Tractatus XIV — Livre IV — Guillaume d'Auxerre
Guillaume d'Auxerre - Livre IV
TRACTATUS QUARTUSDECIMUS
DE ADIUNCTIS PENITENTIE
[I. DE CLAVIBUS]
Dicto de penitentia et de quibus agenda est penitentia, dicendum est de adiumentis penitentie, scilicet de clavibus et de relaxationibus.
Et primo de clavibus.
Circa quam questionem primo videndum est quid sit clavis et quot sint claves.
Secundo de generali usu clavium, scilicet qualiter intelligendum sit quod dixit dominus Petro, Mathei, XVI : Quecumque ligaveris super terram etc.
Tercio que persone habeant claves.
Quarto, pauca theologice dicamus de illo speciali usu clavium : excommunicatio et absolutio.
Caput I
[Quid sit clavis et quot sint claves.]
Circa primum upitulum sic proceditur super illum locum Mathei, XVI : Tibi dabo claves regni celorum. Dicit auctoritas quod due sunt claves, scilicet scientia discernendi lepram a lepra, et potestas ligandi et solvendi.
Sed videtur quod scientia discernendi non sit clavis, quia scientie non est nisi discernere ; sed per huiusmodi discernere non claudit aliquis nec aperit alicui regnum celorum. Talem enim discretionem habent multi laici et multi clerici ; tamen per illam non claudunt nec aperiunt ; ergo scientia discernendi non est clavis.
Item, Deus solvit dimittendo culpam et penam eternam ; ligat non dimittendo. Unde in Psalmo : Dirupisti vincula mea, id est vincula peccati. Sacerdos ligat et solvit tripliciter. Primo quia solutum vel ligatum ostendit, sicut sacerdos in veteri lege non mundabat, sed mundatum vel leprosum ostendebat. Ostendit autem ligatum vel solutum verbo et facto. Verbo, cum dicit peccata dimissa esse vel non dimissa ; facto, cum recipit ad sacramenta, vel non recipit. Secundo modo ligat, cum penam iniungit ; solvit, cum aliquid de penitentia dimittit. Tercio modo ligat et solvit, cum excommunicat et absolvit. Et alios usus non habet sacerdos circa penitentem nisi istos ; ergo nec claudit, nec aperit nisi istis tribus modis. Sed hoc totum fit per potestatem ligandi et solvendi ; ergo scientia discernendi non est clavis.
Item, tria ad hoc exiguntur ut aliquid bene fiat, scilicet potestas et scientia et voluntas. Sed duo prima sunt claves ; ergo et tercium. Et videtur rnagis de tercio, quia per potestatem et scientiam assimilatur sacerdos Patri et Fili[o], per voluntatem Spiritui Sancto, cui magis attribuitur peccatorum remissio ; ergo voluntas pocius dicenda est clavis quam potestas et scientia.
Item, cum per bonam vitam aperiat sibi aliquis regnum celorum unde in Canticis, VIII : Si hostium est, pingamus illud tabulis cedrinis - ergo debet esse bona vita clavis. Similis est obiectio de dotrina predicationis et dispensatione sacramentorum.
Ad primum dicunt quidam quod unica est clavis in essentia, sed due sunt propter duo officia, scilicet propter discernere, et propter ligare et solvere, sicut eadem est differentia constitutiva et divisiva, sed alterius constitutiva et alterius divisiva, sicut dicit Augustinus, quod eadem est ratio in essentia superioris et inferioris ; sed propter diversos usus diversis vocabulis nuncupatur. Sed hec solutio nulla videtur esse, quia scientia, cuius est discernere, aliud est in essentia quam potestas ligandi et solvendi. Quod patet, quia in aliquo est scientia discernendi, in quo non est potestas ligandi atque solvendi, et e converso.
Alii dicunt quod una est clavis, scilicet potestas ligandi et solvendi, sed scientia dicitur clavis, quia exigitur ad bonum usum clavis. Unde dicunt quod scientia discernendi est quasi corrigia clavis, et bona vita sicut manubrium ; sed secundum hoc methaphorice et improprie locuti essent sancti qui dixerunt quod scientia discernendi est clavis.
Item, probatur quod per scientiam discernendi solvitur aliquis et ligatur. Peccator enim ligatus est, sicut dicitur in Osee, IIII : Ligavit eum spiritus in alis suis. Est autem ligatus quantum ad intellectum et affectum. Si enim non haberet illos ligatos, volare posset spiritualiter. Solvitur autem intellectus, cum in confessione ostendit sacerdos peniten[t]i quantitatem peccati sui et quanta pena debeatur huic peccato, quanta illi.
Et sic huiusmodi discretione quodam modo aperitur ei regnum celorum, si velit penitere, et clauditur, si nolit. Ergo scientia discernendi claudit et aperit ; ergo est clavis.
Quod concedimus. Claudit enim et aperit quodam modo, sicut ostensum est ; sed potentia ligandi et solvendi perfecte claudit et aperit, sicut in una archa quandoque sunt du[e] claves : una, que dicitur anticlavis, que semiplene aperit, alia plene aperit.
Et ad primum solvimus per interemptionem huius : Per discernere nec claudit quis nec aperit.
Similiter ad secundum solvimus per interemptionem huius : Alios usus non habet sacerdos circa penitentem, nisi illos tres modos ligandi et solvendi.
Ad tercio obiectum dicimus quod duplex est causa, quare voluntas ligandi et solvendi non dicitur clavis. Prima est, ut sacerdos in ligando et solvendo non querat voluntatem suam, sed voluntatem Dei. Secunda est, quia clavis duos habet usus, scilicet claudere et aperire. Sed voluntas hominis non debet claudere alicui regnum celorum. Debemus enim conformare voluntatem nostram voluntati divine ; sed voluntas Dei est ad aperiendum, solvendum, et non claudendum, quare nostra debet esse ad aperiendum solum ; et ideo non est clavis. Quod autem voluntas Dei non est claudere, sed aperire, sicut dicitur in Trenis, III : Non humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominum.
Eadem est solutio de bona vita et predicatione et dispensatione sacramentorum. Ista enim solum aperiunt et non claudunt ; unde non dicuntur claves. Sed scientia et potestas ad iudicem pertinent, cuius est solvere et ligare. Unde scientia et potestas dicuntur claves.
Sed cum scientia discernendi sit clavis, nec claud[a]t, nec aperiat nisi per viam doctrine, [videtur] quod predicatio sit clavis. Predicator enim docet quantitatem peccatorum, docet etiam quod non penitenti non est [in]iungenda penitentia, et penitenti [in]iungenda est. Sed non aliter claudit et aperit scientia discernendi ; ergo predicatio debet esse clavis ; et sic non sunt tantum due claves.
Solutio. Licet predicatio aliquando hoc modo claudat et aperiat, tamen non dicetur clavis, quia predicator, in quantum predicator, non intendit solvere et ligare, sed incutere timorem et amorem Dei. Sacerdos autem, cuius officium est ligare et solvere, qui sedet ut iudex, per scientiam suam intendit ligare et solvere. Unde scientia discernendi in eo cuius est officium ligare et solvere, clavis est, et non in alio.
Solet autem obici de sacerdotibus idiotis, qui nesciunt inter lepram et lepram discernere ; isti non habent nisi unam clavem, scilicet potestatem ligandi et solvendi.
Set contra. Dicitur quod in susceptione orclinum dantur claves ; ergo quilibet sacerdos habet cluas claves.
Ad hoc dicit Magister in Sententiis, secundum quosdam, quocl quidam sacerdotes non habent illam clavem, que dicitur scientia discernendi. Unde dicendum est heu.
Alii dicunt quod ipsa scientia discernendi non est clavis, sed officium discernendi, et officium tale habet sacerclos idiota, licet scientiam non habeat. Sed hoc non potest dici, quia officium ipsum nec claudit nec aperit, sed ipsa scientia.
Proter hoc dicimus, sicut dicit Prepositinus, quod non est aliquis sacerdos adeo idiota qui non habeat scienciam discernendi inter peccata. Naturaliter enim habet quilibet aliquam cognitionem de peccatis. Unde in quibusdam sacerclotibus scientia discernencli est maxima clavis, sicut in illis qui multum sciunt de theologia ; in aliis autem minus est magna, in valde idiotis est sicut clavicula ; unde dicendum est heu.
Caput II
Qualiter intelligendus sit generalis usus clavium.
Secundo capitulo querltur de generali usu clavium, qualiter intelligendum sit quod dicit Dominus, Mathei, XVI : Quodcumque ligaveris super terram etc. Videtur hoc esse falsum. Ponatur enim quod sacerdos iniungat alicui penitenti penitentiam minorem condigna ; arbitrarie enim sunt penitentie. Unde potest iniungi maior condigna et minor. Decedat ille penitens, completa illa penitentia minore condigna, aut evolabit, aut non. Si evolabit, hoc est contra predicta. Dictum est enim superius quod residuum complebit in purgatorio. Si non evolabit, constat quod absolutus est quantum ad sacerdotem ; ergo non quicauid solvitur super terram, erit solutum in celo.
Item, aliquis accedit fictus ad penitentiam, et sacerdos videns signa contritionis iniungit ei penitentiam que condigna esset, si vere contritus esset ; illa penitentia facta, absolutus est quantum ad sacerdotem, tamen non quantum ad Deum ; ergo non quicquid solvunt sacerdotes super terram, est solutum in celo.
Forte dicetur, sicut multi dicunt, quod intelligendum est quod dicit Dominus de clave non errante. Sed probatur quod clavis non errat hic, quia sacerdos non potest videre nisi exteriora signa ; sed secundum exteriora signa discrete iniungit penitentiam ; ergo clavis non errat.
Set probatur quod errat, quia utitur clave ad solvendum, et non solvit ; ergo clavis errat.
Solutio. In Matheo, XV, dicit Dominus Petro : Quodcumque ligaveris super terram, et quodcumque solveris etc. In evangelio Iohannis, XX, dicit discipulis : Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Patet ergo quod in utroque evangelio utitur Dominus futuro subiunctivi modi, quod significat consumptionem rei significate per verbum ; unde sensus est : Quodcumque solveris, id est, cuiuscumque solutionem consumpmaveris super terram, erit solutum in celis. Consumpmatio autem dicitur respectu incoationis. Deus autem incoat solutionem, dimittendo culpam et penam eternam. Sacerdos vero consummat dimittendo aliquid de pena ex vi clavium per impositionem manuum. Et hoc patet in resuscitatione Lazari : Iohannis, X[I]. Dominus enim dixit : Lazare, veni foras, et statim prodiit qui fuerat mo[r]tuus, ligatus manus et pedes [in]stitis, et facies sudario fuit ligata. Postea dixit di[s]cipulis : Solvite et sinite eum abire. Per hoc patet quod Dominus inchoat solutionem, et sacerdos consummat.
Per hoc patet solutio ad obiecta. Si enim sacerdos iniungat penitentiam penitenti minorem condigna, non evolabit penitens, illa completa, immo faciet residuum in purgatorio. Non enim sacerdos penitus consummat absolutionem, sed in parte consummat, et in quantum ad illam partem solutus est penitens in celo.
Ad secundum dicimus quod in ficte penitente nichil inchoavit Dominus ; et propter hoc sacerdos nichil consummavit ; unde cessat obiectio.
Ad illud quod queritur, utrum clavis erret ibi, dicimus quod sic. Errat enim quo ad quid, et quo ad quid non ; errat secundum veritatem, non errat secundum iudicii equitatem, quia secundum exteriora oportet ipsum iudicare, sicut iudex qui punit innocentem secundum allegata, iuste iudicat secundum iudicii equitatem, set non iuste iudicat secundum veritatem.
Alii exponunt sic : Quodcumque ligaveris super terram etc., iuste ; et intelligitur iuste quantum ad utrumque, scilicet quantum ad illum qui ligat, et quantum ad illum qui ligatur. Set hec expositio equipollet predicte expositioni. tunc enim iuste ligatur aliquis, quando Deus inchoat ligationem, et prelatus consummat.
In idem redit quod alii addunt, scilicet clave non errante ; tunc enim clavis non errat, quando iuste ligatur aliquis et quantum ad ligantem et quantum ad illum qui ligatur. Tunc enim Deus inchoat illam ligationem, et homo consummat, sive intelligatur de prima ligatione, sive de secunda, sive de tercia.
Set de illa ligatione que fit per excommunicationem, obicitur sic. Quod iste iuste excommunicetur, iste privatur a sacramentis et orationibus ecclesie ; et hanc approbat Deus privationem, cum excommunicatio sit [sic] iusta ; ergo Deus vult privari hunc a sacramentis et orationibus ; ergo vult istum non habere gratiam ; ergo vult istum non salvari.
Contra. Dicit Apostolus, I [ad] Thimotheum, II : Deus omnes vult homines fieri salvos. Ergo vult istum hominem salvum fieri ; ergo non vult istum non salvari.
Item, Deus vult istum non habere gratiam ; ergo Deo volente, iste non habet gratiam ; sed idem est : Deo volente et Deo auctore, ut dicit Augustinus. Ergo Deo auctore, non habet iste gratiam ; ergo Deus facit aliquid, quo facto iste non habet gratiam. Sed nichil fit per quod iste non habet gratiam nisi peccatum ; ergo Deus facit peccatum ; quod est impossibile.
Item, Deus stat ad hostium, et pulsat ; ergo Deus vult intrare. Ad quid ergo pulsaret, nisi vellet intrare ? Sed si vult intrare, vult illuminare mentem istius ; ergo vult ei dare gratiam ; ergo vult habere istum gratiam ; ergo hec est falsa : Vult istum non habere gratiam. Videtur ergo quod non approbat excommunicationem istius.
Solutio. Ad primo obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : Deus vult istum privari a sacramentis et orationibus ecclesie ; ergo vult istum non habere gratiam, quia cum hoc verbo vult nec ab inferiori ad superius, nec e converso valet argumentatio. Tamen hec est vera : Deus vult istum non habere gratiam. Vult enim ad tempus istum privari a precibus et consortio sanctorum, ut corripiatur. Unde, quamdiu iste est in peccato mortali, vult illum non habere gratiam, et vult illum non salvari. Et hec auctoritas : Deus vult omnes homines salvos fieri, intelligenda est cum hac determinatione : Vult quantum in se est etc., id est, vellet, nisi homo impediret ; sed non vult simpliciter.
Ad secundo obiectum dicimus quod hec est duplex : Deo volente, iste non habet gratiam, quia duplex est voluntas Dei : voluntas iudicii sive voluntas beneplaciti. Voluntate beneplaciti non vult Deus quod iste non habeat gratiam, quia non facit aliquid per quod iste non habeat gratiam. Sed voluntate iudicii vult istum non habere gratiam. Iudicat enim ipsum non habere gratiam, et consentit in hoc quod non habeat, quamdiu est in peccato mortali.
Ad tercium dicimus quod non valet hec argumentatio : Deus pulsat ad hostium ; ergo vult intrare. Sed vult intrare quantum in se est, et vult dare gratiam quantum in se est ; sed non vult simpliciter. Sed vellet simpliciter, si homo non impediret. Approbat ergo Deus et tota curia celestis excommunicationem iustam, quando prelatus iuste excommunicat, et subditus iuste excommunicatur. Sed quando prelatus iniuste excommunicat, Deus non approbat illam actionem, sed tantum passionem.
Sed videtur quod nullus iniuste possit alium excommunicare, quia super illum locum Mathei, XVI : Tibi dabo claves regni celorum, dicit auctoritas : Quas si tunc habuisset, error post locum in eo non invenisset. Ergo error non habet locum in eo qui claves habet ; ergo nullus habens claves potest abuti clavibus ; quod manifeste falsum est.
Item, in Petro falsum fuit quod dicit auctoritas illa, quia error habuit locum in eo postea, scilicet quando negavit Deum.
Ad hoc dicimus quod illa auctoritas intelligitur duobus modis. Primo sic : si claves habuisset plene, sicut postea habuit, quando confirmatus fuit virtute ex alto, error non habuisset locum postea in eo, scilicet error mortalis peccati. Secundo intelligitur sic : si claves habuisset, suple : plene, quantum ad scientiam discernendi, error postea non invenisset locum in eo. In eo enim error non invenit locum - qui est contrarius scientie - qui spirituali scientia plenus est, qua spiritualis iudicat omnia et a nemine iudicatur. Talem enim docet unctio de omnibus. Dicitur error non invenire locum in eo, quia contrario plenus est totus, scilicet scientia spirituali, tamen bene potest errare, sicut quando scole alique plene sunt clericis, dicitur aliquis non invenire locum in eis, tamen potest inde recedere aliquis, et ille ita invenire locum et intrare.
Set [adhuc] obicitur de ista auctoritate : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Videtur enim quod sacerdotes non possunt remittere peccata, quia Deus solus remittit peccata, sicut ipse dicit per Isaiam, X[LIII] : Ego sum qui deleo iniquitates tuas ; quasi : Ego et nullus alius.
Set ad hoc est solutio, q,uod solus Deus remittit peccata auctoritate, prelati vero ministerio.
Set contra hoc obicitur, quia qui auctoritate facit aliquid, non proprie operatur ; sed minister operatur proprie, ut patet in dispensatore domus, qui proprie operatur, dominus autem non. Ergo si prelati per ministerium remittunt peccata, proprie operantur remissionem peccati, et Deus improprie ; quod manifeste falsum est.
Et ad hoc solvendum distinguendum est duplex ministerium. Est enim ministerium operandi et cooperandi ; et illud primum ministerium proprie dicitur ministerium, et hoc modo dicit Apostolus se minist[rum] predicationis ; operabatur enim predicationem. Secundo modo dicit se tribuere Spiritum Sanctum Galatis, III ; operabatur enim ad hoc, ut daretur gratia, id est, faciebat aliquid, quo facto dabatur gratia ; sed non operabatur vel cooperabatur infusionem gratie. Unde ipse dicit, I ad Corinthios, III : Neque qui plantat, id est qui predicat, neque qui irrigat, id est qui baptizat, aliquis est, scilicet quantum ad infusionem gratie. Sumpto ergo ministerio secundo modo prelati dimittunt peccata per ministerium ; cooperantur enim ad remissionem peccati.
Caput III
Que persone habeant claves.
Tertio capitulo queritur que persone habeant claves ; et queritur de sacerdotibus qui non habent aliquos subditos, sive illi sacerdotes sint monachi sive non, utrum habeant claves. Videtur quod sic, quia dicit Ieronimus quod ecclesia in sacerdotibus habet claves, et cum ordinantur in sacerdocium, dantur eis claves. Ergo cum illi sint sacerdotes, habent claves ; ergo habent potestatem ligandi et solvendi.
Contra. Non possunt ligare et solvere, cum non habeant subditos ; ergo non habent potestatem ligandi et solvendi ; et est argumentum a coniugatis, sicut cum dicitur : Non est albus ; ergo non habet albedinem.
Ad hoc dicimus quod omnes sacerdotes habent claves, et non valet hec argumentatio : Isti non possunt ligare et solvere ; ergo non habent potestatem ligandi et solvendi, quia hoc verbum « possunt » non copulat quamlibet potentiam, sed tantum potentiam liberam. Unde illa argumentatio eadem est huic : Isti non habent potestatem liberam ligandi et solvendi ; ergo non habent potestatem ligandi et solvendi. Et est fallacia consequentis, sicut dicitur de aliquo qui habet pedes ligatos : Iste non potest currere, tamen habet potentiam currendi ; sed non habet eam liberam. Eodem modo dicimus de sacerdotibus excommunicatis et suspensis et hereticis, qui scilicet inciderunt in hereses dampnatas. Habent enim claves, non tamen possunt ligare et solvere, quamdiu sunt excommunicati aut suspensi. Nec valet in talibus hec argumentatio : Si baptizant, est baptizatum ; si consecrant, est consecratum ; ergo si excommunicant, excommunicatum est, quia baptismus sacramentum necessitatis est. Unde : a quocumque detur, tenet. Consecrare vero substantialiter adheret sacerdocio ; excommunicare vero accidentaliter ; nec est mirum, si quod substantialiter adheret non removetur, et quod accidentaliter adheret removetur.
Preterea, excommunicare querit materiam extrinsecam, scilicet subditos, qui auferuntur sacerdoti, cum excommunicatur.
Queritur postea de archidiacono, qui non est sacerdos, utrum habeat claves. Videtur quod sic, quia excommunicat et absolvit ; et ita ligat et solvit ; ergo habet claves.
Contra. Non est sacerdos ; ergo non habet claves, quia dicit Ieronimus quod in solis sacerdotibus ecclesia habet claves.
Ad hoc dicunt quidam quod archidiaconus non habet claves, nec excommunicat, nec absolvit ab officio suo, sed per demandationem. Demandavit enim ei episcopus usum clavium quantum ad excommunicationem et absolutionem.
Sed queritur utrum possit demandare ei alios usus clavium, scilicet audire confessiones et iniungere penitentiam et huiusmodi. Si enim non potest, quare potius potest demandare unum usum clavium quam alium.
Item, in decretis dicitur quod ad officium archidiaconi pertinet cura ecclesiarum et ordinatio et iurgia, scilicet iurisdictio contentiosa. Sed talis iurisdictio inutilis est, nisi habeat potestatem cohercendi contendentes per censuram ecclesiasticam ; ergo ad eius officium et dignitatem pertinet cohercere per censuram ecclesiasticam ; ergo ex officio suo et dignitate habet potestatem excommunicandi ; non ergo solum per demandationem.
Et ad hoc dicimus quod ordinem habet ecclesia in membris suis et decorem suum, quia sine ordine nichil pulcrum est, sicut in Psalmo dicitur : Rex virtutum dilecti etc. Christus enim divisit spolia, id est, ordinavit illos quibus spoliavit diabolum ad speciem et decorem ecclesie. Unde quidam sunt archiepiscopi, quidam episcopi, quidam archidiaconi, et sic de aliis. Et ad episcopum, cum sit superintendens, pertinet dedicatio ecclesiarum, consecratio virginum et predicatio. Cum enim sit sponsus ecclesie, debet habere semen spirituale, ut generet filios spirituales Deo. Propter hoc enim domos quietas extra tumultum civitatis habet, ut ibi vacet contemplationi, et hauriat in ocio contemplationis quod effundat postea in opere predicationis. Unde in Canticis, III : Adiuro vos, filie Ierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitatis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit, id est, o fideles anime, adiuro vos, si vultis esse similes sanctis, qui sunt sicut capree et cervi camporum, ne suscitetis ab ocio contemplationis dilectam, id est ecclesiam in prelatis, donec ipsa velit. Episcopus ergo debet vacare contemplationi et predicationi. Unde dicimus quod alii committenda sunt iurgia, scilicet archidiacono. Unde dicimus quod de officio et dignitate archidiaconi est iurisdictio contentiosa et cohercio per censuram ecclesiasticam. Unde de officio suo habet potestatem excommunicandi et absolvendi, non tamen habet claves, quia non habet alios usus clavium, qui principales sunt. Principalis enim usus clavium est remittere peccata, sicut Dominus dicit, Iobannis, XX : Quorum remiseritis peccata, remittuntur. Hunc autem usum non habent archidiaconi ; unde non habent claves.
Caput IV
De excommunicatione.
Quarto capitulo pauca dicenda sunt de excommunicatione. Est autem excommunicatio a communione ecclesie separatio que fit propter contumaciam vel propter aliquam manifestam offensam. Consistit autem hec separatio in mensa et sacramentis, in salutatione et orationibus ecclesie, quia excommunicatus separatur a sacramentis et orationibus ecclesie, nec exibetur ei societas in mensa, nec in salutationibus, nec in contractibus aliquibus, nec in aliqua collocutione, nisi sit de correctione eius.
Excommunicationum alia maior, alia minor. Maiori excommunicatione sunt illi excommunicati, qui in ipsa sententia excommunicationis nominatim continentur. Et de hac non absolvit nisi ille qui excommunicavit vel superior. Minori excommunicatione sunt excommunicati illi qui participant cum excommunicatis maiori excommunicatione, exceptis quibusdam personis, qu[e] excipiuntur in decretis ; et de hac potest absolvere simplex sacerdos etiam in confessione.
Item, excommunicationum quedam est iusta, quedam iniusta. Iusta est, que fit animo corripiendi et propter culpam debitam, et ordine iuris observato. Iniusta est, que non meruit, cum non meruit excommunicari ille qui excommunicatur, vel iuris ordo non observatur.
Habuit autem ortum excommunicatio ab Apostolo qui fornicatorem Corintbium tradidit Sathane, ut spiritus salvus esset.
Sed videtur quod ecclesia male faciat, cum excommunicat, quia punit in spiritualibus illum qui peccavit in temporalibus. Aufert enim ei spiritualia, que in infinitum meliora sunt ; ergo magis punit eum quam ille meruit ; ergo peccat.
Item, cum excommunicat, videtur facere contra Deum, quia Deus nunquam aufert spiritualia nec potest auferre, immo, quantum in se est, semper dat. Dicitur enim quod dextra Dei semper est ap[er]ta, in qua est longitudo dierum, id est bona opera spiritualia et eterna, sed sinistra non semper est aperta, in qua sunt divicie et gloria, ut dicit Salomon, Proverbiis, III. Non enim semper vult dare bona temporalia, quia non semper expedit, et ecclesia aufert spiritualia ; ergo non conformat ra voluntatem nostram voluntati divine ; ergo peccat, cum nota sit ei voluntas divina.
Item, excommunicatio videtur implicare contrarietatem, quia excommunicat ecclesia, ut spiritus salvus fiat ; ergo excommunicat, ut ille habeat spiritualia. Sed per excommunicationem aufert ei spiritualia ; ergo aufert spiritualia, ut ille habeat spiritualia ; sed hec est contrarietas ; ergo excommunicatio implicat contrarietatem ; ergo nulla est.
Item, videtur quod excommunicatio iniusta quantum ad illum qui excommunicatur nulla sit, quia, si non peccavit, nec nocet ei excommunicatio, sicut dicunt omnes ; ergo adhuc est de ecclesia merito, quamvis non numero ; ergo particeps est orationum ecclesie ; ergo non est separatus a spiritualibus ecclesie ; ergo non est excommunicatus secundum veritatem ; ergo excommunicatio iniusta est nulla ; ergo non est tenenda ; et hoc falsum, quia sententia pastoris iusta vel iniusta tenenda est.
Item, dicit Ieronimus quod quidam assumunt de supercilio phariseorum, ut putent se solvere non solvendos, et ligare non ligandos. Ergo secundum hoc excommunicatus iniuste non est ligatus.
Item, cum ecclesia excommunicat, reddit malum pro malo ; ergo facit contra hoc preceptum, ad Romanos, XII : Non reddentes malum pro malo. Similiter facit contra hoc preceptum, ad Romanos, XII : Benedicite persequentibus vos. Benedicite et nolite maledicere. Ecclesia vero excommunicat cum maledictione ; ergo peccat, cum facit contra preceptum Apostoli.
Item, ecclesia excommunicando facit contra mansuetudinem angelicam. Legitur enim in epistola Iude : Cum Michael angelus, cum diabolo disputans, altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemie. Sed dixit : Imperet tibi Dominus ; quasi diceret : Reprimat Dominus maliciam tuam. Ergo cum ecclesia debeat imitar[i] mansuetudinem angelicam, non debet aliquem excommunicare, sed Domino relinquere vindictam.
Item, videtur maledixisse Apostolus, ad Galatas, I, cum dixit : Licet nos, aut angelus de celo evangelizet vobis, preterquam evangelizamus, anathema sit. Si enim angelus de celo non est ausus maledicere angelum de inferno, multo minus Paulus, qui erat de terra, debuit anathematizare angelum de celo ; ergo videtur peccasse, cum dixit illud.
Solutio. Ad primum dicimus quod ecclesia non magis punit illum quem excommunicat quam meruit ille, quia ille meruit penam eternam, que in infinitum maius est quam pena excommunicationis ; nec est verum quod ecclesia auferat ei spiritualia ; sed non dat ei, quia ipse non dignus est. Et per hoc patet solutio ad secundo obiectum. Ecclesia enim non aufert alicui excommunicato spiritualia nisi eo modo quo Deus aufert. Deus autem dicitur auferre solummodo quia non dat ; et quod non dat, hoc est ideo, quia homo non accipit. Deus enim paratus est dare ; sed homo indignum se reddit.
Ad tercio obiectum dicimus quod non est contrarietas in excommunicatione. Ad tempus enim subtrahit ecclesia spiritualia, ut ea melius habeat postea.
Ad quartum dicimus quod ille qui excommunicatur iniuste separatur non a communibus orationibus ecclesie, sed a specialibus, et subtrahitur ei communio mense et multa alia. Unde quantum ad illa tenenda est. Et ad auctoritatem Ieronimi dicimus quod intelligitur de illis qui credebant excommunicationem. iniustam nocere excommunicato, et non nocet ei, si non meruit excommunicari, immo prodest ei sustinentia illius excommunicationis. Ex communicatio enim medicina quedam est.
Ad quintum dicimus quod ecclesia, cum excommunicat, non reddit malum pro malo, immo bonum, quia causa correptionis, subtrahit spiritualia, ut ille redeat ad cor, quia : Qui parcit virge, odit filium. Et quod dicit Apostolus : Nolite maledicere, intelligitur ex odio vel intuitu vindicte. Excommunicatio enim non est facienda ex odio vel intuitu vindicte, sed intuitu correptionis.
Ad illud quod obicitur de angelo, dicimus quod, cum virtus consistit in medietate quoad nos, pro loco et tempore maledicere debet ecclesia, sicut et Deus maledixit Ade et Eve, Genesis, III, et sancti maledicebant. Nec facit contra angelicam mansuetudinem, sed preter angelicam mansuetudinem. Perfectissimorum enim est nullo modo maledicere ; opera vero imperfectionis non sunt contra opera perfectionis ; sic enim essent peccata ; sed sunt preter opera perfectionis.
Ad ultimo obiectum dicimus quod Apostolus non anathematizavit angelum de celo. Sed iste est sensus illius locutionis : Sicut impossibile est consequens, scilicet angelum de celo anathematizari, sic impossibile est antecedens, scilicet angelum de celo aliud predicare vobis quam ego evangelizaverim.
[II]. DE RELAXATIONIBUS QUE FIUNT PER CLAVES.
Dicto de clavibus, dicendum est de relaxationibus, que fiunt per claves.
Circa istam questionem primo querendum est, utrum tantum valeat relaxatio quantum ecclesia videtur promittere.
Secundo utrum prosit equaliter relaxatio pauperibus et divitibus.
Tercio de iusta estimatione que exigittir, ut dicunt magistri, ad hoc ut fiat relaxatio.
Caput I
[Utrum tantum valeat relaxatio quantum ecclesia videtur promittere.]
Primo ergo queritur utrum in veritate tantum valeat relaxatio quantum promittit ecclesia. Dicit enim ecclesia sic : Quicumque dederit de suo aliquid ad fabricam istius ecclesie, remittitur ei tercia pars penitentie iniuncte et peccata obl[i]ta et huiusmodi ; ergo si tantum valeat hec relaxatio quantum promittit ecclesia, videtur quod pro tribus obolis iste absolutus est a tota penitentia sua, quia, si dat obolum ad fabricam istius ecclesie, dimittitur ei tercia pars penitentie ; et similiter si det ad fabricam alterius ecclesie, dimittitur ei alia tercia pars ; et ita pro tribus obolis penitus absolvitur ; quod est inconveniens.
Ad hoc dicunt quidam quod relaxatio non tantum valet quantum ecclesia promittit ; sed ecclesia tantum promittit, ut excitentur fideles ad dandum, et decipit eos ecclesia ; sed illa deceptio pia fraus est, et non est peccatum.
Set contra hoc obicitur. Si ecclesia decipit fideles, aut dicendo verum, aut dicendo falsum. Sed non dicendo verum, quia veritas neminem fallit ; ergo dicendo falsum. Ergo generalis ecclesia dicit falsum et scienter ; ergo mentitur ; ergo generalis ecclesia peccat ; quod absurdum est dicere.
Item, probatur quod tantum valet relaxatio quantum ecclesia promittit, quia beatus Gregorius instituit Rome huiusmodi relaxationes, et si aliquis est Rome per quadraginta dies et sequitur processiones, habet de relaxationibus plus quam quadraginta annos ; ergo si tanta relaxatio habetur Rome, possunt et alii prelati dimittere terciam partem penitencie ; et ita tantum valet relaxatio, quantum promittit ecclesia.
Item, in evangelio Mathei, [XIV] : Capud Iohannis Baptiste datum est puelle ; et dicit Glosa : Id est ecclesie de gentibus. Ergo ecclesia de gentibus habet caput Iohannis, id est capud gratie. Potest ergo dirivare relaxationes ad subditos ; et ita tantum valet relaxatio quantum promittit ecclesia.
Item, sacerdotes in die veneris dant caritatem et licentiam comedendi bis hiis qui audierunt missam, et hoc approbat generalis ecclesia ; ergo totum dimittitur quod promittit illa relaxatio ; eadem ratione totum dimittitur quod promittit relaxatio episcopi.
Item, in II ad Corinthios secunde dicit Apostolus : Cui aliquid donastis, et ego ; nam et ego donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Et Glosa dicit : Ac si ipse Christus condonasset, et si Christus totum donasset, id est condonasset, totum condonatum esset. Ergo si Apostolus totum condonasset, totum condonatum esset. Ergo cum apostolorum loco sint episcopi, si episcopi totum condonant, totum condonatum est ; et ita tantum valet relaxatio quantum videtur ecclesia promittere.
Ad idem facit illa auctoritas : Quodcumque solveritis super terram etc.
Si concedatur quod tantum valet relaxatio quantum promittit ecclesia, contra. Dicit auctoritas : Aut homo punit, aut Deus punit. Ergo iste non est absolutus pro tribus obolis a tota penitentia ; immo Deus punit ipsum, nisi ille puniat se. Constat enim quod non est sufficienter punitus.
Item, in evangelio Mathei, III, precipitur : Facile dignos fructus penitentie, scilicet qui peccaverit multum, puniatur multum. Sed contra Evangelium non potest ecclesia dispensare ; ergo non potest facere quin qui multum peccavit, multum puniatur. Sed si relaxatio tantum valet quantum videtur ecclesia promittere, minus puniretur ille aliquando qui magis meruit puniri, et magis puniretur qui meruit puniri minus.
Solutio. Ad hoc quod huiusmodi relaxationes tantum valeant quantum promittit ecclesia, sex exiguntur.
Primum est potestas ligandi et solvendi, scilicet ut absolvatur ille qui absolvitur a prelato suo vel ab alio de precepto prelati sui.
Secundum est necessitas loci et illius cui fit relaxatio. Necessitas loci per se patet. Necessitas eius cui datur relaxatio, quando non potest ieiunare propter egritudinem, vel propter debilitatem iniunctas penitentias facere.
Tercium est devocio fidei, ut scilicet credat ille cui fit relaxatio ecclesiam talem potestatem habere.
Quartum est status illius cui datur, ut scilicet ille cui fit relaxatio sit in statu contritionis. Oportet enim quod habeat caritatem. Aliter enim non prodest ei relaxatio.
Quintum est discretio, ut scilicet discernat apud se pro quanto vellet exhonerari, vel quantum vellet dedisse ut absolutus esset a tanta penitentia.
Sextum est iu[s]ta estimatio, ut secundum quod ei dimittitur, ipse recompenset. Ista ergo intelliguntur in relaxationibus quas fecit ecclesia, ut prosint quantum ecclesia promittit. Sed illa tacet duabus de causis.
Prima est, quia, si determinarentur, non essent fideles ad dandum ita promti ; sicut si predicaretur laicis quod quantum valet unum opus ad vitam eternam, tantum et mille facta ex tanta caritate, non essent ita promti ad faciendum bona opera.
Secunda est, quia, si caritatem habet ille cui fit relaxatio, cum caritas non sit sine fide, habebit iustam estimationem de omnibus hiis. Fides enim, adiuncta caritati, iusta estimatrix est operum spiritualium. Potest ergo concedi quod si hoc verbum decepit non importat deformitatem, ecclesia decipit fideles, et tamen non mentitur.
Et ad illud quod queritur, utrum decipiat dicendo verum vel falsum, dicimus quod dicendo verum, sed non in quantum verum, sive quia dicit verum, set quia non determinat illa sex.
Ad illud ergo quod obicitur de relaxationibus, quas instituit Gregorius, dicimus quod valent tantum quantum videtur ecclesia promittere, quia bene consideravit Gregorius labores qui sunt in sequendo processiones et eundo Romam. Unde et ibi est discretio et iusta estimatio.
Ad tercio obiectum dicimus quod sacerdotes non debent facere huiusmodi relaxationes, nisi iniungant opera misericordie. Et tunc valet, quia elemosina de facili recompensat ieiunium. Exercitatio enim corporis ad modicum valet, pietas autem utilis est ad omnia. Unde in Esdra, II Esdre, VIII : Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partem eis qui non preparaverunt sibi etc.
Ad quarto obiectum dicimus quod si Christus totum condonat, totum condonatum est. Sed primum est impossibile, quod Christus totum condonet, quia sic evacuaretur iusticia Dei. Ad illam autem auctoritatem : Quodcumque solveritis etc., dicimus quod intelligendum est iuste, et per iuste intelliguntur illa sex que dicta sunt.
Sed contra hoc quod dictum est, quod ad hoc quod relaxationes valeant quantum promittit ecclesia, exigitur iusta exstimatio, scilicet quod ipsum datum compenset penitentiam iniunctam, obicitur quia relaxatio non tantum valet ratione dati, sed ratione precum et suffragiorum ecclesie, que obligat se ad orandum pro illo qui dat aliquid de suo ad fabricam ecclesie ; et ecclesia per preces suas meretur ei remissionem pene. Quod probatur, quia per preces suas meretur ecclesia alicui remissionem culpe, multo forcius remissionem pene.
Item, in evangelio Mathei, [IX], Marci, II, Luce, V, ubi habetur de sanatione paralitici, dicit Glosa : Multum valet apud Deum fides propria, aput quem tantum valuit fides aliena, ut hominem interius et exterius sanaret ; ergo per preces ecclesie dimittitur non solum culpa, sed etiam pena peccati.
Forte dicet quod intelligendum est tantum de dimissione culpe, non de dimissione pene, sed contra hoc sunt multe auctoritates, quia in Daniele, IX, habetur quod precibus eius relax[a]ta est captivitas babilonica.
Item, in Exodo, XXXI[I], quod precibus Moysi dimissa est pena que debebatur ludeis pro peccato idolatrie. Unde Dominus dixit ad Moysem : Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, er deleam eos, et Moyses non dimisit.
Item, precibus David angelus exterminator dimisit populum.
Item, precibus ecclesie, Actus, XII, ceciderunt cathene de manibus Petri. In ecclesia enim fiebat oratio sine intermissione ad Deum pro eo.
Item, precibus sanctorum ceciderunt squame ab oculis Pauli.
Item, dicit Augustinus quod suffragia ecclesie non solum prosunt, ut facilior sit absolutio, sed ut tollerabilior sit dampnatio, id est pena.
Hiis auctoritatibus evidens est quod ecclesia meretur alicui per preces suas remissionem pene ; ergo cum aliquis dat obolum ad fabricam illius ecclesie, dimittitur ei pena non solum ratione dati, sed ratione precum ecclesie, que obligat se ad orandum pro eo. Sic ergo ratione unius misse cuius particeps est iste, dimittitur ei aliquid de pena, et ratione alterius misse similiter aliquid dimittitur ei de pena. Ergo cum in eadem die mille vel duo millia missarum celebrentur in illa diocesi, quarum particeps est iste per obligationem ecclesie, in una die dimittitur ei tota penitentia sua etiam in datione oboli. Ergo non oportet in relaxationibus quod datum recompenset penitentiam iniunctam ; ergo non exigitur iusta estimatio.
Si h[o]c dicitur, ergo evacuabitur hec auctoritas : Facile dignos fructus penitentie ; et hoc similiter : Aut homo punit, aut Deus.
Solutio. Bene concedimus quod ecclesia non solum meretur remissionem culpe alicui, sed etiam remissionem pene, et relaxationes valent non ratione dati, sed etiam ratione precum ; et potest esse quod alicui in datione oboli, gratia dati et gratia precum, dimittatur tercia pars penitentie. Tamen adhuc stat iusta estimatio, et adhuc tenetur facere dignos fructus penitentie propter tria. Primum est propter incertitudinem ; nescit enim sibi dimissam illam penam esse ; nescit enim quantum prosunt suffragia ecclesie. Secundum propter omissionem vitandam, quia, nisi faceret penitentiam quam tenetur facere, obmitteret, et ita peccaret mortaliter. Terci[um]est propter maiorem et meliorem et certiorem satisfactionem, quia magis prodest ei penitentia propria quam aliena ; et non valet hec argumentatio : Tota illa pena dimissa est ei. Ergo non exigitur iusta estimatio, quia non dicimus quia exigatur quantum ad peccati remissionem, sed quantum ad intentionem et certitudinem.
Caput II
Utrum equalis sit conditionis pauper et dives in huiusmodi relaxationibus.
Secundo capitulo queritur utrum equalis sit conditionis pauper et dives in huiusmodi relaxationibus.
Videtur quibusdam quod sic, quia in spiritualibus pauper non debet esse peioris conditionis quam dives.
Item, voluntas pro facto reputatur quantum ad meritum vite eterne ; eadem ratione quantum ad relaxationem pene temporalis.
Item, dicit Augustinus super illum Psalmum : In convertendo, super illum versum : Qui seminant in lacrimis etc. Sint hic quatuor : Zacheus dans dimidium bonorum suorum, vidua evangeli[ca] dans duo minuta, et alius dans calicem aque frigide, quidam pauper non habet nisi bonam voluntatem. Omnes isti equales sunt in meritis, ut dicit Augustinus. Ergo equalis conditionis est pauper cum divite in dimissione pene.
Item, velle servire Deo servire Deo est, et velle mereri mereri est, cum illud velle est ex caritate ; ergo velle satisfacere satisfacere est ; ergo cum pauper et dives equaliter velint satisfacere, equaliter satisfaciunt, licet non equaliter dent.
Set contra. Dictum est Nabugodonosor, Danielis, IV : Redime peccata tua elemosinis, non voluntate dandi elemosinas.
Item, in Proverbiis, XIII : Redemptio anime viri proprie divicie.
Item, satisfactio omnis, cum sit resolutoria pene, penalis est, quia culpa non resolvitur nisi per penam. Sed voluntas satisfaciendi mm est penalis ; ergo non est satisfactoria.
Quod concedimus, et dicimus quod non sunt equalis conditionis in huiusmodi relaxationibus pauper et dives, quia, cum divicie sint beneficia Dei, presencia earum consolatoria est etiam sanctis. Unde in Canticis, VIII : Leva eius sub capite meo. Unde et absencia penalis est ; et propter hoc alienatio pecunie satisfactoria est. Unde bene dicitur : Redime peccata tua elemosinis, et Redemptio anime viri proprie divicie.
Concedimus ergo : Quantum ad relaxationem pene peioris conditionis est pauper quam dives ; sed simpliciter non est peioris, immo simpliciter melioris. Licet enim dives melioris sit conditionis quam pauper in relaxationibus que fiunt per dationem elemosinarum, tamen pauper est melioris quantum ad relaxationem, que fit in contritione. Cicius enim et efficacius conteritur pauper quam dives, aliis paribus, et per contritionem efficacius dimittitur pena peccati quam per elemosinarum largitionem.
Ad illud quod obicitur : voluntas reputatur pro facto, intelligendum est quantum ad meritum vite eterne.
Similiter, quod dicit Augustinus super Psalmum, de illis quatuor intelligendum est quantum ad meritum vite eterne, non quantum ad relaxationem pene.
Ad ultimo obiectum dicimus quod non valet hec argumentatio : Velle mereri est mereri, velle servire Deo est servire Deo ; ergo satisfacere velle est satisfacere, quia ad hoc quod aliquid sit satisfactorium vel sit ad Dei servicium, exigitur quod sit ex caritate, et etiam quod sit penale, et quia voluntas satisfaciendi non est penalis, non est satisfactoria.
Caput III
De iusta estimatione.
Tercio capitulo queritur de iusta estimatione in quibusdam casibus, sicut in relaxationibus peccatorum oblitorum et votorum fractorum, et in eis qui sunt cruce signati. Fit enim relaxatio sub hac forma aliquando : Quicumque dederit de suo ad fabricam talis ecclesie, dimittitur tercia pars penitentie sue, et peccata oblita et vota fracta, si ad eadem redeunt, et consimilia.
Sed videtur quod hec relaxatio nulla sit, quia ad hoc quod huiusmodi relaxationes valeant, exigitur estimatio, quia nescitur que et quot sunt peccata oblita ; ergo nulla est relaxatio huiusmodi.
Item, obicitur de relaxatione que fit cruce signatis, propter quam multi faciunt expeditionem, quam predicatores sic exprimunt : Quicumque acceperit crucem ad subsidium terre sancte, dimittuntur ei omnia peccata, ita quod, si statim decedat, assumpta cruce, statim evolabit.
Videtur quod hec relaxatio nulla sit, et quod illi peccent qui ita predicant. Dicitur enim Isaia, XI : Consolamini, consolamini, popule meus, dicit dominus Deus vester. Loquimini ad cor Ierusalem, et advocate eam ; quoniam completa est malicia eius, dimissa est iniquitas illius ; accepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Ibi dicit Glosa : Consolationis causa est remissio peccatorum ; remissionis peccatorum causa est, quod suscepit de manu Domini duplicia , id est duplicem penam, scilicet penam in anima et in corpore ; ergo nisi de manu Domini receperimus duplicia, remissionem peccatorum non habebimus. Sed iste qui assumpta cruce statim decedat, non accepit de manu Domini duplicia ; ergo non habet remissionem peccatorum ; ergo non statim evolat, et ita nulla est relaxatio.
Item, habetur in evangelio Mathei, XXV, quod prudentes virgine[s] dicture sunt fatuis : ne forte sufficiat nobis et vobis. Ergo prudentes non audent dicere quod merita sua sufficiant sibi et aliis ; ergo ecclesia non debet presumere quod merita sua sufficiant sibi et aliis. Idem enim est ecclesia quod prudentes virgines, sicut dicit [Apostolus], II ad Corinthios, XI : Despondi vos uni viro virginem castam exibere Christo. Peccat ergo ecclesia presumendo, cum facit huiusmodi relaxationes.
Item, potest contingere quod tota ecclesia vix sibi sufficiat, quia si unus est in ecclesia qui sibi sufficit, sunt centum qui sibi non sufficiunt ; et ita tota ecclesia vix sibi sufficit. Vel etiam non sibi sufficit ; ergo nec aliis sufficit. Si ergo plurimi valde peccatores accipiant crucem, cum tota ecclesia vix sibi sufficiat, non sufficit ergo ad liberationem illorum cruce signatorum ; ergo si illi statim decedant, nulla parte peregrinationis facta, non statim evolant, cum merita ecclesie illis non sufficiant ; ergo nulla est illa relaxatio.
Sed contra. Dominus papa habet plenitudinem potestatis ; ergo facere potest tantam relaxationem.
Item, necessitas facit licitum quod alias non esset licitum ; ergo eadem ratione necessitas facit sufficiens quod alias esset insufficiens. Sed nulla maior necessitas quam subsidium terre sancte ; ergo subsidium terre sancte facit quod merita ecclesie sufficiant cruce signatis, que alias essent [in]sufficiencia ; ergo valet illa relaxatio quam promittit ecclesia.
Item, licet merita Abrahe, Isaac et Iacob non eis suffecerunt ad tantam gloriam quam habent, quia Deus remunerat supra condignum, tamen nobis sufficiunt. Unde Moyses post peccatum idolatrie oravit sic Dominum : Exodi, XXXII : Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequiciam populi tui. Recordare Abraham, Isaac et Israel etc. Ergo licet merita ecclesie vix sibi sufficiunt, tamen sufficiunt cruce signatis.
Solutio. Ad primum dicimus quod in veritate multa promittunt prelati, que non solvuntur. Unde cum magna discretione et non passim faciende sunt huiusmodi relaxationes. Dicimus ergo quod, cum iusta estimatio non posset fieri de peccatis obl[i]tis et votis fractis, non est necesse quod tantum valeat illa relaxatio quantum promittit. Unde sic est intelligendum : Quicumque dederit aliquid de suo ad fabricam talis ecclesie, dimittitur ei tercia pars penitentie iniuncte, et peccata oblita et vota fracta dimittuntur in quantum in toto vel in parte ; et hoc magnum est. Sed ecclesia non determinat, ut magis excitetur devotio fidelium. Non est enim bonum omnia vera exprimere, sicut non est predicandum laicis quod tantum valeat ad vitam eternam dare unum denarium quantum construere cenobium, cum ex equali caritate fuerit.
Ad illud quod obicitur de cruce signatis, dicimus quod non est necesse quod statim, assumpta cruce, evolent, si decedant. Sed illa relaxatio intelligitur ut frequenter et in pluribus. Frequenter enim illi qui accipiunt crucem, parati sunt mori pro Christo, et in hoc proposito augmentatur eorum caritas ; et ita augmentatur in eis contritio ; et sic per contritionem dimittitur eis pena, sicut dicitur de Magdalena, Luce, VII : Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quia eim dilexit multum, flevit multum, et quia flevit multum, dimissa sunt ei peccata multa.
Ad illud ergo quod obicitur, quod dominus papa habet plenitudinem potestatis, dicimus quod habet hanc potestatem, ut faciat cruce signatos participes omnium suffragiorum ecclesie ; sed non habet hanc potestatem, ut istum qui est debitor pene faciat evolare sine solutione, immo necesse est quod suscipiat de manu Domini duplicia et quod faciat dignos fructus penitentie. Sed intelligitur facere penitentiam, si vel ipse vel ecclesia faciat pro eo, sicut dominus papa non potest facere quin usurarius cruce signatus restituat quod habet de usura, ad hoc ut peregriatio sit ei utilis. Sicut enim, ut dicit Iob, XIII : Non indiget Deus nostro mendacio, ut pro eo loquamur dolos, sic non idiget nostro auxilio, ut pro eo faciamus dolum vel rapinam.
Ad secundo obiectum dicimus quod hec argumentatio non valet : Necessitas facit licitum quod alias non esset licitum ; ergo necessitas facit sufficiens quod alias esset insufficiens. Necessitas enim facit de illicito licitum in duobus casibus. Primo de cerimoniali illicito facit licitum, sicut David, primo Regum, XX[I], qui comedit panes propositionis, et in apostolis, Mathei, XII, qui fricabant spicas in die sabbati. Huiusmodi enim cerimonialia fuerunt illicita nisi quoad tempus, scilicet quamdiu duravit figura. Unde necessitas huiusmodi illicitum potuit facere licitum. Secundo necessitas facit licitum, cum ipsa necessitas clauditur in precepto, sicut cum dicitur : Non occides, intelligitur sine causa. Unde licitum est occidere in [casu] necessitatis. Sed quod debitor pene solvat penam vel ipse vel alius pro ipso, pure morale est. Unde non est hic primus casus vel secundus, quia non clauditur ibi necessitas. Propter hoc necessitas non facit de non sufficienti sufficiens.
Ad tercio obiectum dicemus quod non valet hec argumentatio : Licet merita Abraham, Isaac et Iacob non sufficerent sibi, tamen sufficiunt nobis ; ergo quamvis merita ecclesie vix sibi sufficient, tamen sufficiunt cruce signatis, et hoc est quia, cum aliquis meretur alicui vitam eternam, meretur et sibi, et e converso. Sed cum satisfacit pro se, non satisfacit pro alio, nec e converso ; et propter hoc non est simile.
