Livre III — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre III
LIBER III
PROOEMIUM
Ad locum unde exeunt, flumina revertuntur ut iterum fluant. Eccle. 1, 7. Ex verbis istis duo possumus accipere, in quibus huius tertii libri materia comprehenditur, scilicet divinae incarnationis mysterium, et eius copiosum fructum. Mysterium incarnationis insinuatur in fluminum reversione, cum dicitur : Ad locum unde exeunt flumina revertuntur. Sed incarnationis fructus ostenditur in iterato fluxu, cum dicitur : ut iterum fluant. Flumina ista sunt naturales bonitates quas Deus creaturis influit, ut esse, vivere, intelligere, et huiusmodi : de quibus fluminibus potest intelligi quod dicitur Isaiae 41, 18 : Aperiam in supremis montium flumina. Montes enim supremi sunt nobilissimae creaturae, in quibus praedicta flumina aperiri dicuntur, quia in eis et copiosissime recipiuntur, et sine imperfectione ostenduntur. Sed locus unde ista flumina exeunt, est ipse Deus, de quo potest intelligi quod dicitur Isa. 33, 21 : Locus fluviorum rivi latissimi et patentes ; ac si diceret : in loco ortus fluviorum rivi naturalium bonitatum eminenter inveniuntur ; unde dicit : latissimi, quantum ad perfectionem divinae bonitatis, secundum omnia attributa ; et patentes, quantum ad communicationem indeficientem ; quia eius bonitas, ex qua omnia fluunt, nec exhauriri nec concludi potest. Ista flumina in aliis creaturis inveniuntur distincta ; sed in homine inveniuntur quodammodo aggregata : homo enim est quasi orizon et confinium spiritualis et corporalis naturae, ut quasi medium inter utrasque, bonitates participet et corporales et spirituales ; unde et omnis creaturae nomine homo intelligitur Marc. ult. ubi dicitur : Praedicate Evangelium omni creaturae ; ut beatus Gregorius exponit : et ideo quando humana natura per incarnationis mysterium Deo coniuncta est, omnia flumina naturalium bonitatum ad suum principium reflexa redierunt, ut possit dici quod legitur Iosue 4, 17 : Reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant ; unde et hic sequitur : ut iterum fluant : in quo notatur incarnationis fructus : ipse enim Deus, qui naturalia bona influxerat, reversis quodammodo omnibus per assumptionem humanae naturae in ipsum, non iam Deus tantummodo, sed Deus et homo hominibus fluenta gratiarum abundanter influxit : quia de plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia : Ioan. 1, 16. Et de isto influxu legitur Eccli. 39, 27 : Benedictio illius quasi fluvius inundabit. Et sic patet materia tertii libri : in cuius prima parte agitur de incarnatione, in secunda de virtutibus et donis nobis per Christum collatis.
