Distinctio III — Livre III — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre III

Distinctio III

DISTINCTIO III

 

 

QUAESTIO I

 

 

PROOEMIUM

Ostenso quid filius Dei in humana natura, et quo ordine assumpserit, hic ostendit quale sit quod assumptum est ;

et dividitur in duas partes :

in prima parte determinat veritatem ;

in secunda movet quasdam dubitationes circa veritatem determinatam, ibi : cum autem illa caro, cuius excellentia verbis explicari non valet, antequam esset verbo unita, obnoxia fuerit peccato in Maria, et in aliis a quibus propagatione traducta est, non immerito videri potest in Abraham peccato subiacuisse.

 

Prima dividitur in duas partes :

in prima determinat conditionem carnis assumptae, quae fuit in ea per operationem spiritus sancti ;

in secunda determinat conditionem matris de qua assumpta est, ibi : Mariam quoque totam spiritus sanctus in eam superveniens purgavit.

 

Circa primum duo facit :

primo movet quaestionem ;

secundo determinat eam, ibi : sane dici potest. Mariam quoque totam spiritus sanctus [...] purgavit. Hic ostendit conditionem matris ;

et circa hoc tria facit :

primo determinat conditionem eius ante conceptionem carnis assumptae ;

secundo conditionem ipsius in ipsa conceptione, ibi : potentiam quoque generandi absque viri semine virgini praeparavit ;

tertio conditionem eius post conceptionem, ibi : quod autem sacra virgo ex tunc ab omni peccato immunis extiterit, Augustinus evidenter ostendit.

 

Circa secundum duo facit :

primo determinat quid collatum fuerit beatae virgini in conceptione salvatoris ;

secundo ex dictis quamdam conclusionem elicit, ibi : ex his perspicuum fit quod ante diximus.

 

Hic est triplex quaestio :

prima de sanctificatione beatae virginis.

Secunda de potentia generativa qua salvatorem concepit.

Tertia de Annuntiatione quae per Angelum facta est. De conditione enim carnis assumptae in sequenti parte distinctionis quaeretur.

 

Circa primum quaeruntur duo :

1 de tempore sanctificationis ;

2 de effectu ipsius. De sanctificatione enim aliorum quaestio pertinet ad quartum librum dist. VI.

 

 

ARTICULUS I

Utrum beata virgo fuerit ante sanctificata quam conceptio eius finiretur

 

QUAESTIUNCULA I

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo sanctificata fuerit antequam conceptio carnis eius finiretur. Sicut enim dicit apostolus Rom. 11, 16 : Si radix sancta, et rami. Sed parentes comparantur ad prolem conceptam, sicut radix ad ramos. Ergo sanctificatis parentibus virginis sanctificatio ad ipsam pervenisset. Sed si in parentibus sanctificata esset, sanctificatio conceptionem eius praecessisset. Cum ergo credendum sit ei collatum esse quidquid conferri potuit, videtur quod ante conceptionem sanctificata sit.
  2. Praeterea, bonum est efficacius ad agendum quam malum, cum malum non agat nisi in virtute boni, ut dicit Dionysius. Sed per peccatum primi parentis infectio originalis peccati in omnes homines pertransit. Ergo multo fortius per sanctificationem parentum beata virgo sanctificari potuit ; et sic idem quod prius.
  3. Praeterea, id quod est meritorium, gratiae sanctificationi non repugnat. Sed actus matrimonialis meritorius esse potest. Ergo in ipso concubitu matrimoniali parentum beatae virginis ipsa sanctificari potuit.

 

Sed contra, quod non est, non potest sanctificari. Sed beata virgo non fuit antequam conciperetur in utero matris suae. Ergo non potuit ante conceptionem sanctificari.

  1. Praeterea, unigenito Dei filio singularis conceptio et partus debebatur. Sed Christi conceptio ex virgine matre fuit sine commixtione viri. Ergo non decuit ut mater eius conciperetur nisi per sexuum commixtionem. Sed post statum naturae corruptae non potuit esse commixtio sexuum sine libidine. Cum ergo libido illa quae est filia peccati, ex peccato primorum parentum proveniens, sit causa originalis peccati in prole, ut Augustinus dicit, videtur quod non potuit beata virgo sanctificari nisi post conceptionem.

 

 

QUAESTIUNCULA II

  1. Ulterius. Videtur quod ante animationem sanctificata fuerit. Ambrosius enim dicit Lucae I de Ioanne Baptista : nondum illi inerat spiritus vitae, et iam inerat spiritus gratiae. Sed spiritus vitae anima est. Ergo in Ioanne Baptista gratia animam praevenit. Sed quod Ioanni Baptistae concessum est, dubitari non debet beatae virgini concessum esse. Ergo et ipsa ante animationem sanctificata fuit.
  2. Praeterea, Hierem. 1, 5, dicitur : ante quam te formarem in utero, novi te : nec loquitur ibi de notitia qua bonos et malos cognoscit : quia per hoc nulla praerogativa ostenderetur ipsius Hieremiae, ad quem dicta verba proferuntur. Ergo oportet intelligi de notitia approbationis. Sed haec notitia est solum bonorum et habentium gratiam. Ergo Hieremias antequam formaretur, gratiam habuit : ergo et antequam animaretur : quia anima non infunditur nisi formato puerperio. Ergo multo amplius ante animationem beata virgo sanctificata fuit.
  3. Praeterea, Anselmus in libro de conceptu virginali dicit : decebat ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret, quae ea puritate niteret qua maior sub Deo nequit intelligi. Sed maior puritas fuisset in ea, si anima eius nunquam infectionem peccati originalis habuisset, quam si ad aliquod tempus habuerit et postmodum mundata fuerit. Ergo anima illa nunquam originali peccato infecta fuit. Aut igitur caro sanctificata fuit ante animationem ; vel saltem in ipso instanti infusionis anima gratiam suscepit per quam immunis a peccato originali esset.

 

Sed contra, in partibus hominis est talis ordo quod anima est Deo propinquior quam corpus. Sed virtus alicuius agentis prius pervenit ad ea quae sunt sibi propinquiora, et per ea ad magis distantia. Ergo gratia sanctificationis a Deo venit ad corpus per animam : ergo antequam animaretur sanctificari non potuit.

  1. Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem. Sed gratia sanctificationis praecipue originali peccato opponitur. Cum ergo ante animationem in prole peccatum originale esse non possit, quia proprium subiectum culpae est anima rationalis, videtur quod ante animationem beata virgo sanctificata non fuerit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

  1. Ulterius. Videtur, quod nec etiam ante nativitatem ex utero. Sicut enim dicit Augustinus ad Dardanum, sanctificatio qua singuli efficimur templum Dei, non nisi renatorum est. Nemo autem renascitur nisi prius nascatur. Ergo nullus habet gratiam antequam nascatur. Sed sanctificatio est effectus gratiae. Ergo beata virgo in utero matris sanctificata non fuit.
  2. Si dicatur quod est duplex nativitas, scilicet nativitas in utero, quae conceptio dicitur, et nativitas ex utero, quae communiter nativitas nominatur, et beatae virginis regenerationem sanctificationis praecessit nativitas in utero, sed non nativitas ex utero : contra. Dominus Ioan. 3, 7, generationem spiritualem, quae est ex aqua et spiritu, vocat secundam, dicens : oportet vos nasci denuo. Sed si duae nativitates carnales praecessissent, spiritualis non diceretur secunda, sed tertia. Ergo non est duplex nativitas, ut dictum est.
  3. Praeterea, beatus Hieronymus dicit : non mihi credas si tibi aliquid dixero quod ex veteri vel novo testamento haberi non possit. Sed de sanctificatione beatae virginis in utero nihil dicitur in veteri vel novo testamento. Ergo non est credendum eam in utero sanctificatam fuisse.

 

Sed contra, Ecclesia non solemnizat nisi pro aliquo sancto. Solemnizat autem nativitatem beatae virginis. Ergo beata virgo sancta nata fuit. Ergo antequam ex utero nasceretur, sanctificata fuit.

  1. Praeterea, Lucae 1, 15, de Ioanne Baptista dicitur : spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Sed plus gratiae collatum est beatae virgini quam alicui sanctorum, ut in littera ex verbis Augustini dicitur. Ergo beata virgo adhuc in utero matris spiritu sancto repleta fuit : ergo et sanctificata.

 

 

QUAESTIUNCULA I

Respondeo dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, sanctitas est ab omni immunditia libera et perfecta et immaculata munditia ; unde cum sanctificari sit sanctum fieri, oportet quod sanctificatio emundationem ab immunditia spirituali ponat, prout nunc de sanctificatione loquimur. Emundatio autem a spirituali macula, scilicet culpa, sine gratia esse non potest, sicut et tenebra non nisi per lucem fugatur ; unde sanctificatio tantum ad eos pertinet qui gratiae capaces sunt : et quia proprium subiectum gratiae est rationalis natura ; ideo ante infusionem animae rationalis beata virgo sanctificari non potuit et cetera. Ad primam ergo quaestionem dicendum, quod nullo modo in parentibus sanctificari potuit, neque etiam in ipso actu conceptionis eius. Conditio enim specialis personalis a parentibus in prolem non transit, nisi sit ad naturam corporalem pertinens ; ut grammatica patris in filium non transit, quia perfectio personalis est. Unde et sanctificatio parentum in beatam virginem transfundi non potuit, nisi curatum esset in eis non solum id quod personae est, sed etiam id quod est naturae inquantum huiusmodi : quod quidem Deus facere potuit, sed non decuit. Perfecta enim naturae curatio ad perfectionem gloriae pertinet ; et ideo sic in statu viae parentes eius curati non fuerunt ut prolem suam sine originali peccato concipere possent ; et ideo beata virgo in peccato originali fuit concepta, propter quod b. Bernardus ad Lugdunenses scribit conceptionem illius celebrandam non esse, quamvis in quibusdam Ecclesiis ex devotione celebretur, non considerando conceptionem, sed potius sanctificationem : quae quando determinate fuerit, incertum est.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod si radix est sancta, secundum id quod est radix, et rami sunt sancti : quia non potest arbor bona fructus malos facere, Matth. 7, 18 ; unde apostolus vult ibi probare quod si antiqui patres sancti fuerunt per fidem et spem, populus ex eis secundum carnem descendens, sanctus erit, quando corda filiorum convertentur ad patres. Parentes autem beatae virginis radix eius fuerunt per actum naturae propagationi deservientem. Unde nisi natura in eis sanctificata fuisset, non potuit ex eis sancta proles concipi, sed vitiata propter vitium naturae in eis remanens. Non autem fuit in eis natura sanctificata.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod gratia sanctificans non omnino directe opponitur peccato originali, sed solum prout peccatum originale personam inficit : est enim gratia perfectio personalis ; peccatum vero originale directe est vitium naturae ; et ideo non oportet quod gratia sanctificans a parentibus traducatur, si peccatum originale traducatur ; sicut et originalis iustitia, cui directe opponitur, traducta fuisset.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod concubitus quo beata virgo concepta fuit, meritorius creditur, non per gratiam omnino purgantem naturam, sed per gratiam perficientem personas parentum ; et ideo non oportuit quod in prole concepta, statim sanctitas esset, non propter repugnantiam actus matrimonii ad sanctitatem, sed propter repugnantiam vitii naturae nondum curati.

 

 

QUAESTIUNCULA II

Ad secundam quaestionem dicendum, quod sanctificatio beatae virginis non potuit esse decenter ante infusionem animae, quia gratiae capax nondum erat, sed nec etiam in ipso instanti infusionis, ut scilicet per gratiam tunc sibi infusam conservaretur, ne culpam originalem incurreret. Christus enim hoc singulariter in humano genere habet ut redemptione non egeat, quia caput nostrum est, sed omnibus convenit redimi per ipsum. Hoc autem esse non posset, si alia anima inveniretur quae nunquam originali macula fuisset infecta ; et ideo nec beatae virgini, nec alicui praeter Christum hoc concessum est.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod haec verba de Ioanne Baptista dicuntur pro tempore illo quando ad ingressum matris Dei exultavit in utero, quod fuit in sexto mense a conceptione eius, ut verba Angeli ostendunt, Luc. I ; unde constat quod tunc animam rationalem habebat ; et ideo vel per spiritum vitae non intelligitur anima rationalis, sed respiratio exterioris aeris ; vel dicitur spiritus vitae si de anima intelligitur, nondum inesse, quia nondum manifestabatur, per modum quo dicuntur res fieri quando innotescunt.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod loquitur de notitia approbationis, quae quamvis sit tantum habentium gratiam, non tamen est eorum solum quando gratiam habent, sed ab aeterno ; unde talis notitia potuit esse Hieremiae ante eius formationem : non tamen sanctificatio ; quae tamen esse potuit ante egressionem ex utero ; et ideo tempus notitiae et sanctificationis distinguit dominus dicens : priusquam te formarem in utero, novi te ; et antequam exires de ventre, sanctificavi te.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod haec puritas soli homini Deo debebatur, ut ipse quasi unicus redemptor humani generis nulla peccati servitute teneretur, cui competebat omnes a peccato redimere ; unde non hanc puritatem, sed sub hac maximam virgo mater eius habere debuit.

 

 

QUAESTIUNCULA III

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod beata virgo ante nativitatem ex utero sanctificata fuit, quod colligi potest ex hoc quod ipsa super omnes alios sanctos a peccato purior fuit, ut ex hac littera habetur, veluti divinae sapientiae mater electa, in quam nihil coinquinatum incurrit, ut dicitur Sap. 7. Unde cum haec puritas in quibusdam fuisse inveniatur ut ante nativitatem ex utero a peccato mundarentur, sicut de Ioanne Baptista, de quo legitur Luc. 1, 15 : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae ; et de Hieremia, de quo dicitur Hierem. 1, 5 : priusquam exires de ventre, sanctificavi te ; non est dubitandum hoc multo excellentius matri Dei collatum fuisse.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod verbum Augustini intelligendum est de regeneratione quae fit per legem communem, quod notatur in hoc quod dicit : qua singuli efficimur templum Dei ; haec enim sanctificatio fit per sacramenta, quae per ministros Ecclesiae dispensantur, quorum operationi qui in maternis uteris sunt, subiacere non possunt. Sed Deus sacramentis gratiam non alligavit ; unde praeter hunc modum in maternis uteris aliquos quodam privilegio sanctificat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod si regeneratio quae est per legem communem, sumatur, oportet verbum Domini quod dicitur Ioannis 3, 5 : Nisi quis renatus fuerit, intelligi de nativitate ex utero quae simpliciter nativitas dicitur, et hoc ipse textus sonare videtur, cum dicitur : ex aqua et spiritu. Si autem sumatur pro quacumque regeneratione gratiae, sic oportet intelligi de nativitate in utero. Non tamen oportet quod regeneratio spiritualis quae est per sacramenta, secunda dici non possit, quia illae duae in uno conveniunt, secundum quod contra tertiam dividuntur : utraque enim illarum naturalis est, haec vero spiritualis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis sanctificatio beatae virginis in utero expresse in Scriptura veteris et novi testamenti non legatur ; tamen pro certo haberi potest ex his quae ibi leguntur. Si enim Ioannes et Hieremias, qui Christum praenuntiaverunt, sanctificati sunt, multo magis virgo quae Christum genuit.

 

 

ARTICULUS II

Utrum beatissima virgo per sanctificationem in utero fuerit totaliter ab originali mundata

 

QUAESTIUNCULA I

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod per sanctificationem in utero Dei genitrix a peccato originali totaliter mundata non sit. Remota enim macula, reatus remanere non potest. Sed post sanctificationem originalis peccati adhuc reatus mansit in ea : quia si ante mortem Christi defuncta fuisset, divina visione caruisset. Ergo per sanctificationem a macula originali liberata non fuit.
  2. Praeterea, nihil quod ad virtutem promovet ei subtrahendum fuit cui virtutis perfectio debebatur. Sed fomes ad virtutem promovet ; unde et Paulo petenti a se carnis stimulum amoveri, dictum est : Virtus in infirmitate perficitur, II Cor., 12, 9. Ergo cum matrem Dei summa virtutis perfectio deceret, fomes ab ea per sanctificationem removeri non debuit.
  3. Praeterea, in littera Magister dicit, quod caro Christi, antequam conciperetur, obnoxia fuit peccato, sicut et reliqua caro virginis. Sed caro non est peccato obnoxia nisi ratione fomitis. Ergo per sanctificationem in utero fomes ab ea remotus non fuit.

 

Sed contra, beatae virgini aliquid ultra legem communem conferendum fuit. Sed sanctificatio quae fit per legem communem, aufert culpae maculam, fomite remanente. Ergo in beata virgine fomitem ex toto removit.

  1. Praeterea, corruptio fomitis est causa quare dicere non possumus : peccatum non habemus ; hoc enim Adam in primo statu dicere potuit. Sed, ut ex littera habetur, beata virgo hoc dicere potuit. Ergo in ipsa fomes non fuit.

 

 

QUAESTIUNCULA II

  1. Ulterius. Videtur quod per sanctificationem in utero, immunitatem a peccato actuali consecuta non sit. Sicut enim dicit Augustinus, Maria per quam gestum est mysterium incarnationis salvatoris, in morte domini dubitavit, non tamen in dubitatione permansit. Sed dubitatio de fide peccatum est. Ergo non fuit a peccato omnino immunis.
  2. Praeterea, Ambrosius dicit super illud Luc. 1 : Spiritus sanctus superveniet in te, spiritus sanctus in virginem superveniens mentem ipsius ab omni sorde vitiorum castificavit. Sed sordes vitiorum ex peccato consequuntur. Ergo beata virgo post primam sanctificationem peccavit.
  3. Praeterea, Augustinus dicit in libro de perfectione iustitiae : esse sine peccato, de solo unigenito in hac vita dici potest. Ergo de beata virgine dici non potest.

 

Sed contra, Bernardus epistola 174 ad Lugdunenses dicit. Puto quod copiosior gratia sanctificationis in ipsam descendit, quae non solum ortum eius sanctificavit, sed eam ab omni peccato deinceps custodivit immunem. Ergo per primam sanctificationem immunitatem ab omni peccato consecuta est.

  1. Praeterea, Sapientiae 1, 4, dicitur : in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sed Dei sapientia non solum animam virginis intravit, sicut et de ceteris dicitur Sap. 7, 27 : in animas sanctas se transfert ; sed et corpus eius inhabitavit, carnem de ea assumens. Ergo in ea nullum peccatum fuit : quod colligi potest ex eo quod dicitur Cant. 4, 7 : tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

 

 

QUAESTIUNCULA III

  1. Ulterius. Videtur, quod per secundam sanctificationem, quae in conceptione salvatoris fuit, confirmationem in bono consecuta non fuerit. Quod enim quis iam habet adipisci ulterius non potest. Sed si beata virgo ex prima sanctificatione immunitatem a peccato habuit, ex tunc confirmata fuit : non enim certitudo impeccabilitatis habetur nisi per iustitiam confirmatam. Ergo per secundam sanctificationem confirmationem gratiae adepta non est.
  2. Praeterea, in nullo qui purus viator fuerit liberum arbitrium confirmatum ad iustitiam comprobari potest : potentia enim peccandi et potentia moriendi ex eodem passu currere videntur, ut non prius tollatur potentia peccandi quam potentia moriendi. Sed beata virgo etiam postquam salvatorem concepit, ante mortem suam pura viatrix fuit. Ergo in ea confirmatio iustitiae non fuit.
  3. Item, videtur quod nec tunc penitus a fomite liberata fuerit. Est enim unus effectus fomitis ut infecti fomite originalem culpam in prolem generando transfundant. Sed si per impossibile ponatur beatam virginem alium post Christum ex carnali copula generasse, peccatum originale in illum transfudisset. Ergo in ea aliquo modo post secundam sanctificationem fomes remansit. Sed confirmatio unius oppositorum non potest contingere quamdiu aliquid de opposito remanet. Ergo beata virgo confirmata non fuit per secundam sanctificationem.

 

Sed contra, Ambrosius dicit in Lib. de Virgin. beatae virginis : impossibile fuit uterum virginis, quem Dei filius inhabitando consecravit, alienae copulae coitu incestari. Sed eadem ratione nec aliud peccatum in ea esse potuit. Ergo confirmata fuit.

  1. Praeterea, ubi est plenitudo lucis, habilitas ad tenebram non remanet. Sed in conceptione Christi beata virgo tota lumine plena fuit, concipiens illum qui est splendor gloriae Patris, Heb. 1 ; unde dicitur Ezech. 44 : Ingressa est gloria domini templum, et resplenduit. Ergo post illam sanctificationem confirmata fuit.

 

 

QUAESTIUNCULA I

Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod duplex sanctificatio beatae virginis esse dignoscitur : prima qua in utero sanctificata fuit ; secunda in conceptione salvatoris : et quia sanctificatio emundationem a culpa dicit, quae sine gratia esse non potest, gratiae autem est firmitatem quamdam facere ; ideo effectus sanctificationis in generali est duplex : scilicet emundare, et confirmare : et quantum ad utrumque secunda sanctificatio perfecit primam. In prima enim, secundum quod ab omnibus communiter tenetur, a peccato originali quantum ad maculam et reatum purgata fuit : sed de emundatione eius a fomite diversimode opinantur.

Quidam enim dicunt, quod per primam sanctificationem fomes ex toto sublatus est : quibus contradicit quod in littera ex verbis Damasceni dicitur, quod in secunda sanctificatione supervenit in eam spiritus sanctus eam purgans : quod non potest intelligi nisi de purgatione a fomite : quia peccatum actuale non commiserat, ut dicit Augustinus. Et ideo alii dicunt quod quantum ad aliquid purgata fuit a fomite in prima sanctificatione, et quantum ad aliquid fomes remansit : quod etiam diversimode distinguitur.

Quidam enim dicunt, quod subtractus fuit inquantum est inclinans ad malum ; remansit autem inquantum difficultatem est praebens ad bonum : quos duos fomitis effectus apostolus notat Rom. 7, 19, dicens : Non enim quod volo bonum, hoc ago ; sed quod odi malum, hoc facio. Hoc autem non videtur posse stare : quia secundum idem ex quo est pronitas ad unum contrariorum, est difficultas ad alterum ; sive sit habitus aut forma aliqua, sicut gravitas trahit deorsum, et causat difficultatem in ascensu ; sive etiam sit privatio sive defectus, sicut debilitas virtutis motivae facit pronitatem ad casum, et difficultatem in progressu. Unde non potest esse ut fomes tollatur secundum quod inclinat ad malum, et remaneat secundum quod causat difficultatem ad bonum. Et ideo dicunt alii, quod fomes est corruptio personae inquantum impellit ad malum, et inquantum facit difficultatem ad bonum ; et sic penitus in prima sanctificatione subtractus est a beata virgine. Est etiam corruptio naturae, ratione cuius infectio originalis per actum naturae in prolem transit, et sic remansit post primam sanctificationem ; sic tamen ab eo purgata est in secunda, ut prolem sine omni originali peccato conciperet.

Hoc etiam non videtur esse conveniens : quia, sicut dictum est in II Lib., dist. 31, qu. 1, art. 2, corruptio originalis quantum ad id quod culpae est, transit in prolem a patre ; quantum vero ad id quod tantum poenae est, sicut sunt corporis passibilitates, transit in prolem a matre, quae materiam ministrat. Unde non videtur esse causa quare Christus conceptus sit sine originali, purgatio matris a fomite secundum quod inficit naturam eius ; sed magis quia sine virili copula natus est : quam causam Anselmus assignat in libro de conceptu virginali. Defectus autem poenales non necessitate sed voluntate assumpsit. Et praeterea, cum idem fomes sit per essentiam qui est naturae et personae corruptio, si remanet inquantum est corruptio naturae, non potest essentialiter tolli fomes personam corrumpens.

Unde relinquitur, ut alii dicunt, quod fomes per essentiam post primam sanctificationem remanserit, sed impeditus est per gratiam sanctificantem ne in peccatum inclinaret aut a bono retraheret ; contingit enim habitum aliquando ligari ne in actum exire possit, sicut scientia per ebrietatem, ut dicit philosophus. In secunda vero sanctificatione essentialiter fomes ille subtractus est.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod si beata virgo ante passionem Christi defuncta fuisset, ad Dei visionem non admitteretur, sicut nec alii antiqui patres : quamvis enim in eis remotus esset reatus ad personam pertinens, remanebat tamen reatus naturae, qui per passionem Christi sublatus est.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod fomes non per se promovet in bonum, sed per accidens, inquantum est in natura corrupta : ex hoc enim quod inclinat ad malum (quae quidem inclinatio personae parvum malum est) occasionem praebet vitandi maximum malum, scilicet superbiam. Si tamen hoc malum aliter vitaretur, simpliciter melius esset fomitem non esse : sicut comestio serpentis per accidens iuvat, inquantum aliquem a lepra liberat, cuius tamen comestio homini sano simpliciter vitanda est. Et ideo beatae virgini, quae simpliciter sanata fuit a peccato, fomes ad perfectionem virtutis non contulisset, si ad malum eam inclinasset.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod caro virginis ante conceptionem dicitur fuisse peccato obnoxia propter fomitem, qui essentialiter remanebat ; quamvis impeditus esset, ut dictum est.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod illa sanctificatio beatae virginis excellentior fuit sanctificationibus aliorum : quod sic patet. In sanctificatione enim quae fit per legem communem in sacramentis, tollitur culpa, sed remanet fomes inclinans ad peccatum mortale et veniale ; sed in sanctificatis ex utero non manet fomes, secundum quod inclinans est ad mortale ; sed tamen remanet inclinatio fomitis ad venialia, ut patet in Hieremia et Ioanne Baptista, qui peccatum actuale habuerunt non mortale, sed veniale. Sed in beata virgine inclinatio fomitis omnino sublata fuit, et quantum ad veniale, et quantum ad mortale : et quod plus est (ut dicitur), gratia sanctificationis non tantum repressit in ipsa motus illicitos, sed etiam in aliis efficaciam habuit ; ita ut quamvis esset pulchra corpore, a nullo unquam concupisci potuit.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod necessitas peccandi saltem venialiter provenit in nobis ex inclinatione fomitis, quae in beata virgine non fuit fomite ligato, ut dictum est.

 

 

QUAESTIUNCULA II

Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut in prima sanctificatione fuit quaedam inchoatio emendationis, remoto peccato originali quantum ad culpam, et ligato fomite ; ita etiam fuit quaedam inchoatio confirmationis : quia per gratiam sanctificantem immunitatem a peccato deinceps consecuta est : quae quidem immunitas a tribus causabatur ; scilicet ex ligatione fomitis, qui ad malum non incitabat ; ex inclinatione gratiae, quae in bonum ordinabat, quamvis nondum per eam liberum arbitrium esset in fine ultimo stabilitum, sicut est in beatis, qui ad finem viae pervenerunt ; et iterum ex conservatione divinae providentiae, quae eam intactam custodivit ab omni peccato, sicut et in primo statu hominem ab omni nocivo protexisset.

 

ad 1. Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum, quod dubitatio, quae sonat infirmitatem fidei, sine peccato esse non potest ; nec talis dubitatio in beata virgine fuit in tempore passionis ; sed in ea remansit fides firmissima, etiam apostolis dubitantibus. Sed fuit in ea quaedam dubitatio admirationis, dum considerabat eum quem tam digne genuerat, sic ignominiose tractari.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod sordes vitiorum, a quibus in conceptione salvatoris beata virgo castificata dicitur, non fuerunt aliqua peccata venialia, sed reliquiae quaedam originalis peccati, sicut recedente habitu adhuc aliquae dispositiones manent. Vel dicendum, quod castificatio a sordibus vitiorum non intelligitur remotio existentium, sed impedimentum futurarum sordium.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod esse sine peccato dicitur esse proprium Christo, quia ipse nunquam nec actuali nec originali macula infectus est. Sed virgo mater eius fuit quidem peccato originali infecta, a quo emundata fuit, antequam ex utero nasceretur : sed a peccato actuali omnino immunis fuit.

Alia duo concedimus.

 

QUAESTIUNCULA III

Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in secunda sanctificatione et emundatio et confirmatio in bono quodammodo consummata est secundum perfectionem viae ; sed in assumptione eius gloriosa consummata est secundum perfectionem patriae ; quod sic patet. In prima enim sanctificatione ablata fuit inclinatio fomitis remanente essentia eius. In secunda vero fuit extinctus ipse fomes per essentiam, remanentibus adhuc poenalitatibus ex peccato causatis, a quibus plene liberata fuit per gloriam assumptionis. Similiter etiam est ex parte altera. In prima sanctificatione gratia collata fuit ad bonum efficaciter liberum arbitrium inclinans, quamvis non esset sufficiens ad tollendum flexibilitatem liberi arbitrii in malum, quam etiam homo in primo statu habuit. In secunda vero sanctificatione gratia superaddita fuit, quae ita potentiam liberi arbitrii impleret ut in contrarium flecti non posset, non quidem tollendo naturam libero arbitrio, sed defectum ; sicut materia caeli ex eo quod subsistit formae quae omnem privationem ab ea excludit, non est in potentia ad corruptionem. Sed in tertia exaltatione eius per gratiam perfectam in gloriam transeuntem fini coniuncta est, ex quo perfecta immobilitas causatur.

 

ad 1. Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum, quod in prima sanctificatione consecuta est immunitatem a peccato, non per gratiam confirmantem, sed per ligationem fomitis ad malum inclinantis, et per custodiam divinae providentiae, sine qua, etiam fomite omnino extincto, peccare potuisset, sicut et Adam peccavit, nisi esset in ea gratia consummata.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod potentia peccandi aufertur dupliciter. Vel per hoc quod liberum arbitrium ultimo fini coniungitur, qui ipsum superimplet, ut nullus defectus in eo remaneat ; et hoc fit per gloriam ; unde in nullo puro viatore sic peccandi potentia solvitur, ut cum ablatione potentiae peccandi tollatur potentia moriendi, nisi in Christo, in quo dispensative remansit, ad opus redemptionis complendum. Alio modo aufertur per hoc quod gratia tanta infunditur, quae omnem defectum tollat ; et sic in beata virgine, quando concepit Dei filium, ablata est peccandi potentia, quamvis in statu viae ipsa virgo remaneret.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod si per impossibile ponatur, beatam virginem post secundam sanctificationem alium filium ex carnali copula concepisse, ille filius peccatum originale habuisset, non ex parte matris, sed ex parte patris. Si vero ponatur illum patrem pari modo sanctificatum fuisse sicut beata virgo in sanctificatione secunda, ille filius peccatum originale non habuisset. Vel dicendum secundum aliam opinionem, quod neque in secunda sanctificatione fomes remotus fuit a beata virgine secundum quod est infectio naturae. Neque hoc prohibet confirmationem eius in bono : fomes enim confirmationi opponitur secundum quod est vitium personae, ad concupiscentiam actualem inclinans.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

Deinde quaeritur de potentia generativa beatae virginis ;

et circa hoc quaeruntur duo :

  1. Utrum aliquid ad Christi conceptionem active operata sit ;
  2. Utrum generatio filii ex ea sit naturalis, vel miraculosa.

 

 

ARTICULUS I

Utrum virgo aliquid active ad Christi conceptionem operata fuerit

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo aliquid active in conceptione Christi cooperata sit. Potentia enim pure passiva est receptiva tantum. Sed Damascenus dicit, ut in littera habetur, quod non tantum dedit spiritus sanctus virgini potentiam receptivam verbi, sed simul etiam generativam. Ergo oportet quod per potentiam generativam intelligatur virtus activa ipsius ; et ita in conceptione Christi aliquid active operata est.
  2. Praeterea, hoc quod dicitur Luc. 1, 35 : virtus altissimi obumbrabit tibi, intelligitur quantum ad collationem alicuius virtutis supra eam quam naturaliter habebat. Sed beata virgo naturaliter habuit, sicut et aliae virgines, potentiam generandi per modum passionis, seu receptionis. Ergo potentia quam sibi Damascenus per spiritum sanctum dicit praeparatam, est potentia activa ; et sic idem quod prius.
  3. Praeterea, dicit Augustinus : Christus secundum hoc est filius matris quod accepit a matre. Sed dicitur filius matris secundum humanam naturam. Ergo humanam naturam accepit a matre ; et sic beata virgo aliquid in conceptione operata est.
  4. Praeterea, beata virgo fuit vera mater Christi. Sed non esset vera mater eius, si tantum materiam ministrasset : non enim dicitur terra proprie mater hominis, quamvis limus, unde formatur homo, de terra sumptus sit : nec similiter dici potest lignum mater scamni, eo quod de eo fit. Ergo beata virgo non tantum ministravit materiam ad conceptionem Christi, sed aliquid active fecit.
  5. Praeterea, Commentator, in II de anima, ponit hanc distinctionem potentiarum animae : quod potentiae nutritivae partis, omnes sunt activae ; potentiae sensitivae, omnes sunt passivae ; in intellectu autem est aliquid activum, ut intellectus agens, et aliquid passivum, ut intellectus possibilis. Sed potentia generativa ad vegetabilem animam pertinet ; unde etiam plantis inest. Ergo est potentia activa. Cum ergo per potentiam generativam mater filium concipiat, videtur quod aliquid active in conceptione agat ; et sic idem quod prius.
  6. Praeterea, motus naturalis est cuius principium est intra. Sed generatio filii ex matre, est naturalis. Ergo in ipsa materia quam mater ministravit ad formationem conceptus, est principium aliquod active cooperans ad conceptionem ; et sic idem quod prius.

 

Sed contra, beata virgo non fuit nisi mater Christi. Sed ad matrem non pertinet nisi ministrare materiam, non autem aliquid active operari, quod est patris. Ergo beata virgo nihil active ad conceptionem Christi operata est. Media probatur per hoc quod philosophus dicit, XV de animalibus : vir dat animam, formam, et principium motus ; femina dat corpus et materiam ; sicut accidit in lacte coagulato, quod corpus exit ex lacte, et coagulatio ex coagulo ; et post pauca subdit : manifestum est quod mas est operans, et femina patens ; sicut erit scamnum ex carpentario et ligno.

  1. Praeterea, Augustinus dicit, X super Genesim ad litteram : Christus visibilem carnis substantiam de carne virginis assumpsit ; ratio vero conceptionis non a virili semine, sed longe aliter, ac desuper venit. Sed virtus activa in conceptione dicitur ratio conceptionis. Ergo agens in conceptione Christi fuit tantum desuper, et non in beata virgine.
  2. Praeterea, Anselmus dicit in Lib. de conceptu Virgin. : illud subiectum non creata natura, non voluntas creaturae, non ulli data potestas producit aut seminat. Ergo in beata virgine non fuit naturaliter neque divino dono potentia activa corpus Christi producens.
  3. Praeterea, nulla virtus creata subito operatur. Sed in conceptione Christi simul et subito factum est quidquid ibi factum est de organizatione, animatione, et huiusmodi. Ergo non fuit active nisi per virtutem increatam.

 

Respondeo dicendum, quod circa hoc diversimode opinatum est.

Quidam enim dicunt in conceptione Christi matrem aliquid active operatam esse ; quorum quidam hoc ponunt fuisse per naturalem modum, quidam vero per supernaturale donum. Cum enim beata virgo vera mater Christi credatur, oportet sibi attribuere totum illud quod matris est. Ad officium autem matris pertinere aestimant ut aliquod principium activum ad conceptionem ministret, et non materiale tantum. Hoc tamen ponitur diversimode.

Quidam enim in materia quam mater ministrat, ponunt esse virtutem activam principaliter : tum quia ex commixtione seminum conceptionem fieri ponunt ; unde sicut semen viri est activum in generatione, ita et semen mulieris, quamvis non sit in ea tanta efficacia ad agendum : tum etiam quia ponunt conceptam prolem sensificari et vegetari per animam matris, ut sic etiam principalior inveniatur in generatione mater quam pater.

Hoc autem philosophus reprobat in XV de animalibus. In his enim quae habent vitam perfectam, distinguuntur agens et patiens in generatione propter perfectam generationem in eis. In plantis autem quae imperfectam vitam habent, est in eodem utraque virtus, activa scilicet et passiva : quamvis forte in una planta dominetur virtus activa, et in alia virtus passiva : propter quod dicitur etiam una planta masculina, et alia feminina. Cum igitur impossibile sit illud quod est determinatum ut patiens, habere virtutem activam respectu eiusdem, oportet quod femina non sit agens in conceptione, sed tantum patiens.

Et ideo alii dicunt, quod id quod mater ministrat, se habet in generatione sicut materia naturalis. In materia autem naturali non est potentia passiva tantum (alias generatio esset violenta, et non naturalis), sed oportet inesse materiae ipsam formam quae per generationem adducenda est, in potentia, et secundum esse incompletum ; et ideo non habet perfectam virtutem ad agendum, sed tantum imperfectam ; et ideo per se non potest agere nisi quodammodo excitetur ab agente exteriori, et sic ei cooperetur. Hoc autem non potest stare : quia impossibile est idem esse alterans et alteratum ; unde non potest esse quod forma quae est in aliqua materia, agat in ipsam, sive sit perfecta, sive imperfecta : forma enim quae per se non existit, non agit, nec proprie patitur, sed compositum agit ratione formae, et patitur ratione materiae ; et ideo non est possibile quod illa forma imperfecta in agendo cooperetur agenti exteriori.

Praeterea agere sequitur ad esse perfectum, cum unumquodque agat secundum quod est in actu ; unde oportet quod forma imperfecte existens in materia, prius perficiatur in esse per agens exterius quam detur sibi agere ; unde non potest in agendo cooperari ad generationem per quam forma in esse perfectum adducitur.

Et praeterea, si esset de necessitate matris ut active ad generationem operaretur, beata virgo non posset dici mater. Cum enim conceptio illa tota sit simul facta, non potuit per aliquam creatam activam virtutem fieri ; unde beata virgo non potuit active operari ad conceptionem ; et sic non habuisset illud quod ad matrem pertinet ; unde nec mater esset. Nec potest dici quod cooperata sit ad introductionem formae tantum, quae etiam secundum naturam in instanti inducitur. Inducens enim formam est nobilius quam praeparans materiam per alterationem ; et sic spiritui sancto attribueretur id quod minus est, et virgini id quod dignius est.

Et praeterea forma substantialis ad quam terminatur conceptio, est anima, quae est actus totius et omnium partium ; unde remota ea, nec os nec caro dicitur nisi aequivoce. Ad animam autem Christi constat nihil active beatam virginem cooperatam esse.

Et ideo alii dicunt, quod beata virgo habuit aliquid plus ex supernaturali virtute quam aliae matres : materia enim quae ab aliis ministratur, non potest seipsam complete in actum educere, nisi sit agens exterius : sed materia corporis Christi, quam beata virgo ministravit, hoc habuit ex dono divino, ut posset seipsam formare per virtutem superadditam naturae. Sed non poterat in instanti hoc fieri ; et ideo, quia decebat conceptionem in instanti esse, praevenit spiritus sanctus, subito formationem corporis Christi complens, quae tamen aliter, licet successive, completa fuisset. Istud autem non videtur conveniens.

Primo, quia si illa virtus non cooperata est ad formationem corporis Christi, frustra collata est : quod non contingit in operibus naturae, et multo minus in operibus miraculosis.

Secundo, quia beata virgo non eligebatur ut esset simul pater et mater Christi, sed ut esset mater tantum : unde non oportebat ut in materia quam virgo ministravit, coniungeretur hoc quod in aliis est ex parte patris et matris.

Tertio, quia secundum activam vel passivam potentiam generandi nullus dicitur pater vel mater ; sed secundum quod potentia in actum procedit.

Unde si in materia quam virgo ministravit, fuit potentia activa quae exigitur ad patrem et matrem sine hoc quod virtus illa operata sit, non diceretur neque pater neque mater, aut eadem ratione pater et mater, quod absurdum est : nisi forte sufficiat ad esse matrem hoc solum quod materiam ministravit, quod non sufficit ad esse patrem, propter quod mater dicitur et non pater : et hoc quidem videtur esse secundum intentionem philosophi, secundum quam perfectissime salvatur virginitas matris et vera maternitas ; unde et fidei maxime consona est.

Hanc igitur viam tenendo, dicendum videtur, quod in conceptione prolis invenitur triplex actio. Una quae est principalis, scilicet formatio et organizatio corporis ; et respectu huius actionis, agens est tantum pater, mater vero solummodo ministrat materiam. Alia actio est praecedens hanc actionem, et praeparatoria ad ipsam ; cum enim generatio naturalis sit ex determinata materia, eo quod unusquisque actus in propria materia fit, sicut in II de anima dicit philosophus, oportet ut formatio prolis fiat ex materia convenienti, et non ex quacumque. Unde oportet esse aliquam virtutem agentem, per quam praeparetur materia ad conceptum. Sicut autem dicit philosophus, ars quae operatur formam, principatur et imperat ei quae praeparat materiam, sicut ars compaginans navim ei quae complanat ligna ; et ideo virtus quae praeparat materiam ad conceptum est imperfecta respectu eius quae ex materia praeparata prolem format. Haec autem virtus praeparans est matris, quae imperfecta est respectu virtutis activae quae est in patre ; unde dicit philosophus, quod mulier est sicut puer qui nondum potest generare. Tertia actio est concomitans, vel sequens actionem principalem. Sicut enim locus facit ad bonitatem generationis ; ita et bona dispositio matricis operatur ad bonam dispositionem prolis, quasi praebens fomentum : et hoc est quod dicit Avicenna in cap. de diluviis : matrix non facit nisi ad meliorationem concepti.

Secundum hoc ergo dico, quod in principali actione formationis corporis Christi nihil fuit ex parte beatae virginis quod esset activum ; sed id quod beata virgo ministravit, se habuit materialiter tantum ad hanc actionem ; virtus autem divina fecit totum quod fit in aliis conceptionibus per virtutem seminis quod est a patre ; et ideo Damascenus divinam virtutem dicit quasi divinum semen, ut in littera habetur. In secunda vero et tertia actione beata virgo active operata est, sicut aliae matres ; unde et vere mater fuit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in conceptione Christi fuit duplex miraculum ; unum quod femina concepit Deum, aliud quod virgo peperit filium. Quantum ergo ad primum beata virgo se habebat ad conceptionem secundum potentiam obedientiae tantum, et adhuc multo remotius quam costa viri, ut ex ea mulier formaretur. In talibus autem simul dantur actus et potentia ad actum, secundum quam dici posset quod hoc est possibile. Sed quantum ad secundum, habebat virgo potentiam passivam, naturalem tamen, quae per agens naturale in actum reduci posset. Unde quantum ad primum dicit : potentiam acceptivam verbi Dei ; quantum vero ad secundum dicit : simul autem et generativam. Utramque enim potentiam in actum reduxit spiritus sancti virtus.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod potentia passiva potest accipi dupliciter : vel secundum substantiam potentiae ; et sic potentia fuerat ante in beata virgine : vel secundum quod potentia passiva suae operationi coniungitur ; et tale posse non habet patiens nisi ab agente ; sicut dicimus, quod visibile movendo visum, dat sibi posse videre in actu ; et per hunc modum potentiam generandi spiritus sanctus virgini dedit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Christus accepit humanam naturam a matre, non tamen sicut a principio agente, sed sicut a materiam ministrante.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod praebere materiam simpliciter ad generationem alicuius non facit matrem, sed praebere talem materiam sic praeparatam, est id quod matrem facit. In ligno enim non est potentia naturalis ut ex eo fiat scamnum, cum per agens naturale in actum non compleatur : similiter nec in limo terrae ut ex ea fiat homo ; unde quod inducitur, non est simile.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod potentia generativa activa est ; sed haec potentia est perfecte in viro (unde eius actio se extendit usque ad formationem generati) ; in femina autem est imperfecta ; unde non extendit se eius actio nisi ad praeparationem materiae.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod cuiuslibet motus naturalis principium est in eo quod movetur, non tamen eodem modo, ut in 2 Physic. dicit Commentator. In quibusdam enim est principium activum, ut in motu gravium et levium ; in quibusdam vero principium passivum, ut in generatione simplicium corporum. Unde et philosophus naturam, quam principium motus in eo quod movetur definit, statim subdividit in materiam et formam. Unde non oportet, quamvis generatio perfecti animalis sit naturalis, quod in materia quam femina ministrat, sit principium activum, sed passivum tantum.

 

 

ARTICULUS II

Utrum generatio Christi ex virgine sit naturalis vel miraculosa

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod generatio Christi ex virgine sit naturalis. Filiatio enim nativitatem consequitur. Sed Christus dicitur naturalis filius matris, sicut et naturalis filius patris, ut dicit Augustinus in Lib. de fide ad Petrum. Ergo generatione naturali nascitur ex matre.
  2. Praeterea, virtus naturalis passiva completa ab agente naturaliter exit in suam operationem, sicut visus motus a colore naturaliter videt. Sed in beata virgine fuit naturalis potentia ad generandum, quamvis incompleta, ut ex dictis patet. Ergo postquam fuit perfecta virtute spiritus sancti, naturaliter generavit.
  3. Praeterea, in illuminatione caeci quamvis potentia visiva miraculose detur, tamen post acceptam potentiam naturaliter videt. Sed spiritus sanctus virgini potentiam generativam dedit. Ergo postea naturaliter generavit.
  4. Praeterea, si generatio Christi ex virgine esset miraculosa, sicut formatio hominis de limo terrae ; tunc ita se haberet materia quam virgo ministravit ad Christum, sicut limus de terra sumptus ad Adam. Sed talis materia non sufficit ad rationem matris, ut prius dictum est. Ergo beata virgo non esset vera mater Christi ; quod dicere est haereticum.
  5. Praeterea, operatio miraculosa non est ab aliqua creatura. Sed vere dicitur quod virgo genuit Christum. Ergo generatio talis non est miraculosa.

 

Sed contra, Dionysius dicit in epistola 4 ad Gaium, de Iesu loquens : super homines, inquit, operatur ea quae sunt hominis ; et hoc monstrat virgo supernaturaliter concipiens, et aqua instabilis, materialium et terrenorum pedum sustinens gravitatem. Sed hoc quod fit supernaturaliter, dicimus esse miraculosum. Ergo conceptio Christi ex virgine miraculosa fuit.

  1. Praeterea, Anselmus dicit in Lib. de conceptu virginis, cap. 22 : spiritus sanctus virtus altissimi de muliere virgine virum virginem mirabiliter propagavit. Ergo generatio Christi ex virgine miraculosa est.
  2. Praeterea, sicut est contra naturae ordinem ut caecus videat ; ita etiam ut virgo manens virgo pariat. Sed illuminationem caecorum dicimus miraculosam esse. Ergo et conceptio Christi ex virgine miraculosa est.

 

Respondeo dicendum, quod praeter unionem duarum naturarum in unam hypostasim, quae completa est in conceptione Christi, quae est miraculum omnium miraculorum, est etiam aliud miraculum ut virgo manens virgo concipiat hominem Deum. Ad hoc enim quod generatio aliqua naturalis dicatur, oportet quod fiat ab agente naturaliter, et ex materia naturali ad hoc proportionata. Quodcumque autem horum defuerit, non potest dici generatio naturalis, sed miraculosa ; si virtute fiat supernaturali. Agens autem naturale, cum sit finitae virtutis, non potest ex materia non naturaliter proportionata effectum producere : agens vero supernaturale, cum sit infinitae virtutis, potest ex utraque materia operari, naturali scilicet et non naturali ; et ideo duobus modis contingit esse miraculum. Uno modo quando neque agens est naturale neque materia naturaliter proportionata ad talem formam, ut patet in formatione hominis de limo terrae. Alio modo quando materia est naturalis, sed agens est supernaturale, ut quando aliquis miraculose a febre sanatur : corpus enim hominis est naturalis materia sanitatis, quae per supernaturale agens confertur ei. Et similiter fuit in conceptione hominis Christi. Materia enim quam virgo ministravit, fuit materia ex qua naturaliter corpus hominis formari potuit ; sed virtus formans fuit divina. Unde simpliciter dicendum est, conceptionem illam miraculosam esse, naturalem vero secundum quid : et propter hoc Christus dicitur naturalis filius virginis, quia naturalem materiam ad eius conceptum praeparavit.

 

ad 1. Inde patet responsio ad primum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quando potentia passiva completur per operationem naturalis agentis, tunc operatio sequens est naturalis. Hoc autem non fuit in proposito ; et ideo ratio non sequitur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod caeco nato illuminato datur potentia visiva sine omni dispositione contraria visioni ; et ideo operatio seu visio sequens est naturalis. Sed potentia generandi data est virgini manente virginitate, quae est dispositio contraria ad conceptum : et ideo sicut potentia miraculose data est, ita et actus sequens miraculosus fuit. Vel dicendum, quod caeco illuminato datur potentia passiva, cuius operatio est per hoc quod movetur ab agente naturali, scilicet colore ; et ideo visio ipsa naturalis est. Sed virgini dicitur data potentia generativa per hoc quod mota est eius potentia passiva ad generandum ab agente supernaturali ; et ideo operatio sequens est miraculosa.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod formatio hominis de limo terrae fuit miraculosa quantum ad agens et quantum ad materiam ; sed conceptio est miraculosa quantum ad agens, et non quantum ad materiam ; et ideo non est simile de utroque.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod beata virgo dicitur genuisse Christum, non sicut principium activum ad generationem praebens, sed sicut ministrans materiam naturalem ; unde non est inconveniens quod generatio illa miraculosa fuerit. Operatio vero miraculosa non est alicuius creaturae sicut agentis, est tamen alicuius creaturae sicut materiae, ut patet ex eo quia miraculose ex aliqua creata materia Deus quandoque aliquid facit.

 

 

QUAESTIO III

 

 

PROOEMIUM

Deinde quaeritur de Annuntiatione facta per Angelum ad beatam virginem ;

et circa hoc quaeruntur duo :

  1. De convenientia Annuntiationis ;
  2. De convenientia nuntii.

 

 

ARTICULUS I

Utrum conveniebat virgini salvatoris conceptionem nuntiari

 

QUAESTIUNCULA I

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod non oportebat virgini salvatoris annuntiari conceptionem. Ipsa enim fidem habebat. Sed semper ad fidem pertinuit credere incarnationem futuram. Ergo non oportebat ulterius quod per modum Annuntiationis sibi patefieret.
  2. Praeterea, sicut dicit Gregorius, fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum. Sed in collocutione Angeli ad virginem quaedam persuasiva ratiocinatio facta est. Ergo meritum fidei in ipsa vel evacuavit vel diminuit, quod videtur inconveniens.
  3. Praeterea, in his quae sine hominis arbitrio Deus in homine complet, non requiritur aliquis consensus ex parte hominis. Sed prophetia praedestinationis est de his quae sine nostro complentur arbitrio, ut habetur ex Hieronymo in Glossa Matth. I super illud : ecce virgo in utero habebit ; cuiusmodi dicit esse hanc prophetiam Isai. 7, 14 : Ecce virgo concipiet. Ergo non requirebatur aliquis consensus ex parte virginis, ratione cuius oporteret Annuntiationem fieri.

 

Sed contra, maioris sapientiae ostensivum est miraculum factum in conceptione Christi ex virgine quam in conceptione Ioannis ex sterili. Sed conceptio Ioannis per Angelum praenuntiata fuit, ne fortuito, sed ex Dei providentia accidere putaretur. Ergo multo amplius conceptionem Christi Annuntiatio praecedere debuit.

  1. Praeterea, in conceptione Christi est factum quoddam matrimonium per indivisibilem coniunctionem divinae et humanae naturae. Sed in matrimonio requiritur consensus, qui per verba nuntiorum et requiritur et reconciliatur. Ergo et decuit ut Deus per Angelum suum consensum exquireret virginis, de qua humanam naturam assumeret.

 

 

QUAESTIUNCULA II

  1. Ulterius. Videtur, quod Annuntiatio non fuerit per modum corporalis visionis. Ut enim dicit Augustinus, inter tria visionis genera, quae sunt corporale, spirituale, et intellectuale, intellectualis visio est praestantior. Sed quod dignius est, matrem Dei magis decet. Ergo per intellectualem visionem, et non per corporalem, facta est Annuntiatio.
  2. Praeterea, apparitiones corporales Angelorum eo quod insolitae sunt, et praeter communem cursum naturae, inter signa et mirabilia computari possunt. Signa autem data sunt non fidelibus, sed infidelibus, ut dicit apostolus, I Corinth., 14. Cum igitur beata virgo fidelissima fuerit, non videtur ad eam apparitio corporalis Angeli fuisse facta.

 

Sed contra, Luc. 1, super illud : Quae cum audisset turbata est, dicit Glossa : trepidare virginum est, et omnem viri ingressum pavere, omnesque viri affatus vereri. Non autem hoc virginibus efficitur ex intellectuali consideratione viri vel ex imaginatione, sed ex corporali aspectu. Ergo Angelus in corporali visione virgini apparuit et eam collocutus est.

 

 

QUAESTIUNCULA I

Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod congruum fuit virgini suam conceptionem annuntiari, multis de causis. Primo, quia cum mens Deo sit vicinior quam corpus, non decebat ut Dei sapientia eius uterum inhabitaret sine hoc quod mens eius cognitione summae sapientiae resplenderet ; et ideo non decuit eam ignorare quod in ea fiebat, sed oportuit hoc sibi annuntiari. Secundo, quia ipsa futura erat certissima testis inusitatae conceptionis ; unde oportuit quod de tam magno mysterio per Annuntiationem erudiretur. Tertio, quia Deus non diligit coacta sed voluntaria servitia, ut qui obsequuntur ex ipso ministerio mereantur. Unde cum beata virgo singulariter et excellenter in Dei ministerium eligeretur, quem in utero portavit, lacte aluit, et brachiis baiulavit, decuit ut consensus eius Angelo nuntiante requireretur, quem humiliter praebens, ad obsequium se sedulam et promptam obtulit dicens : ecce ancilla domini.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non erat determinate sub fide cadens tempus incarnationis, et per quam virginem hoc esset implendum ; unde de hoc instruenda erat per Annuntiationem. Incarnationem enim futuram esse, quod antiquorum fidei subiacebat, firmissima fide tenebat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod allocutio Angeli non ex humana ratione persuasit, sed ex omnipotentia divina, cui fides maxime innititur : dixit enim : non erit impossibile apud Deum omne verbum.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ea de quibus est prophetia praedestinationis complentur sine nostro arbitrio causante ; non tamen oportet quod sine arbitrio consentiente.

 

 

QUAESTIUNCULA II

Ad secundam quaestionem dicendum, quod convenientissime per corporalem visionem Annuntiatio facta est.

Primo ut Annuntiatio esset certior. In his enim quae visibiliter cernimus minus decipimur.

Secundo, quia, ut dicit Dionysius in epistola 9 ad Titum, haec est causa quare nobis divina per corporales figuras proponuntur, ut utraque vita hominis secundum suam proprietatem divina cognitione illuminetur ; sensitiva scilicet imaginatione figurarum ; intellectiva vero contemplatione spiritualis veritatis. Similiter etiam decuit ut virginis aspectus uterque suo modo nobilitaretur, interior scilicet per revelationem tanti mysterii, et exterior per corporalem Angeli visionem.

Tertio, quia Annuntiatio debebat proportionari ei quod annuntiabatur. Annuntiabatur autem visibilis missio filii Dei in mundum ; unde decenter Angelus nuntians corporali visione apparuit.

 

ad 1. Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum, quod quamvis intellectualis visio sit melior corporali, tamen utraque simul efficacior invenitur quam altera, propter connaturalitatem humanae cognitionis ad sensum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod corporalis apparitio ad virginem facta est, non propter confirmationem fidei, sed propter significationem mysterii, vel propter dignitatem ipsius, ut sibi singulari modo divina panderentur.

 

 

ARTICULUS II

Utrum Annuntiatio debuit fieri per Angelum

 

QUAESTIUNCULA I

Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod Annuntiatio per Angelum fieri non debuit. Missio enim qua filius mittitur ut sit homo, est excellentior ea qua mittitur ut sit cum homine, ex parte effectus. Sed missio qua mittitur in mentem ut sit cum homine, non completur mediante Angelo, qui menti non illabitur, ut in II Lib., dist. 11, art. 4, dictum est. Ergo nec quando missus est ut esset homo, oportuit per Annuntiationem Angeli fieri.

  1. Praeterea, superior non instruitur per inferiorem. Sed beata virgo fuit Angelis superior quia Deo acceptior. Ergo non debuit sibi per Angelum Christi conceptio nuntiari.
  2. Praeterea, ordo reparationis debet respondere ordini primae conditionis. Sed in prima conditione praeceptum divinum ad mulierem per virum venit. Ergo et per aliquem virum prophetam annuntiari debuit virgini conceptio filii.

 

Sed contra est quod dicitur in littera : Missus est Gabriel Angelus.

  1. Praeterea, ut probat Dionysius, Angeli sunt medii inter Deum et nos. Sed ab uno extremo in aliud devenitur per medium. Ergo ea quae beatae virgini divinitus nuntianda erant, per Angelum nuntiari decuit.

 

 

QUAESTIUNCULA II

  1. Ulterius. Videtur quod Angelus nuntians fuerit de supremis ordinibus. Dicit enim Gregorius in Homil. de centum ovibus. Summum nuntium mitti decuit, qui summum omnium nuntiaret. Sed illi qui sunt in ordine Seraphim, sunt summi inter Angelos. Ideo per aliquem eorum Annuntiatio facta est.
  2. Praeterea, Hieronymus dicit, quod ista est quaestio inferiorum Angelorum mysterium incarnationis non plene cognoscentium, quae ponitur Isai. 63, 1 : Quis est iste qui venit de Edom ? Sed non potuit nuntiari mysterium incarnationis nisi per illos quibus plene revelatum est. Ergo Annuntiatio per aliquem de supremis Angelis facta est.

 

Sed contra est quod Ecclesia cantat : Gabrielem Archangelus scimus divinitus te esse affatum. Ordo autem Archangelorum est penultimus caelestis hierarchiae, ut patet ex Gregorio, et ex Dionysio. Ergo Angelus nuntians non fuit de supremis ordinibus.

 

 

QUAESTIONCULA I

Respondeo dicendum, ad primum quaesitum, quod Annuntiatio per Angelum facta est : cuius ratio multipliciter accipi potest.

Primo, quia ut dicit Hieronymus, Angelis est cognata virginitas ; unde decuit ut ad virginem nuntiandam Angelus mitteretur.

Secundo, quia perditio humana initium sumpsit ex hoc quod Diabolus mulierem allocutus est ; unde dicit Beda : congruum apparet ad humanae naturae reparationis exordium ut Angelus virginem alloqueretur.

Tertio, quia ille annuntiabatur qui est rex hominum et Angelorum ; et eius nativitas sicut in salutem hominum fuit, ita et in reparationem ruinae angelicae ; et ideo decuit ut tam homines quam Angeli huic mysterio ministerium exhiberent.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis quando filius in mentem mittitur, Angelus in mentem non illabatur ; tamen filio venienti obsequitur praeparans mentem purgando, illuminando, et perficiendo ad divinae sapientiae susceptionem. Ita etiam et quando filius in carnem missus est, Angelus non venit ut carnem assumeret, sed ut virginem instrueret, de qua caro assumenda erat.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis beata virgo superior Angelis fuerit secundum acceptionem divinae praedestinationis, tamen eis inferior erat quantum ad statum : quia ipsa in statu viae erat, Angeli autem in statu patriae. Unde non est inconveniens quod Angelus virginem instrueret.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in prima conditione mulier prima non accepit divinum praeceptum nisi per illum virum qui erat principium totius carnalis generationis ; unde hoc solum debetur homini Christo, qui est spiritualis regenerationis principium, ut matrem doceat ex qua vita spiritualis in omnes quodammodo processit.

 

 

QUAESTIUNCULA II

Ad secundam quaestionem ergo dicendum est quod Angelus nuntians non fuit de suprema nec de media hierarchia, sed de infima ; nec de primo ordine eiusdem hierarchiae, sed de medio, qui est ordo Archangelorum. Cuius ratio multiplex patet :

primo, quia cum Christus nasceretur, ut inordinationem quae in Angelis acciderat repararet, decuit ut in sua conceptione ordo ille caelestis hierarchiae maxime servaretur, ut scilicet supremi Angeli mediantibus infimis homines illuminarent.

Secundo, ut tantum mysterium incarnationis conveniens esset. Cum enim inferiores Angeli agant secundum id quod a superioribus recipiunt, et non e converso, dum inferiores Angeli nuntiant, Annuntiatio per superiores ad inferiores expletur : quod non esset, si superiores immediate annuntiarent.

Tertio, quia sic salvatur proprietas ordinum, sicut in II, dist. 9, art. 3 et 4 et 7, dictum est. Infima enim hierarchia officium habet dirigendi homines secundum quamdam limitationem ; vel unius provinciae sicut ordo principatuum ; vel unius hominis, sicut ordines Angelorum et Archangelorum : sed differunt : quia ad Angelos pertinet dirigere in actibus alicuius hominis qui ad ipsum tantum pertinent ; unde dicuntur minima nuntiare : ad Archangelos vero pertinet dirigere in actibus alicuius hominis, qui tamen in totam multitudinem redundant ; unde et medii sunt inter principatus et Angelos ; quod et eorum nomen ostendit ; dicuntur enim Archangeli, quasi principes Angeli. Quia ergo consensus beatae virginis, qui per Annuntiationem requirebatur, actus singularis personae erat in multitudinis salutem redundans, immo totius humani generis, Angelus nuntians de ordine Archangelorum esse debuit, et inter eos summus.

 

ad 1. Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum, quod Gregorius non intelligit summum simpliciter, sed summum inter Angelos, secundum quod quilibet Archangelus summus nuntius dici potest : quod patet ex hoc quod praemittit : Archangeli dicuntur quasi summi nuntii.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Angeli inferiores non penitus mysterium incarnationis ignoraverunt ; sed quia non totam profunditatem consilii divini super salutem humani generis capere poterant, inquirebant plenius edoceri, et de hoc in II Lib., dist. 11, plenius dictum est.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

Virtus altissimi obumbrabit tibi. Virtus altissimi, secundum expositionem Damasceni sequentem intelligitur filius, de quo Corinth. I, dicitur : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam ; ut sic in verbis Angeli praenuntietur duarum personarum adventus in virginem, scilicet spiritus sancti ad purgandum et potentiam generativam praestandum, et filii ad carnem assumendum : propter quod dicit : Obumbrabit tibi virtus. Virtus enim altissimi per susceptionem nostrae infirmitatis obumbrata est.

Vel dicitur : obumbrabit tibi, ad signandum extinctionem omnimodam fomitis : quia per adventum filii in ipsam omnes reliquiae fomitis ab ea extirpatae sunt ; et haec extirpatio obumbratio dicitur, sicut et fomes incendium : umbra enim contra aestum refrigerium praestat.

Sicut divinum semen. Non dicit simpliciter semen, ut caveret errorem Apollinaristarum qui ponebant spiritum sanctum in uterum virginis vere sicut semen venisse. In hoc tamen similitudinem seminis habet quod sicut semen est activum in generatione, ita et spiritus sanctus in conceptione Christi, vel filius quem virtutem altissimi dicit.

Nostrae antiquae aspersionis : non quantum ad vetustatem culpae, sed poenae.

Per spiritum sanctum creans. Contra, creare est ex nihilo aliquid facere. Sed corpus Christi de materia formatum est. Ergo non est per spiritum sanctum in conceptione creatum. Sed dicendum, quod creatio hic large accipitur pro qualibet operatione supernaturali, quae ipsius tantum Dei est. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Videtur instantia esse de puero baptizato, et de adulto, qui statim vere confessus est.

Sed dicendum, quod ad hoc ut veritatem in omnibus habeat dictum apostoli, dupliciter potest accipi. Uno modo ut per peccatum non tantum intelligatur macula et reatus peccati, sed etiam causa et sequela peccati. In puero enim baptizato, et adulto poenitente manet fomes incitans ad peccandum, et ulterius aliquae dispositiones ex actuali peccato relictae ; in Christo autem neutrum horum fuit : caro enim eius sine corruptione fomitis concepta est ; et cum peccatum non fecerit, reliquiae peccati in eo non fuerunt : similiter nec in beata virgine, quae immunis a peccato actuali fuit ; fomes autem etsi essentialiter in ea remansit post primam sanctificationem, tamen ut ligatus, et non ut incitans ad peccatum, ut dictum est.

Alio modo potest verificari, ut intelligatur etiam de peccato actuali quo ad reatum et maculam. Etsi enim homo ad breve tempus sine actuali peccato esse possit, non tantum diu sic perseverare potest, ut saltem in veniale peccatum non cadat ; ut sic hoc verbum habemus non determinatum, sed confusum praesens importet. In Christo vero et matre eius nullo modo peccatum actuale locum habuit, nec mortale nec veniale.

 

 

QUAESTIO IV

 

PROOEMIUM

Postquam ostendit Magister conditionem carnis assumptae, et matris de qua assumpta est, hic movet quasdam dubitationes circa determinata ;

et dividitur in duas partes :

in prima movet dubitationem circa propagationem carnis Christi ex remotis parentibus, scilicet Abraham et Adam ;

in secunda movet dubitationem circa conceptionem carnis eius in proxima matre, ibi : illi autem sententiae qua supra diximus, carnem verbi non ante fuisse conceptam quam assumptam, videtur obviare quod Augustinus ait.

 

Circa primum tria facit :

primo movet dubitationem ;

secundo solvit eam, ibi : quia ea decimatione sicut Abraham minor Melchisedech ostenditur [...] ita et leviticus ordo ;

tertio ex solutione elicit quamdam conclusionem, ibi : quocirca primitias nostrae massae recte assumpsisse dicitur Christus.

 

Secunda dubitatio dividitur in quaestionem et solutionem.

Solutio incipit ibi : sed alia ratio illius dicti extitit. Hic est duplex quaestio.

Prima de propagatione carnis Christi ex antiquis patribus.

Secunda de propagatione eius ex matre.

 

Circa primum quaeruntur tria :

  1. Utrum caro Christi in antiquis patribus fuerit peccato obnoxia, vel ab alia eorum carne secundum differentiam puritatis et infectionis distincta ;
  2. Utrum caro Christi fuerit in antiquis patribus secundum quantitatem aliquid determinatum, et materialiter in eis existens ;
  3. Utrum Christus singulariter habeat inter filios Abrahae ut in eo decimatus non sit.

 

 

ARTICULUS I

Utrum caro Christi in antiquis patribus fuerit peccato obnoxia

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caro Christi in antiquis patribus peccato infecta non fuerit. Corpus enim caeleste non inficitur nec alteratur ex coniunctione ad aliud corpus. Sed corpus Christi naturae caelestis fuit : quod videtur ex hoc quod dicitur de ipso Ioan. 3, 31 : Qui de caelo venit super omnes est. Ergo caro Christi in antiquis patribus infecta esse non potuit.
  2. Praeterea, in littera dicitur, quod Christus primitias nostrae carnis assumpsit. Sed caro humana in primo statu infecta non fuit. Ergo Christus assumpsit carnem nunquam prius infectam.
  3. Praeterea, Augustinus, dicit, quod natura humana semper habuit simul cum vulnere vulneris medicinam. Sed quod est corruptum, non potest corruptionis esse medicina. Ergo in humana natura semper fuit aliquid non corruptum vel infectum, unde caro Christi formata est, quae medicina facta est totius humani generis.
  4. Praeterea, nihil sanatur a corruptione, nisi in eo aliquid incorruptum remanserit ; sicut in aegritudine animalis, cum cor remaneat sanum, eius virtute membra prius aegra sanantur. Sed corruptio humani generis sanabilis fuit. Ergo in humana natura aliquid incorruptum remanserat. Sed nihil est mundius in humana natura quam caro Christi. Ergo illud de quo formata est caro Christi nunquam in patribus fuit infectum.
  5. Praeterea, in divinam sapientiam nihil coinquinatum incurrit, ut dicitur Sap. 7. Sed Christus est Dei virtus, et Dei sapientia, ut dicitur I Cor. 1. Ergo caro eius nunquam coinquinata fuit.

 

Sed contra est quod Magister in littera dicit, carnem Christi, priusquam assumeretur, peccato fuisse obnoxiam : et idem habetur ab Hugone de sancto Victore in Lib. de sacramentis.

  1. Praeterea, caro Christi non processit ab Abraham nisi per semen ex quo conceptus est Isaac. Sed semen illud propter carnalem coitus concupiscentiam pollutum est originali infectione. Ergo caro Christi, antequam assumeretur, infecta fuit peccato originali.
  2. Praeterea, distinctio qualitatis praesupponit distinctionem naturae subiectae ; cum contraria non sint simul in eodem, nec ex eisdem principiis causentur. Sed caro Christi non fuit distincta secundum naturam a carne parentum, a quibus propagata est. Ergo nec secundum qualitatem puritatis et impuritatis ; et sic idem quod prius.

 

Respondeo dicendum, quod circa hoc fuit duplex haeresis. Una illorum qui dixerunt, corpus Christi non esse formatum ex eodem ex quo alia caro hominum formatur ; sed quod filius Dei corpus caeleste secum attulit, et hoc modo per uterum virginis transivit, nihil ex ea sumens. Hoc autem est haereticum dupliciter.

Primo, quia derogat veritati Scripturae, quae Christum ex muliere factum et natum dicit ; non enim ex ea factus diceretur, nisi ex ea aliquid traxisset unde materialiter eius caro fieret ; et sic nec beata virgo mater Dei dici posset.

Secundo, quia derogat veritati humanitatis Christi. Cum enim omnis forma determinatam materiam requirat, si corpus Christi formaretur ex materia alterius generis ab illa materia de qua formatur corpus alterius hominis, non esset corpus eiusdem speciei cum corporibus aliorum hominum ; et ita homo aequivoce diceretur, cum sit essentialis pars hominis.

Alius error fuit dicentium, quod caro Christi secundum quod in parentibus erat, infecta non fuit. Dicunt enim, quod peccante Adam, Deus conservavit in illo aliquid incorruptum et non infectum, per quod humana natura sanari posset : et hoc quidem transfusum est sine aliqua infectione usque ad beatam virginem, et exinde formatum est corpus Christi.

Hoc autem erroneum reputatur praecipue propter duo.

Primo, quia secundum hanc positionem Christus non esset vere filius virginis, nec vere ex stirpe alicuius patrum progenitus, nisi solum ex Adam : illa enim pars quae incorrupta in humana natura remansit in hominibus aliis ab Adam, fuisset quasi extraneum ab eis, soli autem Adae connaturale quantum ad primum statum.

Secundo, quia tollitur congruus satisfactionis ordo. Sicut enim non erat decens ut pro Adam et eius successione corrupta aliquis satisfaceret qui ex illo genere non esset ; ita etiam non esset congruum ut naturam infectam satisfaciendo sanaret Dei filius, nisi hoc ipsum quod prius infectum fuerat, assumpsisset. Et ideo dicendum est, quod caro Christi, secundum quod fuit in patribus, et etiam in ipsa beata virgine, peccato infecta fuit antequam assumeretur ; sed in ipsa assumptione ab omni infectione peccati purgata est, ut secundum quod est actu caro Christi, in ea nihil maculae inveniatur.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Christus dicitur de caelo venisse, non ratione naturae assumptae, quasi anima vel corpus eius prius in caelo fuerit assumpta, et postmodum per uterum virginis ad nos pervenerit ; sed quantum ad personam assumentem, quae quidem de caelo ad nos venisse dicitur, non loci mutatione, sed visibilis naturae assumptione.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Christus dicitur primitias nostrae carnis assumpsisse, non secundum identitatem rei, ut scilicet natura carnis quam assumpsit, semper in conditione primi status remanserit, sed quantum ad similitudinem ; quia caro assumpta, prout consideratur actu caro Christi, sine infectione culpae fuit, sicut et caro primi hominis ante peccatum, ut Magister in littera exponit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod caro Christi in Abraham non fuit ut medicina vulneris in actu, sed solum in potentia, secundum scilicet quod ex eo propagari poterat illa caro ex qua medicina nostri vulneris facta est : et ideo non oportet quod fuerit ibi actu sine infectione vulneris, sed solum in potentia secundum ordinem quo caro Christi ex ea propaganda erat.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod aliquod corruptum est reparabile dupliciter. Vel secundum potentiam passivam tantum ; et sic oportet ut remaneat in eo aliquid non corruptum, idest non per corruptionem annihilatum, sicut dicitur contrarium corrumpi per adventum contrarii : oportet enim subiectum remanere cum possibilitate ad salutem quae recuperanda est. Vel secundum potentiam passivam et activam simul, sicut homo infirmus curabilis est quandoque virtute activa naturae suae ; et quia idem non patitur a seipso, necesse est ut in eo quod sic reparabile est, sit aliqua pars non corrupta, nec corruptioni subiecta, sicut cor. Dicendum est ergo quod humana natura non erat reparabilis nisi secundum potentiam passivam tantum ; et ideo non oportuit quod in ipsa remaneret aliqua pars corruptioni non subiecta ; sed sufficit quod in ea remanserit id quod naturae est cum possibilitate ad reparationem, subiectum tamen corruptioni.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod caro Christi actu existens caro Christi, nullo modo fuit infecta ; eius enim emundatio a praecedenti infectione saltem intellectu praecedit assumptionem ; unde in divinam sapientiam nihil inquinatum incurrere potuit.

 

 

ARTICULUS II

Utrum caro Christi fuit in antiquis patribus secundum quantitatem determinatam

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod caro Christi fuerit in antiquis patribus secundum aliquid demonstrabile determinatum. Ut enim in littera ex Augustino habetur, caro Christi fuit in Abraham secundum corpulentam substantiam. Sed corpulenta substantia nominat aliquid determinatum demonstrabile. Ergo per hunc modum fuit caro Christi in Abraham et in aliis.
  2. Praeterea, in formatione corporis Christi duo inveniuntur : scilicet ratio formationis, quae est principium activum in conceptione, et materia de qua corpus Christi formatum est. Sed ratio formationis non descendit ab Adam, ut Augustinus dicit, sed desuper venit : quia quod in ea natum est, de spiritu sancto est ; Matth. 1, 20. Si ergo ista materia determinata in Adam vel Abraham non fuerit, ullo modo corpus Christi ex primis parentibus non venit : quod est inconveniens, quia non pertineret ad eum satisfacere pro peccato Adae, sicut dictum est. Ergo oportet carnem Christi fuisse in Abraham et Adam secundum materiam determinatam.
  3. Praeterea, si haec materia determinata ex qua corpus Christi formatum est non fuit in Adam, hoc non potest esse, nisi quia ex alimento sumpta est. Alimentum autem extraneum est a natura humana. Ergo caro Christi non est vere de natura humana : quod haereticum est. Videtur ergo quod materia carnis Christi non sit ex superfluo alimenti sumpta, sed ex primis parentibus descenderit.
  4. Praeterea, maior est convenientia quae est secundum identitatem rei quam quae est secundum proportionem principii ad principiatum. Sed si materia corporis Christi ex superfluo alimenti sumpta est, realiter fuit quandoque materia cibi comesti. Non autem potest dici, quod realiter fuerit in avo vel proavo ; etsi forte dicatur, quod ibi fuerit sicut principiatum est virtute in suo principio. Ergo maior esset convenientia carnis Christi ad animalia, quorum carnes in cibum sumptae sunt, quam ad Adam vel Abraham ; quod est inconveniens. Ergo idem quod prius.
  5. Praeterea, illud quod in se mundum est, non est natum inficere aliud contraria infectione. Sed beata virgo mundata fuit per primam sanctificationem ab originali infectione. Ergo virtute animae eius nutrimentum assumptum infici non potuit, nec alias infectum erat tali infectione quae extra humanam naturam non invenitur. Ergo caro Christi non in beata virgine peccato subiacuisset ; quod est erroneum, ut dictum est. Ergo caro Christi ex superfluo alimenti non fuit materialiter ; et sic idem quod prius.

 

Sed contra, Christus non aliquo modo fuit in parentibus quo alii homines ibi non fuerunt ; sed e converso alii homines aliquo modo ibi fuerunt quo Christus non fuit. Sed alii homines non fuerunt in primis parentibus secundum materiam determinatam. Ergo nec Christus in eis hoc modo fuit. Probatio mediae. Alii homines non descendunt a suis parentibus nisi mediante semine. Semen autem, ut probat philosophus, non est aliquid decisum quod fuerit actu pars, sed est superfluum alimenti, quod est potentia totum. Ergo aliorum hominum materia non fuit determinate in Adam quasi actu pars eius existens.

  1. Praeterea, generatio secundum naturam in infinitum possibilis est secundum naturam, hoc modo quod homo ex homine generetur. Si ergo aliqua materia determinata sumatur ex qua omnis caro decisa sit, oportet quod infinitorum materia in aliquo finito fuerit. Hoc autem est impossibile. Ergo impossibile est quod omnium hominum caro et Christi fuerit in Adam secundum determinatam vel signatam materiam. Quod autem impossibile sit, sic probatur. Cuiuslibet rei naturalis materia determinatam quantitatem exigit ; non enim in quacumque parva materia potest induci quaecumque forma. Sed infinita non possunt esse in aliquo finito, nisi secundum quantitatem non determinatam accipiantur divisione facta, sed semper secundum eamdem proportionem, ut scilicet totius sumatur dimidium, et dimidii dimidium, et sic in infinitum : sic enim secundum eamdem proportionem secundo acceptum erit alterius quantitatis quam primo acceptum. Ergo impossibile est quod infinitorum corporum naturalium materia sumatur ex aliquo uno finito in actu.
  2. Praeterea, in omni generatione naturale agens univocum inducit formam suam in materiam quae prius tali formae subiecta non erat, sicut ignis in materiam aeris, quae prius formae ignis subiecta non erat. Sed si materia ex qua ille homo formatur secundum aliquid signatum in Adam fuerit, et in ceteris parentibus ; nunquam eius materia fuisset humanae naturae non subiecta. Ergo iste modus generationis non esset conveniens secundum viam generationis naturalis : et sic idem quod prius.

 

Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones.

Una opinio dicit, quod caro Christi et omnium aliorum hominum fuit in Adam secundum determinatam materiam hoc modo quod aliqua pars corporis Adae fuit de qua per multiplicationem quamdam omnium hominum corpora formata sunt, aut sine permixtione alicuius extranei, ut quidam dicunt, aut permixto illi materiae aliquo quod ex alimento conversum est : et de hoc qualiter improbabile videatur, in II Lib., dist. 30, qu. 2, art. 2 et 3, dictum est.

Alia opinio est (quae probabilior videtur), quod alii homines non fuerunt in primo parente nisi secundum materiam originalem ; et Christus hoc modo in primis parentibus fuit. Sed in hoc differt, quod alii homines fuerunt in primo parente secundum rationem seminalem, Christus autem non : quod sic videri potest.

In his qui per concubitum generantur, duo concurrunt ad formationem corporis : scilicet principium activum, quod est in semine, quod ratio seminalis dicitur : aliud autem est materia ex qua corpus formatur, quam mater ministrat : utrumque autem horum originaliter reducitur in primum parentem. Quod enim in semine patris sit virtus activa ad conceptionem corporis humani, est per virtutem naturae humanae, quam pater prolis procreandae a suo patre accepit, et ille ab alio, et sic usque ad Adam. Et sic patet quod ratio seminalis eorum qui sunt ex semine viri concepti, originaliter ab Adam descendit. Similiter etiam materia quam mater ministrat, oportet quod sit praeparata per virtutem generativam eius : rei enim generatio naturalis requirit materiam propriam et determinatam : virtus autem generativa ipsius matris originaliter ab Adam descendit, sicut et virtus generativa viri ; et ideo illi qui ex mare et femina generantur, descendunt originaliter ab Adam et secundum rationem seminalem, et secundum materiam : et quia unus modus essendi in est secundum quod dicitur effectus esse in sua causa efficiente, ut dicitur IV Phys. ; ideo homines sic concepti dicuntur fuisse in Adam et secundum rationem seminalem, et secundum materiam originalem. In conceptione autem Christi virtus activa non fuit nisi spiritus sanctus ; materia autem est per virginem ministrata debito modo praeparata. Unde patet quod originaliter materia corporis Christi descendit ab Adam, non autem ratio activa in conceptione eius ab Adam descendit originaliter ; et ideo Christus fuit in Adam secundum materiam originalem, sed non secundum rationem seminalem.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur Christus fuisse in Adam secundum corpulentam substantiam, non est intelligendum quod in Adam fuerit per modum corpulentae substantiae ; sed quia ipsa corpulenta substantia corporis Christi aliquo modo fuerit in Adam sicut in originali principio.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod materia corporis Christi, non autem ratio conceptionis eius, fuit in Adam : non tamen materia illa fuit in Adam in actu, quasi aliqua determinata pars eius, sed virtute tantum, sicut res dicitur esse in suo principio effectivo unius speciei.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod materia corporis Christi assumpta est ex eo quod de cibis a beata virgine sumptis in purissimos sanguines eius conversum est. Alimentum autem quamvis in principio sit extraneum et dissimile, tamen in fine est conveniens et simile, ut in II de anima dicitur ; unde non sequitur quod materia corporis Christi sit extranea humanae naturae.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod similitudo et convenientia, magis attenditur secundum formam quam materiam ; ut si ignis generet ex aere ignem, ignis generatus magis convenit cum igne generante, cum quo convenit secundum formam, quam cum aere ex quo materialiter generatus est. Similiter etiam materia corporis Christi magis convenit cum beata virgine et aliis patribus, quorum virtute effecta est propria materia corporis humani, quam cum rebus illis quae in cibum sumptae sunt.

 

ad 5. Ad quintum dicendum, quod per primam sanctificationem, ut supra dictum est, beata virgo a fomite mundata fuit secundum quod inclinat ad actus personales, non autem remota est illa inclinatio secundum quam fomes est infectivus naturae : sed hoc factum est per secundam sanctificationem, ut quidam dicunt ; et ideo illud quod erat in beata virgine ut ordinatum ad propagationem naturae, peccato obnoxium erat ; quamvis erat a peccato mundatum, secundum quod ad personam pertinebat.

 

 

ARTICULUS III

Utrum solus Christus in Abraham non fuerit decimatus

 

QUAESTIUNCULA I

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod nullus qui de stirpe Abrahae descendit, in ipso decimatus sit. Quia, ut dicit Augustinus, quod in eo decimabatur, curabatur. Sed nullus in parentibus curari vel sanctificari potest, ut supra dictum est. Ergo nullus in Abraham decimari potuit.
  2. Praeterea, sicut post tempora Abrahae in illis qui ex eius stirpe descenderunt, valuit circumcisio ad peccati originalis curationem ; ita etiam ante ipsius tempora valuit ad idem virtus sacrificiorum, decimarum, et oblationum, ut dicit Gregorius in Moralibus. Sed quando Abraham circumcisus est, non propter hoc aliquis de stirpe eius descendens circumcisus fuit : alias eos non oportuisset iterum circumcidi. Ergo nec Abraham dante decimas, eius filii decimati sunt.
  3. Praeterea, decimari aut est decimas dare, aut ad decimas obligari, aut decima parte privari, sicut dicitur granum decimatum a quo iam decima pars ablata est. Sed primo modo non potest dici quod aliquis in patre suo decimetur. Dare enim decimas est quidam actus personalis. Sed actus personales non transfunduntur a parentibus in filios, sicut nec peccata actualia. Ergo Abraham dante decimas, non propter hoc filius eius decimatus est quasi dans decimas. Similiter nec secundo modo. Levitae enim et sacerdotes veteris legis ab Abrahae stirpe descenderunt, qui tamen ad decimas dandum non obligabantur, sed eas a populo accipiebant. Ergo nec sic omnes filii Abrahae praeter Christum in ipso decimati sunt, quasi ad decimas obligati. Similiter nec tertio modo. Quia decimatio respicit id quod est in actu distinctum ; unde triticum non potest esse decimatum ex hoc quod semen decimatum fuit. Sed filii Abrahae non erant in eo actu distincti, sed tantum virtute. Ergo nullo modo in eo decimari potuerunt.

 

Sed contra est, quod apostolus, ad Heb. 7, dicit, et in littera ex verbis Augustini habetur.

  1. Praeterea, decimatio quoddam signum servitutis divinae est, cum ad latriam pertineat. Sed proles in parente ad servitutem obligatur : servi enim sunt filii, si ex servis parentibus nascantur. Ergo Abraham dante decimas, filii eius decimati sunt.

 

 

QUAESTIUNCULA II

  1. Ulterius. Videtur quod etiam Christus in Abraham decimatus sit. Christus enim non habet habitudinem ad Abraham nisi mediante beata virgine. Sed beata virgo fuit in Abraham decimata. Ergo et Christus.
  2. Praeterea, decimatio convenit filiis Abrahae ex eo, ut in littera habetur, ratione peccati originalis : quia per concupiscentiam ex eo propagandi erant. Sed caro Christi in Abraham fuit peccato obnoxia, ut in littera dicitur. Ergo et in eo Christus decimatus fuit.
  3. Praeterea, decimatio est quidam actus figuralis. Sed Christus videtur maxime per decimam figurari ratione perfectionis Christi, quae denario competit. Ergo Christus praecipue in Abraham fuit decimatus.

 

Sed contra, apostolus, Heb. 7, praefert sacerdotium Christi sacerdotio Aaron per hoc quod levi ex cuius stirpe Aaron descendit, Abraham dante decimas decimatus est. Sed Christus in hoc nihil amplius haberet quam Aaron, si in Abraham similiter decimatus esset. Ergo nullo modo in eo decimatus fuit.

  1. Praeterea, quod multiplicatur miraculose, et non virtute naturae, non est decimabile, ut patet 4 regum 4 : quia Elisaeus non praecepit viduae, ut de oleo quod miraculose multiplicatum erat, decimas daret. Sed caro Christi ex Abraham miraculose propagata est. Ergo Christus in Abraham decimatus non fuit.

 

QUAESTIUNCULA I

Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod illi qui ex Abraham per concubitum descenderunt, in Abraham decimati sunt ; Christus autem in eo decimatus non est. Cuius ratio est, quia decimatio non tantum erat actus moralis, sed etiam figuralis ; est enim actus moralis secundum hoc quod pars quaedam terrae nascentium, et aliorum, in usum ministrorum Dei et pauperum conferebatur, ut esset cibus in domo domini, ut habetur Malach. 3. Actus autem figuralis est secundum hoc quod figurat imperfectionem in eo qui decimas dat, qui perfectionem ab eo cui dat expectat. In numero enim denario est quaedam perfectionis ratio, secundum quod limes quidam est ; unde novenarius imperfectionem signat, secundum quod a denario deficit ; et ideo qui decimas dat, in hoc quod novem sibi retinet, et decem alteri dat, confitetur se imperfectum esse, et perfectionem ab altero expectare ; et inde est quod etiam decimatio quodammodo actus sacramentalis erat, secundum quod dicta realis confessio ex fide mediatoris procedebat, per cuius perfectionem ablata est humani generis imperfectio quae erat per originale peccatum ; hoc enim figurabat remedium quod contra originale peccatum praestabat per modum sacramenti. Illa ergo decimatio qua Abraham decimas dedit ostendens se liberatore indigere, ad illos tantum pertinet ex eius stirpe descendentes qui imperfectionem originalis peccati ex eo traxerunt, ut similiter sicut ipse liberationem ab alio expectarent. Non autem originale peccatum ab eo traxerunt nisi qui per concubitum ex eo descenderunt ; solum enim hi naturam humanam ab eo sicut a principio activo acceperunt. Unde et in eo secundum rationem seminalem fuisse dicuntur : et propter hoc etiam simul cum natura, naturae vitium contraxerunt ab Adam vel Abraham. Christus vero ab Adam vel Abraham non per concubitum descendens materiam humanae naturae ab eis habuit, quae virtute spiritus sancti in humanam naturam formata est ; et ideo non contraxit originale peccatum ; et ideo non potuit figurari ut imperfectionem habens, et liberatore indigens ; et propter hoc non est decimatus in Abraham.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in verbo Augustini hoc quod dicit, curabatur, non designat curationem in actu ; sed curationis necessitatem : qui enim sic in eo erant ut curatione indigerent, in eo decimati sunt.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod nullus dicitur circumcidi nisi secundum quod actu aliquid patitur. Decimari autem dicitur aliquis etiam secundum praefigurationem. Unde non est simile de decimatione et circumcisione.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod decimari nullo horum modorum accipitur : sed decimari nihil aliud est, prout hic accipitur, quam praefigurari liberatione indigere. Hoc autem praefigurabatur in Abraham dante decimas de omnibus qui peccatum originale ab eo contracturi erant, sicut ipse a suis parentibus contraxerat, ut eadem ratione imperfectio liberatione indigens in illis figuraretur qua in se esse per decimarum collationem confitebatur.

ad 4. Quartum et quintum concedimus.

 

QUAESTIUNCULA II

Ad secundam quaestionem dicendum, quod Christus nullo modo in Abraham decimatus fuit : cuius ratio patet ex praedictis.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum contra hoc obiectum, quod quia Christus non descendit ab Abraham nisi mediante beata virgine ; ideo sicut descendit a beata virgine, ita descendit ab Abraham ; unde cum a beata virgine descenderit non per concubitum, nec ab Abraham per concubitum descendit ; quamvis beata virgo ab Abraham per concubitum descenderit. Unde non sequitur quod si beata virgo in Abraham decimata fuit, in eo Christus decimatus fuerit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod id quod est in potentia, potest praefigurari mundum vel immundum. Esse autem mundum vel immundum non convenit nisi rei actu existenti. Quia ergo quod in Abraham actu erat, totum peccato subiacebat ; ideo caro Christi in Abraham peccato obnoxia fuit. Quia vero ex Abraham caro Christi non sic propaganda erat ut ex eo infectionem originalem contraheret ; ideo in eo Christus decimatus esse non dicitur ; cum decimatio, inquantum figurale quoddam est, referri possit etiam ad illud quod virtute erat in Abraham.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod decima pars quae Deo redditur, non dicitur proprie decimari ; sed magis novem partes, a quibus decima separatur ; et ideo Christus per decimam signatus decimari non dicitur, sed alii imperfectionem contrahentes per novenarium designati.

Alia duo concedimus.

 

 

QUAESTIO V

 

 

PROOEMIUM

Deinde quaeritur de propagatione carnis Christi ex matre eius ;

et circa hoc quaeruntur tria :

  1. De materia ex qua conceptum est corpus eius ;
  2. De tempore conceptionis ;
  3. De sanctificatione concepti.

 

 

ARTICULUS I

Utrum corpus Christi fuerit ex purissimis virginis sanguinibus

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod corpus Christi non fuerit formatum solum ex purissimis sanguinibus virginis, sicut Damascenus dicit. Eorum enim quae specie conveniunt, est materia eiusdem rationis : quia forma naturalis materiam determinatam requirit. Sed aliorum hominum materia est ex eo quod ex viro et muliere deciditur. Cum ergo Christus, inquantum homo, fuerit eiusdem speciei cum aliis hominibus, videtur quod corpus eius non solum ex sanguinibus matris virginis formatum sit.
  2. Praeterea, ad Rom. 1, 3, dicitur : Factus est ei ex semine David secundum carnem. Sed id ex quo fit aliquid, est materia eius. Ergo materia corporis Christi non est sanguis, sed semen.
  3. Praeterea, in collecta dicitur, quod Deus verbum suum de virgine carnem sumere voluit. Sed de illo corpus Christi formatum est quod de virgine sumpsit. Ergo corporis Christi materia non est sanguis, sed caro.
  4. Praeterea, ut in II de Generat. dicitur, quae magis conveniunt, facilius invicem transmutantur. Sed magis convenit cum carne caro quam sanguis. Ergo convenientius est dicere corpus Christi ex carne virginis formatum esse quam ex eius sanguine.
  5. Praeterea, generativa non operatur nisi ex eo quod residuum est nutritivae virtuti ; cum nutritiva generativae deserviat. Sanguis autem non est residuum ab opere nutritivae ; immo est quo nutritiva indiget in via existens ad nutriendum membra. Ergo sanguis non potest esse materia a virtute generativa ministrata ad conceptionem prolis : et sic idem quod prius.

 

Sed contra est quod dicit Damascenus, quod divina sapientia ex purissimis sanguinibus virginis carnem sibi copulavit.

  1. Praeterea, corpus Christi non est formatum nisi ex materia quam virgo ministravit, talem in natura qualem aliae matres ministrant ad conceptum prolis. Sed, ut in XV de animalibus dicitur, materia ex qua corpus conceptum formatur, quam mater ministrat, est sanguis, qui menstruum dicitur. Ergo et corpus Christi ex sanguine formatum est.

 

Respondeo dicendum, quod circa materiam de qua corpus hominis formatum est, variae sunt opiniones.

Quidam enim dicunt, quod corpus humanum formatur ex commixtione seminum, scilicet matris et patris simul, cum sanguine menstruo ; ita quod totum hoc sit materia corporis.

Hoc autem philosophus, in XV de animalibus, multipliciter destruit, ostendens, quod id quod ex viro descendit, non est materia humani corporis, sed solum principium activum, et per rationem, et experimenta sensibilia, quae magis in rebus naturalibus faciunt fidem : et hoc patet inspicienti verba eius. Similiter etiam ostendit quod semen mulieris nihil facit ad generationem ; unde etiam et quaedam mulieres concipiunt sine hoc quod seminent. Sed sanguis qui menstruum dicitur, est in mulieribus loco seminis in viris. Et secundum hanc philosophi opinionem convenientissime potest salvari partus virginis, si ad conceptionem humani corporis non nisi sanguis mulieris materialiter requiritur : non enim credendum est quod materiae corporis Christi, quod sine semine viri conceptum est, aliquid defuerit quod materialiter ad formationem humani corporis requiratur. Constat etiam omnibus virginitatem matris confitentibus, absque omni humano semine conceptionem illam peractam esse. Et ideo materia ex qua corpus formatur, et in Christo et in aliis hominibus est sanguis per virtutem generativam matris praeparatus. Ille enim sanguis in mulieribus est sicut semen in viris ; unde et in eodem tempore hoc in viris et illud in mulieribus incipit, scilicet apud ortum pilorum, et aliorum accidentium quae sunt signa pubertatis. Sed quia in muliere est calor generativae deserviens diminutus respectu caloris viri, ideo non potest in mulieribus superfluum alimenti ad tantam digestionem perduci sicut in viris : propter quod remanet in forma sanguinis, sicut deficiens a completa digestione seminis ; unde accidit in aliquo multum coeunte ut sanguinem loco seminis emittat, ut in XV de animalibus dicitur ; quasi natura non sufficiat ad tantum seminis digerendum quantum incontinentia quaerit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod secundum philosophum in XV et XVI de animalibus, illud quod a viro emittitur, non efficitur materia in generatione, sed tantum activum ; unde relinquitur quod ex solo sanguine mulieris materialiter corpus humanum formetur, tam in Christo quam in aliis hominibus.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Christus ex semine David dicitur factus secundum carnem, non sicut ex immediata materia ; sed quia materia ex qua corpus Christi formatum est, originaliter ex semine David descendit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod assumptio habet duos terminos, scilicet a quo, et in quem. Dicitur ergo Dei verbum ex virgine carnem assumpsisse, non quantum ad terminum a quo, quasi prius esset in specie carnis quam assumeretur ; sed quantum ad terminum ad quem : quia materia illa simul assumpta est et in carnem formata.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis caro cum carne magis conveniat secundum similitudinem speciei ; tamen sanguis, ex quo formatur corpus, magis convenit cum carne et reliquis partibus corporis secundum proportionem potentiae ad actum, quam caro cum carne ; sanguis enim ille est potentia totum, secundum potentiam passivam, sicut et semen est potentia totum secundum potentiam activam ; caro autem non est potentia totum, cum sit actu pars ultimum complementum habens iam per ultimam digestionem. Haec autem convenientia praecipue requiritur ad hoc quod aliquid ex aliquo fiat : domus enim facilius construitur ex caemento et lapidibus specie differentibus, quam ex alia domo eiusdem speciei ; ex qua domus construi non potest, nisi in lapides resolvatur.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod sanguis qui humani corporis materia ponitur, non est absolute talis qualis per actum nutritivae generatur ex cibo ; sed hoc quod de illo sanguine residuum est ab ultima digestione nutritiva, in feminis generativae ministrat, quae ipsum praeparat, ut sit debita materia corporis humani.

 

 

ARTICULUS II

Utrum conceptio corporis Christi fuerit subito, vel successive

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod conceptio corporis Christi non fuerit subito, sed successive completa. Heb. 2 dicitur, quia Christus debuit per omnia fratribus similari. Sed alii homines, qui fratres eius dicuntur ibidem, successive concipiuntur. Ergo et Christi conceptio debuit esse successiva.
  2. Praeterea, tempus generationis cuiuslibet rei est determinatum secundum speciem suam, ut ex II de generatione haberi potest. Sed Christus fuit eiusdem speciei cum aliis hominibus. Ergo sicut aliorum hominum generatio determinato tempore perficitur, ita et Christi.
  3. Praeterea, ut in II de anima dicitur, cuicumque rei naturali debetur determinata magnitudo. Sed corpus Christi non potuit in principio conceptionis suae habere tantam magnitudinem quantum naturae hominis debetur : alias tempore illo non crevisset in utero virginis in quo alii crescunt, vel minori tempore a virgine portatus esset quam alii homines portantur ; quod non tenet Ecclesia. Ergo in principio suae conceptionis nondum erat in specie humana, in qua fuit in termino conceptionis. Ergo principium conceptionis est aliud a termino eius. Omnis autem mutatio quae habet prius et posterius, est successiva. Ergo conceptio Christi fuit successiva.
  4. Praeterea, corpus Christi ex virginis sanguinibus formatum est. Aut ergo in eodem instanti fuit sanguis et caro ; et sic eadem materia simul erit sub duabus formis substantialibus disparatis, quod est impossibile : aut in alio et in alio instanti. Sed inter quaelibet instantia est tempus medium, ut in VI Physic. probatur. Ergo conceptio Christi tempore mensuratur, et non est subito peracta.
  5. Praeterea, concipi est quoddam fieri, sicut conceptum est quoddam factum esse. Nihil autem in permanentibus simul fit et factum est : alias simul aliquid esset et non esset : quod enim fit in permanentibus non est : quod autem factum est, iam est. Ergo in carne Christi non simul fuit concipi et conceptum esse : et sic fuit ibi prioris et posterioris successio.

 

Sed contra : conceptionis principium esse non potuit antequam conceptionis activum in virgine esset. Sed conceptionis activum fuit in ipsa divina sapientia, quae ex sanguinibus virginis carnem sibi copulavit, ut dicit Damascenus. Ergo non potuit prius conceptio incipere quam in uterum virginis divina sapientia descendisset. Sed, sicut dicit Gregorius in Moralibus, spiritu adveniente, mox verbum in utero, mox intrat verbum caro factum. Ergo conceptio carnis incipere non potuit antequam caro esset. Sed ad speciem carnis terminata est conceptio. Ergo non prius incepit conceptio quam terminata esset ; et ita sine successione fuit.

  1. Praeterea, conceptio Christi facta est virtute divina, quae infinita est. Sed virtutis infinitae est subito suum effectum producere. Ergo conceptio Christi subitanea fuit.

 

Respondeo dicendum, quod conceptio Christi secundum fidem oportet quod subito facta ponatur : non enim humana natura prius assumpta fuit quam in sua specie perficeretur, cum partes eius non sint assumptibiles nisi ratione totius, ut patet ex dictis in II dist., quaest. 2, art. 3, quaestiunc. 1. Proprietates autem et accidentia humanae naturae non dicuntur de filio Dei ante assumptionem. Ergo quidquid humanum de filio Dei dicitur, completionem humanae naturae non praecessit. Conceptio autem de filio Dei dicitur, ut patet in symbolo : qui conceptus est de spiritu sancto etc. ergo oportet ut conceptio in Christo non praecedat tempore completam naturam carnis eius : et ita relinquitur quod simul concipiebatur et concepta est : propter quod oportet illam conceptionem subitaneam ponere, ita quod haec in eodem instanti fuerunt, scilicet conversio sanguinis illius materialis in carnem et alias partes corporis Christi, et formatio membrorum organicorum et animatio corporis organici, et assumptio corporis animati in unitatem divinae personae. In aliis autem haec successive contingunt, ita quod maris conceptio non perficitur nisi usque ad quadragesimum diem, ut philosophus in IX de animalibus dicit, feminae autem usque ad nonagesimum. Sed in completione corporis masculi videtur Augustinus superaddere sex dies, qui sic distinguuntur, secundum eum in epistola ad Hieronymum. Semen primis sex diebus quasi lactis habet similitudinem ; novem diebus vertitur in sanguinem ; deinde duodecim diebus solidatur ; decem et octo diebus formatur usque ad perfecta membrorum lineamenta ; et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augetur ; unde versus : sex in lacte dies, ter sunt in sanguine terni, bis seni carnem, ter seni membra figurant. In Christi autem conceptione materia quam virgo ministravit, statim formam et figuram humani corporis accepit, et animam, et in unitatem divinae personae assumpta est.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Christus per omnia fratribus assimilari debuit in his quae necessaria erant ad eorum reparationem. Huiusmodi autem sunt ea in quibus veritas humanae naturae consistit, scilicet partes essentiales eius, et proprietates naturales, et passiones quibus opus redemptionis explendum erat. In aliis autem excellere debuit ut hominum salvator.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod determinatum tempus generationis alicui speciei debitum non sequitur veritatem speciei in re generata, sed virtutem generantis in specie illa ; et ideo quamvis Christus in veritatem humanae naturae conceptus fuit, quia tamen conceptio illa non est facta per actionem alicuius virtutis humanae, ideo non oportet quod idem tempus debeatur conceptioni Christi quod conceptionibus aliorum.

 

ad 3. Ad tertium dicendum, quod quantitas determinata alicuius speciei non est determinata secundum aliquid indivisibile ; sed habet aliquam latitudinem : quia in specie humana invenitur maior et minor quantitas, et in eodem individuo secundum diversa tempora, et in diversis, ut ad sensum patet. Minimum autem quantitatis in uno individuo est in primo instanti suae figurationis et animationis ; quae quantitas adeo parva est quod parum excedit quantitatem formicae, ut dicit philosophus, quod in quadragesima die muliere pariente abortum, inventum est corpus prolis omnia membra distincta habere, quamvis in quantitate esset sicut magna formica. Maxima autem quantitas in aliquo individuo est in ultimo termino augmenti : et sicut maximum differt in diversis, ita etiam proportionaliter illud minimum. Potuit ergo esse ut corpus Christi in primo instanti conceptionis perfecte figuratum, haberet quantitatem sufficientem suae speciei ; minorem tamen quam sibi deberetur in principio suae humanitatis si naturaliter conceptus esset, respectu quantitatis quam habuit in completa aetate proportionaliter aliis hominibus ; ita quod usque ad quadragesimum aut quadragesimum sextum diem crescendo pervenerit usque ad quantitatem illam quae in eo debuit esse minima proportionaliter aliis hominibus ; et deinceps crevit sicut et alii homines crescunt ; ita quod totum tempus quo in utero matris fuit, augmento corporis eius servivit, quod in aliis servit conversioni, figurationi, animationi, et augmento.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod hoc est universaliter verum in quolibet motu continuo, quod non est accipere ultimum instans in quo id quod movetur distet a termino ad quem, quamvis posset accipi primum instans in quo est in termino ad quem, ut patet ex VIII Physic. Verbi gratia, si aliquid movetur de nigredine in albedinem, in ultimo instanti temporis mensurantis motum illum albedo inest mobili : ultimus etenim terminus temporis respondet ultimo termino motus ; sed in omni eo quod de dicto tempore accipitur ante ultimum instans, mobile ab albedine distat. Non est autem accipere ante ultimum instans temporis, secundo ultimum instans ; cum inter quaelibet duo instantia sit tempus medium, ut VI physicorum probatur ; unde non est accipere instans in quo id quod fit album, sit non album. Et similiter est in mutationibus, quae quamvis non sint motus, tamen aliquem motum consequuntur ; sicut generatio sequitur alterationem, et illuminatio motum localem solis ; non est enim accipere ultimum instans in quo id quod fit ignis sit non ignis ; neque instans in quo aer qui illuminatur, sit tenebrosus : eo quod terminus a quo in istis mutationibus inest transmutato in toto tempore mensurante motum, cui mutatio non coniungitur sicut terminus, nisi in ultimo instanti illius temporis. Dico ergo, quod conceptio Christi quamvis non sit motus, quia successionem non habet ; tamen coniungitur quidam motui locali, saltem motui locali sanguinis materialis ad locum generationis, ubi undique congregatus est ; et in ultimo termino illius motus materia illa fuit sub specie corporis Christi ; et sic est accipere primum instans in quo corpus Christi fuit ; sed in toto tempore praecedenti hoc instans, erat sanguis ; unde non est accipere ultimum instans in quo sanguis erat, sed ultimum tempus. Tempus autem continuatur instanti sine hoc quod cadat aliquod medium, sicut nec inter lineam et punctum necesse est medium cadere ; unde forma sanguinis et forma corporis Christi continue successerunt sibi in illa materia : neque oportet aliquod medium tempus ponere, ut conceptio successiva iudicetur.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod fieri dupliciter potest accipi. Uno modo secundum quod pertinet ad motum praecedentem esse rei quae fieri dicitur ; et sic oportet quod fieri rei praecedat duratione factum esse, ut obiectio probat. Alio modo dicitur fieri ipsa terminatio motus, esse inducentis ; sicut illuminari signatur per modum fieri, et hoc ipsum quod dicitur terminari ; et huiusmodi fieri non praecessit tempore factum esse, nec differt ab eo nisi ratione : hoc enim quod est esse illuminatum, si consideretur secundum se, signatur ut factum esse, ut cum dicitur illuminatum ; si autem consideretur prout est aliquid motus praecedentis, scilicet terminus, sic signatur ut in fieri, ut cum dicitur illuminari : et ideo non est verum hoc dicere nisi in primo instanti in quo motus praecedens terminatur ; quamvis semper postea verum sit dicere, hoc factum esse. Sic autem acceptum fieri non oportet quod sit non esse, sed quod sit nunc primo esse ; et per hunc modum de Christo verum est dicere, simul concipi et conceptum esse ; unde non oportet quod conceptio fuerit successiva.

 

 

ARTICULUS III

Utrum Christo sanctificari conveniat, scilicet ut indigeret sanctificatione

 

  1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod Christo sanctificari non conveniat. Quia, ut dicitur Hebr. 7, 26 : Talis decebat ut esset pontifex nobis qui non habet necessitatem, quemadmodum sacerdos, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo. Sed Christus sicut venit orare et hostiam offerre pro populo ; ita et sanctificare populum. Ergo nec indiguit ut ipse sanctificaretur.
  2. Praeterea, in quolibet ordine primum movens est immobile. Sed Christus est principium totius humanae sanctificationis. Ergo ipse sanctificatus non est.
  3. Praeterea, omne quod fit, fit ex contrario : generationes enim, secundum philosophum, ex contrariis sunt. Sed Christus ab omni peccato, quod sanctitati contrariatur, immunis fuit. Ergo Christus sanctificari non dicitur.
  4. Si dicatur, quod caro eius antequam esset assumpta, fuit obnoxia peccato, ut in littera dicitur, unde ratione emundationis eius Christus sanctificari dicitur : contra. Hoc nomen Christus est hypostasis in duabus naturis subsistentis. Ergo nihil potest dici de Christo quod unionem illam praecesserit. Sed infectio cui in patribus caro eius obnoxia fuerat, solum ante unionem fuit. Ergo ratione illa non potest dici Christus sanctificatus.

 

Sed contra est, quod dicitur Ioan. 10, 36 : Quem pater sanctificavit et misit in mundum. Ergo Christus sanctificatus est.

  1. Praeterea, Christus dicitur unctus. Sed spiritualis unctio causa est sanctitatis. Ergo et sanctificatus dici potest.

 

Respondeo dicendum, quod sanctificari est sanctum fieri. Potest autem aliquis sanctus fieri dupliciter : vel ex sancto, vel ex non sancto. Ex sancto iterum dupliciter : vel ex minus sancto magis sanctum, ut dicitur Ioan. 17, 17 : Pater sanctifica eos in veritate ; apostoli enim tunc sancti erant : vel secundum continuationem sanctitatis eadem quantitate servata, et hoc modo Christus potest esse sanctificatus, sicut ipse ibidem, 20, dicit : Ego pro eis sanctifico meipsum ; eo quod continuatio ratione successionis quemdam modum sanctificationis habet. Sed hic modus loquendi non videtur consuetus ; unde sic de sanctificatione non loquimur. Ex non sancto etiam dicitur aliquis sanctus fieri dupliciter ; vel ex non sancto contrarie aut privative, sicut per gratiam peccator sanctificari dicitur ; et hoc modo Christus non potest dici esse sanctificatus, quia non potest accipi cum consistentia subiecti defectus sanctitatis in eo fuisse : simul enim fuit homo et sanctus homo : vel ex non sancto negative : et hoc adhuc distinguendum est : quia vel dicitur ex non sancto sanctus factus ratione creatae sanctitatis, quae hominis est ; et sic dicitur Christus sanctus factus, sicut et homo factus : aut ratione sanctitatis increatae ; et sic dicitur sanctus factus per modum quo homo dicitur factus Deus ; quae vel est falsa, vel minus proprietatis habens quam prima, scilicet, Deus factus est homo, ut infra, dist. VII, patebit : et ita concedi potest in aliquo sensu Christum sanctificatum esse.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut Christus non indiguit ut pro se oraret, vel hostias offerret ; ita nec indiguit ut hoc modo sanctificaretur quo alios sanctificare venerat, scilicet per purgationem peccatorum. Per hoc tamen non removetur quin ipse a tota Trinitate sanctus sit factus homo, cum prius nec homo, nec sanctus homo fuerit.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod primum movens in aliquo ordine mobilium non oportet esse immobile simpliciter, sed immobile secundum idem genus motus ; sicut caelum quod est primum alterans, movetur quidem, sed non alteratur : non enim est primum movens simpliciter. Similiter etiam Christus, secundum quod homo, non est primum sanctificans simpliciter, sed Deus Trinitas ; est autem primum sanctificans inquantum homo, per modum satisfacientis pro peccato ; et sic sanctificatus non est ; aliquo tamen modo sanctificatus est.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod non oportet omne quod fit, ex contrario fieri, sed solum quod fit per viam generationis et alterationis ; oportet tamen omne quod fit, ex incontingenti fieri, ut in I Physic. dicitur, idest quod non contingit simul inesse. Sic autem contingens non est solum contrarium vel privatio quae requirunt subiectum, sed etiam negatio, quae consistentiam subiecti non requirit : et sic ex non sancto Christus factus est sanctus, ut dictum est.

ad 4. Quartum concedimus : quia responsio illa non valet.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

Obnoxia fuit peccato in Maria. Sed contra. Quod non est, non potest esse peccato obnoxium. Sed caro Christi non fuit nisi in ipso. Ergo falsum est quod dicitur. Dicendum, quod quamvis caro Christi actu non fuerit nisi in ipso, tamen materialiter fuit in beata virgine et in aliis, sed differenter : quia in beata virgine praeexistebat materia illa essentialiter, sed in aliis prioribus originaliter tantum, ut dictum est ; et secundum illum modum quo in unoquoque fuit, sic peccato obnoxia erat. Ita et leviticus ordo.

Videtur quod ratio apostoli non valeat. Potest enim contingere quod pater Papae alicui simplici sacerdoti decimas solverit : nec propter hoc Papa sacerdote illo minor esset ; et sic non videtur sequi, si Abraham Melchisedech decimas solverit, quod propter hoc leviticus ordo Melchisedech minor fuerit. Sed dicendum secundum quosdam, quod apostolus procedit ex suppositione huius quod Abraham tota posteritate sua maior fuerit ; unde si Melchisedech maior fuerit quam Abraham, per consequens maior fuit quam levi vel Aaron. Sed quia haec suppositio vel dubia est, vel falsa, saltem propter beatam virginem ; ideo melius dicendum, quod apostolus non intendit probare quod Melchisedech personaliter maior fuerit quam Aaron, sed quod sacerdotium Christi figuratum per sacerdotium Melchisedech maius est quam sacerdotium Aaron. Unde virtus rationis apostoli fundatur super figuram. Figuravit enim Abraham decimas Melchisedech dans, quod ipse cum tota sua posteritate minor esset sacerdotio Christi per Melchisedech figurati. Secundum rationem seminalem erat. Semen, ut dicit philosophus V physicorum, est in genere causae efficientis ; unde illi dicuntur in Abraham secundum rationem seminalem fuisse qui concepti sunt per virtutem activam ex Abraham originaliter descendentem : quod de Christo dici non potest, ut ex dictis patet. Non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit. Istud potest intelligi dupliciter. Vel ita quod concupiscentia et gratia sint nominativi casus : sic enim concupiscentia dicitur mater eorum qui per concupiscentiam nascuntur, et gratia mater Christi, quia per gratiam natus est. Vel potest intelligi quod sint ablativi casus, ut intelligatur quod mater Christi non genuit eum per concupiscentiam, sed per gratiam ; et sic locutio propria et plana est. Quia, ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur. Hoc potest aliter exponi quam Magister infra exponit, ut intelligatur completio corporis humani non solum quantum ad figuram, sed etiam quantum ad debitam quantitatem, ut per hos quadraginta sex dies totum tempus usque ad partum intelligatur : quadraginta enim et sex si per senarium (qui numerus est perfectus) multiplicentur, resultant ducenti septuaginta et sex dies ; et tot dies computantur ab octavo Kalendas Aprilis, quando Christus conceptus est, usque ad octavum Kalendas Ianuarii, quando Christus natus est ; et hoc accipitur ab Augustino.