Distinctio XII — Livre III — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre III

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

 

PROOEMIUM

 

Postquam ostendit Magister quod nomen creaturae non praedicatur de Christo simpliciter, sed cum determinatione, hic inquirit de defectibus qui consequuntur naturam humanam, secundum quod creatura est ; et dividitur in duas partes :

primo inquirit de defectu qui communiter consequitur omnem creaturam, scilicet incipere esse ;

secundo de defectibus qui consequuntur specialiter humanam naturam, ibi : solet etiam quaeri, utrum alium hominem, vel aliunde hominem quam de genere illius Adae, Deus assumere potuerit.

 

Circa primum tria facit :

primo movet quaestionem ;

secundo obiicit ad utramque partem, ibi : de hoc Augustinus inquit ita ;

tertio determinat eam, ibi : his autem auctoritatibus in nullo reluctantes, dicimus, hominem illum, inquantum homo est, esse coepisse.

 

Solet etiam quaeri, utrum alium hominem [...] Deus assumere potuerit.

Hic prosequitur de defectibus qui pertinent ad humanam naturam tantum ; et dividitur in duas partes :

primo inquirit de defectu culpae ;

secundo de defectu naturae, qui est sexus femineus, ibi : solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum.

Circa primum duo facit :

primo quaerit de defectu culpae quantum ad originem, scilicet utrum aliunde quam de peccatoribus carnem assumere potuisset ;

secundo de defectu culpae quantum ad actum, utrum scilicet peccare potuisset, ibi : ideo non immerito quaeritur utrum homo ille potuerit peccare.

Et circa hoc tria facit :

primo movet quaestionem ;

secundo determinat, ibi : hic distinctione opus est ;

tertio obicit contra determinationem, ibi : quidam tamen probare conantur eam, etiam unitam verbo, posse peccare :

et primo obicit per rationem ;

secundo per auctoritatem, ibi : inducunt quoque auctoritatem ad probandum idem, et utrumque solvit, ut patet in littera.

 

Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum.

Hic inquirit de defectu naturae, qui est sexus femineus :

et primo movet quaestionem ;

secundo solvit, ibi : quidam arbitrantur eum potuisse assumere hominem in femineo sexu.

 

Hic quaeruntur tria.

Primo de inceptione.

Secundo de potentia peccandi.

Tertio de congruitate assumptionis respectu sexus feminei. De congruitate tamen assumptionis respectu generis Adae, dist. II, qu. 1, art. 2, dictum est.

 

Circa primum quaeruntur duo :

  1. Utrum iste homo, demonstrato Christo, incepit esse ;
  2. Utrum incepit esse Deus.

 

 

ARTICULUS I

Utrum haec sit vera : iste homo incepit esse

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod haec sit vera : iste homo incepit esse. Omne enim quod non semper fuit, et est, incepit esse. Sed sicut dicit Augustinus in littera, mediator Dei et hominum, homo Christus, non fuit prius quam mundus esset. Ergo incepit esse.
  2. Praeterea, iste demonstrat suppositum utriusque naturae, divinae scilicet et humanae. Sed ratione divinae naturae potest dici : iste homo semper fuit. Ergo cum incipere conveniat humanae naturae, sicut etiam esse ab aeterno divinae, ratione humanae naturae potest dici : iste homo incepit esse.
  3. Praeterea, antequam mundus fieret, erat verum dicere : nullus homo est. Ergo haec erat falsa : aliquis homo est, vel iste homo est. Nunc autem est vera. Ergo iste homo coepit esse.
  4. Praeterea, quod incepit esse in aliqua specie, incepit esse simpliciter. Sed iste homo incepit esse in specie humana. Ergo incepit esse simpliciter.
  5. Praeterea, nasci temporaliter, est mutari de non esse in esse. Sed iste homo est natus in tempore. Ergo est mutatus de non esse in esse. Sed omne tale incepit esse. Ergo iste homo incepit esse.
  6. Praeterea, iste homo supponit personam compositam. Sed persona composita non fuit ab aeterno : quia quando non est compositio, non potest esse aliquod compositum. Ergo iste homo non fuit semper ; ergo incepit esse.

 

Sed contra, nullum aeternum incepit esse. Sed iste homo supponit suppositum aeternum. Ergo non incepit esse.

  1. Praeterea, omne quod incepit esse, est creatura. Sed iste homo non est creatura, ut dictum est supra, dist. XI, art. 3. Ergo iste homo non incepit esse.
  2. Praeterea, Ioan. 8, 58, dicit ille homo de quo loquimur : Antequam Abraham fieret, ego sum ; et simili ratione potuisset vere dicere : antequam mundus fieret, ego sum. Sed nullum tale incepit esse. Ergo iste homo non incepit esse.

 

Respondeo dicendum, quod quidam distinguunt istam : iste homo incepit esse, ex hoc quod pronomen iste potest demonstrare personam verbi, vel singulare hominis : et primo modo est falsa, secundo modo vera. Sed cum dicitur : iste homo, hoc pronomen iste non potest demonstrare nisi id quod supponitur per hoc nomen homo. Suppositum autem per hoc nomen homo non est aliud quam persona verbi secundum secundam opinionem ; unde secundum eam non potest stare : quia quamvis ponat in Christo esse aliquid singulare praeter personam verbi, scilicet humanam naturam ; tamen illud singulare non supponitur per hoc nomen homo, nec praedicatur de Christo, sicut VI dist., qu. 1, art. 1, dictum est ; et ideo patet quod ista distinctio est secundum primam opinionem bona.

Et ideo hac omissa, quidam dicunt, quod hoc verbum incipit potest notare inceptionem respectu suppositi simpliciter ; et sic est falsa, quia suppositum illud est aeternum : vel respectu suppositi ratione formae significatae ; et sic est vera ; et ponunt exemplum de hac : scutum album incipit esse hodie, supposito quod scutum ab heri factum hodie dealbetur.

Sed hoc dictum non videtur habere efficaciam propter duo :

primo, quia etsi humana natura habeat aliquid simile accidenti in Christo, tamen hoc nomen homo non est adiectivum, sed substantivum, etiamsi natura humana esset pure accidentaliter adveniens ; et in talibus plus facit modus significandi quam proprietas rei significatae :

secundo, quia dato quod esset adiectivum, oportet quod praedicatum conveniret ei quod copulatur vel supponitur per nomen positum in subiecto, vel ratione alicuius quod in eo est. Illa autem praedicata quae nata sunt ipsi supposito convenire, non praedicantur simpliciter de eo ratione alicuius quod in ipso est, neque secundum partem, neque secundum accidens aut naturam, nisi ei secundum se conveniat : quia tunc sequeretur quod affirmatio et negatio verificentur de eodem, si ratione alicuius existentis in ipso verificaretur quod ratione sui de eo vere negatur : et hoc patet in proposito. Ei enim quod supponitur cum dicitur : isti homini, convenit esse semper ; unde de eo non potest verificari negatio, ut dicatur, non fuit semper, simpliciter loquendo ; et per consequens nec aliquid quod negationem dictam implicet, sicut verbum incipiendi.

Unde dicendum est quod haec est simpliciter falsa : iste homo incepit esse ; et est secundum quid vera, scilicet cum determinatione humanae naturae ; sicut et haec : iste homo est creatura, est falsa, nisi ei determinatio addatur ; et tunc etiam est tropica, ut supra dixit Magister. Unde hic non intendit eam distinguere tamquam multiplicem, sed dicere quomodo potest esse vera et falsa.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod secundum regulam a Magistro praecedenti distinctione datam intelligenda est illa auctoritas cum determinatione, quamvis causa brevitatis non apponatur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis illud suppositum sit utriusque naturae suppositum, tamen quantum ad aliqua se habet aliter ad naturam divinam quam ad humanam : quia est idem re cum divina et constitutum in esse per ipsam secundum modum intelligendi ; unde quandocumque fuit natura divina, fuit ipsum suppositum. Non autem ita se habet ad naturam humanam ; et ideo non oportet quod incipiente humana natura, ipsum incipiat.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod ab aeterno verum fuisset dicere : nullus homo est : quia suppositum aeternum nondum erat suppositum humanae naturae ; unde non poterat sumi sub dicta distributione, sicut nunc potest propter unionem. Unde quamvis ab aeterno non erat verum dicere : aliquis homo est aeternus ; modo tamen est verum dicere : aliquis, vel iste homo est ab aeterno.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod nasci temporaliter ex matre non est natum convenire supposito nisi ratione corporis, ut supra dictum est, et ideo ratione eius verificatur simpliciter de supposito. Sed incipere esse non potest verificari de eo ratione corporis simpliciter, sed cum determinatione ; et ideo haec est vera simpliciter : iste homo est natus temporaliter ; non tamen ista : iste homo incepit esse, sed est vera secundum quid.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod in aliis suppositis quae sunt supposita tantum unius naturae, sequitur quod si incipiunt esse in aliqua specie, incipiunt esse simpliciter ; sed non est ita in proposito ; unde quantum ad hoc similitudinem habet humana natura in Christo cum accidente ; et ideo sicut non sequitur : iste homo incepit esse albus, ergo incepit esse ; ita nec sequitur : iste incepit esse homo, ergo incepit esse.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod quia compositio non semper fuit, ideo haec est falsa : persona semper fuit composita ; sed tamen haec est vera : persona composita semper fuit : quia ad veritatem propositionis sufficit, quod praedicatum conveniat subiecto ; nec oportet quod conveniat ei ratione formae significatae vel appositae, nisi sit praedicatio per se ; et ideo, quia personae convenit semper fuisse, quamvis non ratione compositionis ; haec est simpliciter vera : persona composita semper fuit. Sed ad veritatem propositionis exigitur quod totum quod est in praedicato, conveniat subiecto ; et ideo compositio quam significat hoc nomen compositum non convenit ab aeterno personae ; et ideo haec est falsa : persona ista semper fuit composita.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod idem iudicium est de ista : homo incepit esse Deus, et homo factus est Deus ; et eaedem rationes utrobique fieri possunt ; et ideo requiratur supra, dist. VII, quaest. 2, art. 2, ubi inquisitum est, utrum homo factus sit Deus.

 

 

QUAESTIO II

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de potentia peccandi ; et circa hoc duo quaeruntur :

  1. Utrum iste homo potuit peccare ;
  2. Utrum habuit potentiam peccandi.

 

 

ARTICULUS I

Utrum Christus potuit peccare

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod potuit peccare. Bernardus enim dicit quod tantum descendit filius Dei, quantum descendere potuit praeter peccatum. Sed ultimus gradus circa peccatum est posse peccare. Ergo ipse potuit peccare.
  2. Praeterea, nihil laudis Christo homini subtrahendum est. Sed in laudem viri iusti dicitur Eccli. 31, 10 : Qui potuit transgredi, et non est transgressus. Ergo hoc Christo convenire debet.
  3. Praeterea, sicut peccatum requirit voluntatem, ita et meritum. Sed secundum Augustinum, nullus peccat in eo quod non potest vitare. Ergo etiam nullus meretur vel laudatur de hoc quod dimittere non potest. Si ergo Christus non potuit peccare, non est laudandus de hoc quod non peccavit.
  4. Praeterea, philosophus dicit, quod Deus et studiosus potest prava agere. Sed in Christo non invenitur aliquid quare non potuerit peccare, nisi quia Deus est, et quia bonus perfecte fuit. Ergo potuit peccare.
  5. Praeterea, Ioan. 8, 55, dicitur a Christo : Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax. Sed potuit illa verba dicere sine additione, sicut dixit cum additione. Ergo potuit mentiri : ergo et peccare.

 

Sed contra, Hebr. 2, 9 : Eum qui paulo minus quam Angeli minoratus est, videmus Iesum [...] gloria et honore coronatum ; dicit Glossa : quia natura humanae mentis, quam Deus assumpsit, et quae nullo modo peccato depravari potuit, solus Deus maior est. Sed quicumque potest peccare, mens eius potest peccato depravari. Ergo Christus non potuit peccare.

  1. Praeterea, haec est perfectio naturae glorificatae ut iam peccare non possit. Sed Christus ab instanti suae conceptionis fuit verus comprehensor. Ergo nunquam peccare potuit.
  2. Praeterea, quidquid fecit ille homo, potest dici Deus fecisse. Si ergo ille homo peccasset, sequeretur quod Deus peccasset ; quod est impossibile. Ergo et primum.

 

Respondeo dicendum, quod simpliciter loquendo, Christus nullo modo peccare potuit ; unde Damascenus dicit in III Lib., quod impeccabilis est dominus Iesus. Potest enim considerari ut viator, vel ut comprehensor, et ut Deus. Ut viator quidem, dux videtur esse, dirigens nos secundum viam rectam. In quolibet autem genere oportet primum regulans torqueri non posse : quia alias esset error in omnibus quae ad ipsum regulantur ; et ideo ipse Christus tantam gloriae plenitudinem habuit, ut etiam inquantum viator peccare non posset ; unde etiam et illi qui proximi sibi fuerunt, confirmati sunt, ut apostoli etiam viatores existentes, mortaliter peccare non potuerint, quamvis potuerint peccare venialiter. Secundum vero quod fuit comprehensor, mens eius totaliter est coniuncta fini, ut agere non posset nisi secundum ordinem ad finem, sicut in II Lib., dist. 7, de Angelis confirmatis dictum est. Secundum autem quod fuit Deus, et anima eius et corpus fuerunt quasi organum deitatis, secundum quod, ut dicit Damascenus, deitas regebat animam, et anima corpus ; unde non poterat peccatum accidere, sicut nec Deus potest peccare. Tamen sub conditione potest concedi quod peccare potuit, scilicet si voluisset ; quamvis hoc antecedens sit impossibile ; quia ad veritatem conditionalis non requiritur neque veritas antecedentis neque consequentis, sed necessaria habitudo unius ad alterum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut Deus non potuit descendere ad hoc quod peccaret ; et ideo Christus nunquam peccavit ; ita etiam non potuit descendere ad hoc quod peccare posset ; et ideo etiam Christus nunquam peccare potuit ; et etiam si Deus ad hoc descendere potuisset, non tamen conveniebat : quia hoc magis impediebat finem incarnationis, secundum quam est dux et rex nostrorum operum, quam iuvaret.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod aliquid potest pertinere ad laudem inferioris, quod attributum superiori magis est in vituperium, ut dicit Dionysius, sicut furibundum laudabile est in cane, sed vituperabile in homine. Unde etiam philosophus dicit, quod laudes hominum translatae in deos, derisiones videntur. Tamen hoc quod posse peccare pertinet ad laudem, est per accidens, inquantum ostendit, opus quod laudatur, ex necessitate factum non esse. Sed quamvis removeatur a Christo potentia peccandi, non tamen ponitur coactio, quae voluntario contrariatur, et laudis rationem tollit.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod impotentia coactionis, quae opponitur voluntario, tollit rationem meriti et demeriti, non impotentia quae est ex perfectione in bonitate, vel malitia : quia hoc voluntarium non tollit, sed ponit voluntatem confirmatam ad unum.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod, sicut dicit Rabbi Moyses, verbum philosophi intelligendum est cum conditione, quia scilicet posset, si vellet.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod Christus potuisset, si voluisset, illa verba exprimere ; sed velle non potuit.

 

 

ARTICULUS II

Utrum Christus habuit potentiam peccandi

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non habuit potentiam peccandi. Secundum enim quamlibet potentiam est aliquis potens. Sed Christus non potuit peccare. Ergo non habuit peccandi potentiam.
  2. Praeterea, potentia peccandi, secundum Anselmum, non est libertas arbitrii, nec pars libertatis, sed diminuit libertatem. Sed in Christo libertas non fuit diminuta. Ergo ipse non habuit potentiam peccandi.
  3. Praeterea, potentia peccandi est radix peccati, et principium. Sed in Christo non fuit aliquod principium et radix peccati. Ergo ipse non habuit potentiam peccandi.
  4. Praeterea, Christus, etiam secundum quod homo, fuit maxime Deo similis. Sed Deus non potest peccare, nec potentiam peccandi habet. Ergo nec Christus secundum quod homo.
  5. Sed contra, philosophus dicit, quod potestates pravorum sunt eligendae. Sed omnia bona hominum Christus habuit. Ergo et potentiam peccandi.
  6. Praeterea, sicut dicit Damascenus, filius Dei assumpsit quidquid in nostra natura plantavit. Plantavit autem in ea potentiam peccandi : quia potentia peccandi a Deo est, quamvis voluntas peccandi non sit ab eo. Ergo potentiam peccandi habuit.

 

  1. Praeterea, potentia peccandi est potentia qua peccatur. Hoc autem est liberum arbitrium. Cum igitur Christus habuerit liberum arbitrium secundum quod homo, ut dicit Damascenus, oportet quod habuerit potentiam peccandi.
  2. Praeterea, anima Christi creatura est. Sed secundum Damascenum, omnis creatura vertibilis est vel secundum electionem vel secundum substantiam. Ergo anima Christi vertibilis est secundum electionem, cum vim electivam habeat. Sed vertibilitas electionis est potentia peccandi. Ergo Christus habuit potentiam peccandi.

 

Respondeo dicendum, quod actus se habet ad potentiam dupliciter : quia actus egreditur a potentia, et iterum per actus specificatur potentia ; et ideo cum dicitur potentia aliquid agendi, ut potentia videndi, dupliciter potest intelligi : quia potest designari vel ordo potentiae ad actum, secundum quod actus sumitur ut effectus potentiae ; vel designatur potentia ipsa specificata per actum, secundum quod actus sumitur loco differentiae.

Et primo modo non potest dici quod ille qui habet visum impeditum, habeat potentiam videndi, sicut non potest dici quod possit videre.

Secundo modo potest dici quod habeat potentiam videndi, sicut quod habeat potentiam visivam. Haec autem distinctio, ut ex dictis patet, habet locum in illis actibus quibus specificantur potentiae. Huiusmodi autem sunt actus ad quos potentiae ordinantur.

Sed liberum arbitrium non ordinatur ad peccatum, immo peccatum incidit ex defectu eius ; unde peccare non specificat potentiam liberi arbitrii ; et ideo cum dicitur quod aliquis habet potentiam peccandi, non intelligitur quod habeat liberum arbitrium, sed quod habeat ipsum ordinatum ad peccandum, ita ut peccare possit ; et ideo sicut de Christo non dicitur quod possit peccare, ita nec quod habeat potentiam peccandi, proprie loquendo, et secundum se ; sed potest concedi sub hoc sensu, ut dicatur habere potentiam peccandi, quia habet potentiam quae in aliis est potentia peccandi.

 

ad 1. Et hoc modo sustinendo, facile respondetur ad primas quatuor rationes.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod potestates malorum sunt eligendae per accidens, non quia sunt malorum ; sed quia eaedem sunt ad bona ; magis autem essent eligendae, si essent bonorum tantum.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod potentia peccandi, inquantum peccandi, non est a Deo, ut in II Lib., dist. ultima, dictum est, sed inquantum ad subiectum potentiae tantum.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod liberum arbitrium, ut ex dictis patet, non potest dici simpliciter potentia peccandi, nisi in his qui peccare possunt.

ad 8. Ad octavum dicendum, quod illa vertibilitas in Christo perficitur per gratiae plenitudinem ; sicut et potentia materiae terminatur per actum formae totam potentialitatem materiae tollentis, ut patet in caelo.

 

 

QUAESTIO III

 

 

PROOEMIUM

 

Deinde quaeritur de congruitate quantum ad sexum ; et circa hoc quaeruntur duo :

  1. In quo sexu humanam naturam assumere debuit ;
  2. De quo sexu, utrum scilicet de viro, vel de muliere.

 

 

ARTICULUS I

Utrum Christus debuit aliquem sexum accipere

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod non debuerit aliquem sexum accipere. Quia ipsum corpus Christi verum praesignat corpus mysticum. Sed in corpore mystico, quod est Ecclesia, non est differentia sexuum : quia, sicut dicit apostolus Galat. 3, 28 : In Christo non est masculus neque femina. Ergo nec ipse sexum assumere debuit.
  2. Praeterea, sexus ordinatur ad generationem carnalem. Sed Christus non venerat ut esset principium humani generis per generationem carnalem, sed spiritualem. Ergo sexum sumere non debuit.
  3. Praeterea, spiritus creatus indifferenter se habet ad utrumque sexum. Sed plus distat spiritus increatus a differentia sexuum quam spiritus creatus. Ergo ipse Deus se habet indifferenter ad utrumque sexum. Ergo vel utrumque assumere debuit, vel neutrum.

 

Sed contra, Christus debuit fratribus assimilari quantum ad naturalia, ut dicitur Hebr. 2. Sed sexus est de naturalibus hominis. Ergo debuit sexum assumere.

  1. Praeterea, quod est inassumptibile, est incurabile, ut dicit Damascenus. Sed sexus praecipue curatione indigebat, in quo maxime peccatum originale regnat. Ergo debuit assumere sexum.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod debuit assumere femineum. Reparatio enim respondet ruinae. Sed prima ruina fuit per feminam. Ergo et principium reparationis debuit esse per feminam. Hoc autem est Christus. Ergo et cetera.
  2. Praeterea, Christus assumpsit defectus naturae nostrae. Sed fragilitas sexus feminei est quidam defectus. Ergo debuit ipsum assumere.
  3. Praeterea, dicitur in quodam sermone de virginibus : quanto infirmius vasculum quod reportat ab hoste triumphum, tanto magis Deus laudatur. Sed in victoria Christi est Deus maxime laudandus. Ergo decuit quod sexum infirmiorem, scilicet femineum, assumeret.

 

Sed contra, Christus fuit caput Ecclesiae. Sed mulier non est caput viri, sed e converso, secundum apostolum. Ergo non debuit esse mulier.

  1. Praeterea, Christus, ut esset doctor Ecclesiae, promittitur Ioel. 2. Sed mulieri non convenit docere in Ecclesia, ut patet I Corinth. 14. Ergo Christus non debuit sexum femineum assumere.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo, ad primam quaestionem, quod Christus venit ad reparandam humanam naturam, quam per assumptionem reparavit ; et ideo oportuit quod quidquid per se consequitur ad humanam naturam, assumeret, scilicet omnes proprietates et partes humanae naturae, inter quas est etiam sexus ; et ideo decuit quod sexum assumeret.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod in corpore mystico dicitur non esse masculus aut femina, non quia non sit differentia sexuum, sed quia indifferenter se habet uterque sexus ad ipsum corpus mysticum : quia corpus mysticum non est una persona, sicut est ipse Christus ; unde in eo non potuit esse uterque sexus, quia hoc esset monstruosum et innaturale.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod non assumpsit sexum ad usum, sed ad perfectionem naturae ; sicut etiam erit in sanctis post resurrectionem, quando neque nubent neque nubentur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod aequaliter se habet quantum ad potentiam, sed non quantum ad congruentiam.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod non loquimur hic de potentia Dei : quia ipse potuit assumere quale corpus voluit. De congruitate autem loquendo, quia Christus venit ut doctor et rector et propugnator humani generis, quae mulieri non competunt ; ideo nec competens fuit quod sexum femineum assumeret.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod reparatio debet respondere ruinae per oppositum : unde sicut principium perditionis fuit natura fragilior ; ita principium reparationis debet esse natura fortior ; sicut sanatio in corpore hominis est per virtutem cordis quod habet fortiorem sanitatem. Vel dicendum quod per mulierem non intravit in mundum peccatum originale, sed per virum, sicut in Lib. II dictum est, quamvis a muliere initium habuit peccatum ; ita etiam per virum habuit perfici opus salutis nostrae, quod aliquo modo initiatum est per mulierem, scilicet beatam virginem.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Christus non assumpsit omnes defectus, sed illos qui conveniebant ad finem assumptionis, scilicet ad opus redemptionis, ut infra dicetur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod laus Dei non tantum est ex infirmitate victoris, sed etiam ex magnitudine victoriae, et congruentia pugnae, secundum quae in victoria Christi Deus maxime laudatur.

 

 

ARTICULUS II

Utrum debuerit carnem assumere ab utroque sexu

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

  1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod debuit ab utroque sexu carnem assumere. Quia, ut dicit apostolus, Hebr. 2, 17, debuit per omnia fratribus assimilari, et praecipue in naturalibus. Sed naturaliter alii homines generantur ab utroque sexu. Ergo et Christus ab utroque sexu carnem assumere debuit.
  2. Praeterea, illa solum videntur in humana natura Christo repugnare quae ad peccatum pertinent. Sed commixtio sexuum potest esse sine omni peccato, et sine omni corruptela, cum in Paradiso ante peccatum fuisset, secundum Augustinum. Ergo debuit per commixtionem sexuum carnem assumere.
  3. Praeterea, Christus praecipue venit ad tollendum originale peccatum. Sed per commixtionem sexuum traducitur originale. Ergo debuit per commixtionem sexuum carnem assumere.

 

Sed contra, Anselmus dicit, quod decuit ut mater Christi ea puritate niteret qua maior sub Deo non potest intelligi. Sed maxima puritas est virginalis. Ergo de virgine nasci debuit ; et ita non per commixtionem sexuum.

  1. Praeterea, sequeretur quod Christus haberet duos patres, quod nusquam invenitur.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

  1. Ulterius. Videtur quod debuit assumere corpus de viro tantum. Quia reparatio debet respondere conditioni. Sed in conditione humani generis est aliquid formatum ex viro tantum. Ergo et sic debuit esse in reparatione.
  2. Praeterea, generans est simile generato. Sed Christus debuit esse masculini sexus. Ergo de masculo debuit eius corpus assumi.

 

Sed contra, Christus venit utrumque sexum salvare. Sed ipse fuit vir. Ergo debuit ex muliere carnem assumere.

 

 

QUAESTIUNCULA I

 

Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod nullo modo congruebat quod per commixtionem sexuum carnem assumeret.

Primo propter dignitatem matris, ut purissima esset, et ita virgo.

Secundo propter dignitatem patris, ut non esset alius pater sui filii.

Tertio propter dignitatem concepti : quia non decuit ut illa caro formaretur nisi a spiritu sancto.

Quarto propter unitatem personae, ad quam caro illa assumpta est.

Unde decuit ut sicut per virtutem infinitam assumpta est ; ita per virtutem infinitam formaretur. Hoc autem esse non potuisset, si per commixtionem sexus concepta fuisset : quia vel semen viri fuisset ibi pro nihilo, vel fuisset agens in conceptione.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod debuit fratribus assimilari in his quae non derogant dignitati eius vel perfectioni naturae assumptae, vel quae faciunt ad opus redemptionis. Sed hoc non est huiusmodi.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod commixtio sexuum, quamvis possit fieri sine peccato, tamen non potest esse in statu naturae corruptae sine vitiosa libidine, quae est principium peccati. Christus autem non venerat reparare naturam tunc quantum ad actum naturae, quia hoc erit in resurrectione gloriosa, sed quantum ad actum personae.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sicut Christus per suam innocentiam culpam nostram abstulit ; ita purissimum oportuit esse eius conceptum qui conceptionis vitium tollere venerat.

 

 

QUAESTIUNCULA II

 

Ad secundam quaestionem dicendum, quod decuit ut de muliere carnem assumeret.

Primo ut uterque sexus glorificaretur Christi incarnatione, ut in obiectione tactum est.

Secundo ad completionem universi : quia generatio viri de muliere tantum nusquam fuerat ; sed mulieris de viro fuerat, scilicet in Eva, et viri de utroque, sicut in Abel, et aliis ; et viri de neutro, sicut in Adam.

Tertio, ut naturalem habitudinem haberet ad genus humanum : si enim ex viro fuisset non per actionem viri, non esset filius eius, nec naturalis nepos Abrahae ; sicut est naturalis filius virginis ex hoc solo quod carnem ab ea sumpsit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod non oportet quod per omnia reparatio similis sit conditioni, sed quantum attinet ad finem reparationis.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod non oportet quod in sexu generans assimiletur genito, sed in natura speciei.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

 

Hic distinctione opus est. Hoc non dicit Magister, quia locutio sit simpliciter falsa, sed ut ostendat quantum potest habere de veritate. An de ea secundum quod potuit esse, et non unita verbo. Patet quod hoc quod potuit esse aliter, non mutat aliquid de veritate eius quod est : nec ista consideratio humanae naturae, ut non unitae, est in re, sed in intellectu tantum. Quidam arbitrantur eum potuisse assumere hominem in femineo sexu. Hoc dicit sub dubitatione propter inconveniens ad quod tertia opinio ducebat, ut supra, dist. VIII, habitum est.

Et tamen simpliciter concedendum est, quod potuit assumere sexum femineum de potentia absoluta loquendo ; quamvis non fuisset ita congruum.