Distinctio V — Livre I — Lambert Daneau

Lambert Daneau - Livre I

Distinctio V

DISTINCTIO V

 

Hic quaeritur, an Pater genuit divinam essentiam, vel ipsa Filium : an essentia genuerit essentiam, vel ipsa nec genuit, nec genita est.

 

 

AD DISTINCTIONEM V

 

CAP. I

 

  1. Quod relative dicitur. Augustinus habet lib. 5 de Trinitate cap. 7 ad finem, Quod relative pronuntiatur. Itaque substitutum est Dicitur pro pronuntiatur fortasse incolumi sensu : sed tamen, quam haec esse Aug. verba dicantur, apparet solita istis hominibus fide ac audacia in mutandis Patrum scriptis, istud transcriptum esse, quod negligendum non putavi.

 

CAP. III

  1. Si Pater est genitor. Quanquam mihi religio est istius hominis argutiis inhaerere, prasertim in hac quaestione, utrum Pater, qui est […], a seipso sit, vel ab alio, de qua nuquam ab ullo haeretico disceptatum esse ait lib. 1 contra Eunomium Basilius : tamen quoniam locus Augustini hic citatus, a germano sensu mire de tortus est, libuit quaedam hic obiter annotare. Mutat enim iste quaestione Augustini : id quod Arnoldus Vesaliensis huius operis abbreviator etiam animadvertit. Quaerit enim Augustinus : Utrum quaque in Trinitate Persona, possit per seipsam (non cum uteris duabus) dici Deus, aut Magnus, aut Sapiens, et siquid aliud dici de Deo potest : an vero non dicantur ista nisi cum Trinitas tota intelligitur et commemoratur, quemadmodum initio capitis primi de Trinitate libro 7 (unde hic totus locus transcriptus est) loquitur ipsemet Augustinus : et respondet, dici posse. Affert autem inter varias suae responsionis rationes et hanc quoque, Quod si Pater, qui genuit sapientiam, ex ea fit sapiens : neque hoc est illi esse quod sapere, Sequetur vel Sapientiam Patris esse in eo qualitatem tantum quandam, non autem essentiam, proptereaque non esse in divina natura summam simplicitatem : vel etiam sequetur, Sapietiam eam, quam Pater genuit, id est, Filium ipsum Dei (est enim haec Sapientia : quam Pater genuit, Filius eius) esse qualitatem duntaxat, non prolem Patris. Quod utrunque est blasphemum ac absurdum. Quare ait idem Augustinus, Si hoc est ibi (id est in divina essentia) esse quod sapere, non per illam sapientiam (quam genuit) sapiens est Pater : alioquin non ipse illam, sed illa eum genuit. Ergo hic fuit Augustini scopus, ut doceret non quicquid vel Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus est, relative dici : sed multa unamquanque divinam personam dici ad seipsam, quia hoc est illi tale quiddam dici, quod esse. Itaque et sapiens dicitur Pater ad se, non ad Filium : nec ex ea sapientir quam genuit, sapiens est. Et Spiritus sanctus dicitur sapiens non ex Filio (qui dicitur Patris sapientia) sed ad sese, quia Deus est Spiritus sanctus, et Deo idem est sapientem esse, atque Deum esse. Haec inquam Augustini mens est, quam iste detorquens ad eam quaestionem transfert : Utrum dicendum sit, quod divina essentia essentiam divinam genuerit : Vel quod Pater divinam essentiam genuit. De quo utroque dubitari minime potest, modo essentiae vox, quemadmodum in superioris Distinctionis Censura diximus, non consideretur essentialiter et abstracte extra Personas : sed personaliter seu hypostatice in persona Patris. Nam divina essentia, id est Pater genuit essentiam divinam, Filium nempe, qui est non modo divina essentia : sed […], ut Graeci loquuntur, omnino eadem essentia, quae Pater. Itaque iste multa in hac quaestione longe ab Augustiniana dissimili perturbat, et perperam ex illo primo capite lib. 7 de Trinitate haec quae iam citat transcribit. Porro longe commodiora et aptiora alia ad hoc argumentum hoc ipso libro Distinct. 18. cap.6 et Distinst. 19 commemorantur : certe quid quantumque absurdi ex hac sententia ( per quam generaliter essentia divina dicitur genuine divinam essentiam) consequatur, longe melius uno verbo expressit Basilius lib. 1 contra Eunomium, quam iste totis duodecim huius Distinctionis capitibus, nimirum, quod hac ratione aliquid prius seipso esse statueretur et fingeretur. Quod est […] : et divina essentia, quae una est ad numerum, ut ait Thomas in 1 part. Quaest.31 art. 5 proculdubio multiplicaretur, qui est pessimus error

 

AD CAP. IV

  1. Videtur ergo divinam. Duplex in hac consecutione et collectione vitium a Lombardo admissum est. Primum quod perspicue a distributo ad non distributum argumentatur. Est enim quiddam distributum, Pater, Filius, et Spiritus sanctus in divinis. Essentia vero est quiddam non distributum. Itaque cum ex his Augustini verbis: Pater genuit illud quod ipse est, id est, essentiam divinam sic iste efficit, At Pater est essentia divina, ergo essentia divina genuit divinam essentiam, paralogismus est manifestissimus, ubi quod de persona Patris proprie et vere enuntiatur, perperam ad ipsam essentiam generaliter traducitur. Gignendi enim actio non in essentiam : sed in ipsam Patris rationem et hypostasin proprie cadit. Quanquam enim Pater qui Filium genuit, est essentia divina : tamen proprie non gignit Pater quam essentia : sed quam Pater est […], ait Basilius libro 2 Contra Eunomium […]. Apparet Patris et Filii vocabula non essentiam denotare, sed personarum proprietates. Itaque, ait idem Basilius, etiam in eadem essentia diversitatem designant. Damascenus lib. 3 cap.2 Orthod. fidei, […], id est Deitas naturam, Patris vox Personam significat. Itaque contra ipsissimam Augustini et orationem et mentem concludit iste ex Augustino essentiam divinam extra Personarum relationem et notitiam consideratam genuisse essentiam divinam. Hoc unum est istius loci vitium.

Alterum, quod idem iste falso negat concedi debere. Quod Pater divinam essentiam genuerit. Nam in solutione huius ipsius obiectionis, quam ex Augustino profert, sic Lombardus ipse loquitur, ut concedat Patrem de seipso genuisse illud, quod ipse est : ergo essentiam divinam. Verum postea interpretatur Illud quod est Filii vocabulo, non autem essentiae divinae, quod subterfugium tantum est, nimirum ne fateretur Patrem genuisse divinam essentiam. Quare vere conceditur et orthodoxe Patrem genuisse divinam essentiam, sed eandem, quae est ipse, non autem aliam, aut a sua diversam. De quo libro 5 de Trinitate luculenter agit Augustinus. Neque enim verba haec Augustini, Pater genuit illud, quod ipse est, sic sunt intelligenda, quali Pater Patrem genuerit. Quod esset necesse tamen, nisi de […] divina quae est in Filio eadem, quae in Patre, Augustinum interpretaremur.

 

AD CAP. V

  1. Non est dicendum. Quicquid neget iste, recte et concedi et dici potest, Divina essentia genuit Filium, quoniam tunc vox Filii restringit generalem essentiae significationem ad personam Patris. Perinde igitur sonat ista locutio, Divina essentia genuit Filium, atque haec, Pater genuit Filium. Augustinus dixit durius, Pater alterum se genuit. Quaenam igitur fuit istius locutionis repudiandae, id est, sine commoda interpretatione non admittendae ratio ? Nimirum duplex, id quod cum actiones sint proprie […], id est suppositorum, non essentia ipsa proprie gignit Filium, sed Pater . Hanc rationem affert, longe quidem isto suo magistro peritior Thomas in prima parte Quaest.31 art.5. 2, ratio est, quod ex hoc dicendi genere Essentia divina genuit Filium facile quis in eum errorem induci potest, ut vel dissimilem et aliam numero putet esse essentiam Filii in divinis ab essentia Patris, qualis est in rebus humanis diversa patrum et filiorum essentia saltem numero : vel ut Patrem et Filium communi quadam essentia, velut materia, constare credat, ex qua uterque Filius et Pater constatus atque compositus sit. Quod ipsum refuta lib. 7 de Trinitate cap. 6, Augustinus, quasi si quiddam aggregatum Deus.

 

AD CAP. VI

  1. Essentia de essentia. Procul dubio concedit Augustinus, quod iste tamen tam sollicite et anxie negat, nempe Essentiam divinam esse de essentia divina. Et tamen utranque esse unam essentiam, et eandem. Itaque distinguenda sunt commode verba Augustini, quod non facit iste. Est essentia divina de essentia divina nimirum ratione […], id est ratione Personarum. Est enim Filius a Patre est tamen una et eadem utraque essentia Patris et Filii, nempe […], quia eadem ad numerum est essentia, quae in utraque illa Persona Patre et Filio inest, uti et in Spiritu sancto.
  2. De natura Patris.
  3. Substantia de substantia.

Hi duo loci et surculi (quorum prior ex cap. 2 lib. de Fide ad Petrum decerptus est, posterior ex lib. 15. de Trinitate cap. 20) siquis attendat ad ipsas stirpes et venas, ex quibus eruuntur, aliam mentem habent, quam quae illis ab isto affingitur. Nam vocabula haec Natura et Substantia iste sic exaudit, ut pro essentia sumantur, id est, pro ea re, quae est extra […] abstracta forma. Ego vero utramque hanc vocem, quanquam suo loco, pro ipsa Persona sumi dico, idque significare, quod Graeci […] proprie appellant, quae non est abstracta quaedam ab hypostasi forma et essentia : sed in ipso suo […] considerata, et caracteribus designata ac constans natura. Idque ipsum diligenter mecum observat hunc Lombardi locum refutans Thomas in 1 part. Quaest. 31 art. 5 §ad 1. Sic enim scribit : Unde minus impropria est ista (locutio) Natura de natura : sapientia de sapientia : quam essentia de essentia. Sed et hic ipse Lombardus seipsum evertens postea ita explicat lib. 3 Distinct. 5 cap.1, uti nos hoc loco facimus. Quare haeret in aqua. Quanquam enim saepe naturam et substantiam cum voce essentia : Augustinus ipse (uti et reliqui scriptores Latini) confundit : saepe tamen religiose earum vocum discrimen observat, quemadmodum faciendum quoque ipse docet lib. 7 de Trinitate cap. 4. Ergo de natura Patris est Filius, et de substantia Patris est, et de persona Patris est. Nam personae Patris character dictus est Filius Heb. 1. v.3, quia Pater eum genuit. Neque enim hae phrases apud Augustinum significant, Essentia divina divinam essentiam genuit, sed Persona Personam. Atque haec pauca verba longissimam huius Distinctionis congeriem evertunt.

 

AD CAP. VII

  1. Ex qua provecta est. Codex Hilarianus habet Profecta, quod et dilucidius est, et ad mentem Hilarii verbaque ipsa, quae in eo capite praecesserunt, aptius. Verbum enim Provehendi nescio quid Sabellianum sapit : saltem est a recentiore, et paulo post Hilarii tempora enata Marcellianorum haeresi prolatum : qui personas divinas dicebant unius cuiusdam materiae extensionem esse et provectionem. Sic igitur Hilarius, Non enim per defectionem, aut protensionem, aut per derivationem ex Deo Deus est : sed ex virtute naturae in naturam eandem nativitate subsistit, nativitas Dei non potest eam, ex qua profecta est, non tenere naturam. Itaque malim ex ipso prototypo restituere profecta.

2. Quam de Deo subsistit. Hilarius habet vocem, Deus, quae hic non est de nihilo. Sic igitur ille, Neque enim aliud, quam Deus subsistit, quod non aliunde, quam ex Deo Deus subsistit. Tam accurata enim vocis Deus inculcatio demonstrat eam esse mentem Hilarii, eamque fuisse Arianorum (adversus quos disputat) quaestionem, utrum ex Patre Deo sic natus esset Filius, ut esset idem cum Patre Deus. Deum enim esse, sed gratia non natura : dignatione non essentia, illi quanuis blasphemi et scelerati homines, tamen concedebant. Hilarius autem ostendit non tantum natum esse ex Patre Deo Filium et non aliunde : sed etiam esse Deum de Deo (quemadmodum etiam prima Synodus Nicena locuta fuerat), id est eiusdem essentiae. Quae verba retinere voluit consulto Hilarius : iste perperam omisit. Hanc enim esse illius loci mentem et ita explicandam apparet ex his eiusdem Hilarii verbis quae sequuntur, Eandem autem naturam inde (ex Patre) ita, non ut natus sit ipse, qui genuit (Nam quomodo erit ipse), id est, erit Pater (cum genitus sit ?) sed ut in his ipsis subsistat ille, qui genitus est, in quibus totus est ipse qui genuit.

  1. Naturam genuisse.
  2. Naturam genitam.

Cum Hilarius Graecas voces […] sub more his vocabulis, Naturam genitam, naturam unigenitam, naturam nascibilem, et similibus aliis proculdubio exprimere voluerit, intelligunt pii et eruditi viri Naturae nomen hic Personam ipsam Filii : non autem essentiam duntaxat divinam denotare. Itaque longissime a scopo et mente Hilarii hos locos detorqueri, et ab isto proferri iam apparet ad huius controversiae statum, in quo quaeritur, non utrum Persona Personam : sed utrum ipsa divina essentia in sese et extra Personas considerata divinam essentiam gignit. Confirmant nostram sententiam verba ipsa Hilarii quae sequuntur ibidem, Non enim suae originis est Filius, neque nativitatem sibi non extans ipse conquisivit ex nullo : sed ex vivente natura vivens natura extans tenet in se naturae potestatem professa auctoritatem natura, Verba enim ista, Filius ex nullo, auctoritatem naturae ex vivente natura vivens natura, hoc loco de Persona, non de ipsa essentia divina per se, et in abstracto considerata accipi debent, tum ob significationem vocum Filius et Nullus, quae Personam proprie designant : tum ob absurdum inde consequens. Alioqui enim duas essentias divinas, easque diversas omnino fingeret Hilarius et essentiae ipsi auctoritatem tribueret in divinis, non Personae. Itaque impares essentia Patrem et Filium constitueret qui fuit hoc nostro saeculo error Gentilis Valentini et G. Genebrardi. Quod tanto scriptori et pio nunquam certe in mentem venit. Hilarius idem lib. 5 de Trinitate, Non alius Deus ad Christum deputatur, ut Deus sit : Deus est ex natura, ex nativitate, ex Deo. Alius enim ad eum (Patrem) non deputatur, quia non est in eo alia praeterquam quae Dei est veritas, id est vera natura seu essentia. Quanquam autem Natura pro essentia apud Hilarium saepe usurpatur, videndum tamen est quomodo illa in quoque loco et argumento sit sumenda.

 

AD CAP. VIII

Quod in uno subsistit. Locus insigniter a Lombardo corruptus : in quo et sensum verba eadem fide commutavit, qua pleraque alia. Sic habet Hilarius, Et per hoc non refertur ad aliud, quod in unum subsistit ex uno. Lombardus, et ideo non refertur ad aliud quid in uno subsistit ex uno. Primum ex pronomine referente Quod facit coniunctionem Lombardus, omnino depravato Hilarii sensu. Dicit enim Hilarius illud quod ex uno est, et in unum, non ad aliud referri, id est non alia atque alia definitione aut ratione in Patre et Filio Deitatem esse aut appellari. Iste aliter accipit. Hic Lombardi naevus est unus. Alter, quod mutavit etiam verba haec in unum in ista in uno, quae tamen non sunt eiusdem significationis. In unum subsistere dixit Hilarius, quae unam et eadem plane rationem ac definitionem habent, velut in unum consentire. Iste subsistere in uno essentiam divinam dixit, tanquam in uno subiecto aut […] subsistere, quam tamen saltem in duobus, Patre nempe et Filio esse hoc ipso loco fatetur. Alias una tantum persona divina statuetur.

  1. Ac si in generatione. Est et hic quoque locus, sed non pari vulnere, a Lombardo laesus. Quod enim affirmative scripsit Hilarius, iste […] transcripsit. Habet igitur sic Hilarius, Ac si in generatione Filii, etc. Omnino vero […] legendum esse hunc locum propter voces has, et naturam apparet.

 

AD CAP. IX

Multis vulneribus hoc caput a nobis confodiendum fuit, quae alii istius nominis amici videant quomodo sanare possint.

  1. De natura Filii. Hoc primum vulnus est quod vel ipse Lombardus, dum suae orationis filum non considerat, sibi inflixit : vel illi attulerunt librarii magna discipulorum incuria. Legendum est proculdubio de natura Patris, et Spiritus sancti, deturbandum autem est istud insolens et absurdum de natura Hoc suadent tres rationes.
  2. Status quaestionis et concludo ipsa Lombardi, qui ex his locis colligit esse concedendum quod Filius de natura Patris genitus dicatur, atque ut essentia essentiam in divinis generet. Ergo subsistituendum est nomen Patris.
  3. Ratio […]. Quis enim unquam vel fando audivit, vel in ullo scriptore orthodoxo legit haec verba, Filius ex natura Filii genitus est : Ergo legendum est, Filius de natura Patris, etc.
  4. Ratio particula Imo quae se Illa enim docet vocem Filii fuisse antea praetermissam. Qui mecum non sentit, alias suae sententiae potioresque causas afferat, quo me adstipulatorem habeat. […] enim isto crepitaculo non commoveor, Aliter Sorbona legit : aliud Magistri nostri in suis codicibus habent, quorum plaerique lippientes ne ullum quidem in isto capite vulnus unquam animadverterunt, quae tamen, uti iam apparebit, sunt plurima.

2. Ex Deo natus est. Discedit hic lotus ab Augustini et sensu et verbis. Sic igitur Augustinus libro 3 contra Maxim., capite 4, infra princip. : Non enim tam erat hominis Filius, et Deo donante factus est Dei Filius : ex Deo quidem natus, sed gratia non natura. Praetermisit iste […] quidem : In quo non tantum istius orationis venustas, sed perspicuitas posita est. Vult estim Augustinus falsam esse etiam illam Arianorum et Servetanorum sententiam, qui contendebant Chrislum reipsa prius hominis quam Dei Filium extitisse, sed tamen, cum esset homo factus, hunc hominem postea factum quoque esse Dei Filium gratia, et ex Deo natum. Ergo huius vocis Quidem haec sententia est.

3. Nec dicam. Restitue ex ipso Augustino, Ne dicam.

4. Etiam qua Restitue ex ipso Augustini codice, Aliam quare.

5. Patris agnosc Locus iste propter praetermissa aliquot verba mentem Augustini non repraesentat. Sic igitur ille, Si non de Patris substantia aliam quare : Si aliam non invenis, quia omnino non invenis, Patris agnosce, et Filium cum Patre, etc. Haec sunt igitur perperam defecta, quia omnino non invenis.

6. Deus de Deo natus. Hic ratio Augustini negligitur, quemadmodum et aliquot eiusdem verba. Sic igitur Augustinus. Et hoc esse, quod Deus est de quo est, hoc est Deus de Deo. Quocirca Deus de Deo natus, quia non alius prius fuit, sed natura coaeterna de Deo est. Quia enim Filius Deus de Deo Patre est, Deum de Deo natum esse colligit Augustinus: et quia Deus de Deo natus est, unum ex his altero priorem esse negat, quia utriusque natura est coaeterna, cum uterque sit Deus. Quae connexio argumentorum hic neglecta Ergo quam bona fide verba illa aurea praestantissimi auctoris recitentur, omnes intelligunt.

 

AD CAP. XI

  1. Non est natus ex nihilo. Quod est […] et corollarium apud Hilarium, iste facit […] et caput disputationis : […] autem ipsum omnino praetermittit. Tria colligit illo loco Hilarius, quae veterem Arianorum haeresin prorsus evertunt. Illa vero, quia non sunt ab hoc argumento aliena, breviter explicabo:
  2. Filium Dei esse ab aeterno et aeternum.
  3. Filium Dei esse natum de ipso Patre qui fuit semper, idcircoque non esse Filium ex nihilo.
  4. Filium Dei Patri coaeternum esse, ergo Patrem non prius fuisse Deum quam Patrem. Haec opponit Hilarius duplici illi notissimae Arianorum blasphemiae […] extitisse Filium, itemque […]. Erat tempus quando Filius nondum erat. Quod autem illic dicitur, Ergo Filium non esse ex nihilo est, est corollarium tantum. Verba Hilarii sunt ista, Quod igitur et per Mosem de Deo significatum est, et per communem sensum nihil aliud nobis intelligendum permittitur, id ipsum unigenito Filio esse proprium Evangelista testatur, cum in principio erat verbum, et cum apud Deum hoc erat, et cum lumen verum, et cum unigenitus Deus in sinu Patris est, et cum Iesus Christus super omnia Deus est. Erat igitur atque est, quia ab eo est, qui quod est semper est. Ab eo autem esse, id est, ex Patre esse nativitas est. Esse autem semper ab eo, qui est semper, aeternitas est. Aeternitas vero non ex se, sed ex aeterno. Ex aeterno autem nihil aliud quam aeternum. Quod si non aeternum, iam nec Pater qui generationis est auctor, aeternus. Haec prima est Hilarii collectio : sequitur secunda. Nemini autem dubium est, quin generatio significet nativitatem : et nativitatem manentem doceat, non etiam non manentem. Porro autem ambigi non potest, neminem, qui erat, nasci. Nam nascendi ad eum non proficit causa, qui per se maneat aeternus. Sed unigenitus Deus (Haec iam transcripsit Lombardus omissa coniunctione Sed, ex qua intelligi poterat quod de nihilo dicitur esse, obiter tantum allatum) qui et Dei sapientia, et Dei virtus, et verbum est, cum natus sit, Patrem testatur auctorem. Cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo. Iam tertia Hilarii collectio sequitur. Et cum ante tempera aeterna natus omnem sensum necesse est nascendo praeveniat, nec reliquit in verbis, ut non fuerit, antequam nasceretur. Et postea, Aut enim non semper Pater, si non semper Filius : aut si semper Pater semper et Filius, quia quantum Filio temporis, ne semper Filius fuerit, abnegatur tantum Patri deest, ne semper Pater sit. Haec ille. Quod autem ait Hilarius, Filius Patrem testatur amore, dextre intelligendum est. Nam ut docet Augustinus lib. 3 contra Maximinium cap. 14. Ariani hoc ipsum pro se dictum arripiebant, uti quod Graeci vocant Patrem […] : Filium autem […]. Si per nomen auctoris minorem vis facere Filiu Patremque maiorem, ait Augustinus, nec eiusdem substantiae, cuius est Pater, detestabor, et respuam. Sin ad Personae originem referatur, concedit Augustinus Patrem esse auctorem Filii. Haec ad totius huius loci explicationem dista sint, ne esset sine aliquo fructu hoc nostrum annotamentum.

 

 

CENSURA

 

Multa in tota hac distinstionc quinta reprehendi possunt, nos tamen ex iis carptim tantum quaedam perstringemus, quoniam ex superioribus scholiis nostris reliqua facile cognoscentur. Primum omnino et curiosa, et ex mera barbarie profecta est ista quaestio, Utrum essentia divina essentiam generet. Nam istis hominibus, divina essentia et Deus, res diversae sunt. Haec disputatio et controversia posterioribus temporibus confirmata est et aucta, anno Domini 1190 extatque in Actis Synodi Romanae sub Innocentio 3 cap. 2 et in Antiquis (quae Decretalia Gregorii Noni dicuntur) repetita est cap. Firmiter, et cap. Damnamus. Tit. de Trinitate. Sic curiositas ista Lombardi hanc quaestionem peperit : quemadmodum et alias quaestiones perplexas, quae ab eodem isto Distinct. 18 cap. Et notandum, et cap. seq. tradantur. Thomas in prima parte Quaest.29 art.5, 0ccam lib. 1 Distinct. 5, Quaest. 1. Hoc ipso loco Ioannes Durandus, Ioannes Scotus, et reliqui fere omnes scholastici idem uno ore definiunt, nimirum, Divinam essentiam neque generare, neque generari. Sed Richardo de Villa-nova aliud visum est, Generare nimirum, et generari divinam essentiam etiam quatenus per se et nude spectatur, extraque […] : ita nunquam errror suo patrono caret. Ioachimus Abbas Florentinus ex professo adversus hunc locum Lombardi scripsit : sed Abbatem Innocent. 3 in Latera. Concil. damnavit. Basilius libro primo contra Eunomium scribit esse, fuisseque omnium aetatum memoria indubitatum Theologiae […], id est, Deum neque a se, neque ab alio esse. Itaque, ut loquitur idem Basilius, […] esse. Quod de divina essentia per se considerata proculdubio intelligendum est. Gregorius Nyssenus Trinitatem, id est, Personas divinas causa et causato, […] primus distinxit, anno Domini 340, quod ipsum postea quoque a Florentino Concilio probatum est, anno Domini 1440. Sed Personae, non ipsa essentia divina (quae una est, et simplicissima) hac ratione discernebantur. Haec est prima nostra in hanc Distinctionem animadversio, nempe curiositas periculosa.

Secunda est, quod perturbatissime haec eadem Distinctio scripta est. Nam quae hoc loco tradit, eadem postea huius ipsius libri Distinct.18 et 19 et lib.3 Distinct.5 repetit (quasi crambe denuo apposita non satis ipsa per se mors esset, nisi eadem ter et quater regereretur). Et quae hoc loco tractat, ea ipsa confuse scribit. Debuit enim obiectio ex Augustino allata cap. 9 subiici cap. 4 esseque cap. 5 huius Distinctionis : cui eidem subiicienda ac annectenda erant, quae idem iste cap. 11 circa medium habet, quoniam illa sunt manifestissime confirmatio eius solutionis, quae ad illam obiectionem cap. 2 num. 2 affertur.

Tertium animadvertendum est istum habere perpetuum in interpretatione locorum, quos citat, paralogismum a distributo ad non distributum, id est istum a Persona ad essentiam argumentari. Nam quod a piis Patribus de Persona, et ratione Personae enuntiatum est, iste ad essentiam traducit, sic colligens, Pater genuit, ergo divina essentia genuit.

Quartum observandum est Lombardum in tota hac Distinctione nusquam intellexisse quomodo phrases hae sint orthodoxo sensu sumendae, Divina essentia generat, divina essentia genita est. Itaque in suis solutionibus verba fundit ille quidem, nusquam tamen hic aperte docet vocem Essentiae utrobique pro Persona sumi. Quod tamen idem sapientior postea factus agnoscit, veluti lib. 3 huius operis, Distinct. 5, cur haec sunt verba, Ubi vehementer moneri possimus, quod eam genitam aeternaliter ex Patre dicit, nisi forte naturam pro Persona hic accipiatur. Itaque et plus et melius imprudens dixit Lombardus, quam bene meditatus, quod et Tiberio Caesari contigisse legimus.

Quintum, cum tradat quaestionem hanc, Quare Verbum dicatur Filius substantiae, et Filius naturae, non modo obscurus et ieiunus est iste, sed nullus. Primum enim dubitari potuit, utrum haec locutio materiam quandam communem designaret, ex qua Pater et Filius sumerentur. Cui responderi debet non designare. Deinde qua ratione Filius de substantia esse dicitur. Ratio vero huius quaestionis et locutionis est, quod cum in rebus creatis, praesertim naturalibus, substantia ac essentia praeexistat illi proprietati et actioni, per quam Pater est Pater, vel Filius est Filius, idem in divinis sentiendum videbatur, nimirum prius essentiam Dei Patris esse et quasi substratam illi actioni, per quam Filium generat. Nam ut in scholis loquuntur, […] nullae sunt qualitates. Inde igitur natae sunt istae locutiones, Latinae quidem, sed explicandae, Natura Filius, Filius de substantia, Filius de essentia Patris. Graece vero […] et similes, quae ex rebus naturalibus ad Deum transferuntur pro captus nostri ratione, et tantarum rerum intelligentia, nostrae infirmitati accommodata. Sed longe diversa est ac separata rerum creatarum et ipsius creatoris ratio atque natura. Itaque dextre sunt explicandae hae phrases, et rerum dissimillimarum naturae non sunt confundendae. Id quod fit in istis omnibus obiectionibus et verbis Patrum perperam intellectis. Atque haec sunt ex plurimis pauca, quae notanda in hac Distinctionem existimavimus. Confer autem eam cum cap.8 nostrae Synopsis.