Tractatus XV — Livre IV — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre IV
TRACTATUS QUINTUSDECIMUS
DE SACRAMENTO EXTREME UNCTIONIS
Dicto de penitentia, per quam fit remissio peccatorum, dicendum est de sacramento extreme unctionis, per quam fit completio remissionis peccatorum. Circa hoc sacramentum primo videndum est quid sacramentum sit. Secundo an sit iterabile.
Caput I
[Quid sit sacramentum extreme unctionis.]
Circa primum videndum est quid sit materia et quid sit essentia huiusmodi sacramenti et quis effectus.
Questio I
[Quid sit materia.]
Materia huius sacramenti est oleum consecratum ab episcopo, quod dicitur oleum ad infirmos. Est multiplex unctio. Unguntur cathecumeni baptizati oleo sancto in pectore et inter scapulas. Inunguntur crismate in vertice, quod componitur ex balsamo et oleo ; et oleum significat nitorem bone conscientie, balsamus odorem bone vite ; et in hiis duobus est perfectio christiani. Inungitur et christianus in fine vite sue oleo quod dicitur ad infirmos, ut dimittantur eis peccata, que per penitentiam non sunt dimissa. Patet ergo quod materia huius sacramenti est oleum, sicut materia baptismi est aqua, et materia confirmationis crisma.
Questio II
[Quid sit essentia.]
De essentia ergo huius sacramenti querltur quid sit. Et videtur quod aliquis caracter sit essentia huius sacramenti. Est enim triplex unctio. Prima in baptismo, in signum regni eius qui baptizatur, et est sacramentum intrantium. Secunda in confirmatione, que est sacramentum pugnantium. Tercia in extrema unctione, que est sacramentum exeuntium.
In figura huius triplicis inunctionis fuit ter inunctus David.
Primo in domo patris sui, in signum futuri regni ; et hec unctio significat unctionem que fit in baptismo.
Secundo inunctus fuit in Ebron – II Regum, II - ut esset rex super tribum Iude tantum, et post hanc unctionem multa bella habuit ; et hec unctio significat unctionem que fit in confirmatione, post quam pugnamus contra diabolum et carnem et mundum.
Tertio iterum inunctus fuit in Ebron, II Regum, V, ut esset rex super universum Israelem ; et post illam unctionem in pace regnavit ; et hec unctio significat unctionem que fit in extrema unctione, post quam in pace regnamus in Christo, quando sumus universales reges, scilicet quando omnia nostra sunt, scilicet Deus, qui est omnia in omnibus.
Sed constat quod in baptismo imprimitur caracter, qui est ipsa essentia sacramenti, et in confirmatione similiter, ut multi dicunt ; ergo in extrema unctione imprimitur caracter, qui est ipsa essentia huius sacramenti ; et in confirmatione imprimitur caracter, qui est ipsa essentia huius sacramenti. Si enim in unctione que est initiativa, scilicet in baptismo imprimitur caracter, multo forcius in hac unctione, que est consummativa, imprimitur caracter ; et ita essentia huius sacramenti est caracter.
Set contra. Caracter est inseparabilis ; et ita hoc sacramentum non debet iterari. At hoc falsum. Ergo relinquitur quod essentia huius sacramenti non sit caracter. Ergo aliquid aliud est, si exterior inunctio est essentia huius sacramenti, sed multe sunt ibi inunctiones. Inungitur enim infirmus in oculis, in manibus et in ceteris membris quibus peccavit. Aut igitur quelibet illarum essentia est huius sacramenti, aut aliqua illarum tantum. Non aliqua illarum tantum, quia non est ratio quare magis una quam alia. Si quelibet est essentia huius sacramenti, hoc non potest esse, quia ille partiales unctiones numquam simul sunt. Ergo nulla unctio que fit unum sacramentum constat ex illis.
Propter hoc dicunt quidam quod unctio qualitas que relinquitur in fine ultime particularis unctionis est essentia huius sacramenti. Sed probatur quod ipsa unctio passio est sacramentum, quia unctio oculorum est signum sacre rei, quia significat remissionem peccati quod contractum est per oculos. Mors enim intrat per fenestras sensuum ; ergo sacramentum vel sacramentale. Non sacramentale, quia non deservit alicui sacramento ; ergo est sacramentum, et non est aliud quam extrema unctio ; ergo ipsa unctio passio est essentia huius sacramenti.
Questio III
De effectu huius sacramenti.
Queritur postea de effectu huius sacramenti, de quo dicit beatus Iacobus, ultimo : Infirmatur aliquis in vobis ? Inducat presbyteros, et orent super eum, inungentes eum oleo in nomine Domini ; et oratio fidei salvabit infirmus, et aleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittuntur. Ergo secundum hec hoc sacramentum duplicem habet effectum ; scilicet alleviationem corporis et remissionem peccati. Et hoc patet in ipso oleo ; est enim mitigativum et sanativum. Et hoc sacramentum est sacramentum nove legis. Ergo in digne suscipiente efficit quod figutat. Ergo quicumque digne suscipit hoc sacramentum, consequitur sanitatem corporis et remissionem peccati. Et hoc manifeste falsum ; multi enim digne suscipientes moriuntur.
Solutio. Dicimus quod in hoc sacramento nullus imprimitur caracter duabus de causis. Prima est, quia hoc sacramentum institutum est ad complectionem penitentie. Unde sicut in sacramento penitentie non imprimitur caracter, ita nec in hoc. Secunda est, quia non est nisi duplex caracter, scilicet caracter discretionis et caracter excellentie. Caracter discretionis datur in baptismo, quo discernuntur fideles ab infidelibus. Caracter excellentie datur in ordine ministris ecclesie, quo excellunt alios. In hoc sacramento non discernitur caracter discretionis, quem, cum fideles omnes habeant, non oportet suscipere in hoc sacramento ; nec est hic caracter excellentie, quia non est hic excellentia aliqua. Dicimus ergo quod quelibet illarum unctionum particularium est sacramentum extreme unctionis ; nec est inconveniens multa esse secundum essentiam in sacramento, dummodo unum sit in significando, sicut in baptismo multa sunt, scilicet aqua et ablutio, passio et caracter, et omnia illa unum sunt sacramentum, quia unum significatum. Similiter in sacramento eucharistie multa sunt, scilicet forma panis et forma vini, et tamen sunt unum sacramentum ab unitate significati. Significant enim corpus Christi misticum, scilicet unitatem ecclesie. Similiter ille unctiones passiones que fiunt in extrema unctione, sunt unum sacramentum, quia significant unum, sciIicet remissionem peccati.
Ad illud quod obiectum est de effectu huius sacramenti, dicunt quidam quod alleviatio corporis infirmi est effectus huius sacramenti, sed non res. Unde non semper efficit hunc effectum, quia non figurat illum.
Vel potest dici quod utrumque est res, non tamen utrum[que] semper consequitur digne suscipiens ; sed remissionem peccati semper consequitur, quia semper utilis est ; sed salutem corporalem non semper consequitur, quia non semper utilis est. Sicut Deus digne penitenti dat bona spiritualia, quia semper utilia sunt, sed non semper dat bona temporalia, quia non semper utilia sunt.
Queritur postea, cum extrema unctio sit sacramentum consummationis, et ita dignius iudicatur quam alia sacramenta, que sunt sacramenta incoa[c]tionis, quar in ipso non apponitur balsamum, sed tantum oleum ; in baptismo vero apponitur balsamum cum oleo.
Ad hoc dicimus quod baptismus et confirmatio sacramenta sunt intrantium, quibus necessari[us] [est] nitor bone conscientie propter se ipsos, qui significatur per oleum, et odor bone fame propter proximos, qui significatur per balsamum cum oleo. Et propter hoc in illis sacramentis est oleum cum balsamo ; sed extrema unctio est sacramentum exeuntium, quibus sufficit nitor bone conscientie ; unde tantum oleo consecrato ab episcopo inunguntur sine balsamo.
Queritur postea utrum ordo sacerdocii de necessitate ad essentiam huius sacramenti exigitur. Videtur quod non, quia ad sacerdotes pertinet baptizare, tamen in articulo necessitatis alius quam sacerdos potest baptizare, eadem ratione, licet extrema unctio ad sacerdotem pertineat, tamen in articulo necessitatis alius quam sacerdos potest hoc sacramentum dare.
Sed contra. Institutum est ab apostolis quod soli sacerdotes dent hoc sacramentum ; ergo nullus alius potest dare hoc sacramentum, quia nullus potest dare hoc.
Quod concedimus. Et non est simile de baptismo, quia ad infusionem gratie que datur in baptismo, homo non operatur nec cooperatur, sed solus Deus. Unde a quocumque detur, verus baptismus est. Sed extrema unctio est sacramentum institutum ad consummationem penitentie, ut quod in penitentia dimissum non est, in extrema unctione dimittatur. Unde sicut in penitentia exiguntur claves quantum ad dimissionem pene temporalis, quas solis sacerdotibus contulit Dominus sicut apostolis. Sacerdotes enim ex vi clavium aliquid faciunt ad dimissionem pene temporalis, ut patet in resuscitatione Lazari, Iohannis, XV, quem solus Deus resuscitavit, sed apostoli solverunt eum ab institis quibus ligatus erat ; [quod] significat quod solus [Deus] resuscitat animam a morte culpe, sed sacerdotes aliquid dimittunt ex vi clavium de pena temporali.
Queritur postea utrum oratio sit de essentia huius sacramenti. Videtur quod sic, quia dicit beatus Iacobus : Orent super eum, ungentes oleo in nomine Domini ; et oratio [fidei] salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus. Sed alleviatio infirmi tam corporalis quam spiritualis de effectu huius sacramenti est. Sed hoc sacramentum habet effectum sive efficienciam suam per orationem ; ergo oratio est de essentia huius sacramenti.
Contra. Dictum est quod ipsa unctio est hoc sacramentum. Sed oratio non est de essentia unctionis ; est enim aliud quam unctio ; ergo oratio non est de essentia huius sacramenti.
Ad hoc dicimus quod sicut de essentia baptismi dicuntur esse tria, scilicet materia et forma verborum et intentio baptizandi, similiter de essentia sacramenti eucharistie dicuntur esse tria, scilicet ordo sacerdotalis, et forma verborum et materia, scilicet panis et vinum ; eodem modo in essentia huius sacramenti dicuntur esse tria, scilicet ordo sacerdotalis, et ordo fidei, et materia, scilicet oleum consecratum ab episcopo. Non est autem oratio ipsa unctio vel pars eius ; sed hoc modo dicitur esse de essencia, quia per ipsam unctionem habet quod sit sacramentum, id est quod similitudinem gerat eius quod figurat et causa existat. Est autem oratio talis : Per istam suavissimam unctionem et suam piissimam misericordiam dimittat tibi Deus quicquid peccasti per visum, et sic de aliis. Non datur autem hoc sacramentum nisi adultis, quia parvuli non indigent remissione[m] peccatorum, quia in baptismo dimissa est originale, et nullum postea actuale addiderunt. Non datur autem hoc sacramentum adultis sanis, quia principalis et proprius effectus huius sacramenti alleviatio est corporalis, que non habet locum nisi in infirmo ; sed dignissimus effectus est remissio peccatorum.
Caput II
Utrum hoc sacramentum debeat iterari.
Secundo capitulo queritur utrum hoc sacramentum debeat iterari. Videtur quod non, quia quatuor sacramenta sunt, in quibus fiunt unctiones, scilicet baptismus, confirmatio, ordo, extrema unctio. Sed tria predicta non iterantur ; ergo extrema unctio non est iteranda.
Item, dicit Augustinus : Iniuriam facit sacramento qui iterat ipsum ; ergo sacramentum extreme unctionis non est iterandum, ne fiat iniuria.
Set contra. Dicit Ambrosius quod quandocumque invalescit morbus, iteranda est medicina. Sed sepe invalescit morbus, quia sepe infirmatur ; ergo sepe iteranda est extrema unctio.
Quod concedimus. Et non est simile de baptismo et confirmatione et ordine, et extrema unctione, quia in illis est caracter, in extrema unctione non est caracter, ut dictum est supra.
Ad auctoritatem Augustini dicimus quod non est iniuria sacramento, si iteretur ubi non est caracter, sicut iteratur sacramentum eucharistie, et iteratur penitentia ; sed si iteraretur ubi est caracter, iniuria fieret ei, aut si iteretur, quia datum est a malo ministro. Auctoritas ergo illa intelligenda est de illis sacramentis, que semper permanent. Illa enim nunquam sunt iteranda. Maxime vero dixit illam Augustinus propter baptisma ; heretici enim baptizatos a catholicis rebaptizabant iterum, et quidam catholici baptizatos ab hereticis rebaptizabant, quorum neutrum faciendum est, quia solus Deus infundit gratiam que datur in baptismo, nec ministri operantur nec cooperantur ad infusionem gratie ; unde non sunt nisi canales. Unde sicut canales non dant pluviam, ita nec ministri dant gratiam. lniuriam ergo facit baptisrno qui iterat ipsum. Videtur enim sentire baptismum meliorern a meliori ministro dari, et ita ponit homines cooperari ad baptismum ; et ita non solum Deum esse qui baptizat seu qui gratiam baptismalem infundit. Diminuit ergo dignitatem baptismi ; et ita iniuriam facit baptismo.
