Livre I — Lambert Daneau

Lambert Daneau - Livre I

Distinctio I

DISTINCTIO I

Omnis doctrina est de rebus vel signis

 

AD DISTINCTIONEM I

 

CAP. I

 

Collatio

 

Totius Theologiae Christianae subiectum et materia est duplex, nempe Res et Signa, quae duo non essentiae ; sed relationis et signisicationis modo inter se differunt.

 

  1. Sed rei. Augustinus habet, Sed res per signa discuntur. Hic, Sed res etiam per signa discuntur. Ergo addidit, Etiam, quod est : non modo praeter, sed etiam contra Augustini mentem, qui res ipsas per se, et extra signisicationem confiderat : at iste cogitat res primum per se disci : deinde per signa, id est per verba.

 

  1. Eorum autem. August. habet, Sunt autem alia signa quorum omnis usus in signisicando est, sicuti sunt verba. Hic addit, non tn lujhficande. Primum praeter mentem Augustini, qui de verbis tantum et vocabulis (quae signa duntaxat esse possunt, nempe sensa mentis nostrae exprimentia) hoc genus signorum intelligit. Iste autem de sacramentis Legalibus hoc genus signorum sumit, quasi illa (quales erant boves, et oves victimae : aqua lustralis : et vacca ruffa, et lotiones, et panes propositionis) duntaxat signa sint, non etiam res quaedam, quod tamen ipsa eorum definitio ostendit. Cum enim essent Sacramenta, etsi Legalia, res erant primum et per se quidem res quaedam : deinde ex Dei promissione, eaedem res sunt effectae signa, id est Sacramenta. Ergo hoc signorum genus (nempe sacramenta Legalia) ex sententia Augustini, ad idem genus signorum, ad quod vocabula referuntur, quae sunt mere signa, pertinere non potest : sed ad illud potius rerum genus, qui et res et signa sunt. August. lib.2 cap.2 et 3 De Doctr. Christ. Unde falsum est quod hic ipse postea subiicit, nos non uti istis rebus, qui sunt sacramenta Legalia, nisi aliquid significandi gratia. Nam non bos et ouis quaelibet, fuerunt Iudaeis signa Sacramentalia, uti neque nobis quilibet panis in oculos incurrens est signum corporis Christi. Sed quod de solis vocabulis et vocibus ex hominum instituto significantibus, recte dixit Augustinus, addens, Nemo enim utitur verbis, nisi aliquid significandi gratia : iste ad sacramenta Legalia perperam refert : ut errorem errori cumulans discrimen constituat inter Evangelica et Legalia sacramenta : quasi haec gratiam ex se non conferrent, ac proinde per se, ipsaque operatione et communicatione non iustificarent : illa vero Evangelica sacramenta utrunque per se faciant et praestent : ideoque de Legalibus agens dixit esse eorum usum, tantum in signifiando, et non in iustificando.

 

 

CAP. II

 

  1. Inter utrasque constituti. August. lib. 1 cap. 3 sic habet. Nos qui fruimur, et utimur, inter utraque constituti si eis, quibus utendum est, etc. Hic addit, et Angeli, et Sancti. Augustinus suam sententiam, id est, quod nos hic viventes, eae res sumus, quae fruuntur, et utuntur, confirmat eodem libro, cap. 21. Nos itaque qui fruimur et utimur aliis rebus, res aliquae sumus. De Angelis autem (quos hic beatos proculdubio intelligit) et Sanctis, id est, in caelum iam receptis hominum spiritibus quod iste addit, falsum esse apparet, praeterque ipsius etiam Augustini mentem dici. Nam cum et hic et insra subiiciatur ex Augustino, rem eam, in quam proprie cadit usus, esse hunc mundum, et quae in eo creata sunt, ut, (quemadmodum ait Augustinus, cap. 4 eiusdem operis) invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, id est visibilia, conspiciantur, quomodo et mundi usus, et ea etiam utendi causa in beatos Angelos et Sanctos in caelum iam receptos quadrare potest, qui supra hunc mundum sunt ? Itaque ii nullo modo iam mundo isto visibili utuntur, sed Deum vident facie ad faciem. Quare ex Augustini sententia, nos soli qui hic vivimus, sumus eae res, quae et utuntur et fruuntur : Angeli vero, et Sancti beati, sunt eae res, quae solum fruuntur. Itaque ut plena esset haec partitio dicendum fuit, Rerum aliae sunt quibus utimur : aliae sunt, quibus fruimur : aliae quae fruuntur : aliae quae fruuntur et utuntur : sed omissa est ab Augustino disputatio de Angelis et Sanctis quod ad praecepta tradenda non pertineret, uti neque de pecudibus idem egit, quae tantum, utuntur, quia extra fines Theologiae ea disputatio evagatur.

 

  1. Uti vero id. Augustinus habet, Uti autem quod in usum venerit, ad id quod amas obtinendum referre, si tamen amandum est. Nam usus illicitus, etc. Hic, uti vero id, quod in usum venerit, referre ad obtinendum illud, quo fruendum est : alias abuti est, non uti : videtur iste propriam duntaxat utendi significationem spectasse, et definisse. Itaque quod dixit generaliter Augustinus, quod amas, si tamen amandum est : iste commutavit in haec verba, Quod fruendum est. At melius Augustinus, et ex usu loquendi : et ex reiipsius experientia desinit primum generaliter usum sive uti, esse, sive quis ea quae amanda sunt : sive quae non sunt amanda, referat eo, ut cupita re potiatur. Deinde distinguit, ut utendi modus sit duplex : alius enim est legitimus et vere usus, alius vero abusus potius quam usus nominandus est. Vide hunc eundem August, lib. 83, quaest. 3.

 

  1. Unum Deus. Augustinus addidit, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, hic praeter, mittit. Sunt tamen ista verba necessario addenda, ut intelligatur, cur tanta sit Trinitatis excellentia, ut supra res omnes et rerum tamen omnium causa statuatur ; hoc ipsum est, quod ait Damasc. libro I De fide orthodoxa, cap. 4: […] id est, Nihil est enim Deus rerum caeterarum, non quod res quaedam non sit : sed quoniam est eminenter rebus omnibus, atque etiam est supra omnem eam rationem, qua res caetera sunt.

 

4 Fruimur cognitis. Augustinus libro decimo de Trinitate, capite decimo circa principium, sic : Fruimur enim cognitis, in quibus voluntas ipsis propter seipsa delectata conquiescit : utimur vero eis, quae ad illud referimus, quo fruendum est. Hic vero obscurus plane et barbarus propter harum vocum, Ipsis, et Seipsa, immutationem, vel detractionem. Barbare enim dicitur, In quibus ipsis delectata : quae perspicue et latine Augustinus interiecta voce Voluntas, ad cuitandam illam barbariem scripserat, in quibus voluntas ipsis propter seipsi delectata. Praeterea vox Se apud hunc obscura est, utrum ad voluntatem, an potius ad res ipsas referatur, quae proculdubio ad res ipsas pertinet, quibus propter seipsas delectari debemus, ut iis frui dicamur. Item in definitione utendi, August. habet ad illud commode : hic habet aliud obscure.

 

 

CAP. III

 

  1. In facultatem voluntatis assumere. Voces hae tum apud August. tum apud hunc ipsum obscurae significant reipsa aliquid velle, et expetere. Ergo facultas nostrae voluntatis assumere hic dicitur ea, quae non δυνάμει tantum possumus velle, sed quae reipsa, et ένερηεια, iam desideramus et expetimus, vel propter spem tantum rei : vel propter ipsius aspectum, ut ait Paulus. Uti, minus est : frui, maius est.

 

 

CAP. VI

 

  1. Si propter. Quanquam multa sunt hic ex Augustini verbis resecta, quae huic quaestioni lucem afferrent, quia tamen a mente Augustini non est recessum, duo tatum annotabimus. Primum non incolorate et […] de homine quaeri, utrum eo sit nobis fruendum, an potius utendum, quoniam magna quaedam (inquit August.) res est homo, factus ad imaginem et similitudinem Dei, quatenus rationalis animae honore bestias praecellit. Praeterea praeceptum est a Deo nobis, ut proximum, id est, hominem diligamus. Addo ego et hanc quoque tertiam rationem : Quod haec inferiora omnia, quae mundus complectitur, propter hominem ipsum condita sunt, ut est Psal.8, Gen 1 v. 29 ; 9, v. 2, adeo ut proximus mundi huius finis procul dubio sit homo ipse. Ergo aliis quidem rebus esse utendum : homine autem ipso fruendum, quemadmodum Iurisconsulti ipsi Romani censuerunt. Ulpianus in lib.18 ad Sabinum in l. Vetus fuit quaestio. D. De usufructu, et quemadmodum quis utatur. Sed cum sane homo ad Dei gloriam conditus sit, homine est utendum, non autem fruendum, ne in homine acquiescamus, eumque pro Deo impiissime habeamus. Alterum nostrum annotamentum est, August. hic argumentari a dilectionis modo, ac genere, ad, genus et modum usus ; ut quo quidque gradu et modo ex Dei praecepto diligendum est, eodem modo nobis sit eo ipso utendum. Quod est optimum totius huius quaestionis explicandae […] : Nam ut dilectio : sic usus finem tanquam suum fundametum maxime spectat, ex quo ipso utrum utendum an fruendum sit nobis re aliqua, definiendum putat Augustinus.

 

 

Cap. VII

 

Multa in hoc capite perturbate et confuse ex Augustino transcripta sunt : multa obscure accommodata, quae tamen apud ipsum auctorem plana sunt. Itaque iste ex bonis Augustinianis sua mala fecit.

 

  1. Si fruitur. Augusti. cap. 32 lib. I Doctrinae Christ. duas huius suae sententiae rationes affert. Primam ex Dei ipsius natura, qui cum sit lux splendidissima, caeteraque illustrans, nostro, aut ullius alterius rei nitore non eget. Hanc praetermisit iste. Altera Augustini ratio ducitur ab autotitate Ps. 16 quae huc transcripta est. Quicquid enim bonum nostrum est, id est, Bonum quo egemus, illud est vel Deus ipse, nempe summum nostrum bonum : vel a Deo, qualia caetera bona nostra. Ex qua ipsa definitione a contrariis iam intelligitur, cum illud omne, quo vel utimur, vel fruimur, sit a Deo, vel Deus Deum ipsum nobis minime frui, sed neque nostris rebus, nobisve egere, quod Ps. docuit. Haec igitur Augustiniana sententia hic obscura est, id est, in ista lacuna turbida : in ipso tamen Augustiniano fonte limpida et clara lucet.

 

  1. Omne enim bonum. Ex August. cap. 31 libro I de Doctr.Christ.

 

3 Sed neque sic. Iam istud ex cap. 32 transcriptum est. Hoc enim Augustinus proponit hypophorae cuiusdam Ιpόπώ, cum negari non possit Deum nobis, et aliis rebus uti. Ergo suit explicandum, quae diffrentia sit inter Nostrum/Dei ipsius usum.

Videtur autem constitui discrimen triplex inter utrunque usum.

1 Deus propter seipsum, id est ad suam bonitatem, potentiam, sapientiam patefaciendam rebus a se creatis utitur. Summa enim dignatio Dei, potentia, sapientia, et misericordia apparet erga res eas, quibus uti dignatur. Nos autem propter Deum illis ipsis rebus utimur, id est illi facilius postea serviam. Ergo nullo bono suo, Id est, non ex ulla inopia iis utitur Deus : nos autem, et nostro bono, et ad Dei ipsius gloriam.

  1. Deus nulla necessitate compulsus aut […] iis rebus utitur, utpote qui absque illis eadem plane efficere possit, quae illis interpos Itaque eae sunt tantum […] electa, et praeparata, nempe ratione Dei : nullo autem modo causae neccessariae. Nos autem iis rebus, veluti cibis, utimur ex necessitate et consequentis et consequentiae. Nam iis omnino egemus, quales quidem naturas sumus. Itaque nostri ratione non tantum sunt organa, sed et causae efficientes, et eaedem nobis necessarie.
  1. Deus rebus omnibus pro suis, iureque pleni dominii liberrime utitur, utpote qui iis singulis […] dederit, easque conservet et sustentet. Nos autem precario tantum, idque ab eo, et quatenus, quoque modo ille concedit.Gen. 9, v. 2 ; I Tim. 4, v.4, ut ex scripta nobis ab eo regula plane sit iis utendum, neque aliter, neque latius neque lautius. Primum tantum usum attigit August.
  1. Ille enim. Sumptus locus ex eod. libro, cap. 30 in fine ab Augustini tamen mente longissime detortus. Augustinus enim ibi docet quid dilectio nostra erga proximum differat a dilectione Dei erga nos. Hic intorquet in eum sensum, ut doceat nullum esse inter utranque discrimen : siquidem iste ex hoc loco nititur efficere Deum propter suam bonitatem nobis uti, et nos quoque alios aliis uti propter eandem Dei bonitatem. Quare ex isto loco nulla est statuenda differentia inter istas dilectiones : unde omnino aliud, quam Aug. voluit, hic efficitur.
  1. Cum enim. Sumptus locus ex cap. 32 qui uti ex diverso loco, ita diverso plane scopo ab Augustini sententia hic citatur : adeoque nullo nexu cum superiore istius sententia cohaeret. Inepte enim, (cum proxime dixerit, nos aliis et nobis mutuo ipsis uti propter Dei gloriam et bonitatem) nunc subiicit, tanquam superioris sententia : firmamentum et rationem, quia cum aliorum miseremur, illisque consulimus, eorum utilitatem intuemur. Dicendum enim fuit, Dei gloriam intuemur. Quod ad August. ille distinguit affectum et finem quo Deus, Si quo nos ipsi iisdem rebus consulimus, et praesertim hominibus. Deus iis consulit propter suam tantum bonitatem et benignitatem, adeo ut seipsum in eorum usu proprie cogitet. Nos vero, eorum ipsorum, quibus consultum volumus, utilitatem proxime et per se : ex consequenti vero saepe nostram etiam habemus ante oculos. Remote vero etiam Dei gloriam. Sed haec non explicat hoc loco Lombardus, nec ipsius Augustini mentem.

6. Item quia bonus est. Ex eodem cap. 32, sed tamen alio sensu, propter sententiarum Augustini […] ab isto factam. Docet Aug. cur omnia quibus utimur, sint ad Dei gloriam et bonitatem agnoscendam referenda, quia nimirum sola ipsius bonitate etiam nos ipsi sumus. Solus enim Deus vere, summe, et primo, id est […] ut loquitur Aristot. est. Nos eatenus, quatenus ipse sui illius […] effecta pro sua bonitate nobis comunicavit. Hic autem affert, velut abrupta a superiori argumento sententiam.

 

 

CAP. VIII

 

  1. Forte virtutes. Augustinus sic, Nisi forte virtutes (quas propter solam beatitudinem sic amamus) persuadere nobis audent, ut ipsam beatitudinem non amemus. Hic autem sic, Forte virtutes (quae propter solam beatitudinem amamus) sic nobis persuadere audent, etc. transposita Sic comparandi particula, quam Augustinus refert ad nostrum de virtutibus amorem et studium. Itaque apudAugustinum vox Sic significat tantopere, iste ad ipsam virtutum orationem etpersuasionem pertinere maluit. Unde adverbium, sic, ex huius sensu denotabit eo modo, vel tam aliena persuadere et suggerere. Eligat lector utri potius assentiendum existimet, vel veteri omnium codicum consensui : vel unius Lombardi exemplari, aut potius negligenti descriptioni, vel inepte traiectioni. Ii vero contra quos disputat lib. 13 de Trinitate Augustinus sunt proculdubio Epicurei philosophi, qui vitam beatam ab immortalitate disiungebant, uti postea Pelagiani regnum Dei a paradiso seu vita aeterna divulserunt, quae tamen indissociabilia esse contendit, et merito quidem, Augustinus, quemadmodum contra Epicureos, lib. 9 cap. 14, lib. 12 cap. 6.13 et 20. De Civitate Dei: ita contra Pelagianos in libris contra Iulianum. Sed quod ad hunc locum, Lactantius ait, Non ipsa virtus est summum bonum, sed effectrix et via tantum, August. etiam lib. 4. contra Iulia. cap. 3. Verae virtutes Deo serviunt, id est ad Deum referendae sunt, non sunt autem ipsae summum bonum hominis.

 

 

Censura

 

Quanquam tota haec disputatio ex Augustinianae doctrinae fontibus hausta videtur, tamen de verbis, eorumque significatione potius est instituta, quam de rebus ipsis. Quas anxias quaestiones Paulus […] odioso nomine vocat I Timoth. 6, v. 5-3, ut vel ex hoc ipso initio et fundamento satis appareat quale futurum sit reliquum aedificium huius operis. Neque vero (quod Augustini pace dictum sit) satis consentit tam scrupulosa harum vocum utendi et fruendi descriptio et observatio, cum vel Hebraei, vel Graeci, vel Latini etiam sermonis proprietate et usu, ut, Uti dicamur iis rebus tantum, quas ad alium superioremque finem referimus : Frui autem iis, quibus ipsis propter seipsas potimur, et in quibus acquiescit animus noster, nihil ulterius spectans et quaerens. Hebraei nihil tale docent ex suae linguae usu, sed pulcherrima metaphora […] Scebats, id est Saturari explicant, plenam illam animorum nostrorum oblectationem et […], quam ex Dei ipsius communicatione et intuitu percipiunt fideles, et beati quoque ipsi in caelum recepti, quemadmodum apparet ex Psalmo 16. V. 10. 17, v. 14. Sed et […] Hoghil quoque dicunt frui. Ipsam autem fruitionem […] Neghimoth, voluptates appellant ducta similitudine a cibis nos satiantibus. Psal.141, Psal, 63 v. 5. Uti vero dicunt non uno verbo sed pluribus […] et […]  consumere, quod ea, quibus utimur, ipso usu consumuntur et perduntur. Item comedere, uti ex variis locis apparet. Graeci […], uti usurpant de iis rebus, quas necessitas commoditasque huius vitae postulat : unde de cibis, armis, vino, reliquisque huiusmodi dicitur I Timoth. 5, v. 23. A […] vero, id est, frui appellant, cum voluptatis potius ac delectationis gratia, quam necessitatis aliquid adhibemus : cuius multae sunt species, veluti […]. Quod vero ex epistola ad Philemonem, v. 20. Fruar convertit vetus interpres, perperam ab eo vis vocabuli expressa est, cum significet fructum percipiam, […], allusione nimirum facta etiam ad nomen ipsum Onesimi, pro quo scribebat Paulus. Qui tamen locus torsit Augustinum. Denique Latini scriptores alio prorsus significato vocabulis istis Uti et Frui utuntur, quam explicet Augustinus. Grammatici quidam sic distinguunt, ut Frui de rebus tantum bonis accipiatur : uti de omnibus, id est, etiam malis, Alii Frui nos voluntiis rebus, quas magnopere quaesivimus et concupivimus cum illis potimur : idque ex Naevii dicto probant, quod tum a Nonio Marcello : tum ab Aulo Gellio libro 13. Noct. Attic. capite secundo, profertur. Quidam discrimen nullum esse putant inter ista vocabula. Varro libro quarto de lingua Latina, frui esse definit, fructus, quos fundus fert, percipere. Id quod etiam uti dicimus : quemadmodum scribit Aelius Donatus. Quod cum perperam intellexisset Isidorus libro 5 Etymologiarum sic scripsit : Sed et ipse fructus agrorum, quia eo utimur, usus vocatur. Denique qui accurate voces istas distinxerunt ex recepto linguae Latinae usu Iurisconsulti (homines nimirum verborum proprietatis observantissimi) sic dicunt : Minus est iuris in usu, quam in usufructu. Nam is qui fundi nudum habet usum, nihil ulterius habere intelligitur, quam ut oleribus, pomis floribus, foeno, stramentis, et lignis ad usum quotidianum utatur. Nec ulli alii ius quod habet, aut locare, aut vendere, aut gratis concedere potest : cum is qui usumfr. habet, possit haec omnia facere. Est usufructus ius utendi fruendi alienis rebus, salva rerum substantia. Haec illi, uti ex Institution. Iustinian. lib. 2, Tit. de usufructu et sequ. apparet. Quae quomodo cum Augustini sententia consentiant, videant docti. Quanquam tamen, uti caeteris artibus, sic Theologiae sua quaedam esse relinquenda ex communibus propria vocabula neque negaverim, neque ipse improbarim. Quare frui Augustino est summo bono potiri. Uti reliquis rebus, quae non sunt summum bonum. De iis autem, quae diximus, Lombardus ne cogitavit quidem.

Section 1 of 7
Next section