Tractatus IX — Livre IV — Guillaume d'Auxerre

Guillaume d'Auxerre - Livre IV

Tractatus IX

TRACTATUS NONUS

 

 

DE PARTIBUS [EIUS] PENITENTIE ET PRIMO DE CONTRITIONE.

 

 

Dicto de penitentia in generali, dicendum est de partibus eius.

Et primo de contritione, circa quam primo videndum est quid sit contritio.

Secundo cuius virtutis motus possit esse contritio.

Tertio de effectu contritionis.

Quarto de quantitate contritionis.

Quinto de continuatione.

Sexto utrum contritio sit motus simplex vel successivus.

 

 

Caput I

[Quid sit contritio.]

 

 Contricio, ut dicunt magistri, idem est [quod] dolor de peccatis. Set secundum hoc queritur quare dolor de peccatis non sit donum Spiritus Sancti, quia dolere de peccatis val[d]e est meritorium ; ergo est a Spiritu Sancto.

Item, [in] Matheo, III, Spiritus Sanctus dicitur columba, quia facit nos gemere pro peccatis.

Item, Spiritus Sanctus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ; ergo sicut timor distinguitur donum Spiritus Sancti, et ita dolor de peccatis debet distingui donum Spiritus Sancti.

Item, timor et dolor sunt due de quatuor passionibus animi ; ergo dolor passio est. Sed passionibus non meremur ; ergo dolere de peccatis non est meritorium ; et ita contritio non est meritoria ; quod falsum est.

Item, Ioele, II : Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Hoc non potest intelligi de scissione anime secundum essenciam, quia anima simplex est, unde scindi non potest ; sed intelligitur de scissione vestis. Peccator enim vestitus est veste peccati, que scindenda est et conterenda et adnichilanda. Sed quando dimissum est peccatum, tunc non est in anima vestis peccati ; ergo tunc nichil est ibi scindendum vel terendum ; ergo postquam dimissum est peccatum, nullus potest conteri, quia non habet in anima quod possit conteri.

Si dicatur quod, licet peccatum dimissum sit, tamen adhuc manent sequele peccati que iterum atterende sunt et scindende, ponamus quod peccatum penitus sit dimissum et quantum ad maculam et quantum ad omnem penam, ita quod nichil remaneat purgandum in anima istius. Sed iste dubitet an ei dimissum sit peccatum. Videtur quod iste non possit conteri, cum nec peccatum nec sequelam peccati habeat. Nichil enim in eo est scindendum aut atterendum ; ergo non tenetur conteri, cum non possit conteri ; et hoc falsum. Tenetur enim dolere de peccato, cum nesciat ipsum esse dimissum sibi.

Item, dicit Augustinus, in libro de doctrina christiana, quod timor est carnifex anime, qui debet punire et torquere animam, ut ab ipsa exeat quasi sanguis. Sed quis est ille sanguis qui debet exire de de anima ? Non enim est corporalis. Si sanguis peccati, qualiter exibit ab anima sanguis peccati, si ibi non est peccatum nec peccati sequela ?

 

Solutio. Ad primum dicimus quod, sicut dicit Ambrosius, Spiritus Sanctus fluvius est, et dona Spiritus Sancti sunt flumina irrigancia terram cordis nostri et sanctificantia et mundantia ab omnibus inquinamentis. Unde cum septem sunt capitalia vicia, septem distinguntur dona Spiritus Sancti, quorum quodlibet directe est contra aliquod capitale vicium. Unde cum timor directe sit contra superbiam, distinguitur donum Spiritus Sancti. Dolor autem de peccato non est directe contra aliquod capitale vitium, sed contra omnia. Unde non distinguitur per se unum donum Spiritus Sancti.

Preterea, dolor annexus est timori, et annexus est scientie, quia qui addit scientiam, addit et dolorem. Unde non distinguitur unum donum per se.

Ad secundo obiectum dicimus quod, sicut delectatio quandoque motus dicitur, quo quiescimus in re delectabili cui annexa est quedam passio mulcebris, similiter ipse dolor quandoque dicitur motus ille quo detestamur peccata, cui annexa est tristitia passio, et quandoque ipsa passio. Et secundum hoc solvitur per distinctionem.

Ad tercio obiectum dicimus quod scindenda est vestis peccati aliquando quantum ad essenciam peccati, aliquando quantum ad sequelam. Quantum ad essentiam peccati, sicut cum aliquis, antequam dimittatur ei peccatum, dolet et atteritur ; et sic preparat se ad hoc, ut scindatur et adnichiletur peccatum secundum essentiam. Sed si peccatum dimissum sit, tunc scinditur per contritionem sequela peccati. Si vero peccatum sit dimissum et quantum ad maculam et quantum ad penam, adhuc scindenda est carnalitas que remanet, ut fiat homo magis ac magis spiritualis. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam. Unde sciendum quod peccator ex toto est carnalis, sancti qui sunt in patria ex toto sunt spirituales, sed sancti qui sunt in via partim carnales, partim spirituales ; et potest in eis magis ac magis atteri ac mortificari carnalitas, sicut dicit Apostolus, ad Colossenses, III : Mortificate membra vestra super terram. Et alibi : Michi mundus crucifixus est, et ego mundo. Et in Canticis, V : Nuntiate dilecto quia amore langueo. Quanto enim magis homo diligit Deum, tanto magis invalescit, in quantum est spiritualis, et magis languet, in quantum est carnalis. Unde bene dicit : Amore langueo quantum ad veterem hominem et carnalem. Idem enim est in subiecto homo carnalis et spiritualis. Ista ergo carnalitas semper est scindenda ; et iste est sanguis, de quo loquitur Augustinus, qui debet exire de anima per timorem carnificem ; et cum exit ab ipsa anima carnalitas, propter huiusmodi exitum aliquando exeunt lacrime exteriores. Compatitur enim corpus anime, et e converso. Quidam enim motus sunt ab anima in corpus, quidam a corpore in animam, ut dictum est superius.

 

Set obicitur contra predicta. Videtur enim quod contritio non sit dolor de peccatis, quia, cum anima conteritur, non est peccatum in ipsa, quia dimissum est iam per infusionem gratie. Sensus autem non est nisi presentium actualiter. Ergo cum peccatum non est presens, non sentitur. Sed dolor est sensus rei nocive ; ergo cum anima conteritur, non est in ea dolor de peccatis ; et ita contritio non est dolor de peccatis ; vel non potest anima conteri de peccato, quando dimissum est.

 

Ad hoc dicimus quod duplex est sensus, scilicet corporalis et spiritualis. Corporalis exigit rem presentem actualiter, quia sensus tempus exigit. Sed intellectus est supra tempus. Unde sensus spiritualis non exigit rem presentem actualiter ; sed sufficit quod presens memorie. Unde cum peccatum est in memoria, potest anima dolere de peccato preterito. Memoria enim testis est in iudicio spirituali, sicut dictum est supra, et etiam melius potest dolere de peccato preterito quam de peccato presenti, quia melius sentit fetorem peccati, quando dimissum est, quam quando dimissum non est, quia, quando dimissum est, tunc anima habet odoratum spiritualem bene dispositum, ita quod potest sentire fetorem peccati, et per hoc abhorrere peccatum. Sed quando est in peccato, tunc non sentit fetorem peccati. Demones enim abstulerunt ei odoratum spiritualem, sicut dicit Dominus per Ezechielem, XXIII : Nasum tuum et aures tuas precident. Item fetidus homo non bene sentit fetorem. Unde anima existens in fetore peccati non bene sentit fetorem peccati, nec potest perfecte sentire [nisi] per viam nature, sicut dicit Amos, : Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum usque ad na[u]res vestras ; et non redistis ad me.

 

 

Caput II

Quid sit contritio [et cuius virtutis sit motus.]

 

Secundo capitulo proceditur sic. Cum dictum est quod contritio est dolor de peccato, adhuc tamen non est plene discussum quid est contritio et cuius virtutis sit motus. Dicitur enim quod in iustificatione impii quatuor sunt. Primum est infusio gratie. Secundum motus liberi arbitrii. Tercium contritio. Quartum peccati remissio.

Et sicut queritur de motu liberi arbitrii cuius virtutis sit, an solius fidei, an possit esse alterius virtutis, ita questione dignum est cuius virtutis motus possit esse contritio. Et videtur quod timoris, quia per timorem punit anima se. Sed in iudicio spirituali timor est carnifex, ut dicit Augustinus. Ergo timor est puniens proprie, et contritio puniens proprie ; ergo contritio est timor vel motus timoris.

Item, dicatur ad presens quod motus liberi arbitrii qui est in iustificatione impii, sit solius fidei et primus motus. Post motum fidei in via gaudii est motus spei. Si ergo primus motus post motum fidei in via gaudii est motus spei, ergo primus motus post motum fidei in via meroris est motus timoris. Sed primus motus post motum fidei in via meroris est contritio ; ergo contritio est motus timoris. Timor autem et spes sunt due mole eque distantes a fide.

 

Sed probatur quod non sit motus timoris, quia penitentia timore concipitur, ut dicit auctoritas ; ergo penitere non est motus timoris, et conteri est penitere ; ergo contritio non est motus timoris.

Item, probatur quod contritio est motus ire per zelum, quia per contritionem insurgit anima ad destruendum in se vicia ; sed proprie per iram zelum insurgit anima ad destruendum vicia in se. Unde : Irascimini, et nolite peccare. Ergo contritio est motus ire per zelum.

Item, probatur quod contritio est motus prudentie spiritus, quia dicit Apostolus, ad Romanos, VIII : Prudentia spiritus vita et pax. Et proprie loquitur Apostolus. Ergo prudentia spiritus est qua proprie pacificamur Deo et reconciliamur. Sed proprie per contritionem pacificamur et reconciliamur Deo ; ergo contritio est motus prudentie spiritus.

Item, videtur quod contritio sit motus fidei, quia dicit Augustinus quod credere est primus motus omnium virtutum. Ergo primus motus secundum viam delectationis vel gaudii est in fide ; ergo primus motus secundum viam meroris est in fide ; et contritio est primus motus secundum viam meroris ; ergo contritio est in fide.

 

Solutio. Contritio dupliciter accipitur. Potest enim dici contritio motus quo anima imperat se puniri pro peccato. Et sic contritio est purus actus. Vel potest dici contritio actus cui annexa est passio, et secundum hoc contritio est dolor de peccato. Secundum autem quod contritio purus actus est, motus est prudentie spiritus, que, sicut supra dictum est, tangit omnes cordas cithare et imperat omnibus virtutibus dolere et lugere pro peccatis. Ipsa enim [dictat] et diffinit quid fiat de peccatis, et quantum sit dolendum, et quando, et sic de aliis. [Unde] dicimus quod non omnis dolor est satisfactorius, sed solum ille qui imperatur a prudentia spiritus intuitu reconciliationis vel emende vel satisfactionis. Et per hoc patet solutio ad ultimo obiectum. Dolor enim qui est in fide non est reconciliatio, nisi sit imperatus a prudentia spiritus, que cavet pericula omnium aliarum virtutum.

 Ad primum ergo dicimus quod timor dicitur carnifex, quia penitentia timore concipitur, et quia prudentia spiritus imperat timori ut lugeat ; et etiam timor aliquando movet prudentiam spiritus ad hoc ut imperet aliis virtutibus, ut lugeant et doleant de peccatis sibi oppositis.

Eodem modo dicimus ad secundo obiectum. Una enim virtus imperat alii, et e converso.

Ad istud quod obicitur, quod contritio est motus ire per zelum, concedimus quod aliquando est ita, sicut cum prudentia spiritus, mediante iusticia sive ira per zelum, movet animam ut irascatur per zelum viciis et insurgat contra ea. Et in tali casu contritio est motus ire per zelum. Sed hoc non est generale. Unde non est verum quod quelibet contritio sit motus ire per zelum. Sed cum dictum sit modo quod non omnis dolor est reconciliatorius, sicut ille qui est in fide et non est imperatus a prudentia spiritus, videtur secundum hoc quod non omnis dolor qui est ex gratia est satisfactorius, cuius oppositum dictum est supra.

Et ad hoc dicimus quod non sunt opposite iste due : Omnis dolor qui est ex gratia est reconciliatorius. Non omnis dolor etc, quia affirmatio intelligitur pro speciebus doloris. Hec autem : Non omnis dolor qui est ex gratia etc., intelligitur pro individualibus doloribus. Unde non omnis dolor in numero reconciliatorius est, sed solum ille quem imperat prudencia spiritus intentione satisfaciendi vel emende vel remissionis peccatorum, vel generaliter intentione reconciliativa. Imperat autem prudentia spiritus cuilibet virtuti dolere de peccato suo sive de vitio sibi opposito.

 

Sed videtur quod non omnis virtus doleat de peccato, quia dicunt Aristoteles et Augustinus quod qui continet et in hoc letatur, continens est ; qui autem continet et in hoc tristatur, incontinens est. Sed velle continere, quantum in se est, non habet gaudium vel delectationem. Sed tunc gaudet anima, quando videt munditiam in se ; ergo delectatio que est in continentia, in sola visione est vel cognitione ; similiter et delectationibus aliarum virtutum ; ergo in solis virtutibus cognoscitivis est delectatio ; ergo et contrarium, scilicet dolor solum estin virtutibus cognoscitivis ; non ergo quelibet virtus dolet de peccato sibi opposito.

Item, dolor est sensus rei nocitive. Sed non est sensus sine perceptione, nec perceptio sine cognitione ; ergo non est dolor nisi in cognitione ; ergo cum non omnis virtus sit in cognitione, non est dolor in omni virtute.

 

Solutio. Ad hoc dicimus quod sicut caritas habet suam delectationem, sed illa habet ortum a fide - unde delectatio prim[o] est in fide, sed ab illa creatur alia delectatio numero que est in caritate - et ita dolor primo est in fide vel in aliqua virtute cognoscitiva, sed ab illo dolore derivatur alius dolor numero in virtute que est sita in affectu ; unde virtutes que sunt in affectu gaudium et dolorem habent, sed hoc habent ab intellectu ; et hoc patet in spe et timore. Spes enim non habet gaudium nisi ex fide. Est enim spes exspectatio futuri boni, que secundum se non habet gaudium, sed in quantum exspectans credit se habere istud bonum. Similiter timor, qui est exspectatio futuri mali non habet dolorem secundum se, sed in quantum timens suspicatur istud malum sibi eventurum. Unde si sic diffiniatur timor : Timor est exspectatio futuri mali, diffinitur per essenciam. Si vero sic : Timor est suspicatio futuri mali, diffinitur per causarri. Et si timor diffiniatur per essentiam, dicetur : Timor est exspectatio separationis a Deo que potest evenire. Si vero per causam, dicetur sic : Timor est suspicatio huius separationis.

 

Ad primum igitur patet solutio per predicta. Licet enim dolor non sit nisi per cognitionem, tamen non est in solis virtutibus cognoscitivis.

Ad secundum dicimus quod hec diffinitio : Dolor est sensus rei nocive, per causam est ; et bene concedimus quod causa doloris est in sola cognitione, nec est in affectu, nisi secundum quod affectus iam est in cognitione.

 

 

Caput III

De effectu contritionis.

 

Circa tercium capitulum queritur de effectu contritionis. Et dicunt quidam quod effectus unus contritionis est obligationem pene eterne solvere et commutare penam eternam, que debetur peccato mortali ; in penitentiam temporalem. Sed quod iste effectus solius gratie sit et non contritionis, ostensum est supra in questione de iustificatione impii. Volunt tamen probare quod contritionis sit, quia solius gratie sit. Solus ergo Deus per gratiam absolvit istum a pena eterna. Demonstretur ergo aliquis reprobus qui iustificetur. Modo Deus absolvit istum a pena eterna ; ergo vult istum absolvere a pena eterna ; ergo vult istum liberare a pena eterna ; et hoc falsum, quia iste reprobus est. Unde Deus vult istum punire pena eterna.

Sed hec obiectio eque est contra eos sicut pro ipsis, quia si contritio liberat istum vel absolvit a pena eterna, ergo Deus per contritionem liberat istum vel absolvit a pena eterna. Deus enim est causa contritionis ; ergo Deus per contritionem liberat istum vel absolvit a pena eterna.

 

Dicimus ergo quod precedens obiectio contra omnes est. Unde dicimus quod sola gratia que expellit peccatum mortale solvit obligationem pene eterne, que est immediatus effectus peccati mortalis. Dicimus autem quod hec est duplex : Deus vult istum absolvere a pena eterna, quia, si absolvere liberare sit a pena eterna, falsa est. Si vero sit liberare a vinculo hoc presenti vel ab istis peccatis presentibus quibus debetur pena eterna, vera est. Et tunc non sequitur : Ergo vult liberare istum a pena eterna. Non enim vult istum liberare a peccatis futuris de quibus non penitebit. Voluntas autem liberandi respicit simpliciter futurum. Sed bene sequitur : Ergo vult istum liberare a malis presentibus quibus debetur pena eterna. Vel vult liberare a pena eterna, quantum in se est. Unde per hoc apparet misericordia Dei, qui semper, quantum in se est, semper vult liberare hominem ab omni peccato, salvo tamen libero arbitrio.

 

Licet autem contritio predictum effectum non habeat, habet tamen multos alios.

Primus effectus eius est liberare a vestigiis peccati, scilicet ab oscuritate visus, et aliis que significate sunt institis quibus ligatus erat Lazarus, quando resuscitatus fuit. Liberat autem ab illis et per modum cause efficientis et per modum meriti, sicut dictum est. Quod autem per modum meriti liberet, patet quia etiam alius homo alii meretur remissionem peccati et relaxationem a pena. De condigna autem pena quam Deus taxavit illi, aliquid remittetur ex vi clavium vel ex meritis ecclesie. Unde et ex meritis propriis homo liberatur a peccati vestigiis.

Secundus effectus contritionis est quod ipsa est satisfactoria pro pena.

Tercius est pax et tranquillitas mentis. Quanta enim anima magis ac magis atterit se et punit, tanto magis in se pacem habet, et osculantur se in ipsa iusticia et pax. Per luctum enim venitur ad mundiciam cordis, et per mundiciam cordis ad pacem.

Quartus effectus est absolutio. Per plures enim contritiones absolvitur anima a debito pene, ita quod postea sentit et scit scientia experimenti se esse absolutam et habet arras premii sui, scilicet iocunditatem quandam spiritualem.

Quintus effectus est, quod ipsa facit animam immediate se habere ad Deum, sicut dictum est supra, Mathei, III : Penitentiam agite, appropinquat enim regnum celorum.

 

Set obicitur. Ponatur quod iste perfecerit penitentiam condignam taxatam a Deo ; sed sacerdos maiorem condigna adiunxerit ; iste, si decederet, statim evolaret ; ergo nullius pene debitor est.

Contra. Adhuc tenetur penitere secundum preceptum ecclesie ; ergo adhuc est debitor pene. Si dicatur quod absolutus est quantum ad forum Dei et suum, non quantum ad forum ecclesie, videtur quod non sit absolutus quantum ad forum suum, quia adhuc tenetur ascendere ad tribunal mentis sue.

 

Solutio. Sine dubio absolutus est quantum ad forum Dei et suum, nec tenetur iudicare se illo iudicio quod dicit Augustinus, quia conscientia sua non accusat ipsum, tamen debitor est pene quantum ad forum ecclesie ; nec valet hec argumentatio : Iste, si decederet, statim evolaret ; ergo non est debitor pene. Addendum enim esset : Non est debitor pene quantum ad Deum, secundum cuius forum statim evolat, cum decedit.

 

 

Caput IV

De quantitate contritionis.

 

Circa quartum capitulum queritur de quantitate contritionis, de quo dicit Ieremias, VI : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Ergo nisi tantus sit vel maior sit dolor de peccato, quantus est dolor matri de unigeniti morte, non est vera contritio.

Item, vita spiritualis in infinitum est melior quam vita corporalis ; ergo in infinitum magis tenetur aliquis diligere vitam suam spiritualem quam vitam corporalem unigeniti sui ; ergo in infinitum magis tenetur dolere de morte sua spirituali, scilicet de peccato, quam de morte corporali unigeniti sui. Sed de morte unigeniti flet lacrimis habundantissimis ; ergo nisi fleat pro peccato suo lacrimis habundantissimis, non est vere contritrus ; et hoc est falsum.

 

Ad hoc dicunt quidam quod hec argumentatio non valet : Iste tenetur diligere magis. vitam spiritualem quam vitam corporalem unigeniti sui ; ergo magis tenetur dolere de peccato suo quam de morte unigeniti sui. Proponit enim quod est virtutis, scilicet diligere, et concludit quod non est virtutis, scilicet dolere, quia dolor non est meritorius, cum sit passio, quia passionibus non meremur. Sed concedunt quod tenetur velle magis dolere de peccato suo quam de morte unigeniti sui ; et velle dolere meritorium est.

Sed hec solutio nulla videtur esse, quia gaudere de bono meritorium est. Unde [ad] Philippenses, IV : Gaudete in Domino semper. Et : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Ergo tristari de malo est meritorium.

Item, Matheus, V : Beati qui lugent. Ergo lugere est meritorium ; ergo et dolere.

 

Quod concedimus. Nec dolor est pura passio, ut dictum est supra. Dicimus ergo quod in infinitum magis diligenda est vita spiritualis quam vita corporalis ; et concedimus quod ille qui conteritur magis dolet et luget dolore et luctu interiori pro peccatis suis quam pro morte corporali unigeniti sui. Et hoc necesse est, quod anima magis lugeat in vita spirituali quam aliquis doleat de morte corporali unigeniti sui. Sed non est necesse quod magis lugeat luctu corporali et exteriori, sed luctu spirituali magis luget et magis punitur anima. Exit enim per luctum spiritualem quasi quidam sanguis ab anima, scilicet carnalitas et vestigia peccati. Et est simile de cupiditate et caritate, quia caritas magis diligit Deum quam cupiditas aurum et argentum ; cupiditas magis movet istum ad opera exteriora quam caritas moveat subiectum suum ad opera interiora ; et hoc est, quia cupiditas videt quod diligit, caritas vero non [videt] ; sed ad opera interiora et spiritualia magis movet caritas.

 

 

Caput V

De continuatione contritionis.

 

Circa quintum capitulum queritur de continuatione contritionis, utrum semper teneamur conteri de dolore. De penitentia enim exteriori non est questio, quia non semper tenemur facere penitentiam exteriorem. Si enim alicui probabiliter dictet conscientia quod absolutus penitus sit a pena, non tenetur penitentiam exteriorem agere. Sed de penitentia interiori, scilicet de contritione, questio est scilicet utrum semper teneamur conteri.

 

Et probatur quod sic, quia dicit Augustinus quod propositum vere penitentis est, quod semper doleat et quod non semper doluisse doleat. Ergo semper debet homo conteri et dolere.

Item, in Ecclesiastico, V : De propiciatu peccatorum noli esse sine metu. Ergo semper timendum est ne peccata [non] sint dimissa ; ergo est semper dolendum.

Item, dicit Gregorius quod anchora mentis pondus timoris. Sed mens nunquam debet esse sine ancora ; ergo nunquam debet esse sine pondere timoris ; ergo nec sine timore ; ergo nec sine dolore.

Item, precepit Dominus, Levitici, V[I], aves offerri sibi ; et inter aves elegit turtures et columbas, que gemitum habent pro cantu. Aves autem significant viros contemplativos ; ergo viri contemplativi gemitum habent pro cantu, vel dicuntur habere ; ergo et viri contemplativi, qui sunt viri perfecti, dolere debent de peccato ; ergo illi qui sunt in perfecta caritate, dolere debent de peccato ; multo forcius et illi qui sunt in imperfecta caritate, dolere debent ; ergo semper dolendum est de peccato.

 

Contra. Dicit beatus Bernardus : Dolor bonus est, si non sit continuus ; mel enim absinthio admiscendum est ; ergo non est semper dolendum.

Item, dicit beatus Iohannes, I Iohannis, IV : Perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor penam habet. Ergo qui habet caritatem perfectam, non habet penam, ergo nec timorem, ergo nec dolorem ; ergo non semper est dolendum de peccato.

Item, aliquis est qui nullum peccatum habet nec in actu nec in conscientia ; ergo non sentit aliquod nocitivum in se. Sed dolor est sensus rei nocitive ; ergo nec talis habet dolorem, nec habere potest, quamdiu est in tali statu ; ergo non semper dolendum est de peccato.

 

Solutio. Semper dolendum est de peccato, id est bonum est semper dolere, non tamen continue, sed horis statutis, sicut dicit Apostolus, I [ad] Thessalonicenses, V : Sine intermissione orate, id est horis statutis. Et sic intelligenda est auctoritas Augustini, quod penitens semper doleat, scilicet horis determinatis, et in omni statu sive perfectionis sive imperfectionis, tamen continue, sicut dicit beatus Bernardus : Mel enim dimiscendum est absinthio. Moli enim debet christianus inter duas molas, scilicet inter spem et timorem. Si enim semper timeret, caderet in desperationem. Si semper speraret, posset elevari in presumptionem.

Ad hanc autem auctoritatem : De propiciatu peccatorum noli esse sine metu, distinguendus est duplex metus sive timor, scilicet timor dubitationis et timor ignorantie. Aliquis enim dubitat se habere peccatum, qui non habet aliqua signa quod dimissa sunt ei peccata ; et iste habet timorem torquentem ipsum ; tamen timor ille bonus est. Et aliquis est qui scit scientia experimenti sibi dimissa esse peccata ; habet enim signa aliqua et aliquam pregustationem dulcedinis Dei, tamen ignorat ignorantia cognitionis se non habere peccatum ; unde scit scientia experimenti, ignorat autem scientia cognitionis. Unde Gregorius : Si scimus nos - suple : habere virtutes - superbimus. Si ignoramus, gratias non agimus. Unde nichil aliud restat, nisi ut sciendo ignoremus et ignorando sciamus. Cum ergo aliquis scit scientia experimenti sibi dimissa esse peccata, tamen quia nescit scientia cognitionis, habet adhuc timorem ignorantie. Sed huiusmodi timor non est penalis, immo mulcebris. Unde istum timorem non expellit perfecta caritas, et [de] tali timore intelligitur hic : De propitiatu peccatorum noli esse sine metu. Timorem autem dubitationis expellit perfecta caritas ; ille enim penalis est.

Ad ultimum dicimus quod, licet in isto non sit peccatum nec in actu nec in conscientia, tamen est in suspicatione. Suspicatur enim se posse habere peccatum quod non habet ; et ita quodam modo sentit rem noci[ti]vam, et ex hoc sensu est timor et dolor ; unde talis bene potest dolere.

 

Set obicitur contra istud quod dictum est quod non semper dolendum est de peccato, id est non quolibet tempore continue. Videtur enim quod semper dolendum sit, quia conteri de peccatis est secundum se bonum, quia conteri est cum gratia teri ; ergo semper conteri de peccatis est bonum.

Item, si homo semper conteretur, semper moveretur ex caritate et semper mereretur ; ergo semper conteri de peccatis semper est meritorium ; ergo est bonum ; ergo in quolibet tempore continue dolere de peccato bonum est ; ergo semper dolendum est de peccato ; quod est contra predicta.

Item, semper diligere Deum bonum est, et semper sperare in Domino bonum est ; ergo et semper timere Deum bonum est ; eadem ratione semper conteri est bonum.

Item, gaudere semper in Domino est bonum ; hoc enim est in Christo homine et in angelis. Unde Apostolus, [ad] Philippenses, IV : Gaudete in Domino semper. Eadem ratione semper timere Deum vel semper dolere de peccato est bonum.

 

Sed probatur quod nec semper sperare in Domino bonum est, nec semper timere in quolibet tempore continue, quia precipitur in Deuteronomio, XXIV : Non accipies loco pignoris superiorem et inferiorem molam. Iste due mole sunt timor et spes ; ergo non habet pignus vel arras vite eterne qui tantum alteram habet. Ergo non est bonum semper sperare nec semper timere. Qui enim semper sperat vel timet, facit contra illud preceptum Deuteronomii, cum non sit inter duas molas. Spes enim luxuriatur in presumptionem, nisi reprimatur per timorem.

Forte dicet ad hoc quod [qui] sperat semper, timorem habet in habitu, licet non in actu. Unde spes illa non luxuriatur in presumptionem, quia hoc impedit timor habitus. Sed contra. Timor in solo habitu existens non agit ; ergo non reprimit spem. Inde sic : si iste semper sperat habens timorem in habitu, nunquam timet ; et si nunquam timet, timor eius nunquam agit, nunquam reprimit spem ; ergo a primo : si iste semper sperat, nunquam reprimitur spes eius in timore ; et si nunquam reprimitur, presumit ; et si presumit, peccat mortaliter ; ergo a primo : si iste sperat semper, peccat mortaliter ; ergo semper sperare non est bonum ; eadem ratione nec semper conteri est bonum.

 

Quod concedimus, secundum quod semper conteri est in quolibet tempore continue conteri.

Ad primo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : Conteri de peccatis est secundum se bonum ; ergo semper conteri de peccatis est bonum. Sed debet inferri : Ergo conteri de peccatis est semper bonum, ut ad idem fera[n]tur determinationes in prima et in conclusione. Similiter non valet hec argumentatio : Si homo semper contereretur, semper mereretur ; ergo semper conteri est meritorium, quia in prima proponit sub conditione, et concludit simpliciter. Sed si concluderet sub conditione, bene teneret hoc modo ; ergo semper conteri est semper meritorium, si est. Sed impossibile est quod aliquis semper conteratur, quia discreta est caritas, et non semper movet ad dolorem nec semper ad gaudium, sed quandoque sic, quandoque non sic. Habent enim animalia oculos ante et retro, ut habetur in Apocalypsi, IV ; per anteriores considerant gaudia eterna, [per] posteriores considerant peccata sua et dolent. Et per hoc patet solutio ad tercio obiectum. Non enim semper sperare bonum est, nec semper timere bonum. Unde in Cantico, VI : Averte oculos tuos, quoniam ipsi me advolare fecerunt. Letetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

Ad ultimum dicimus quod semper gaudere in Domino bonum est angelis, qui semper gaudent, sed non est bonum viatori. Impossibile enim est quod semper gaudeat, sicut esse in via est bonum, non tamen esse in via in eternum. Hoc enim est impossibile ; ergo nec semper gaudendum, nec semper dolendum. Sed quanta tempore et toto gaudendum sit, et quanta et [toto] dolendum, non determinat ars, sed caritas, que certior est omni arte.

 

 

Caput VI

Utrum motus contritionis sit successivus.

 

Ultimo capitula queritur utrum motus contritionis sit successivus aut simplex. Probatur quod non successivus, quia, si est successivus, cum nullum successivum sit in termina sui, ergo contritio non est in suo termino iniciali. Sed terminus inicialis contritionis est in infusione gratie ; ergo in infusione gratie non est contritio ; cum ergo Deus infundit gratiam isti, iste non conteritur ; ergo non penitet ; ergo Deus infundit gratiam, non penitenti ; quod est impossibile, quia, ut dicit Augustinus : Quod Deus infundit gratiam, hoc est misericordie, sed quod penitenti, hoc est iusticie.

Item, si contritio est successiva, queritur quare. Si propter hoc quod est motus, ergo cum cogitare de Deo sit motus, erit cogitatio de Deo successiva.

 

Sed contra. Id quod movetur est simplex, scilicet anima, et illud in quod movetur simplex, scilicet Deus, et non est spacium, quia Deus ubique est ; ergo motus ille est simplex.

Item, in motibus successivis primo transitur una pars, postea alia, ut patet in motu locali et alteratione ; sed in cogitatione de Deo non est sic. Non enim prius cogitat anima de luna et postea de sole, postea de firmamento, postea de empireo, postea de Deo. Ergo cogitatio de Deo non est successiva ; ergo nec contritio.

 

Sed contra. Dicitur pro regula quod omnis motus successivus, et contritio est motus ; ergo contritio est successiva.

Item, contritio commetitur se tempori ; durat enim per aliquantum tempus ; ergo est successiva.

 Item, contritio est adnichilatio veteris hominis ; sed vetus homo successive atteritur et adnichilatur ; ergo contritio passio est successiva ; ergo contritio accio est successiva.

 

Solutio. Ad hoc dicimus sine dubio quod omnis motus anime rationalis, in quantum rationalis, est simplex et instantaneus, et est totus in instanti. Sed bene potest esse quod aliquis motus anime, qui est a potentia que corpus exigit, sit successivus, sicut forte iudicare de rebus visis que successive videntur, successivum est. Sed motus qui est tantum spiritualis, simplex est et non successivus. Unde dicimus quod motus contritionis non est successivus.

 

Et ad primo obiectum dicimus quod hec regula : Omnis motus successivus, intelligitur de motibus corporalibus.

Ad secundum dicimus quod hec est falsa : Contritio co[m]metitur se tempori, quia proprie co[m]metiri se tempori est habere partem, et non totam essentiam simul, sicut tempus habet partem post partem, et non totam essentiam simul. Contritio vero sive motus contritionis totus est in instanti. Sed verum est quod est in tempore, sed non propter hoc successivus, sicut anima in tempore est, sed non propter hoc successiva.

Ad ultimum dicimus quod in motu contritionis duo sunt. Est enim ibi dolor spiritualis quidam, qui causat contritionem actionem, per quam conteritur ve[t]us homo. Id enim quod est spirituale debet regere et corrigere quod est animale ; et ille dolor simplex est. Contritio vero actio composita est et successiva, sicut et contritio passio. Simplex enim causa est compositi, sicut dilectio Dei que est simplex, [est] causat motus exteriores qui compositi sunt, sicut ire ad ecclesiam vel huiusmodi. Quod autem sint duo dolores spirituales et contritio et actio, patet in Domino, Luce, XIX, qui videns civitatem fievit super illam. Unde habuit dolorem spiritualem de peccatis aliorum et non habuit contritionem, quia nichil vetustatis erat in ipso quod esset conterendum.