere quod nullus homo sit, omnes tamen insimul sumpti possunt facere quod nullus homo sit. Possunt enim omnes se obligare ad hoc, ut nullus de cetero generet. Argumentationes ergo ille, que probant quod necesse est ecclesiam militantem fore, recipiende sunt pro necessitate particulari, et ille que probant quod contingens est ipsam fore, pro necessitate totali. Et sic solvendum est per distinctionem.

 

 

Caput IV

De baptismo parvulorum.

 

Quarto capitulo queritur de baptismo parvulorum, circa quem consideranda sunt tria, scilicet antecedentia ad baptismum, et ipse baptismus, et consequencia. Antecedentia sunt orationes quas dicit sacerdos et exorcismus et cathecismus.

Primo autem dicendum est de exorcismo.

Secundo de cathecismo.

Tercio utrum baptismus parvulorum conferat eis virtutes.

Quarto utrum auferat originale et utrum originale sit mortale.

 

 

Questio I

[De exorcismo.]

 

Est autem exorcismus idem quod adiuratio, qua adiurat sacerdos demonem, dicens : Exi ab eo, spiritus immunde, da honorem Deo vivo et vero. Queritur autem utrum per exorcismum huius modi expellatur diabolus a parvulo. Et videtur quod sic, quia ad hoc est exorcismus, ut expellatur diabolus a parvulo.

Item, per exorcismos Salomonis expellebant Iudei demones ab obsessis corporibus ; sed magis spirituales et magis efficatiores sunt exorcismi nostri quam exorcismi Salomonis ; ergo per nostros exorcismos expellitur diabolus.

Item, si Salomon non credidisset quod per exorcismos suos expelleretur diabolus, non usus fuisset illis ; ergo si ecclesia crederet quod exorcismi sui non expellerent demones, non uteretur illis.

 

Si dicatur quod per exorcismos expellitur diabolus a parvulo, ergo aut expellitur peccatum, aut diminuitur. Si expellitur, contra. Non expellitur nisi per baptismum. Si diminuitur, contra. Iste parvulus minime est malus. Si ergo non expellitur peccatum nec diminuitur per exorcismum, ergo non expellitur diabolus per exorcismos. Non enim est in parvulo nisi per peccatum.

 Ad hoc dicunt multi quod per exorcismum expellitur diabolus a parvulo non quantum ad peccatum, sed quantum ad hoc quod non habet potestatem nocendi parvulo corporaliter.

Alii dicunt, sicut dicebat magister Prepositinus, quantum ad diminutionem peccati. Unde dicebat quod, si parvulus decederet statim, per exorcismum minores tenebras pateretur quam si non esset exorcizatus, et magis participaret de luce spirituali. Non expellitur ergo peccatum ex toto, nec est simile de exorcismis Salomonis. Illi enim tantum erant ad hoc, ut demones exirent a corporibus ; exorcismi vero ecclesie non sunt tantum ad hoc.

Nobis autem videtur quod exorcismus et cathecismus et salis linitio et similia du[a]bus de causis fiunt. Prima est propter honorem et sollempnitatem baptismi. Secunda est ad intelligentiam eorum que facit baptismus. Salis enim linitio figurat discretionem que datur in baptismo. Unde sicut, cum ponitur lumen in manu parvuli, non illuminatur propter hoc anima, sed per hoc significatur quod anima illuminatur spiritualiter in baptismo, sic per exorcismum non expellitur diabolus, sed significatur quod per baptismum expellitur diabolus. Unde non dicuntur a magistris huiusmodi sacramenta sed sacramentalia. Exorcismus ergo non expellit diabolum, quia non est ad hoc, sed ad hoc significandum. Unde non est simile de exorcismis Salomonis. Pium etiam est credere quod maior gratia datur in baptismo, cum sit exorcismus quam cum non sit. Unde sensus est : Recede, spiritus immunde, in tempore baptismi, ut hoc verbum recede teneatur pro tempore futuro.

 

 

Questio II

De cathecismo.

 

Secundo capitulo queritur de cathecismo. Est autem cathecismus idem quod instructio baptismi. Debent enim baptizandi instrui de articulis fidei. Sed videtur quod cathecismus inutiliter [fiat] quoad parvulum, quia parvulus non est tunc susceptibilis discipline.

Item, cum queritur a sacerdote : Credis in Deum ? et : Vis baptizari ? et patrinus respondet : Credo, volo, aut respondet pro se, aut pro parvulo. Pro se non, quia non vult baptizari. Si pro parvulo, ergo mentitur, quia parvulus non credit nec vult baptizari.

 

Ad solutionem huius sciendum est quod in primitiva ecclesia adulti baptizabantur ; sed antequam baptizarentur, instruebantur in fide ; et cum instructi erant, baptizabantur in sabbato Pasce ad significandum quod per baptismum resurgunt baptizati a morte peccati, vel in sabbato Penthecostes ad significandum quod in baptismo datur Spiritus Sanctus. Unde dicit Dionisius, in tractatu de baptismo, quod cathecizatus adducebatur ab anadocho ad ierazeam, id est sacrum principem vel episcopum. Anadochus idem est quod patrinus : ab ana quod est sursum, et duco ducis. Patrinus enim sursum ducebat illum quem instruebat de celesti sapientia et de articulis fidei. Quia ergo in primitiva ecclesia primo instruebantur adulti, et postea baptizabantur, ut ostenderetur unus baptismus esse, [fit] et modo similiter in parvulis. Sed quamdiu sunt parvuli, non sunt susceptibiles discipline ; et cum patrinus respondet : Credo et volo baptizari, respondet pro parvulo ; sed improprie loquitur ; et est sensus : Iste parvulus est paratus suscipere fidem et baptismum. Obligat enim se patrinus ad hec, ut, cum ad adultam etatem venerit parvulus, instruat ipsum de articulis fidei, et qualiter abrenunciare debet diabolo et omnibus pompis eius. Unde dicit Ambrosius quod longe plus debemus diligere filios quos de sacro fonte suscepimus quam illos quos secundum carnem genuimus.

 Sed videtur hec auctoritas esse contra ordinem caritatis, quia post Deum et post nos primo diligendi sunt parentes et filii, deinde extranei. Sed illam auctoritatem intelligunt quidam quantum ad quemdam effectum dilectionis, non quantum ad omnes ; sed quantum ad hoc quod patrinus magis docere tenetur filium spiritualem de articulis fidei et de cultu Dei quam filium carnalem. Sed hoc iterum falsum videtur, quia quantum ad spiritualia magis tenetur quilibet diligere filium quam extraneum, quia de lege communi nature et ex vi matrimonii tenetur docere quilibet filium suum ad cultum Dei ; hoc est unum bonum matrimonii, scilicet proles que educatur ad cultum Dei. Ergo non magis tenetur aliquis docere de articulis fidei filium spiritualem quam filium carnalem.

 

Quod concedimus. Unde auctoritatem Ambrosii sic intelligimus : Magis debemus diligere filios quos de sacro fonte suscepimus, in quantum sunt filii spirituales, quam filios quos secundum carnem genuimus, in quantum sunt carnales, id est magis diligenda filiatio spiritualis, ubicumque fit, quam filiatio carnalis. Dicimus ergo quod, licet parvulus, non credat, tamen baptizatur in fide patrini vel ecclesie. Sicut enim peccatum non habet a se, sic non mundatur per fidem propriam fidem dico motum sed per fidem alterius. Cathecismus ergo non est proprie sacramentum vel sacramentale, nec exorcismus similiter, sed exsuflatio quam facit sacerdos sacramentalis est. Significat enim quod per Spiritu[s] Sanct[i] flatum exsuflatur potestas diaboli.

Similiter saliva sacramentalis est ; et significat sapientiam divinam. Unde per hoc significatur quod in baptismo aperitur os spirituale ad Deum laudandum et aures spirituales ad audiendum verbum Dei. Inungitur ergo parvulus oleo sancto in pectore ad significandum quod corde debet credere ; et inter scapulas ad significandum quod honus Domini leve debet portare. Inungitur etiam ad significandum quod baptizatus debet esse rex et sacerdos, sicut dicit Petrus, I Petri, II : Vos estis genus electum, regale sacerdocium. Et beatus Iohannes, in Apocalypsi, I : Fecit nos regnum et sacerdotes Deo et patri. Post baptismum vero inungitur parvulus crismate in vertice ad significandum quod baptizatus debet habere nitorem conscientie et odorem bone fame. Crisma enim conficitur ex oleo et balsamo. Ex oleo, quod significat nitorem bone conscientie ; et balsamo, quod significat odorem bone fame. Postea vero datur parvulo, et dicitur ei : Accipe vestem candidam etc. Et dicitur crismale ad litteram, quia tangit capud quod inunctum est crismate, significat opera munda et pura. De cuiusmodi vestimento dicitur, Ecclesiastes, IX : Sicut nix omni tempore sint vestimenta tua candida. Et in Apocalypsi, XVI : Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet.

Dixerunt autem heretici multi quod parvulus sine peccato est, propter hoc non indiget baptismo. Contra quos opponit Augustinus multipliciter in libro de parvulorum baptismo, probans parvulos habere peccatum, quia iusticia Dei non infligit penam sine peccato. Videmus autem parvulos multas habere penas, ut egrotare et mori ; ergo et peccatum habent.

Item, dicit Apostolus, ad Romanos, V, quod per unum hominem pacatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Ergo in nullo est mori, ubi non sit vel fuerit peccatum ; ergo cum contingat parvulum manentem parvulum mori, parvulus manens parvulus peccatum habet.

Item, omnes peccavimus in Adam. Ergo et parvulus peccavit in Adam ; ergo habet peccatum contractum ab Adam ; et ita indiget baptismo, quod concedimus.

 

 

Questio III

Utrum baptismus parvulorum conferat eis virtutes.

 

Tertio capitulo queritur de baptismo parvulorum, utrum conferat eis virtutes. Dicit enim Augustinus quod fides datur et nutritur in aquis baptismi. Datur quantum ad parvulos, nutritur maxime quantum ad adultos. Ergo parvulis in baptismo fides datur ; ergo et alie virtutes.

Item, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Sed iste parvulus est renatus ; ergo secundam habet nativitatem. Sed in omni nativitate datur aliqua vita ; ergo isti parvulo in hac secunda nativitate datur alia vita, non corporalis ; ergo spiritualis. Sed, ut dicit Abacuc propheta, II, et Apostolus, ad Romanos, I : Iustus ex fide vivit. Et intelligitur de vita spirituali ; ergo iste parvulus habet fidem. Et inde ut prius.

Item, si iste parvulus est purificatus, ergo iustificatus. Sed dicit Apostolus, ad Romanos, V, quod iustificati sumus ex fide ; ergo et iste parvulus habet fidem.

Item, iste parvulus est renatus ex aqua et Spiritu Sancto ; ergo potest introire in regnum celorum, ita quod, si moriatur statim, statim evolabit. Sed non potest volare sine pennis. Penne autem quibus volatur in celum virtutes sunt ; ergo virtutes habet.

Item, nullus efficitur filius diaboli nisi per peccatum mortale ; ergo a contrariis nullus efficitur filius Dei nisi per virtutes. Sed iste parvulus factus est filius Dei pec baptismum ; ergo per baptismum conferuntur ei virtutes.

Item, baptismus est ultima preparatio anime ad suscipiendum gratiam. Est enim illuminatio, ut dicit beatus Dionisius, et figuratio anime, qua figuratur anima et habilitatur summa et ultima [habi]litatione ad susceptionem gratie. Ergo sicut cum in utero matris formatus est fetus et figuratus summa et ultima organizatione, necesse est infundi animam, ita cum baptizatur parvulus, necesse [est] infundi gratiam ; et ita parvulus baptizatus habet virtutes.

Item, si non habet virtutes, per quid efficitur dignus vita eterna ? Si dicatur quod per baptismalem innocentiam, contra. Adam in statu innocentie habuit maiorem innocentiam quam parvulus iste habeat, quia iste parvulus habet fomitem et multas corruptiones, que non fuerunt in Adam. Ergo si iste parvulus propter innocentiam baptismalem est dignus vita eterna, Adam propter maiorem innocenciam fuit magis dignus vita eterna. Et hoc falsum. Ergo nec parvulus propter innocenciam baptismalem est dignus vita eterna ; relinquitur ergo quod propter virtutes sit dignus vite eterna ; et ita habet virtutes. Hiis et aliis multis rationibus potest probari quod parvulus baptizatus habeat virtutes.

 

Set contra. Dicit Augustinus quod sicut adultus mundatur per fidem, ita parvulus mundatur per sacramentum fidei ; ergo parvulus non mundatur per fidem. Aliter enim nulla esset distinctio quam ponit Augustinus. Sed si parvulus baptizatus haberet fidem, mundaretur per illam ; ergo non habet fidem ; ergo nec alias virtutes.

Item, non habet fidem in usu ; hoc constat ; nec in habitu. Ille enim dicitur habere fidem in habitu qui habilis est ad credendum in actu, id est, qui, cum cogitat de articulis, statim credit. Sed cum iste perveniat ad annos discretionis, si proponantur ei articuli fidei, dicet se ignorare illos ; ergo secundum hoc non habet fidem in habitu nec in usu ; ergo simpliciter non habet.

Item, sicut alie scientie habent sua principia et conclusiones suas, ita theologia habet sua principia et conclusiones suas. Et principia theologie sunt articuli fidei. Fides enim argumentum est, non conclusio. Sed differentia est, quia principia aliarum scientiarum omnibus sunt per se nota ; sed principia theologie non sunt per se nota nisi fidelibus. Sed articuli fidei non sunt per se noti isti ; ergo iste non est fidelis ; ergo non habet fidem.

Si dicat quod articuli sunt ei per se noti, tamen indiget aliqua instructione ; ergo secundum hoc, si credet articulos, per illam instructionem credet ; ergo homini instruenti credet et non solum Deo ; ergo non habet fidem. Fides enim soli Deo credit.

 

Solutio. Concedimus quod parvulis in baptismo dantur virtutes ; et ad illam propositionem Augustini : Sicut adultus mundatur etc, dicimus quod hoc non dicit Augustinus quin parvulus mundetur per fidem ; sed hoc dicit, quia adultus cooperatur ad sui mundationem. Credit enim primo libero arbitrio, ut postea credat per fidem, et sic mundetur. Sed parvulus nichil cooperatur ; sed per solum baptismum recipit fidem, per quam mundatur.

 Ad secundo obiectum dicimus quod parvulus iste habet fidem in habitu. Sed est quidam habitus propinquus actui et quidam remotus, et quidam implicitus, quidam explicitus, sicut simplex vetula fidem habet implicitam de quibusdam articulis. Similiter iste, cum veni[e]t ad annos discretionis, fidem habebit, sed in habitu implicito et remoto ab actu ; sed aliqua prius explicatione credit in actu.

Ad istud quod obicitur, quod articuli fidei non sunt ei per se noti, dicimus quod sunt ei per se noti. Sed sciendum quod quedam principia sunt dignitates, quedam suppositiones. Dignitates per se videntur sine aliqua confabulatione, suppositiones non sine aliqua levi expositione. Similiter articuli fidei quibusdam fidelibus sunt per se noti per modumdignitatis, videlicet eis qui habent exercitatos intellectus in eis que Dei sunt, quibusdam fidelibus sunt per se noti per modum suppositionis ; et illis alia explicatio facienda est ad hoc, ut credant in actu, quia adhuc tenebre peccati super faciem abissi sunt.

Ad ultimum obiectum dicimus quod, licet fiat ei alia explicatio velexpositio ab anadocho sive patrino vel ab aliquo magistro exteriori, non tamen propter hoc credit homini, immo Deo soli. Magister enim exterior non facit nisi rememorationem. Sollicitat enim ipsum et incitat ut redeat ad cor et videat et conferat que Deus posuit in anima sua, illuminando ipsum per fidem. Unde soli magistro interiori credit, sed ad rememorationem magistri exterioris.

 

Sed adhuc videtur quod parvulis in baptismo non dentur virtutes. Duplex enim est perfectio anime rationalis, scilicet virtus et scientia. Sed parvulus, quamdiu parvulus est, non est susceptibilis scientie ; ergo nec virtutis. Item, catulus ante tempus determinatum non dicitur cecus aut videns ; ergo parvulus ante tempus determinatum, quo videlicet possit uti libero arbitrio, non debet dici cecus vel videns ; ergo non debet dici habere habitum videndi. Sed habitus videndi spiritualiter est fides ; ergo non debet dici habere fidem, antequam possit uti libero arbitrio.

 

Solutio. Anima rationalis duobus modis susceptibilis est virtutis. Uno modo per adquisitionem, alio modo per infusionem. Per adquisitionem, quando per viam nature movetur preparando se et habilitando ad susceptionem gratie ; et hoc modo parvulus manens [parvulus] non est susceptibilis nec scientie nec virtutis. Set per infusionem susceptibilis est utriusque, antequam utatur libero arbitrio, sicut patet in Salomone, cui infusa est sapientia, quando dormiebat, et tunc non poterat libero arbitrio uti. Nec est simile de catulo, quia ibi consideratur via nature ; sed in infusione non consideratur via nature.

 

 

Questio IV

De baptismo parvulorum, utrum auferat originale.

 

Quarto capitulo queritur de baptismo parvulorum, utrum auferat originale. Videtur quod non, quia regula est in Ethicis, quod qualis est actus, talis est habitus. Sed actus originalis peccati sive fomitis est venialis tantum, scilicet primus motus ; ergo peccatum originale tantum est veniale. Sed gratia non est contraria veniali peccato ; ergo gratia baptismalis non expellit originale peccatum, etiam in quantum est peccatum.

Item, si peccatum originale est tantum veniale, ergo non facit parvulum filium diaboli ; ergo baptismus non facit de filio diaboli filium Dei.

Item, primus motus post baptismum est venialis. Sed qualis est actus, talis est habitus. Ergo originale sive fomes etiam post baptismum est peccatum veniale ; ergo est malum malo culpe ; ergo baptismus non aufert originale nec quantum ad culpam, nec quantum ad penam.

Item, baptismus aufert originale ; aut ergo totaliter quantum ad culpam et omnimodam penam, aut non totaliter. Si totaliter, ergo cum mors corporalis sit pena originalis peccati, aufert mortem corporalem ; ergo facit parvulos immortales ; et hoc falsum. Si non totaliter, contra. Baptismus delet peccata actualia mortalia totaliter quantum ad culpam et omnimodam penam ; ergo multo forcius delet totaliter originale, quod minus est.

Item, mors [corporalis est] effectus immediatus originalis peccati, in quantum culpa est. Set cessante causa proxima et per se [et] immediata, cessat effectus proximus et immediatus ; ergo si baptismus tollit originale, in quantum est culpa, tollit et mortem corporalem. Hoc autem est falsum. Ergo relinquitur quod baptismus non tollit originale, in quantum est culpa, nec in quantum est pena ; ergo nullo modo, sicut Deus mundando animam a culpa per gratiam, eo ipso quod culpam delet, removet obligationem pene eterne, quia debitum est proprie et immediate ex culpa mortali.

 

Solutio. Regula ista : Qualis est actus, talis est habitus, intelligenda est de actu ex quo immediate sequitur habitus ; et propter hoc non habet locum in originali et in primis motibus, quia originale non relinquitur ex primis motibus, nec provenit originale immediate ex aliquo actu, sed tantum mediate, scilicet ex actu primorum parentum et ex corruptione carnis. Et sic patet solutio ad tres primas obiectiones.

 

Sed adhuc queritur utrum originale sit veniale vel mortale ; et dicimus quod est mortale duabus de causis.

Una est, quia est ab actu mortali, licet mediate, videlicet a peccato primorum parentum. Dominus enim dampnavit Adam pro pomi comestione et totam posteritatem eius, dicens : Quacumque die comederitis, morte moriemini, et morte corporali et morte spirituali. Unde peccatum originale causa est mortis corporalis et mortis spiritualis. Privat enim vita spirituali, scilicet gratia.

Secunda est, quia peccatum originale, quantum in se est, ducit ad peccatum mortale, licet mediate, scilicet mediantibus primis motibus. Unde dicitur in Ecclesiastico, XVIII : Post concupiscentias tuas non eas ; et si dederis anime tue concupiscencias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis.

Unde distinguit Augustinus, super epistolam ad Romanos, VIII, actum quadruplicem, scilicet actum ante legem, actum sub lege, actum in tempore gratie, actum in gloria.

Actus ante legem erat peccare sine freno, sine resistentia aliqua. Non enim resistebant fomiti vel primis motibus, quia non cogitabant de peccato, exceptis paucissimis quos Deus illuminaverat ; et ita originale ducebat eos sine bello vel contradictione ad peccatum mortale.

Sub lege autem pugnabant contra peccatum, quia per legem cognitio peccati. Sed vincebantur quia non habebant gratiam adiutricem. Unde sicut modo est in primis motibus quod possumus vitare ne iste primus motus surgat vel ille, sed non possumus vitare quin aliquis aliquando surgat, sic erat sub lege quod poterant vitare hoc peccatum mortale et illud, sed non poterant vitare quin aliquando peccarent mortaliter.

In tempore vero gratie resistitur fomiti, et similiter debilitatur et vincitur. Unde quilibet per gratiam potest facere quod nunquam peccet mortaliter.

In gloria vero nullum erit bellum, quando absorta erit mors in victoria, quando insultabimus morti sic : Ubi est, mors victoria tua ? Ubi est, mors, stimulus tuus ? Patet ergo quod originale, quantum in se est, ducit ad mortale peccatum, et facit filium diaboli.

 

Ad illud quod quesitum est, utrum baptismus totaliter tollat originale, dicimus quod non tollit quantum ad penam ; et non valet hec argumentatio : Tollit actualiter mortalia totaliter ; ergo tollit originale totaliter, cum sit minus. Instancia. Sol potest expellere tenebras noctis ; ergo potest expellere tenebras nebule. Aliquando enim quod minus est, maioris est adherencie, sicut gratia expellit mortalia peccata, tamen non expellit venialia, que difficile separarentur, cum quibus etiam decedit homo iustus, secum portans lignum, fenum, stipulam ; similiter in peccato originali. Pena enim eius inseparabilis est.

 Ad ultimum dicimus quod duplex est pena peccati. Est enim pena que essencialiter et per se facit peccatum, scilicet subtractio gratie et amaritudo cordis et tristicia que inest ex amissione dulcedinis Dei, sicut dicitur in secundo Ieremie : Scito et vide quia malum est et amarum te reliquisse dominum Deum tuum et non esse timorem Domini apud te.

Et alia est pena inflicta a Domino pro peccato. Primam ergo penam aufert gratia totaliter, et secundam non nisi quantum iudicat Deus auferendo ; et propter hoc baptismus non aufert mortem corporalem et alias penas quas deus infligit pro peccato ; immo remanent post baptismum quinque de causis, quarum prima est humiliatio, ut scilicet per miseriam humilietur homo, qui per superbiam cecidit. Hanc causam ponit Iob, VI, dicens : Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, id est superbiam.

Secunda causa est incussio timoris, ut homo, attendens crudelitatem sive severitatem virge Domini, a gladio caveat sibi, id est a pena inferni, que in infinitum crudelior est virga. Virga enim sua percussit Dominus primos parentes, quando necessitatem moriendi indidit pro peccato primo, et illa percussione percussum est genus humanum usque ad finem mundi. Unde sequitur in auctoritate Iob, VI : Et terrores Domini militant.

Tercia causa est stimulatio, ut hominem quasi invitum trahat Dominus ad se. Unde Osee, XI : In funiculis Ade traham vos, et in vinculis caritatis.

Quarta causa est, ut homo, attendens huius vite miseriam, conetur querere meliorem.

Quinta est, ne magis appeterent homines baptizari propter vitam corporalem quam propter vitam spiritualem.

 

 

Caput V

Utrum heretici conferant verum baptisma.

 

Quinto capitulo queritur utrum heretici conferant verum baptisma. Probatur quod sic, quia apud hereticos est verum baptisma ; ergo et verus ordo, et ita verum sacerdocium ; ergo vera potestas conferendi baptisma ; ergo si baptizant, vere est baptizatum.

Item, dicit Augustinus quod nulli sacramento facienda est iniuria. Facit autem sacramento iniuriam qui dicit ipsum pollui per pollutionem ministrorum. Si enim radius solis per quantumcumque immunda spergatur, non contrahit inde pollutionem aliquam, quanto minus sacramentum Dei. Ergo licet heretici sint polluti, non tamen baptisma datum ab eis est pollutum ; ergo est baptisma verum.

Item, Luce, IX : Dicit Iohannes ad Ihesum : Preceptor, vidimus quemdam in nomine tuo demonia eicientem, et prohibuimus eum, quia non sequitur te nobiscum. Et Ihesus dixit : Nolite prohibere eum. Qui enim non est adversus nos, pro nobis est. Ergo Dominus approbat et confirmat illud quod ille malus habebat commune cum apostolis ; ergo Dominus approbat et confirmat illud quod heretici habent commune cum ecclesia. Set baptismum habent commune cum ecclesia ; ergo Dominus approbat datum baptisma ab hereticis ; ergo est verum baptisma.

 Item, scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, alium de libera. Et dicit Apostolus quod hec sunt per allegoriam dicta ; et hoc non negant heretici, quia recipiunt epistolas Pauli. Ergo sicut Abraham genuit filium de ancilla et filium de Sarra sponsa sua, ita Deus, qui significatur per Abraham, qui interpretatur pater multarum gentium, quosdam filios generat de sponsa, scilicet de ecclesia, et quosdam de ancilla, scilicet heresi vel ecclesia malignancium. Et sic heretici conferunt verum baptisma.

 

Quod concedimus hiis rationibus. Sed secundum hoc volunt nobis probare heretici, sicut dicit Augustinus in libro de baptismo, quod ipsi soli sunt ecclesia. Primo : sicut in libro tertio Regum, XVIII, dicitur quod aut Deus est Deus, aut Baal est deus, quasi diceret : Nichil habent commune Baal et Deus, similiter obiciunt heretici : Aut ecclesia est ecclesia, aut heresis est ecclesia. Sed vos dicitis quod ecclesia est ecclesia, quasi vos solos dicitis esse ecclesiam ; ergo heresis non est ecclesia ; ergo quod est ecclesia, non est heresis. Sed ecclesie est baptisma ; ergo heresis non est baptisma ; ergo heresis non est verum baptisma ; ergo heretici non vere baptizant ; ergo si illi quos nos baptizamus veniant ad vos, rebaptizandi sunt. Hoc autem falsum ; ergo relinquitur quod heresis sit ecclesia, et ita sola nostra conventio est ecclesia, cum unica sit ecclesia.

Item, baptisma hereticorum aut facit filios Dei, aut non facit. Si non facit, ergo non est verum baptisma ; ergo rebaptizandi sunt ; ergo si huiusmodi baptizati veniunt ad ecclesiam, rebaptizandi sunt. Et hoc est falsum. Si filios Dei facit, ergo filios sponsi ; ergo filios nupciarum ; ergo filios sponse ; ergo baptizati ab hereticis sunt filii ecclesie ; et ita conventio hereticorum ecclesia est.

Item, baptisma hereticorum aut facit remissionem peccatorum, aut non facit. Si non facit, ergo non est verum baptisma ; ergo si baptizati ab hereticis veniant ad ecclesiam, rebaptizandi sunt ; et hoc falsum. Si vero facit remissionem peccatorum, ergo est ibi Spiritus Sanctus ; ergo in heresi sive in ecclesia hereticorum, secundum quod baptizatum [est], est Spiritus Sanctus ; ergo conventio hereticorum est ecclesia. Nam ubi est Spiritus Sanctus, est ecclesia, quia Spiritus Sanctus non intrat ecclesiam malignanciun. Unde in Osee, XI : Ego Deus et non homo, et civitatem non ingredior, scilicet civitatem malignancium.

Item, baptizati ab hereticis sunt filii Dei, ergo et ecclesie ; ergo ecclesia generat eos. Aut ergo de suo utero, aut non de suo utero. Si de suo utero, ergo de suis intimis sive visceribus ; sed geniti sunt ab hereticis ; ergo heretici sunt de suis intimis, scilicet ecclesie ; et inde ut prius.

Si non de suo utero, contra. Mulier, cum parit, tristiciam habet. Sed non habet tristiciam sive pressuram, nisi cum de suo utero parit ; ergo  cum ecclesia tristiciam [non] habeat, non peperit illos de suo utero ; et inde ut prius.

 

Solutio. Ad primum respondet Augustinus quod hec argumentatio non valet : Heresis non est ecclesia ; ergo baptismus heresis non est baptismus ecclesie ; et ponit talem instanciam. Aut paradisus est paradisus, aut Egyptus est patadisus. Si paradisus est paradisus, ergo Egyptus non est paradisus ; ergo fluvius Egypti non est fluvius paradisi ; et hoc est falsum, immo fluvius, [qui] est fluvius Oion, est fluvius Egypti et paradisi, quod emanat de paradiso in Egyptum. Eodem modo baptisma ab ecclesia, que est paradisus spiritualiter, pervenit ad malos. Et sine dubio argumentatio illa non valet. Licet enim heresis non sit ecclesia, tamen in multis conveniunt, ut in baptismo et ordine ; et quamvis homo non sit asinus, tamen in multis conveniunt !

Ad secundo obiectum dicimus quod baptisma hereticorum, quosdam facit filios Dei ut parvulos, quosdam non ut adultos, qui imbuti sunt errore hereticorum. Si ergo huiusmodi adultos baptizarent heretici, non faciunt eos filios Dei, tamen verum baptisma recipiunt. Unde si veniant ad unitatem ecclesie, non sunt rebaptizandi, quia, ut dicit Augustinus, sanandum est quod vulneratum est, non curandum est quod sanum est. Sani autem sunt huiusmodi baptizati quantum ad illud in quo communicant cum ecclesia, scilicet quantum ad baptismum. Si vero heretici baptizent parvulos et faciunt illos filios Dei, et dicuntur illi filii ecclesie, non quod Deus eos genuerit de ecclesia, que est legitima sponsa sua, sed quod Deus genuerit de heresi tanquam de ancilla ad opus ecclesie. Ecclesia enim suos reputat quoscumque gen[e]rat Deus, sive per illos qui sunt de ecclesia, sive per hereticos, sive per paganos. Quod significatum fuit per hoc quod dicit Sara ad Abraham, Genesis, XVI : Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex ea suscipiam filios. Et sic patet quod non sequitur quod conventio hereticorum sit ecclesia. Vel possumus dicere quod Deus genuit eos de ecclesia, id est de hereticis secundum id quod commune habent cum ecclesia. Deus enim baptizat prima auctoritate ; ecclesia vero ministerio et secunda auctoritate ; heretici ultimo ministerio et secundum id quod commune habent de ecclesia.

Ad tercio obiectum dicimus quod baptismus hereticorum facit remissionem peccatorum, et quod ibi est Spiritus Sanctus, non in hereticis, sed in sacramento suo, id est : Spiritus Sanctus, quantum in se est, paratus est dare gratiam suam per baptismum, nisi per recipientem steterit.

Ad quarto obiectum dicimus quod, sicut dicit Augustinus, quod ecclesia quosdam generat de suo utero, sicut illos quos fideles baptizant, alios generat, non tamen de suo utero, sicut illos qui baptizantur ab infidelibus, quos tamen reputat suos filios, sicut Rachel et Lia filios ancillarum suarum reputabant filios suos, ut habetur Genesi, XXX, et Sara filium ancille reputabat suum. Unde Augustinus : Hismaeli ad hoc, ut separaretur a populo Dei, non obfuit mater ancilla, sed fraterna discordia. Propter hanc enim dictum est, Genesis, XXI[I] : Eice ancillam et filium suum. Non est autem simile de partu carnali et spirituali, quia gratia excedit naturam, quia in partu carnali sola natura operatur in illo cuius est natura ; in partu vero spirituali operatur fides ecclesie sive per hereticos sive per ecclesiam. Heretici enim baptizant intendendo facere quod facit ecclesia sive recte credentes. Unde non est mirum, si ecclesia per gratiam aliquos pariat non de suo utero, licet carnaliter nulla mulier pariat nisi de suo utero. Vel possumus istam distinguere : Ecclesia genuit baptizatos ab infidelibus de suo utero, quia, si intelligitur de suo utero, id est de suis intimis, falsum est ; si de suo, id est de eo quod suum est. Heretici enim non baptizant nisi secundum id quod est ecclesie.

 

 

Caput VI

De unico baptismo.

 

Sexto et ultimo capitulo queritur de unico baptismo, qui dicitur unicus, quia a quocumque detur, sive ab heretico ; sive a pagano, sive a c[h]atholico, non debet nec potest iterari. Sed queritur quare non iteratur baptismus, cum eucharistia, que est magis dignum sacramentum, iteretur. Assignat enim Augustinus rationem quare baptismus non iteratur. Dicit enim quod iniuria fieret sacramento, si iteraretur. Sed eadem ratione non est iteranda eucharistia, quia si minus digno sacramento fit iniuria, si iteratur, ergo magis digno sacramento, scilicet eucharistie, fit iniuria, si iteretur.

 

Solutio. Multiplex assignatur causa quare baptismus non iteratur.

Prima est, quia, cum baptismus deleat culpam et omnimodam penam, si iteraretur sine freno, peccarent homines et discurrerent per campos licentie usque ad extremam necessitatem, in qua se facerent rebaptizari, et sic statim evolarent, et propter hoc instituit Dominus ut unicus esset baptismus.

Secunda causa est allegorica. Baptismus enim habet efficaciam suam a morte Christi, quia, sicut dicit Apostolus, ad Romanos, VI : Quicumque baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus Christo, per baptismum. Sicut enim quod sepultum est, non apparet, ita in baptismo sepeliri debet omnis vetustas culpe, ut de cetero non appareat. Unde sicut Christus tantum semel mortuus est, ita et nos tantum semel baptizamur.

Tertia causa est efficacior, quam Augustinus assignat, scilicet ne fiat iniuria baptismo. Caracter enim baptismalis perpetuus est. Remanet enim in hereticis, remanet in dampnatis in inferno, et sicut radius solis, per quemcumque locum immundum diffunditur, non contrahit aliquam pollutionem, sic caracter nec polluitur nec frangitur nec deterioratur nec adnichilatur, quecumque vicia sunt in anima baptizati. Unde dicit Augustinus : Sicut Iudei sunt mali in lege bona, sic heretici fiunt mali in baptismo bono ; et sicut malicia Iudeorum non facit legem malam nec eam polluit aliquo modo, sic nec malicia hereticorum facit baptismum malum ; et sicut Iudei mali, per hoc quod habent legem bonam, magis dampnabuntur, sic heretici, per hoc quod habent baptismum, magis dampnabuntur. Si ergo iteraretur baptismus, crederetur caracter baptismalis vel adnichilatus esse vel deterioratus vel pollutus, quorum nullum est. Quia ergo caracter baptismalis perpetuus est, non est iterandum baptisma, sicut nec ordo. Caracter enim ordinis perpetuus est. Et non est simile de eucharistia, quia corpus Christi non manet perpetuo in homine, quia non manet ibi, nisi quamdiu forma panis durat, et forma illa non est perpetua. Unde non fit iniuria sacramento eucharistie si iteretur.

Ex predictis igitur patet quod baptismus penitus removet omnem vetustatem tam culpe quam pene ; et sic per baptismum remittitur omnis culpa et omnis pena. Quod etiam probatur per auctoritatem Apostoli dicentis ad Romanos, X[I] : Sine penitentia sunt dona et vocatio : dona videlicet que donat Spiritus Sanctus in baptismo.

 

Sed contra. Accedat aliquis ad baptismum qui facit multa peccata mortalia. Dicit auctoritas quod homo punit aut Deus punit. Ergo vel iste puniet se vel Deus puniet eum. Sed iste non punivit se, ergo si decedat post baptismum statim, Deus puniet ipsum ; et sic baptismus non tollit omnem penam.

Item, sacramentum corporis Christi dignius est et efficacius sacramentum quam baptismus, et non tollit omnem penam ; ergo nec baptismus per locum a maiori.

 

 Solutio. Ad primum dicimus quod baptismus efficaciam suam habet a passione Christi. Unde quod omnem penam tollit, hoc habet a passione Christi. Deus enim punivit Christum in passione pro omnibus baptizandis, ut dicit Isaias, LI[V] : Disciplina pacis nostre super eum. Et ipse peccata nostra, id est pro peccatis penam, pertulit in corpore suo super lignum, sicut dicit beatus Petrus, Petri, II. Si ergo decedat iste statim post baptismum, evolabit, quia Deus punivit illum per contritionem precedentem baptismum ; cum per passionem Domini sufficienter punitur, iudicatur a bonitate Dei.

Ad secundo obiectum dicimus quod corpus Christi efficacius est in se quam baptismus. Humanitas enim Christi adeo digna est quod exaltata est super omnes celos, et sedet Christus homo ad dexteram Dei patris. Sed non sequitur quod sit efficacius in quantum sacramentum, et etiam hoc dato quod sit efficacius in quantum sacramentum ; non valet hec argumentatio : Eucharistia non tollit omnem penam, ergo nec baptismus, quia eucharistia non est ad tollendam penam, sed est sacramentum unionis. Baptismus enim est sacramentum renovationis. Unde aufert vetustatem omnem tam culpe quam pene. Est enim spiritualis regeneratio, sicut Dominus dicit in evangelio Iohannis, III : Nisi qui[s] renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum celorum. Potest ergo sacramentum eucharistie efficacius esse in suo effectu quam baptismus, et tamen baptismus efficacior est in suo proprio effectu quam eucharistia, et sicut sacramentum dignius sacramento, ita effectus effectu.

Sed ex hac auctoritate opponit Augustinus contra hereticos qui dicunt parvulos non indigere baptismo. Decedat enim parvulus sine baptismo, aut intrabit in regnum celorum, aut non. Si introibit et non est regeneratus, ergo Dominus mentitur ; si non intrabit, ergo indiget baptismo.

Preterea, si non intrabit, cum factus sit ad imaginem Dei, et nullum peccatum habeat, contra iusticiam fraudabitur a visione Dei, cum factus sit propter illam habendam. Propter hoc dicimus quod indiget ; et si baptizetur et statim post baptismum decedat, statim intrat in regnum celorum. Ergo secundum hoc baptismus aperit ianuam paradisi.

Contra. Sanguis Christi igneam ebetavit rumpheam ; ergo passio Christi apperuit paradisi portam ; non ergo baptismus.

 

Solutio. Passio Christi apperuit ianuam paradisi per satisfactionem et per causam meritoriam et universalem. Humilitate enim passionis meruit Christus apertionem ianue omnibus baptizandis et omnibus qui credituri erant in ipsum. Baptismus enim aperuit ianuam paradisi per causam effidentem singularem. Istum enim singularem hominem facit evolare, id est Deus per baptismum aperuit huic ianuam. Ascensio vero Christi apperuit ianuam per effectum.

 

Sed videtur quod in adultis baptismus non faciat remissionem peccatorum, quia adultus accedit ad baptismum vel contritus vel fictus. Si contritus, iam dimissa sunt ei peccata ; ergo baptismus non facit remissionem peccatorum omnium. Si fictus accedit, ergo [non] dimittitur ei peccatum, quia Spiritus Sanctus discipline effugiet fictum.

Solutio. Non est necesse quod adultus accedat ad baptismum contrictus vel fictus. Est enim medium. Potest enim accedere contritus et dolens de peccatis suis, tamen non sunt ei dimissa, et tunc per baptismi virtutem ei dimittuntur. Si vero accedit contritus, tunc habet fidem, spem et caritatem, et dimissa sunt ei peccata quantum ad culpam ; baptismus vero sequens augmentat gratiam in ipso et tollit omnem penam, id est omnem satisfactionem exteriorem. Interiorem enim non tollit, quin scilicet baptizatus debeat conteri de peccatis suis.