Distinctio II — Livre I — Lambert Daneau

Lambert Daneau - Livre I

Distinctio II

DISTINCTIO II

De Mysterio Trinitaris et Unitatis.

 

DISTINCTIONIS II CAP. I

 

Collatio.

 

  1. Quod Trinitas, hic ex Augustino carptim delibat, quae ad brevem huius argumenti […], et commendationem faciunt. Verum haec oratio explicanda omnino videtur, Trinitas est unus et solus Deus, id est, tres personae sunt una, et eadem divina essentia. Neque enim ipsa trium cogitatio, ac ratio potest esse Unitas, et solitarium aliquid : sed ipsa Deitatis ratio in tribus est una. Ergo Trinitas […] pro complexo, nempe pro personis tribus positum est : Deus autem pro […], nempe pro divina ipsa essentia, mira quidem in eadem propositione ac sententia permutatione, ac ratione dicendi, sed et usitata, et pro re tam arcana etiam humili, ut et abstracta pro concretis : et concreta pro abstractis ponantur. Humanum enim in hoc mysterio explicando laborat eloquium, ut ait idem August. Ergo recte Boeth. Trinitas est numerositas : Substantia non Trinitas continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem. Secundo loco est notandum quod Substantiae, et Essentiae vocabulis, pro eodem utantur Augustinus, et Boethius, et pro eo ipso quod Graeci […] tantum : non autem […] dicunt. Quanquam substantia ab essentia differe videtur, quod in substantia essentia continetur, et praeter essentiam ipsam, quaecunque naturaliter inhaerent essentiae Tertium pro eo, quod dixerat August. nisi mens per fidei iustitiam nutrita vegetetur, hic substituit emundetur magis Platonice loquens, et sola initia, non etiam incrementa istius cognitionis nostrae fidei Deo tribuens, quae tamen utraque August. accepta fert Deo.

 

 

CAP. III

  1. Si in illa natura Est locus pulcherrimus, quem totum exscribere libuit, ut posset cum isto commodius conferri. Quod nobis maxime in ipso sanctarum scripturarum initio demonstraturs ubi Deus dicit : Faciamus hominem ad imaginem similitudinem nostram. Cum enim in singulari numero dicit imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cuius imaginem homo fieret. Cum vero dicit pluraliter Nostram, ostendit eundem Deum ad cuius imaginem homo fiebat, non unam esse personam. Si enim in illa natura una Patris, et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur ad imaginem nostram : nec dixisset, faciamus, sed faciam. Illud obiter annotare quoque libet illum De fide ad Petrum Diaconum libellum, non esse Augustini, sed Fulgentii Rupensis Episcopi, qui, quemadmodum Isidorus scribit, vixit sub Anastasio Imperatore Constantinopolitano, id est, totis fere centum annis post Augustini excessum, ut ex eo satis intelligi possit pleraque aliena, et notha inserta, atque etiam saepe impurissima ac pessima quaedam infarta esse doctis, et puris Augustini opusculis, ut cum iudicio legantur.

 

CAP. V

  1. Aperte ostendit falsa est in hac Epigraphe horum verborum, Solitudo et Singularitas, distinctio. Nam sic discrimen constituitur inter singulare et solitarium Trinitater : cum tamen postea in ipso textu, et infra distinct 23. Cap. 9. I, hoc ipso libro, Singularitas, vel Solitudo, pro eodem ponatur. Quemadmodum re ipsa idem et unum sunt in hoc argumento, Singulare, et Solitarium : contraque. Ergo qui in Trinitate singularitatem constituunt, quales Sabelliani, sive Noetiani : iidem etiam in eadem Solitudinem, sive Solitarium inducunt, id est, volunt non esse personarum divinarum pluralitatem. Etsi vero in lib. de Ecclesiasti. Dogmatib. cap. 4 distinguitur Singularitat a Solitudine in Trinitate, quoniam Sabellii error et Origenis (quorum hic singularitatem : ille vero confusionem constituisse, id est, unicam divina personam duntaxat finxisse dicitur) diversus fuisse traditur ab errore Praxeae, et Sylvani, qui solitarium quiddam, et accumulatum in Trinitate fingunt, ista tamen distinctio verborum tantum est, non autem rerum ipsarum ; aut diversa sentientium hominum opinio, fuit enim Praxeana haeresis, seu Pentapolitana Sabellianae rivulus ac renovatio tantum : non autem ab ea alia, vel sensu diversa. Nam quod Singularitatis in Trinitate error, et opinio tribuitur Origeni ab isto Ecclesiasticorum Dogmatum auctore, fide historiae prorsus caret, cum qui errores Origenis descripserunt, nihil quicquam tale de eo tradant : neque eum in divinarum personarum tollenda distinctione haereticum fuisse narrent, quae est propria huic loco istius vocabuli Singularitas significatio, sed Origenem notat velut Arianisimi parentem, qui diversus est ab isto error. Multo vero minus etiam ex utroque Hilarii loco a Lombardo citato ista diversa significatio inter voces has Singulare, et solitorium (quoties ad tollendam, ac abrogandam personarum divinarum distinctionem refertur) probari, vel confirmari potest. Immo ipse Hilarius lib. 7 De Trinitate, haec vocabula pro eodem usurpat : etsi hoc ipsum non est a Lombardo observatum postea Dist. 23. Porro et ipsius […] et libelli de Ecclesiast. Dogmatib. Error ex verbis Tertulliani natus est, Singularitatem, et Solitudinem, ut iste vocat, id est, Solitarium, et Singulare, tanquam duo quaedam absurda, eaque distinsta adversus Praxeae sententiam profert, sed suo more, Tertullianus unum et idem Rhetorica varietate diversis nominibus, et appellationibus amplificans nominavit : cum tamen reipsa sit unicum tantum delirium Praxeae, […] enim ex Praxeana haeresi consequens est idem, atque Sabelliani erroris. Caeterum in unaquaque persona divina quiddam esse non ratione quidem essentiae : sed modo […], et aliorum operum, singulare, ne ipse quidem Lombardus diffiteri potest, ut apparet ex distinst. 9 et 27. Inf. hoc ipso libro. Nam singulare est Patri, quod generet : Filio quod genitus sit : Spiritui sancto quod ex utroque emanet. Cum autem de tribus erroribus, nempe Singularitate, Solitudine, et Diversitate epigraphe promissionem contineat : de duobus tamen duntaxat praestationem habet nempe Solitudine et Diversitate. Neque potest quisquam ista Lombardi legens, vel animo concipere, qua in re Singularitas ista a Solitudine in hac disputatione differat.
  2. Sed Similitudo, et Pluralitas Locus hic, ut a Lombardo citatur obscurus est et intricatus : quod fieri minime suit necess Est enim Nocti noctem et tenebras addere : quoniam ipsa Hilarii oratio per se iam obscura est. Itaque totum locum transcribo, ut et facilior sit huius totius loci sensus : et Similitudinis vocem hic non eo modo accipi omnes intelligant, quo ab haereticis Homousianis, et Anomoianis (quales Marcelliani, et Acatiani fuerunt) postea sumpta est. Sed neque etiam tantum pro qualitatum vel naturalium, vel postea accedentium paritate : sed pro ipsa adeo […], quemadmodum post Hilarii saeculum apertissime locuti sunt Patres. Sic igitur Hilarius lib. 3. Omnia enim alius accepit a Patre, et est Dei forma, et imago substantia eius. Eum erum qui est, ab eo qui est imago substantia, tantum ad subsistendi fidem, non etiam ad aliquam naturae dissimilitudinem intelligendam discernit. Patrem autem in Filio : et Filium in Patre esse plenitudo Divinitatis perfecta est. Non enim diminutio Patris est Filius : nec Filius imperfectus (id est, minus quiddam quam Pater) a Patre est. Imago sola non est, et similitudo non sibi est. Deo autem simile esse, nisi quod ex se erit, non potest. Neque enim aliunde est, quod in omnibus simile est : neque diversitatem duobus admisceri, alterius ad alterum similitudo patitur. Neve quae sunt similia, dissimilia facias et diversa, (similia permutes, neque sibi ex veritate indiscreta disiungas. Qui, qui dixit : Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram invicem esse sui similes (in eo quod similitudinem nostram dicit) ostendit 3. Diversus est confitendus. Apud Hilarium lib. 4 haec verba adduntur, cognita per id quod nostram imaginem dicit, non etiam imagines nostras, unius in utraque proprietate naturae. Ut tam eadem essentiae ratio in tribus ostendatur ex eodem toto : quam personarum distinctio.

 

Cap. VI

  1. In libro quoque Sapientiae. Sapientiae liber distinguitur ab omnibus Patribus, et ab hoc ipso a libro Proverbiorum Solomonis : tum quod Proverbiorum liber certum auctorem habet : tum etiam quod proculdubio inter Canonicos […] S. Scripturae libros censendus est. At Sapientiae liber, neque certum auctorem habet, utcunque in […] et titulo Solomonis nomem praeferat, neque est Canonicus, neque etiam Hebraice scriptus, ut mirum sit cum tam late hi Libri, et auctoritate et nomine differant Proverbiorum librum ab hoc cum libro Sapientiae confundi. Nam quae citantur hoc loco, ex Proverb. cap. 8 desumpta sunt, et fortassis est istud hominis […].

 

Cap. VIII

  1. Ambrosius autem lib. 1 de Trin. Locus est sumptus ex 1 de fide ad Gratianum cap. 1 non autem ex cap. quinto, quanquam et superior Ambrosii locus, qui citatur hac ipsa Distinct. supra cap. 6, ex quinto cap. transcriptus erat : et est annotatum hic in margine ab aliquo sciolo, (qui ne Ambrosium quidem inspexerat) Capite eodem. Cap. quinto : sed falso et imperite. Ergo sic habet cap. 1 libro 1 Ambrosius : Si ergo unus Deus, unum nomen, una potest as, una est Trinitas. Denique ipsi dicit : Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti : In nomine utique, non in nominibus. Hactenus Ambrosius. Ex quo apparet verba haec, per nomina tria, quae supponit, et tres esse personas declaravit, esse Lombardi et praeter mentem Ambrosii interiecta, cum unitatem totius essentiae divinae ex vocabulo Nomine, illic singulari numero usurpato colligant Patres. Reliqua vero quae sequuntur sunt Ambrosii, nempe, Ipse etiam, etc. quae sic apud Ambrosium extant, Ipse etiam dicit, Ego et Pater unum sumus. Unum dixit, ne fiat discretio potestatis : Sumus addidit, ut Patrem, Filiumque cognoscas, etc. Addidit Lombardus vocem, Natura. Sic enim ipse verba Ambrosii refert, Ne fiat discretio potestatis naturae. Quae vox quid sibi velit obscurum est : et mentem Ambrosii depravat. Neque enim potestatem naturae tantum esse eandem in Patre et Filio vult Ambrosius (id quod etiam Semiariani fatebantur) sed ipsam etiam […] et naturam : Et vox, Unum, qua Christus usus est, refertur ad unitatem Naturae, ut ipsemet Ambrosius loquitur, non tantum Potestatis. Quid igitur […], et intempestivum vocabulum tam periculosum addere fuit necesse ?
  2. Ut Augusimus ait lib. de Trinitate. Hallucinatur Lombardus, qui […] ab Augustino dici putet, quae ex lib. 1 De Trinit. cap. 6 hic refert et transcribit: cum manifestissime […], et in rem ipsam inquirentis tantum, non affirmantis sint verba. Sic enim Augustinus ait : Quaero itaque de quo dicat, alio loco, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum, Amen. Si enim de Patre, et Filio, Spiritu sancto, ut singulis personis singula tribuantur ex ipso, id est, ex Patre : per ipsum, id est, per Filium : in ipso, id est, in Spiritu sancto : manifestum est, quod Pater et Filius Spiritus sanctus unus Deus est, (ubi vel ipsi Augusimo auctore et censore lib. 1 Retract. cap. reponendum est, Deus sunt) quando singulanter intulit ipsi gloria. Deinde paulo post idem August. Si autem hoc de PaPe tantu modo intelligi volunt, etc. Quod vero Aug. uti et Basilius lib. de Spiritu sancto, et veteres Patres tres illas […] trium divinarum personarum distinctionem alibi reserunt, id ex aliis ipsius Augustini libris, veluti commentariis in Psal. 5 sumendum fuit: non ex illo dubio, et in controversiam revocato libri de Trinitate loco. Nam in Ps. 5. initio aperte : Quia et cum dixisset Apostolus. Ex quo omnia, per quem omnia, et in quo omnia, Trinitatem ipsam insinuasse creditur, etc Nec semel tantum locum istum de Trinitate, tanquam asseverantis Augustini sententiam citat Lombardus, sed et postea quoque veluti infra hoc ipso libro Dist. 36 cap. 5. E. Locus est ex Epistola Pauli ad Rom. cap. 11, v. 36.

 

 

CENSURA IN DISTINCTIONEM SECUNDAM

 

Pauca hic annotabimus, quod alibi recurrent, quae hoc loco castiganda sunt. Quae vero dicemus omnia ad caput 6 huius distinstionis praesertim pertinent. Primum igitur […] est, quod ipsum totius Christianae religionis caput, et fundamentum praecipuum (quod est de una et eadem in tribus personis, Patre, Filio, et Spiritu sancto essentia divina) probaturus, improbati dubii inter Christianos ipsos auctoris nimirum Ecclesiastici testimonium affert, adeo ut ex eo ipso nutatura et vacillatura in ipso ingressu sit nostra fides, si tam incerto fulcimento nitatur. Est enim ex Apocryphis libris non […] Ecclesiasticus : in primis autem cap. 24 unde hic locus a P. Lombardo citatur, est et mancum, et lacerum, non modo in Latinis, sed etiam in Graecis exemplaribus, quia multa desunt. Etsi vero sumptus videri potest ex Proverb. 8, tamen ex isto Ecclesiastici loco tantum dei arcanum illustrare velle est, non ex fulgore lucem : sed, quod ait ille, inepte fieri, ex fulgore sumum dare. Deinde ista interpretatio capite 1 vers. 1, Genes. : Creavit Deus in principio, id est, in Filio, caelum et terram, est non tantum aliena (quanquam eam veteres quidem Patres alicubi secuti sunt, veluti Ambrosius, et Augustinus) sed etiam dubia. Melius enim omnino Basilius ait, ut neque […], neque […] intelligeretur esse hic mundus, diserte dictum esse, in principio creatum esse caelum et terram : non tantum, quemadmodum tamen existimat Philo, ut vox […], id est, primam creationis diem. Ergo ex dubia ista interpretatione et patrocinio praestantissimam, et obscuram tamen humanis mentibus doctrinam confirmare, est eam incertiorem, quam dudum, reddere.

Tertium, quod ex voce […] (quae plurali numero ab Hebraeis prolata, tamen cum verbo singulari […] coniungitur. Genes. 1 v. 1). Quod item ex trina benedictione, quae in Psal. 67. v. 1 et 6 et 7 diversis locis repetitur, colligit Lombardus ad eiusdem articuli tam vexati fidem faciendam, est ieiunum et exile, ne dicam […], cum Hebraei, ex linguae usu, in honorabilioribus personis designandis, alibi quoque pluralem numerum pro singulari usurpare soleant, non quidem alicuius divini mysterii significandi gratiam, sed dignitatis tantum illorum amplificandae causam : et trina illa benedictio sit duntaxat vehementis precationis indicium, et ubertas in eo Psalmo : non ullius mysterii arcana significatio, ac sacramentum. Confer cum cap.1 et 2 nostrae synopseos infra.