Distinctio IV — Livre I — Lambert Daneau
Lambert Daneau - Livre I
DISTINCTIO IV
De Personarum divinarum distinctione dicturus, quae ex modo emanationis maxime explicatur, primum ab ea, quae est Filii ex Patre, orditur, ubi tres istas quaestiones varie vexat :
- utrum Deus Deum genuerit ;
- vel potius utrum Pater divinam essentiam ;
- vel denique utrum Pater Filium.
Prima, hac Distinctione : posteriores duae, sequenti traduntur.
AD DISTINCTIONEM IV
CAP. I
- Nulla enim res est. Locus ex lib. 1 de Trinitate cap. 1 circa principium sumptus, in quo transcribendo praetermisit iste vocem Omnino, quae non est nihili apud Augustinum, praesertim ad huius loci confirmationem, nempe, Ne Deum quidem ipsum sese genuisse, quia omnino res nulla, id est, Res nullius generis, naturae, aut ordinis seipsam gignit. Deus quidem etsi res quaedam esse dicitur : tamen ut idem Augustinus docet lib. de Cognitione verae vitae capite 3 ab omni praedicamento excluditur. Itaque ab omni rerum genere : adeo ut, nisi particula et […], Omnino, addatur hoc loco, non satis firma vis huius Augustiniani argumenti videri possit. Damascenus lib. 1 de orthodoxa fide, cap. 4 : […]. Itaque […] ibidem, ut et a Basilio et a Dionys. Eccles. Hierarch. cap. 3 nominatur, facit ad nostrae sententiae confirmationem quod idem August. in Enchiridio cap. 1 et alibi hanc sententiam, Quod nemo seipsum generet, tantum de solis hominibus usurpavit. Hic autem generalislime, etiam de Deo ipso. Ergo vox, Omnino erat necessaria. Cicero in oratione de provinciis Consularibus, C. Caesiri, ait, supplicationes decrevistis, numero, ut nemini ullo ex bello : honore, ut omnino nemini.
AD CAP. III
- Solus potens, id est, Unus. Sic Augustinus, et quidem perspicue, In quibus verbis nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus sanctus : sed beatus, et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium : quod est unus solus et verus Deus ipsa Trinitas. Hic obscure, id est, Unus et solus verus Deus, qui est ipsa Trinitas. Hic enim cum ait, Qui Unus est Trinitas, obscure docet, et barbare loquitur : Augustinus aperte, Quod est unus Deus, et Quia vox ista, Quod ad rem ipsam seu […] spestat, quae cum sit una, non in ea Trinitas, sed in numero Personarum, et distinctione earum quaerenda est. Thomas in 1 Quaest.31 art. primo, ad 4. Cum dicimus Trinitatem in unitate, non ponimus numerum in Unitate essentiae, quasi sit ter una : sed Personas numeratas ponimus in unitate natura. De quo luculenter in nostro contra Genebrardum Valentini Gentilis furores revocantem libello scripsimus ubi hominis impudentissimum os tandem occlusimus. Ut tamen gratificer scholasticis, eorumque doctrinae studiosis (quanquam, praeter dira convitia, nullum ab iis praemium me reportaturum video) monendus est lector, istam opinionem et sententiam tam blasphemam, quae negat recurrere ac. converti inter se tres Personas, et unicam illam essentiam, quaeque falsam esse hanc enuntiationem contendit, Tres Personae sunt unica illa divina essentia, fuise Gilberti Porretani, quod crederet ille latius patere divinam essentiam, quam tres ipsas Personas. Vixit autem temporibus Bemardi Abbatis Clarevallensis, et quemadmodum refert Bernardus ipse Sermo 8o in Cantica Canticorum, dixit, Divinitate Deus est Deus : sed divinitas non est Deus. De quo vide Thomam in 1 quaest.39 art. 6.
- Non tres Deos. Longe commodius ad refutandum superiorem errorem recitaret iste, quae idem Augustinus eodem lib. 5 cap.9.I sequenti habet, propterea quod cap.8 eo proprie spectat, ut doceat quae substantialiter de Deo dicuntur, qualiter de singulis illis Personis enuntiari, id est Patre, Filio, et Spiritu sancto : non autem ut probet idem esse Deitate totam, et tres Personas, contraque : vel idem esse Deum et Deitatem ipsam : item bonitatem qua Deus est bonus, esse idem re cum Deitate, atque ex his unum altero latius non patere. Quod hic docendam erat. Ergo in illo cap.9 haec Augustini verba sunt, eaque ad hoc argumentum aptissima. In rebus, ait, qua participatione magnitudinis magna sunt, quibus aliud est esse, aliud magnas esse (sicut magna domus, et magnus mons, et magnus animus). In his ergo rebus aliud est magnitudo : aliud, quod ab ea magnitudine magnum est. Deus autem, quia non ea magnitudine magnus est, quae non est, quod ipse, ut quasi particeps eius sit Deus, cum magnus est (alioquin illa erit maior magnitudo, quam Deus. Deo autem non est aliquid maius). Ea igitur magnitudine magnus est, quia ipse est eadem magnitudo, Hoc et de bonitate, et de aeternitate, et de omnipotentia Dei dictum sit, omnibusque omnino praedicamentis, quae de Deo possunt pronuntiari, quod ad seipsum dicitur. Haec infra Dist. 22 discerpit iste, et quidem intempestive. Basil. lib. 1 contra Eunomium resutat eos, qui communem illam trium Personarum essentiam cogitant tanquam materiam […], qua tres illae Personae constent. Nam divitionem hac ratione fingunt in bona illa divina essentia, vel constituunt Trinitatem Deum aggregatum, praeter reliqua absurda quae Bernardus Sermo 8o in Cant. Canticorum enumerat. Vide quae annotavimus in Enchirid. Augustinianum cap.9.
- Dicamus Deum solum esse. Plane detortus ab Augustini mente locus : id quod ex ipsis verbis vere repraesentatis perspicue apparebit, Quia vero dicimus et Deum solum ipsum Trinitatem, quanvis semper sit cum Spiritibus et animabus sanctis : sed solum dicemus quod Deus est, quia non et illi cum illo Deus sunt, etc. Iste vero sic commutat Augustini et quaestionem et verba, Dicimus Deum solum esse ipsam Trinitatem, tanquam Augustinus, quid Trinitas sit, explicaret, qui tantum huius usitatae inter orthodoxos phrasis Deus solus est in caelis, vim et notionem explanat.
CENSURA
Hae tot quaestiones, quae et hic fiunt, et postea sequuntur, utrum dicendum sit, Deus Deum genuit : vel Divina essentia Deum, vel Divina essentia divinam essentiam, vel Pater Filium, sunt ex hoc uno ignorantiae fonte omnes ortae, quod Theologi seu potius scholastici isti melioris litteraturae fuerunt ignari, atque adeo imperiti ipsius Latinae linguae, qua tamen omnia sua dogmata tradiderunt. Ergo non animadverterunt apud omnes, qui modo Latine sive de rebus sacris, sive de profanis loquuntur, scriptores concreta pro abstractis, quemadmodum vocant, et abstracta pro concretis nonnunqunm usurpari. Sic Christus hominem gestare dicitur ab Augustino, pro humanitatem, vel humanam naturam gestare, lib. de Agone Christiano. Actiones quidem sunt suppositorum, non ipsius naturae in abstracto consideretae (ut recte hoc loco annotat Durandus) unde fit, ut quicquid actionem, actionisque modum significat, ita efferri proprie debeat, ut per vocabulum […], id est per concretam et inhaerentem in ipso individuo naturam enuntietur. Nam proprie dicendum est, Homo disputat, non autem, Homeitas ut ita loquar, disputat : Homo gignit, non, Homeitas gignit : equus portat, non equina natura vel equeitas portat. Sed cum de rebus, explicandae nostrae notionis gratiae, distincte loquimur, et quid in individuo sit ipsa individui natura, vel illius accidens, spectamus, tunc […] abstracte et per se cogitamus spoliatam omnibus accidentibus, atque etiam naturaliter inhaerentibus proprietatibus. Ex quo fit, ut multa ipsi essentiae nude, atque per se cogitatae tribuantur, tanquam ipsius propria. Sic dicimus, Humanitas seu humana natura gignit humanam naturam vocabulo abstracto utentes. Sed quid in proposita quaestione verbis est opus ? Sive enim dicatur, Deus Deum genuit, sive, Esssentia divina divinam essentiam : sive, Deus divinam essentiam genuit, certe propter unitatem divinae naturae, quae multiplicari non potest, omnium istarum locutionum eadem mens est et sententia, nempe haec, Pater Filium genuit. Itaque et Deus et Essentia tunc relative sive personaliter sumitur, pro ipsa duntaxat Patris persona : non autem generaliter, absolute, et essentialiter, licet aliter Richardus, Genebrardus, et alii similes insulti homines sophistae sentiant, ac rixose magnis voluminibus contendant. Velle enim et affirmare Filium esse ab […] simpliciter, non autem ab Patris genitum, est haereticum, ut docet Basilius in exemplari fidei, quod extat inter ipsius epistolas : et sic quoque in Concilio Lateranensi habito sub Innocentio 3 aperte definitum est, et in nostra Synopsi transcriptum.
