Distinctio III — Livre I — Lambert Daneau

Lambert Daneau - Livre I

Distinctio III

DISTINCTIO III

Dc cognitione Dei per creaturas, in quibus trium Personarum vestigium apparet.

 

AD DISTINCTIONEM III

 

CAP. I

 

Collatio

 

  1. Per creaturam. Manifesta primum pulcherrimi loci depravatio, quod […] (qua phrasi ex Hebraerorum idiotismo, Paulud universum hunc mundum complexus est) ad solum homine hic restringit. Nam quod […] , id est, omnis creatura, apud Marcum cap.16, v.15, pro hominibus solum sumitur, idcirco fit quod id requirit loci illius argumentum et tractatio. Agitur enim de praedicatione Evangelii, quae non nisi hominibus et […], id est, ratione utentibus creaturis fieri potest, ac debet. Hic autem Pauli locus alio spectat, nempe reddi homines ipsos, qui Deum ignorant, inexcusabiles quod ex rebus conditis (veluti e caelo, et pulcherrimis, quae in eo sunt, syderibus, e terra, et vario terrae ornatu) Deus cognosci potuit. Ergo […] perinde sonat, atque mundus ipse conditus : et de toto mundo, ac singulis illius partibus intelligitur, quae sunt nobis […] argumenta. Deinde altera est eiusdem loci labes, quod […] apud Paulum passive sumuntur pro rebus ipsis seu condito mundo, ex quo intelligitur aliquem esse Deum. Hic vero sumit active pro homine ipso intelligere. Nam illud per barbare redditum pro […] non rem ipsam, quae agit, significat : sed instrumentum potius, per quod agimus et percipimus, uti praeclare explicatur in eodem argumento Iob.36 v. 25. Sap.13 v.1 et 5. Id quod etiam ex 2 M. Tullii lib. de Nat. deorum apparet ex mundi nimirum huius conspectu intelligere omnes homines, quantumvis verbi divini ignaros, aliquem esse Deum. Ergo hic duplex error in citando Pauli loco admissus est : quae nos (quoniam obscurus est, et in eundem locum iste ipse hoc eodem capite bis impingit) recitamus. Sic igitur habet : […] Id est, Ipsius enim invisibilia, dum ex rebus conditis intelliguntur, ex creatione mundi perspiciuntur, aeterna videlicet eius tum potentia, tum divinitas : ad hoc ut ipsi sint inexcusabiles.
  2. Visibiles et invisibiles. Inepte profecto sive mente, sive verba Pauli spectes addita est vox Invisibiles a Lom Paulus habet duntaxat, […], id est, […], ut interpretatur Apostolus ad Hebraeos, cap. 11 v. tertio : nec addidit Paulus […], id est, ex invisibilibus Dei operibus invisibilia Dei cognosci. Sed et ab Ambrosio ipso satis refutatur Lombardus, quae tamen sequenti capite laudat. Habet enim Ambrosius : Deus, qui natura est invisibilif, ut etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit quod opificem visibilitate manifestavit.

Ad sensum autem Apostoli quod attinet, omnino praeter institutum et sensum Pauli putat Lombardus homines intellexisse opera Dei invisibilia per alia invisibilia. Praeterea fallitur iste, qui per illa visibilia Dei opera putat agnitam fuisse ab hominibus non renatis S. Trinitatem, aut illius vestigium. Nec enim eo collimat mens Pauli Rom.1 v.21, sed id tantum docet, quod est Ps.19 ex Sole, Luna, aliisque visibilibus Dei creaturis ipsius potentiam et aeternitatem fuisse, etiam ab illis non renatis hominibus agnitam. Dei vero […], ait Basilius, sine ipsius verbo cognosci non potest.

  1. Deus revelavit illis. Hoc Revelavit, inepte est conversum. Habet Paulus Rom.1 v.19 […], Id quod de Deo cognosci potest, manifestum illis fecit Deus. (Est autem aliud revelatio : aliud manifesta, et cuius homini exposita cognitio, ac notitia. Revelantur quae obscura et testa erant : Manifestantur autem quae ad intuendum omnibus proponuntur). Etsi vero vetus interpres […] convertit barbare Revelavit, tamen a mente Pauli noluit esse discessum : quemadmodum aperte facit hoc loco Lombardus.

 

AD CAP. III

  1. Viderunt etiam. Illud etiam additum est August. non sine incommodo sententiae. Sic enim August. Viderunt quicquid mutabile est, non esse summum Deum: ideo omnem animam, mutabilesque Spiritus transcenderunt, quaerentes summum Deum. Hunc eundem locum sicut habemus in nostris exempl. citat Beda in suis Collectaneis, ne quis vitio codicis deceptum Lombardum existimet.
  2. Omniumque principii. Hoc quoque additum est ad Aug., sed nullo sensus dispendio. Voluit enim Lombardus explicare quid summu Deum esse significet.
  3. Deinde viderunt. Est et hic quoque locus ex Aug. sumptus, sed misere truncatus, quem eundem tamen verius ex auctoris sententia citat Beda in suis ad Rom. cap.1, Collectaneis, Sic habet Augustinus. Deinde viderunt (iidem philosophi nimirum) omnem speciem in re quacunque mutabili, qua est, quicquid illud est, quoquo modo, et qualiscumque natura est, non esse posse, nisi ab illo, qui vere est, quia incommutabiliter est. Lombardus confundit argumentum Augustini, et […] tollit. Probat enim August., id quod mutabile est, ab eo esse, qui vere est, quia quod vere est, incommutabiliter est. Illud enim quod mutatur, vere non est : sed ab eo, quod est natura incommutabile, habet esse, tanquam a fonte. Lombardus igitur pro illis Augustinianis substituit haec sua. Deinde viderunt omne quod mutabile est, non posse esse nisi ab illo, qui incommutabiliter et simpliciter est. Dixit Augustinus, Nisi ab illo qui vere est, quia incommutabiliter est. Illud etiam Simpliciter, etsi ex eodem Augustini loco transcriptum est, tamen vim optimi argumenti, quo tertio loco iidem illi philosophi utebantur, elidit.

 

AD CAP. V

  1. Corporis speciem. Obiter annotare libuit, vocabulum Speciem et hoc loco, et in disputatione de Sacramentis apud August. et illius saeculi eruditos Patres pro ipsa rei substantia, et […] forma sumi : non autem pro externis rei accidentibus seu qualitatibus, qualis est, color, figura, etc. Nam Spiritibus tribuitur hoc loco species, qui colore, figura, et huiusmodi accidentibus prorsus carent. Eodem significato et Cyprianus in de Coena Domini : et Ambrosius in libris de Sacramentis, vocabulo Species utuntur.

 

AD CAP. VII

Hac ergo tria. Ex August. libr. 14 de Trinit., cap. 8 sumptus locus, qui in alium sensum ab isto detorquetur. Agit enim illic August. non in universum de trib. illis animae humanae facultatibus, quae memoria, intelligentia, et amor, seu affectus, seu voluntas dicuntur, et quarum memoria, et amor sunt communes homini cum brutis animantibus facultates : sed in ea duntaxat animae humanae parte seu facultate vestigia Trinitatis quaerit August. quae […] vocatur, Verba Augustini sic habent, Nunc vero ad eam iam pervenimus disputationem, ubi principale mentis humanae (quo novit Deum vel potest nosse) considerandum suscepimus, ut in eo reperiamus imaginem Dei, id est, Trinitatis. In qua ex variis ipsius actionibus inter se indissolubili nexu coniunctis, et tamen proprias, distinctasque actionum et effectorum notas et definitiones retinentibus, aliqua Trinitatis imago apparet, nempe quod mens illa […] meminit sui, intelligit se, dilligit se. Hic quoque cap. 11 huius Distinstionis in verbis, Proprie vera mens dicitur tacite agnoscit mentem humanam a reliquis animarum generibus apud Augustinum, in primisque in hoc ipso argumento, de Trinitate, et libris 14 et 15 cap. 7 distinguendam, ne subtilius argumentari hoc loco fortasse cuiquam videar.

 

AD CAP. XIV

1 . Unde potest. Levis immutatio verborum Augustini, non levem huius auctoris culpam arguit. Hic legendum est. Inde. Alias enim prorsus est hiulca huius loci oratio. Ergo iste distraxit sententia Augustini, et quod ille per parenthesin intelligenter inserverat, hic propter dispunctionem temere immutatam, obscure refert. Sic enim Augustinus : Quia tria in sua mente naturaliter divinitus instituta quisquis vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea (unde potest etiam sempiterna, immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci) reminiscitur per memoriam, intuetur, etc. Primum praetermisit iste vocem Sua, quae est apud Augustinum ut doceat quenque nostram in seipso habere illam Trinitatis imaginem : et vocis Quisquis significationem tollit. Deinde continuam Augustini orationem secat in duas. Lombardus enim ait, Reminiscitur enim, Augustinus autem. Quam magnum sit in ea reminiscitur per memoriam. Denique verba haec. Quam magnum sit in ea Lombardus relinquit, hiulca prorsus oratione.

 

AD CAP. XVIII

  1. Mens et notitia. Plures ab Augustino ex mentis seu animae humanae facultatibus, earumque actionibus similitudines et imagines ad Trinitatis divinae explicationem afferuntur, quae singulae per sese spectari et tractari debebant : non autem confundi, ut hic, veluti, in memoria, intelligentia, voluntate, quae in eadem hominis anima inest, insinuat Trinitatem lib. 10 et lib. 14, cap. 6. Mens enim, ait, sui cogitatione se quodammodo in suo conspectu constituit. Gignit ergo mens de se ipsa cogitans, intellectum hunc et recognitionem suam. Sed ita sibi mens nota est cogitando, quemadmodum notae sunt res, quae memoria continentur. Ergo haec mentis de sese cogitatio est velut memoria quaedam quae gignit hanc seu conformationem, seu recognitionem, cognitionem, seu intelligetiam sui. Haec autem duo gignens et genitum, id est, Mens et Conformatio mentis in ipsa mente, dilectione tertia copulantur : quae dilectio nihil aliud est, quam voluntas. Ergo in memoria, intelligentia, et voluntate mentis humanae inest quaedam Trinitatis imago, ait August. Haec prima est similitudo. Secunda est quod earundem facultatum actiones quoque Trinitatis imaginem referunt : (quas idem Augusti. lib. 15 cap. 7 Trinitat. ab ipsis facultatibus distinguit) qualis est conceptio mentis (quam tamen mentem, ambigui vocat Augustinus) Notitia, Amor. Amor quippe ipse, et notitia simul sunt in mente, quae se amat, et novit, ait lib. 9 de Trinit. cap.5. Sicut autem duo quaedam sunt mens et amor eius, cum se amati ita duo quaedam sunt mens et notitia eius, cum se novit. Igitur ipsi mens, id est conceptio et amor, et notitia eius tria quaedam sunt, et haec tria unum sunt. Voluit enim Augustinus, quemadmodum ipse loquitur, id quod est in Trinitate involutum, his tot exemplis evoluere lib. 9 de Trinitat. cap. 4.

 

CAP. XIX

  1. Notitia eius. Praetermissa ab isto quaedam ex Augustino, alia vero transposita, totum hunc, alias pulcherrimum locum de Trinitate, obscurant, tantum abest ut illustrent. Sic igitur reddimus his tenebris suam ex ipso Augustino lucem lib. 9 de Trinit, cap. 12. Omnis res, ait, quancunque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui. Ab utroque enim notitia paritur a cognoscente, et cognito. Itaque mens cum seipsam cognoscit, sola parens est notitia sua. Cognitum enim et cognitor ipsa est. Quod ergo cognoscit se, parem sui notitiam gignit, quia non minus se novit, quam est: nec alterius essentiae est notitia eius, non solum quia ipsa novit, sed etiam quia seipsam. Quid igitur de amore dicendum est, cur non etiam, cum se amat, ipsum quoque amorem sui genuisse videatur ? Cur enim amando se, non genuisse dicatur amorem suum, sicut cognoscendo se, genuit notitiam suam ? Ergo notitiam tanquam prolem nascentem deputamus. Est igitur quaedam imago Trinitatis ipsa mens et notitia eius, quae est proles eius : et amor tertius : et haec tria unum atque una substantia. Haec iam ex ipso Augustino dilucida sunt : quae truncata, sunt obscurissima.

 

 

CENSURAM DISTINCTIONEM TERTIAM

 

Tria imprimis in hac Distinctione videntur digna reprehensione. Primum quod Pauli locus Romanorum 1 v.20. Ipsius enim (Dei) invisibilia ex rebus conditis intelliguntur, etc. Pessime in alienum sensum detorquetur. Agit enim duntaxat de generali quadam de Deo notitia Paulus, ex qua cuncti mortales (qui non omnino mente capti et destituti sunt) Deum aliquem esse intellexerunt, ideoque sunt inexcusabiles : iste autem ad specialem illam de Deo cognitionem hunc locum refert, quae tantum vere fidelium hominum propria est et peculiaris, et ex solo ipsius verbo habetur : nimirum, ut cognoscamus quis sit verus ille Deus, et ut in una et eadem essentia divina sit Pater, Filius, et Spiritus sanctus, id quod omnino et a mente Pauli, et ab ipsa rerum veritate proculdubio est alienissimum. Distinguit enim Paulus […] quod naturali quadam relicta nobis luce intelligitur ex aspectu rerum visibilium, Romanorum 1 v.19 ab ea Dei notitia, quam idem appellat […] 1 Corinthiorum 2 v.7, quae ex sola Dei revelatione habetur, et cognoscitur. Itaque Paulus cum illa scriberet, habebat in animo Psal. 19 et 104 et huiusmodi quasdam notitias communes et generales, quae Sap. cap. 13 explicantur : et ab Augustino recitantur lib.13 de Trinitate cap. 7. Denique et quas Marcus Tulius Cicero libro 2 de Natura deorum, homo nulla sanctae scripturae luce instructus, tamen commemorat his verbis. Itaque inter omnes omnium gentium sententias constat. Omnibus enim innatum est : et in animo quasi insculptum, esse deos. Quales sint, varium est : nemo esse negat. Cleanthes quidem noster 4 de causis dixit animis hominum informatas deorum esse notiones. Primam posuit eam, quae orta est praesentione rerum futurarum. Alteram, quam repetimus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur et caeli temperatione, fecunditate terrarum, aliarumque commoditatum complurium copia. Tertiam, quae terret animos fulminibus, tempestatibus, nimbis, nivibus grandinibus, vastitate, pestilentia terrae motibus, et saepe fremitibus, lapideisque imbribus, etc. Quartam causam esse, eamque vel maximam aequalitatem motus, conversionem caeli, Solis, Lunae sideriumque distinctionem, varietatem, pulchritudinem, ordinem. Quarum rerum aspectu ipse satis indicaret, non esse fortuita. Sic enim Chrysippus argumentabatur, Si est aliquid in rerum natura, quod hominis mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana efficere non possit, est certe id, quod illud efficit, homine melius, etc. Idem Cicero Tusc. 1 tradit esse nullam gentem, quae  non fateatur aliquem esse Deum : Virgil quoque idem testatur. Namque Deum ire per omnes terrasque, tractusque, maris, caelumque profundum. Item, Principio caelum et terram, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, etc. Metamorphos. Sed et Metamorphos. lib. I Ovideus Naso.

Hanc Deus et melior litem Natura diremit. Nam caelo terras, et terris abscidit undas.

Et ut veniamus ad scriptores ipsos Ecclesiasticos, et nostros, Tertullianus in libello de Testimonio animae : Iustinus Martyr, in lib. de Monarchia : Athenagoras in Apologia huiusmodi varia ex poetis et philosophis testimonia collegerunt (ut Eusebii libros de Praeparatione Evangelica praetermittam) quibus efficitur, ex ipsius mundi, tanquam lucidissimi divinae maiestatis et potentiae speculi, solo aspectu et fabrica infideles etiam homines intellexisse, esse aliquem Deum. Quis autem is esset, aut ut ita dicam, Qualis, id est, trinusne an unus, ne per insomnium quidem suspicati sunt. Haec enim tam arcana, salutaris, et distincta de Deo, eiusque natura cognitio, ex sola sacrae scripturae doctrina, et Spiritus sancti lumine disci atque haberi ab hominibus potest. Adeo quidem ut Augustinus in Quaest. Veter. et Novi testamenti, Quaestione 87 scribat inter ipsa primordia Ecclesiae perspicue Trinitatis arcanum traditum non fuisse. Thomas in prima secundae Quaest. 32. Dupliciter fidei derogat, ait, qui Trinitatem Personarum naturali ratione probare nititur : 1. quia fides est de invisibilibus, quae rationem humanam superant ; 2. quia hac ratione exponit ludibrio ipsam fidem Christianam. Idem Quaest.39 art. 7 negat proprietates divinas ex creaturis cognosci posse. Ergo etiam, teste ipso Thoma, nedum Augustino, ex rebus conditis Deus trinus intelligi, id est, hoc Dei invisibile et arcanum cognosci nequaquam potest, quicquid Lombardus ex Augustino se protulisse existimet. Nam illa etiam […], quae cerni dicit Paulus, non Dei essentia sunt, sed tantum  […], ut Petrus loquitur 1 Epistola 2 v.9. Neque obstat quod Plato Epistola 2 ad Dionem, et Trismegistus in Pimandro, Sectione prima, quaedam de tanto mysterio cogitasse creduntur. Nam eorum cogitationes de primo, secundo, et tertio principio seu Deo (ut Plato loquitur :) vel de mente, verbo, et Spiritu (quemadmodum Trismegistus appellavit) sunt plane a Theologicis istis dissimiles : quoniam isti tres deos separatos constituunt, qualia sunt tria eiusdem speciei individua : non autem ut unam numero et eandem Trium clientium agnoseant, quod fides Christiana docet. Itaque quemadmodum praeclari tradit Cyrillus libro 1 contra Iulianum, […]  in personis divinis illi finxerunt : unde et Manichaeorum, Arianotum haereses postea emanarunt. Deinde ista sic Plato et Trismegistus de tribus illis suis deis meditabantur, ut ad hominum rationem et cogitationem referrent existimarentque revera meditatione quadam […] seu verbum a mente fuisse productum, uti ex nostrae ipsorum mentis cogitatione vox progreditur : sicque Filium Dei […], non autem […] esse intelligebant et docebant, qui fuit Arianorum et postea Servetanorum furor. Denique haec tota istorum oratio fuit idealis tantum, et ex superstitiosa ternarii numeri commendatione nata. Etsi quidam censent hanc eorum sententiam ex veteri Hebraeorum traditione, et purae religionis reliquiis extitisse.

Secundum autem quod in hac Distinctione reprehendendum puto, est in eo, quod Augustini Sanctissimi Patris, et de tanto mysterio verecunde ac reverenter ubique loquentis mentem iste nequaquam perspexit, aut observavit. Nam varias quidem Trinitatis imagines piis proponit Augustinus totis libris XV de Trinitate, imprimisque a libro 6 ad ultimum usque : sed tamen eas tantum pingit iis, qui iam ex Dei verbo istam doctrinam didicerunt, ut a nobis adhuc in istis terris versantibus, et ab animo nondum plane iusto, sed tamen iam ista intelligente per charitatem, (sic enim Augustinus loquitur libro 15 capite 3) natura non tantum incorporalis, sed etiam incommutabilis et iusta (quae est Deus) quantum fieri potest, intelligeretur. Istas igitur velut rudiores picturas piis proposuit : quas tamen esse ab ipsa Trinitatis (cuius exprimendae gratia afferuntur) natura dissimillimas docet idem libro 15 de Trinitate capite 7. Itaque capite 13 idem sese excusat diligenter, quod frustra quaerat incomprehensibilis rei imagines in rebus creatis. Est enim Deus tam immensus, ut nulla humana meditatione exprimi possit capite 3 de Cognitio. verae vitae. Lombardus tamen ita aptas iudicat istas similitudines, et ita eas urget, ut capite 6 huius Distinstionis, etiam eas ipsas (quas ieiunas omnino, et duntaxat dicis causam, attulit Augustinus) putet praeclaram et perspicuam tanti mysterii notitiam dare : etsi tamen non sufficientem. Certe veteres et orthodoxi Patres Graeci minime tot similitudinibus usi sunt, quibus Augustinus, quanquam in hoc argumento tum adversus Sabellianos, tum etiam Arianos defendendo essent exercitatissimi, ne quid curiosum nimirum in hoc tam augustum argumentum inducerent. Apud Basilium et Nazianzenum extat tantum quaedam explicatio non prorsus abiicienda illa quidem, cur unigenitus Filius Dei […] a Ioanne capite 1 appelletur, quoniam illi Filium nominatum esse […] existimabant ad sermonis humani similitudinem, tamen […] potius dictus videtur Messias exhibitus propter praecedentia Prophetarum omnium de eo vaticinia, quod is esset, de quo nota iam essent oracula, et ad quem praecedentes omnes promissiones tanquam ad suum fundamentum spectarent. Apud Damascenum in lib. Cur homo ad imaginem Dei, etc., ubi hoc argumentum tractatur, nullae huiusmodi extant Trinitatis imagines, quales depinxit Augustinus. Et certe nimio (ut vere dicam, quod sentio) argutandi pruritu sibi in eo indulsisse videtur, vir ille pius, sumpta tamen occasione ex uno quodam Hilarii dicto libro 2 de Trinitate, quemadmodum fatetur Augustinus ipse, libro 6 capite 6. Dixerat Hilarius, Aeternitas in Patre, species in imagine seu Filio : usus seu efficacitas in munere seu Spiritu sancto misso. Inde tanquan a carceribus emissus Augustinus primum Trinitatis imaginem quaesivit in rebus omnibus, id est, plantis, et arboribus et brutis ipsis. Quid amplius ? In Sermo 1 de verbis Apostolicis in Sole, et igne quoque ipso, quo utimur : nimirum quod quaecunqne a Deo creata sunt, unitatem quandam habeant membrorum, item speciem, et ordinem. Deinde eiusdem invisibilis et incorporei mysterii imaginem quaesivit in ipsis corporis sensibus, et praesertim in visu, qui, ut fiat, intervenit obiectum ipsum, actio oculi, et animi intentio. Hanc similitudinem prolixe et ad fastidium usque persequitur toto pene libro 11 de Trinitate. Postea ad ipsam hominis animam in genere consideratam accedit, et in ea Trinitatis imaginem varie, multisque modis reperit, nempe in his tribus, quae sunt in anima, Amans, Amor, Amatum. Deinde in ipso […] animae peculiariter idem perscrutatur, et inquirit, veluti in mente, amore, et notitia, item in mente, intelligentia, sic voluntate. Item in mente, notitia, et amore. Item in mente, verbo, et dilectione : quae et scrupulose pertractat Augustinus, et ita, ut saepe multa absurda (quod tanti viri pace dictum sit) habeat, quale illud est, quod notitiam et amorem in mente hominis puta esse substantias, non autem […] ac qualitates naturales et congenitas menti. Unde ex eodem Augustino libro 12 Trinitatis capite 5 apparet tandem deventum esse ad ineptissimas, et omnino tanta rei maiestate indignas similitudines, Veluti cum Trinitatis Personarum imaginem ponerent, et quaererent in coniugio, ubi est mas, femina et proles : et libro 9 capite 4 in tribus annulis ex eodem auro confectis et inter sese connexis. Quae similitudines ita postea displicuerunt, ut cum hanc de Trinitate doctrinam aliquot post Augustinum saeculis Anselmus tractaret, eamque ex solis naturalibus rationibus veram esse colligeret, huiusmodi tamen Augustinianis exemplis prorsus abstineret, licet idem plenas et totas ex eodem paginas alibi describere non veretur. Quod igitur in Augustino venia potius, quam imitatione dignum fuit, Lombardus sedulo ac studiose tanquam […] suae Theologiae […] etiam rem ipsam obscurans proposuit hac Sectione.

Tertio reprehendo, quod memoriam, intelligentiam, et voluntatem, earumque facultatum actiones Lombardus scribit substantialiter inesse animae, tanquam eas ad trium Personarum divinarum similitudinem tres quasdam animae […] distinctas constituat : quae tamen sunt tantum […] animae, neque etiam illius […] si proprie loquimur, quicquid de ea re quidam litigiose scribant. Sunt illae quidem […], non accidentariae. Itaque aut ex plicatam oportuit tam obscuram sententiam : aut Sabellianis venia danda videbitur, qui Trinitatem non […] esse volunt, sed […] eiusdem rei et essentiae.