Tractatus III — Livre IV — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre IV
TRACTATUS TERTIUS
DE SUPERADDICIONIBUS QUAS FECIT DOMINUS IN EVANGELIO
Cum lex Moysi constet ex preceptis moralibus et iudiciis et cerimoniis, et dictum sit de hiis tribus, tercio capitulo dicendum est de superadditionibus quas fecit Dominus in evangelio Mathei, V, et de differentia legis et evangelii. Dividitur autem hoc capitulum in duo capitula.
Primum est inquirere qualiter sit verum quod dicit Dominus, Matheus, V : Non veni legem solvere, sed adimplere etc.
Secundum, que fuerunt addita legi in evangelio.
Caput I
[Qualiter sit verum quod dicit Dominus in evangelio.]
Circa primum videtur Dominus dixisse falsum, cum dicit : Non veni legem solvere, sed adimplere etc. Habetur enim in evangelio Mathei XXVII : Velum templi [s]cissum est. Scissio [veli], ut dicunt sancti, significat scissionem legis. Ergo lex scissa est, sed nonnisi a Deo ; et ita a Christo. Ergo Christus scindit legem ; ergo dissolvit ; ergo solvit.
Item, Christus fuit subiectus legi, ut dicit Apostolus, ad Galatas, IV : Natum ex muliere, factum sub lege. Et fecit contra legem per discipulos, cum in die sabbati vellebant spicas et fricabant manibus. Ille enim facit, cuius auctoritate fit. Ergo cum esset subiectus legi et fecit contra legem, legem solvit.
Item, dicit Augustinus quod peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei ; ergo peccare est vel dicere vel facere contra legem Dei. Sed Christus fecit contra legem Dei per discipulos, qui faciebant sabbatis quod non licebat sabbatis facere ; ergo peccavit.
Item, per se ipsum fecit contra legem Dei, absolvendo adulteram quam lex precipiebat lapidari ; ergo peccavit. Item, lex Moysi dampnabat adulteram ; ergo lex Dei dampnabat adulteram ; ergo et Deus, et ita Christus, quia indivisibilia sunt opera Trinitatis. Christus ergo dampnabat adulteram et absolvebat eamdem simul et semel, quod est impossibile.
Solutio. Christus adimplevit legem per quatuor. Primo, quia reddidit promissa. Promisit enim Abrahe et etiam iuravit quod ei daret terram promissionis, id est terram viventium ; et hanc promissionem implevit, quando per resurrectionem et ascensionem suam suos electos introduxit in terram viventium.
Secundo modo implevit legem, quia umbris veritatem exibuit. Omnibus enim sacrificiis legalibus, que faciebant de animalibus, veritatem exibuit, quando se ipsum in ara crucis optulit. Ipse enim significabatur per omnes istas hostias. Item, circumcisioni veritatem exibuit, quando se ipsum circumcidit ab omni corruptione per resurrectionem suam, et nos per eandem circumcidit in spe, et tandem circumcidet in re. Sabbato similiter litterali veritatem exibuit, quando suis per ascensionem suam sabbatismum eternitatis tribuit.
Tercio modo implevit legem, quia moralibus preceptis cumulum perfectionis addidit, dicens : Audistis quia predictum est antiquis : dilige amicum tuum, ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, et consimilia.
Quarto modo implevit legem, quando asperitatem iuditiorum legalium temperavit, mutans aquam legis in vinum evangelice dulcedinis.
Ad primum ergo dicimus quod solvere legem dupliciter dicitur. Uno modo solvere legem est facere cessare legem ; et hoc modo Christus solvit legem. Alio modo solvere legem est facere contra obligationem legis. Et hoc modo Christus non solvit legem. Non enim fecit aliquid, ad cuius oppo situm teneretur ex lege. Et ita solvitur ad primam obiectionem per distinctionem.
Ad secundum [dicimus] quod Christus fuit subiectus legi. Sed duplex est subiectio, scilicet subiectio voluntaria et necessaria, et voluntaria tantum. Voluntaria subiectione et necessaria subiectus fuit Christus legi quantum ad moralia. Sed tantum voluntaria subiectus fuit legi quantum ad cerimonialia. Unde subiectus fuit iis quantum voluit, et cessare fecit illa, quando voluit, sicut dicitur in evangelio : Ipse erat docens tanquam potestatem habens, et non sicut scribe et pharisei. Illi enim nichil poterant mutare ; sed Christus cerimonialia mutare poterat. Ad hoc enim venerat, ut doceret humanum genus spiritualem cultum Dei et aboleret carnalem. Non sequitur ergo quod solveret legem, licet subiectus esset cerimonialibus, quia non erat eis subiectus nisi quantum et quamdiu volebat.
Preterea, lex vetus quantum ad cerimonialia non erat perpetua, immo data fuit ad tempus, sicut David dicit : Holocaustum et pro peccato non postulasti ; tunc dixi : ecce venio. Ieremias etiam dicit, XXXI : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum etc. Filius ergo hominis, qui dominus erat sabbati, terminavit cerimonialia, quando voluit.
Ad tercio et quarto obiectum dicimus quod facere contra legem dupliciter accipitur. Primo facere contra legem est facere contra id quod est preceptum in lege ; et sic fecit Dominus contra legem. Sed non sequitur : ergo peccavit, quia ipse supra legem erat, sicut dominus papa non peccat, quando ipse facit contra decretalem aliquam, quia eius est mutare decretalem. Secundo modo facere contra legem est facere contra obligationem legis ; et sic Dominus non fecit contra legem, quia non fecit aliquid cuius oppositum teneretur facere ex lege.
Ad ultimo obiectum dicimus quod lex Moysi precipiebat adulteram lapidari ; sed non precipiebat hoc Christo, sed puris hominibus. Unde si puri homines iudicassent eam, condempnassent eam. Christus vero, qui non erat subiectus huiusmodi iudiciis, nisi quantum volebat, absolvit eam, et non condempnavit eam. Quod ergo dicitur : lex Dei condempnavit adulteram, intelligendum est sic : lex Dei precipiebat puris hominibus adulteram lapidari. Et sic patet solutio.
Caput II
Utrum Dominus superaddidit aliqua legi in evangelio.
Secundo queritur utrum Dominus superaddidit aliqua legi in evangelio. Et videtur quod sic, quia ipse dicit quod nisi habundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum celorum. Ergo iustitia evangelii iustitiam superhabundat legis.
Item, Dominus dicit, Matheus, V : Antiquis dictum est : Non mechaberis. Ego autem dico vobis : Omnis qui viderit mulierem etc. Quasi diceret : Plus ego addo. Ergo evangelium addit supra legem.
Set contra. Ezechiel, I, vidit rotam in medio rote, id est novum in vet[eri], et e converso. Ergo quicquid continetur in evangelio continetur in lege ; ergo in evangelio non est facta additio.
Item, dicit Beda : Iusticia legis suo tempore custodita non solum temporalia, sed etiam vitam offerebat eternam. Sed plus non potest facere evangelium ; ergo in evangelio non est facta additio.
Item, super istum locum, ad Romanos, VII : Concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi lex diceret : Non concupisces, dicit Augustinus : Ex concupiscentia omnia mala oriuntur. Bona est ergo lex, que, dum concupiscentiam prohibet, omnia mala prohibet. Et constat quod omnia bona precepit. Ergo omnia bona continentur in decalogo. Sed evangelium non plus facit quam prohibere omnia mala et precipere omnia bona ; ergo non habundat supra legem.
Item, videtur quod evangelium aliquid morale detraxerit legi. Dicit enim Origenes super librum Numer[orum] : Habundat iusticia mea plus quam scribarum et phariseorum ; sed scribis et phariseis non licebat edere de fructibus terre, nisi prius separarent primicias et decimas sacerdotibus et levitis. Ego autem ita abutar fructibus terre, ut sacerdos et altare Dei [non] sentiat, quasi diceret : non habundat. Sed preceptum de decimis non ita stricte observamus, ut veras decimas reddamus, et preceptum erat istud morale, ut dicit Origenes. Ergo evangelium diminutum est respectu legis quantum ad aliquod morale.
Ad hoc solvunt quidam quod in evangelio nichil essentialiter superadditum est legi, sed tantum quod obscurum est in lege, explanatum est in evangelio. Additio ergo illa quam dicitur Dominus fecisse, intelligitur quantum ad expositionem.
Sed hoc videtur contra : Apostolus, ad Hebreos, VII, qui dicit : Lex neminem adducit ad perfectum. Ergo si evangelium nichil habet quod non haberet lex, evangelium neminem adduxit ad perfectum ; quod est manifeste falsum.
Item, in Deuteronomio dicitur XXVII : Maledictus, qui non permanserit in omnibus sermonibus huius legis nec eos opere compleverit. Sed pro consiliis, si non fiant, non maledicitur aliquis. Maledicebatur autem, si non impleret omnes sermones legis ; ergo in lege non erant consilia, et in evangelio multa consilia sunt ; ergo multa addita sunt essentialiter in evangelio, que non erant in lege.
Solutio. Lex vetus dupliciter accipitur et accipiebatur : spiritualiter scilicet et litteraliter sive superficialiter. Spiritualiter, cum intelligitur non tantum cohibere manum, sed etiam animum sive spiritum. Spiritualiter etiam intelligitur, cum sub figuris legalibus intelligitur aliud significari. Litteraliter autem sive superficialiter intelligebatur quantum ad statum generalem. Iudei enim ut in pluribus carnales erant et intelligebant legem cohibere manum tantum, non animum. Unde per hoc preceptum : Non concupisces uxorem proximi tui, non intelligebant prohiberi quamcumque concupiscentiam, sed tantum concupiscentiam progressivam, videlicet illam qua aliquis faciebat quicquid in se erat ad hoc, ut voluntas effectui manciparetur. Similiter, cum dicebatur : Non occides, intelligebant Iudei carnales tantum prohiberi actum et non animum ; et secundum hanc intelligentiam dicit Apostolus, II ad Corinthios, III, quod littera occidit. Et Augustinus quod decalogus est littera occidens. Secundum istam intelligentiam multa addita sunt in evangelio etiam quantum ad precepta, sicut patet hic : Dictum est antiquis : Non mechaberis ; ego autem dico vobis : qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est in corde suo. Hic additum est preceptum de concupiscencia etiam non progressiva. Similiter hic fuit additum : Dictum est antiquis : Diligite amicos vestros ; ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros. Iudei enim carnales intelligebant solum illos esse proximos, qui secundum cognationem carnalem proximi erant. Sed in evangelio intelligitur nomine proximi omnis homo, ut dicit Augustinus. Secundum ergo litteralem intelligentiam legis triplex est additio in evangelio : Prima est consiliorum ; secunda quorumdam preceptorum ; tercia quantum ad explanationem. Sed in antiquo populo erant pauci Iudei, qui intelligerent legem spiritualiter, et illi non pertinebant ad vetustatem, sed potius ad novitatem. Lex enim spiritualiter intellecta et adimpleta innovat eos, sicut mandatum de dilectione proximi dicitur novum in XIII Io[hannis], non ideo quia in novo solo testamento precipiebatur - precipitur enim in veteri - sed quia innovabat hominem. Secundum igitur spiritualem intelligenciam legis tantum est duplex additio in evangelio. Prima est consiliorum ; secunda quantum ad explanationem preceptorum. Essencialis enim addicio quantum ad precepta non est facta in evangelio ; sed consiliorum est facta generalis additio. In lege enim ad litteram non erant consilia, quia populus ille rudis erat. Unde non indicabantur ei opera perfectionis ; et si aliquod consilium erat ibi, sub figura erat, sicut in lege Nazareorum ; non tamen omnia consilia erant ibi etiam figuraliter. Non enim erant in lege figure expresse omnium consiliorum que sunt in evangelio, ut istorum : Neminem in via salutaveritis, et consimilia. Quantum ergo ad precepta lucem plene expositionis addidit Dominus in evangelio ; sed essentialiter addidit Dominus consi[lia].
Ad primam ergo auctoritatem dicimus quod rota est in medio rote, id est novum in veteri, intelligendum est quantum ad ea sine quibus non est salus. Lex enim spiritualiter intellecta continet omnia que necessaria sunt ad salutem ; sed non continet consilia.
Similiter auctoritas Bede intelligenda est. Lex enim spiritualiter custodita, non litteraliter tantum, conferebat vitam eternam, id est meritum vite eterne. Non enim ante incarnationem sancti patres intrabant in paradisum. Lex ergo spiritualiter quantum ad precepta tantum continebat quantum evangelium ; sed non simpliciter.
Sed videtur auctoritas Bede repugnare auctoritati Domini, qui dicit : Nisi habundaverit iusticia vestra etc. Sed iustitia scribarum et phariseorum intelligenda est iusticia legis litteraliter custodite, que sine dubio non conferebat vitam eternam. Beda autem intelligit de iustitia legis spiritualiter custodite ; et sic non est contrarietas.
Similiter dicimus de auctoritate Augustini. Lex enim spiritualiter intellecta omnia mala prohibet, et omnia bona precipit. Unde quantum ad precepta tantum continet quantum evangelium, sed non quantum ad consilia.
Ad auctoritatem Origenis dicimus quod evangelium non est diminutum in aliquo morali respectu legis. Sed cum virtus in medietate consistat quo ad nos, et per circumstancias habeat poni in medio, aliquid fuit aliquando motus alicuius virtutis quod modo non est. Hoc autem accidit propter circumstancias diversas, sicut lapidare adulteram aliquando fuit et modo non est. Eodem modo sine preiudicio melioris sententie dicimus quod decime reddende sunt secundum consuetudinem patrie vel regionis. Unde, si in aliqua regione non reddantur vere decime, nichil deperit virtuti. Intentio enim Domini in preceptis de decimis fuit, ut esset cibus in domo Domini. Unde si alius sit cibus in domo Domini, secundum consuetudinem reddere minus quam decimas veras erit opus s virtutis, non tamen erat opus virtutis in veteri lege, quia levite non habebant alium cibum.
Sciendum autem quod lex dicitur neminem ducere ad perfectum tribus de causis. Prima est, quia nemini ostendit viam perfectionis. In lege enim non erant consilia. Secunda est, quia in pluribus sive secundum generalem statum suum implebatur ex timore servili qui non est perfectorum, sed incipiencium. Tercia est, quia lex etiam spiritualiter impleta ante incarnationem neminem penitus absolvit a culpa et pena ; immo antiqui patres descendebant ad inferos.
Sed hic queritur quare in illa superadditione quam fecit Dominus in evangelio Mathei, [V], solum addidit consilia pertinencia ad mansuetudinem et caritatem, cum similiter alie virtutes habeant sua consilia. Dicit enim : Audistis quia dictum est antiquis : oculum pro oculo, dentem pro dente ; ego autem dico vobis non resistere malo. Sed si quis percusserit te in dext[e]ram ma[x]illam, prebe ei et al[teram]. Ecce consilium mansuetudinis ; et consilium caritatis est : Diligite inimicos, benefacite hiis qui oderunt vos, et orale pro [per]sequentibus vos etc.
Et solutio ad hoc est, quod Dominus ibi docebat discipulos suos, quorum predicatione et doctrina homines erant attrahendi ad amorem Dei. Sed nullo modo alio melius attraherentur quam per mansuetudinem et amorem ; et propter hoc solum ibi addidit consilia. mansuetudinis et amoris. Alibi tamen addidit consilium continencie sicut ibi : Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum celorum. Et consilium de misericordia, sicut ibi : Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes, et da pauperibus. Et istis tribus consiliis habitis, per consequens habentur consilia aliarum virtutum, ut patet in singulis diligenter intuenti.
