Distinctio X — Livre III — Thomas d'Aquin
Thomas d'Aquin - Livre III
DISTINCTIO X
QUAESTIO I
PROOEMIUM
Postquam determinavit Magister, quid conveniat vel non conveniat uni naturae ex hoc quod est alteri sociata in persona Christi, hic determinat quid conveniat ipsi personae Christi ratione humanae naturae. Quid enim sibi conveniat ratione divinae naturae, dictum est in I Lib.
Dividitur autem haec pars in duas :
primo quaerit, utrum conveniant Christo ratione humanae naturae ea quae ad dignitatem humanae naturae pertinere videntur ;
in secunda de illis quaerit quae pertinent ad defectum, dist. XI, ibi : solet etiam quaeri, utrum debeat simpliciter dici atque concedi Christum esse factum, vel creatum, vel creaturam.
Prima in duas :
primo inquirit de illis quae pertinent ad dignitatem naturalem humanae naturae, sicut est personalitas ;
secundo de his quae pertinent ad dignitatem gratiae, ibi : si vero quaeritur, an Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, an alio modo, respondemus Christum non esse adoptivum filium aliquo modo.
Circa primum duo facit :
primo movet quaestionem ;
secundo obicit ad utramque partem, et solvit, ibi : quod enim persona sit, his edisserunt rationibus.
Et haec pars dividitur in duas, secundum duas vias in quibus ad propositam quaestionem argumentatur ;
secunda incipit ibi : sed adhuc aliter nituntur probare, Christum secundum hominem esse personam.
Circa primum duo facit :
primo ponit obiectionem ;
secundo solvit, ibi : propter haec inconvenientia.
Circa primum duo facit :
primo obicit ad partem affirmativam ;
secundo ad partem negativam, ibi : sed contra. Si secundum quod homo, persona est ; vel tertia in Trinitate persona, vel alia. Propter haec inconvenientia et alia quidam dicunt, Christum secundum hominem non esse personam.
Hic solvit ; et circa hoc duo facit :
primo respondet ad quaestionem ;
secundo ad obiectum, ibi : illud tamen non sequitur quod in argumento superiori inductum est. Sed adhuc aliter nituntur probare Christum secundum hominem esse personam.
Hic ponit aliam obiectionem :
et primo obicit ;
secundo solvit, ibi : ad quod dici potest. Si vero quaeritur, an Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, an alio modo ; respondemus, Christum non esse adoptivum filium aliquo modo.
Hic inquirit de illis quae pertinent ad dignitatem gratiae ;
et primo de filiatione secundum adoptionem ;
secundo de praedestinatione, ibi : deinde si quaeritur.
Circa primum duo facit :
primo ostendit quod Christus non sit filius adoptivus ;
secundo obicit in contrarium, ibi : sed adhuc opponitur.
Et circa hoc tria facit :
primo ponit obiectionem ;
secundo solvit, ibi : ad hoc dici potest ;
tertio solutionis confirmationem quantum ad duo :
primo quantum ad hoc quod Christus est naturalis filius virginis, ibi : quod vero naturaliter sit hominis filius, Augustinus ostendit ;
secundo quantum ad hoc quod non sit filius per adoptionem, ibi : quod autem non sit filius adoptivus, et tamen gratia sit filius, ex subditis probatur testimoniis.
Hic est triplex quaestio.
Prima quid conveniat Christo, secundum quod homo.
Secunda de adoptione.
Tertia de praedestinatione.
Circa primum quaeruntur duo :
- Utrum Christus, secundum quod homo, sit Deus ;
- Utrum Christus, secundum quod homo, sit persona.
ARTICULUS I
Utrum Christus secundum quod homo, sit Deus
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo, sit Deus. Philip. 2, 9 : Dedit illi nomen quod est super omne nomen. Glossa : inquantum homo, assumpsit nomen Dei non usurpative, sed vere. Sed nomen quod habet vere, vere dicitur de eo. Ergo vere dicitur quod Christus, secundum quod homo, est Deus.
- Praeterea, Christus est Deus per gratiam unionis. Sed gratia unionis non convenit ei nisi secundum quod est homo. Ergo est Deus secundum quod homo.
- Praeterea, Christus, secundum quod homo, dimittit peccata, ut patet Matth. 9, 6 : Ut autem sciatis quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata. Sed hoc est tantum Dei, ut dicitur Isaiae 43, 25 : Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Ergo secundum quod homo, est Deus.
Sed contra, Christus, secundum quod Deus, fuit ab aeterno. Si igitur secundum quod homo, est Deus ; secundum quod homo, fuit ab aeterno : quod falsum est.
- Praeterea, Deus et homo significant naturas disparatas. Sed in talibus non potest unum eorum secundum alterum alicui convenire. Ergo Christus non est Deus secundum quod homo.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod non sit Deus, secundum quod iste homo. Omne enim quod praedicatur de altero secundum quod aliquid, oportet quod sit definitio, vel pars definitionis, aut per se accidens illius secundum quod praedicatur : sicut cum dicitur : Petrus, secundum quod homo, est animal rationale mortale, vel, secundum quod homo, est risibile. Sed Deus nullo dictorum modorum se habet ad istum hominem. Ergo haec est falsa : Christus, secundum quod iste homo, est Deus.
- Praeterea, Christus, secundum quod Deus, caret matre. Si ergo Christus, secundum quod iste homo, est Deus ; secundum quod iste homo, caret matre : quod falsum est.
- Praeterea, remoto eo secundum quod aliquid alicui convenit, ulterius non convenit ei. Sed remoto a Christo quod sit hic homo, adhuc convenit sibi esse Deum : quia ab aeterno fuit Deus : non autem ab aeterno fuit hic homo. Ergo Christus, secundum quod hic homo, non est Deus.
Sed contra, sicut supra, dist. VII, qu. 1, art. 1, dictum est, ista propositio : iste homo est Deus, non est praedicatio accidentalis, sed essentialis. Sed praedicatum essentiale potest praedicari de subiecto quocumque cum reduplicatione, sicut Socrates in quantum est homo, est animal : quia animal per se de homine praedicatur. Ergo haec est vera : Christus, secundum quod est hic homo, est Deus.
- Praeterea, hic homo demonstrat suppositum aeternum. Sed haec est vera : Christus, secundum quod est suppositum aeternum, est Deus. Ergo et haec est vera : Christus secundum quod hic homo, est Deus.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod Christus non sit praedestinatus secundum quod homo. Quod enim convenit Petro secundum quod homo, oportet quod cuilibet homini conveniat. Sed esse praedestinatum non convenit cuilibet homini. Ergo nec convenit Christo secundum quod homo.
- Praeterea, effectus praedestinationis conformiter respondet praedestinationi : alias esset praedestinatio falsa. Sed cum Christus sit praedestinatus esse filius Dei, effectus huius praedestinationis est esse filius Dei. Si ergo Christus, secundum quod homo, non est filius Dei, nec secundum quod homo, est praedestinatus.
Sed contra, Christus est praedestinatus, ut dicit apostolus Rom. 1. Sed non secundum quod Deus, ut patet ex dictis in VII dist. Ergo secundum quod homo.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo dicendum, quod id quod in aliqua propositione reduplicatur cum hoc quod dico, secundum quod, est illud per quod praedicatum convenit subiecto ; unde oportet quod aliquo modo sit idem cum subiecto, et aliquo modo idem cum praedicato ; sicut medius terminus in syllogismo affirmativo ad praedicatum quidem habet comparationem sicut ad id quod per se consequitur ipsum (nihil enim convenit alicui secundum quod est animal, nisi illud animali per se conveniat secundum quemcumque modum dicendi per se) ; ad subiectum autem comparatur sicut ad id quod aliquo modo includitur in subiecto. Includitur autem in subiecto ipsa substantia subiecti, et antecedentia, sicut causae, et consequentia, sicut accidentia. Substantia autem subiecti est et ipsum subiectum et natura eius.
Et ratione omnium istorum potest aliquid attribui Christo, et cuilibet homini. Si enim aliquid attribuitur homini ratione principiorum praecedentium ; sic dicimus quantum ad causam materialem, quod homo, secundum quod est compositum ex contrariis, est corruptibilis ; quantum ad causam formalem dicimus, quod homo, secundum quod habet animam rationalem, est ad imaginem Dei ; quantum vero ad causam efficientem dicimus quod Petrus, secundum quod natus de tali patre, est heres eius. Quantum autem ad causam finalem dicimus, quod homo, secundum quod est ad beatitudinem ordinatus, oportet quod sit immortalis quantum ad animam. Si autem attribuatur alicui homini aliquid ratione accidentium, sic dicimus, quod homo, secundum quod est coloratus, est visibilis ; si autem attribuatur sibi aliquid ratione suppositi, sic dicimus, quod Socrates, secundum quod Socrates, est individuum : si autem ratione naturae, sic dicimus, quod homo, secundum quod homo, est animal.
Secundum hoc ergo dicendum ad primam quaestionem, quod cum dicitur : Christus, secundum quod homo, est Deus, ly homo potest replicari ratione naturae ; et sic est falsa, quia naturae humanae non per se convenit, inquantum talis natura, ut divinae uniatur : si autem replicatur ratione suppositi (cum suppositum humanae naturae in Christo sit suppositum aeternum, cui per se convenit esse Deum), erit vera. Quia tamen hoc nomen homo non importat aliquod suppositum determinatum humanae naturae, nisi per demonstrationem adiunctam, et solum cuidam determinato supposito humanae naturae convenit per se esse Deum ; ideo nisi aliquid aliud addatur, vel intelligatur, simpliciter non est concedendum, quod Christus, secundum quod homo, est Deus.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod assumptio, ut supra, dist. V, dictum est, significatur per modum motus. Cui autem convenit per se moveri ad aliquid, non convenit esse illud ; sicut nigro convenit per se moveri ad albedinem, non tamen convenit ei per se esse album. Similiter assumere nomen Dei, potest convenire Christo secundum quod homo ; et tamen esse Deum non convenit ei secundum quod homo.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod hoc nomen Christus significat personam in duabus naturis ; unde non convenit ei per gratiam quod sit Deus, sed ab aeterno ; sed quod sit simul Deus et homo, hoc est per gratiam unionis. Vel dicendum, quod quamvis gratia unionis faciat hominem Deum, non tamen ad idem refertur gratia unionis et esse Deum : quia esse Deum convenit huic homini ratione personae, gratia autem fit ei ratione naturae ; unde secundum quod homo, habet gratiam unionis, si fiat reduplicatio ratione humanae naturae ; non autem secundum quod homo, est Deus, sed secundum quod talis persona.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod dimittere peccata est dupliciter : vel per auctoritatem ; et sic, cum sit solius Dei, non est Christi inquantum est homo, si fiat reduplicatio ratione naturae : vel per ministerium ; et sic convenit Christo etiam ratione humanae naturae.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad hoc quod aliqua praedicatio sit per se, non oportet quod praedicatum per se conveniat subiecto secundum omne quod in nomine subiecti implicatur ; sed sufficit si secundum aliquid eorum per se sibi conveniat ; sicut ratiocinari per se convenit homini, non inquantum habet corpus, sed inquantum animam habet ; unde haec est per se : homo ratiocinatur. Cum autem dicitur : iste homo, demonstrato Christo, includitur ex vi demonstrationis suppositum determinatum humanae naturae, quod est suppositum aeternum, secundum secundam opinionem ; cui supposito per se convenit esse Deum ; unde haec est per se secundum secundam opinionem : iste homo est Deus. Et quia ad veritatem huiusmodi locutionum non exigitur nisi quod praedicatum per se conveniat ei quod replicatur ; ideo haec est vera : Christus secundum quod iste homo, est Deus.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut aliquid est de definitione speciei quod non est de definitione generis ; ita aliquid esset de definitione individui, si definiretur, quod non est de definitione speciei, sicut pars materiae, ut dicit philosophus. Unde licet Deus non sit pars definitionis hominis, esset tamen pars definitionis huius hominis Christi, si definiri posset ratione personae verbi. Unde patet quod est per se.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod cum dicitur, iste homo, demonstratur suppositum duarum naturarum ; quarum utraque caderet in definitione eius, si definiri posset ; et ideo ea quae sunt utriusque naturae, per se ei conveniunt ; et ideo Christus, secundum quod iste homo, est Deus ; et secundum quod iste homo, est homo : et similis ratio est de illis quae consequuntur ad alteram naturam ; unde secundum quod iste homo, est habens matrem, et carens matre : nec unum excludit aliud, cum non sint opposita, quia non conveniunt secundum idem.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod remoto a Christo toto hoc quod importatur cum dicitur, iste homo, non conveniet ei esse Deum : quia includitur ibi natura divina et humana, ut dictum est. Sed remota altera, scilicet humana natura, sequitur quod filius Dei non possit dici iste homo. Ratione tamen illius, scilicet humanae naturae, non verificatur praedicta locutio ; et est simile sicut si dicatur : Petrus, inquantum homo, sentit : quia remoto rationali per intellectum, non erit homo, et remanebit sentiens, ut dicitur in libro de causis.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quia praedestinatio importat antecessionem, ideo per consequens includit factionem : quia omne quod est, postquam non fuit, dicitur factum : unde dicitur aliquis praedestinatus, inquantum praevisus est fieri beatus. Omnia autem quae actionem important et motum, conveniunt per se ei quod accedit ad terminum ; cui tamen per se non convenit esse in termino ; sicut moveri ad albedinem, per se convenit non albo, cui non convenit esse album. Praedestinatio autem quae de Christo dicitur, est respectu gratiae unionis, secundum quam factum est ut homo esset Deus ; cuius factionis terminus est esse Deum. Accedens autem ad terminum est quod assumitur ad unionem, scilicet humana natura ; et ideo ratione humanae naturae convenit Christo esse praedestinatum, non autem esse Deum ; unde haec est vera : Christus secundum quod homo, est praedestinatus, haec autem est falsa : Christus secundum quod homo, est Deus.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de illis quae conveniunt alicui ratione humanae naturae secundum rationem speciei. Sed praedestinari convenit Christo ratione humanae naturae particulatae in ipso. Unde obiectio non est ad propositum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod effectus praedestinationis respondet praedestinationi conformiter quantum ad id de quo est praedestinatio, non autem quantum ad conditiones praedestinationis : quia praedestinatio est aeterna, effectus autem est temporalis ; et sic est in proposito : quia Christus non est praedestinatus ut sit, secundum quod homo, filius Dei ; sed ipsa praedestinatio convenit ei secundum quod homo. Unde patet quod huiusmodi locutiones sunt duplices, ex hoc quod implicatio potest ferri ad hoc quod est praedestinatum, vel ad hoc quod est esse filium Dei, de quo est praedestinatio.
ARTICULUS II
Utrum Christus, secundum quod homo, sit persona
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod Christus, secundum quod homo, sit persona. Persona enim, ut dicit Boetius est rationalis naturae individua substantia. Sed Christus, secundum quod homo, est huiusmodi. Ergo secundum quod homo est persona.
- Praeterea, quod convenit alicui secundum quod homo, convenit omni homini secundum quod est homo. Sed Petrus, secundum quod est homo, est persona. Ergo et Christus.
- Praeterea, dicimus, quod Christus, secundum quod homo, aliquid operatus est, sicut quod comedit : et similiter secundum quod Deus ; sicut quod mortuum suscitavit. Nec sequitur propter hoc quod Christus sit duo. Ergo videtur similiter quod si dicamus, Christum, secundum quod hominem, esse personam, et similiter secundum quod Deum, non sequitur ipsum esse duo ; et ita nullum aliud inconveniens.
Sed contra, quidquid convenit Christo secundum quod homo, hoc est assumptum. Sed persona non est assumpta, ut ex V dist., qu. 2, art. 1, patet. Ergo Christus non est persona secundum quod homo.
- Praeterea, impossibile est quod idem numero conveniat alicui secundum duas diversas naturas. Sed in Christo est tantum una persona. Ergo cum secundum naturam divinam conveniat ei esse personam, secundum naturam humanam non conveniet ei ; et sic non erit persona inquantum est homo.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod sit, secundum quod homo, individuum. Christus enim, secundum quod homo, est aliquid. Sed non est aliquid universale. Ergo est aliquid particulare : ergo secundum quod homo, est individuum.
- Praeterea, in individuo nihil est nisi natura speciei, et accidentia individuantia ipsam. Sed Christus, secundum quod homo, habet naturam humanam, et accidentia individuantia ipsam. Ergo secundum quod homo, est individuum.
- Praeterea, quidquid convenit naturae humanae, convenit Christo inquantum est homo, sicut esse passibile et mortale. Sed humana natura in Christo est quoddam individuum. Ergo Christus, inquantum homo, est individuum.
Sed contra, individuum in genere rationalis naturae nihil aliud est quam persona. Sed Christus, secundum quod homo, non est persona. Ergo nec individuum.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod Christus, secundum quod homo, sit suppositum, vel res naturae. Suppositum enim vel res naturae dicitur aliquis ex hoc quod habet naturam humanam. Sed Christus, secundum quod homo, habet humanam naturam. Ergo, secundum quod homo, est suppositum, vel res naturae.
- Praeterea, humana natura ita vere est in Christo, sicut accidentia humanae naturae. Sed Christus, secundum quod homo, est subiectum accidentium humanae naturae. Ergo et secundum quod homo, est suppositum, vel res naturae.
- Praeterea, Christus, secundum quod homo, est res quaedam. Sed non est res nullius naturae. Ergo est, secundum quod homo, res naturae.
Sed contra, suppositum humanae naturae est idem quod hypostasis vel persona. Sed Christus, secundum quod homo, non est hypostasis vel persona. Ergo nec suppositum, vel res naturae.
- Praeterea, in Christo est tantum unum suppositum. Sed Christus, secundum quod Deus, est suppositum. Ergo non secundum quod homo, est suppositum.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in Christo non est nisi una persona, quae est ab aeterno ; nullum autem aeternum convenit Christo secundum quod homo, proprie loquendo, ut patet ex praedictis, dist. V, quaest. 1, art. 1 ; unde haec non est vera : Christus, secundum quod homo, est persona ; nisi replicetur suppositum hominis, ut dicatur : Christus, secundum quod iste homo, est persona ; hoc enim verum est.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Christus, secundum quod homo, est substantia rationalis naturae ; sed secundum quod iste homo, est individua substantia rationalis naturae ; unde secundum quod iste homo, est persona ; sicut secundum quod iste homo, est Deus.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod etiam nec Petrus, inquantum homo, est persona, sed secundum quod iste homo : quia haec non est per se : homo est persona ; sed haec : iste homo est persona.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod ex hoc quod Christus operatus est secundum quod homo et secundum quod Deus, sequitur quod in Christo sint duae operationes ; ita etiam si Christus esset persona secundum quod homo et secundum quod Deus, sequeretur quod in ipso essent duae personae.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut supra, dist. VI, quaest. 1, art. 1, dictum est, individuum invenitur in substantiis et accidentibus. Secundum autem quod in substantiis est, habet de ratione sui quod sit subsistens : non autem secundum quod in accidentibus invenitur : et utroque modo invenitur in Christo ; tamen altero tantum modo praedicatur. Humana enim natura in Christo est quoddam individuum ; sed Christus non est illud individuum, sed est individuum subsistens : et hoc modo accipiendo individuum, secundum quod de Christo praedicatur, est in Christo unum tantum individuum sicut et una persona. Unde sicut Christus non est persona secundum quod homo, ita nec individuum.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Christus, secundum quod homo, est aliquid ; non tamen sequitur : ergo secundum quod homo, est aliquid universale vel particulare : quia homini accidit esse universale vel particulare : unde haec est per accidens : homo est aliquid particulare ; haec autem per se : iste homo est aliquid particulare. Unde Christus non est aliquid particulare secundum quod homo, sed secundum quod iste homo.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod de ratione individui, secundum quod de Christo praedicatur, est quod sit per se subsistens ; et hoc non convenit Christo secundum quod homo, sed secundum quod hic homo : unde non oportet quod sit individuum secundum quod homo.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod ea quae conveniunt humanae naturae, non oportet quod eodem modo quo de natura praedicantur, de Christo praedicentur : quia ipsa natura de eo non praedicatur in recto et in abstracto ; sed oblique vel concretive ; unde non sequitur, si humana natura est individuum, quod Christus, secundum quod homo, sit individuum ; sed quod habeat individuam naturam.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in propositionibus per se aliter est ex parte subiecti, et ex parte praedicati : quia ex parte subiecti sufficit quod secundum unum tantum eorum quae in subiecto continentur, praedicatum per se subiecto conveniat ; ex parte autem praedicati oportet quod quidquid est in praedicato, per se conveniat subiecto ; unde haec non est per se : homo est animal album ; haec autem est per se : albus homo est animal.
Secundum hoc dico, quod in hoc quod dico, suppositum, vel res naturae, duo importantur ; scilicet respectus ad naturam communem ; et aliud subsistens, cui inest respectus ille : quorum unum inest Christo secundum quod homo, scilicet respectus ad naturam communem ; non autem alterum, ut patet ex praedictis, et ideo haec est falsa : Christus secundum quod homo, est suppositum, vel res naturae ; tamen magis accedit ad veritatem quam aliqua praedictarum, inquantum ista nomina imponuntur per respectum ad naturam communem : unde si suppositum sumatur adiective, est vera : Christus enim, secundum quod homo, supponitur humanae naturae, vel est aliquod suppositum humanae naturae ; et hoc etiam valet ad ea quae dicta sunt de persona et individuo.
ad 1. Et per hoc etiam patet solutio ad primum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod quia accidentia non pertinent ad esse rei sicut natura communis, ideo in nomine subiecti non includitur nisi respectus ad accidens ; non autem ratio per se existentis, ut significatum eius, sed sicut praesuppositum ; et ideo non est similis ratio de subiecto et supposito.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Christus, secundum quod homo, est quaedam res, et etiam secundum quod homo, est alicuius naturae ; non tamen sequitur quod sit res naturae secundum quod homo ; quia plus est in significatione compositi quam in significationibus componentium : quod et in istis accidit ; sicut non omnis arma gerens est armiger.
QUAESTIO II
PROOEMIUM
Deinde quaeritur de filiatione per adoptionem : et circa hoc quaeruntur duo :
- Quaeritur de ea ex parte adoptantis ;
- Ex parte adoptati.
ARTICULUS I
Utrum Deo conveniat aliquem in filium adoptare
QUAESTIUNCULA I
- Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deo non competat aliquem in filium adoptare. Adoptio enim est alicuius extraneae personae in filium vel nepotem, vel deinceps, legitima assumptio. Sed Deo non est aliqua persona extranea, quia omnes ipse condidit. Ergo ei non competit adoptare.
- Praeterea, apud nos adoptans non est principium essendi adoptato. Sed Deus est omnibus principium essendi. Ergo non competit ei aliquem adoptare.
- Praeterea, ille qui filios naturales habet, non adoptat aliquem, nisi ut condividat hereditatem cum filiis naturalibus. Sed hereditas Dei patris indivisibilis est, quia est ipsemet. Ergo cum ipse habeat naturalem filium, non competit ei aliquem adoptare.
Sed contra, adoptio contingit ex benignitate adoptantis ad adoptatum. Sed Deus maxime benignus et amator est hominum. Ergo ipsi maxime competit adoptare.
- Praeterea, quicumque facit aliquos filios per gratiam, adoptat. Sed hoc Deo competit ; Ioan. 1, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ergo ipse adoptat.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod adoptare sit tantum Dei patris. Quia secundum leges, illius est adoptare cuius est filios generare. Sed solius patris in Trinitate est filium generare naturalem. Ergo eius solius est filios adoptare.
- Praeterea, per adoptionem efficimur fratres Christi ; Rom. 8, 29 : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Sed Christus non est filius nisi Dei patris, ut supra, dist. III, quaest. 1, art. 2, dictum est. Ergo et nos per adoptionem solius patris filii sumus.
- Praeterea, sicut supra, dist. I, quaest. 2, art. 2, dictum est, ideo solus filius incarnatus est, ne nomen filii transiret ad alterum. Sed non est magis inconveniens nomen filii transire ad aliam personam quam nomen patris. Ergo non debet dici adoptare nisi Deus pater, ne nomen patris ad aliam personam transeat.
Sed contra, omne nomen effectum significans in creatura, dictum de Deo, est commune toti Trinitati. Sed adoptare importat effectum in creatura. Ergo toti Trinitati competit.
- Praeterea, secundum hoc quod adoptamur in filios Dei, Deus pater noster dicitur. Sed tota Trinitas dicitur pater noster, sicut in I Lib., dist. 18, dictum est. Ergo totius Trinitatis est adoptare.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod per filium tantum fiat adoptio ; per hoc quod dicitur ad Galat. 4, 4 : Misit Deus filium suum factum ex muliere [...] ut adoptionem filiorum reciperemus.
- Praeterea, secundum philosophum, V Metaph., illud quod est primum in quolibet genere, est causa eorum quae sunt post. Sed filiatio primo invenitur in filio. Ergo per ipsum omnes efficimur filii, sicut per bonitatem filii Dei omnes efficimur boni ; et sic ex patre caelesti omnis paternitas in caelis et in terra nominatur : ad Ephes. 3.
- Sed videtur quod fiat per spiritum sanctum : per hoc quod dicitur Rom. 8, 15 : Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba, Pater.
- Praeterea, per caritatem efficimur filii Dei : I Ioan. 3, 1 : Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Sed caritas est spiritus sanctus. Ergo per ipsum adoptamur.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod adoptatio transfertur ad divina ex similitudine humanorum. Homo enim dicitur aliquem in filium adoptare, secundum quod ex gratia dat ius percipiendae hereditatis suae, cui per naturam non competit. Hereditas autem hominis dicitur illa qua homo dives est ; id autem quo Deus dives est, est perfruitio sui ipsius, quia ex hoc beatus est, et ita haec est hereditas eius ; unde inquantum hominibus, qui ex naturalibus ad illam fruitionem pervenire non possunt, dat gratiam per quam homo illam beatitudinem meretur, ut sic ei competat ius in hereditate illa, secundum hoc dicitur aliquem in filium adoptare.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis nulla persona sit sibi extranea quantum ad esse quod ab eo participat, est tamen sibi extranea aliqua persona quantum ad ius percipiendae hereditatis.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ex hoc ipso quod aliquis homo ex alio nascitur, habet ius in hereditate paterna ; unde non est extraneus, ut adoptari possit. Sed non ex hoc quod aliquis habet esse a Deo, competit sibi ius in hereditate caelesti ; et ideo potest qui habet esse a Deo per creationem, ab eo per gratiam in filium adoptari.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod accidit adoptioni quae est apud nos, ut per eam dividatur hereditas, inquantum a multis simul tota haberi non potest. Sed hereditas caelestis tota simul habetur a patre adoptante, et ab omnibus filiis adoptatis ; unde non est ibi divisio nec successio.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod adoptare convenit toti Trinitati : quia una est operatio totius Trinitatis, sicut et una essentia ; sed tamen potest appropriari patri, inquantum habet similitudinem cum proprio eius.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sit solius patris generare filium qui sit Deus, tamen totius Trinitatis est producere filios per creationem ; et ideo est etiam totius Trinitatis per gratiam filios adoptare.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ex adoptione quae est per gratiam, efficimur fratres Christi, inquantum per hoc efficimur filii Dei patris ; non autem inquantum efficimur filii Christi, vel spiritus sancti.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod filiatio est relatio eius quod est a principio ; paternitas autem est relatio principii. Tota autem Trinitas est principium creaturae. Unde magis potest trahi nomen paternitatis ad alias personas respectu creaturae, quam filiationis nomen.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod haec praepositio per potest denotare duplicem causam : scilicet agentem mediam ; et sic sumus adoptati a Deo patre per filium, ut appropriate loquamur : quia per eum Deus pater multos filios in gloriam adduxit, ut dicitur ad Hebr. 2, secundum quod eum misit in mundum salvatorem. Potest etiam notare formalem causam ; et hoc dupliciter ; vel inhaerentem, vel exemplarem. Si inhaerentem, sic adoptati sumus per spiritum sanctum, cui appropriatur caritas, secundum quam formaliter meremur. Ideo dicitur Ephes. 1, 13 : Signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Si vero designat causam exemplarem formalem, sic sumus adoptati per filium ; unde Rom. 8, 29 : Quos praescivit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
ad arg. Et per hoc patet responsio ad obiecta.
ARTICULUS II
Utrum omnibus creaturis conveniat adoptari, et an homines ex ipsa creatione adoptet
QUAESTIUNCULA I
- Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod omnibus creaturis conveniat adoptari. Deus enim dicitur pater noster, quia creavit nos, sicut dicitur Deut. 32, 6 : numquid non ipse est pater tuus ? Sed non est pater creaturarum per naturam, quia sic solius Christi pater est. Ergo est pater per adoptionem ; ergo omnibus creaturis convenit adoptari.
- Praeterea, ex hoc quod Deus aliquid creat, assumit illud in communicationem suorum bonorum ex mera sua bonitate. Sed nihil aliud videtur esse adoptio. Ergo cuilibet creaturae convenit adoptari.
- Praeterea, ex ipsa creatione Deus imprimit rationali creaturae imaginem suam, secundum quam dicitur filius Dei. Sed non adoptat nos nisi inquantum nos filios suos facit. Ergo ex ipsa creatione ad minus homines adoptat.
Sed contra, sicut ex dictis patet, adoptio filiorum fit per spiritum sanctum. Sed non datur spiritus sanctus ratione creationis. Ergo nec adoptio est ratione creationis tantum.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur quod nec Angelis conveniat adoptari. Quia illi convenit adoptari qui non est in domo patrisfamilias, et in ipsam inducitur. Sed Angeli semper fuerunt in domo Dei, quia in caelo Empyreo creati sunt. Ergo eis non convenit adoptari.
- Praeterea, sicut in littera dicitur, nos ideo filii Dei adoptivi dicimur, quia cum nati fuerimus filii irae, per gratiam facti sumus filii Dei. Sed Angeli nunquam fuerunt filii irae. Ergo nunquam fuerunt non filii, ad minus secundum illos qui dicunt, quod Angeli fuerunt creati in gratia. Ergo Angelis non convenit adoptari.
- Praeterea, Galat. 4, 4, dicitur : Misit Deus filium suum [...] ut adoptionem filiorum reciperemus. Sed ad Angelos non fuit missus filius Dei : quia non est factus Angelus sicut est factus homo, secundum quem modum ad homines missus dicitur. Ergo Angelis non convenit adoptare.
Sed contra, per spiritum sanctum, qui hominibus datur, dicuntur homines adoptari, ut patet ex dictis. Sed spiritus sanctus habitat in Angelis, sicut etiam in hominibus. Ergo Angeli, sicut et homines, dicuntur adoptari.
- Praeterea, Angeli dicuntur fratres et consortes nostri. Sed hoc non est nisi secundum quod ab eodem patre et ad eamdem hereditatem nobiscum sunt adoptati. Ergo eis convenit adoptari.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur etiam quod Christus sit filius adoptivus. Quia Hilarius, dicit : potestatis dignitas non amittitur dum carnis humilitas adoptatur ; et loquitur de humanitate Christi. Ergo Christus, secundum quod homo, est filius adoptivus.
- Praeterea, non videtur sequi aliquod inconveniens, si dicamus Christum filium adoptivum : neque enim sequitur quod fuerit filius irae, neque aliquando fuerit non filius : quia Angeli nunquam filii irae fuerunt, et tamen dicuntur filii adoptivi. Ergo nihil prohibet Christum dicere filium adoptivum.
- Praeterea, maior est dignitas filii adoptivi quam servi. Sed Christus, secundum quod homo, dicitur servus, ut patet Philip. 2. Ergo multo fortius potest dici filius adoptivus.
- Praeterea, per inhabitationem spiritus sancti homo efficitur filius adoptivus. Sed super Christum requievit spiritus sanctus, ut dicitur Isai. 11. Ergo ipse debet dici filius adoptivus.
- Praeterea, Augustinus, dicit : ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicumque Christianus qua gratia ille homo ab initio suo factus est Christus. Sed quicumque homo fit ab initio Christianus fit per gratiam adoptionis. Ergo et ille homo factus est Christus per gratiam adoptionis, et ita est filius adoptivus.
Sed contra, super illo Rom. 1 : Qui praedestinatus est filius Dei in virtute, dicit Ambrosius : volvi et revolvi Scripturas : Christum nunquam filium adoptivum inveni. Ergo non est dicendus filius adoptivus.
- Praeterea, adoptare totius Trinitatis est. Si ergo Christus esset filius adoptivus, esset filius Trinitatis, quod esse non potest, ut supra, dist. 4, dictum est.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod sicut supra, dist. VIII, dictum est, de ratione filiationis est ut filius producatur in similitudinem speciei ipsius generantis. Homo autem inquantum per creationem producitur in participationem intellectus, producitur quasi in similitudinem speciei ipsius Dei : quia ultimum eorum secundum quae natura creata participat similitudinem naturae increatae, est intellectualitas ; et ideo sola rationalis creatura dicitur ad imaginem, ut in II Lib., dist. 16, dictum est, unde sola rationalis creatura per creationem filiationis nomen adipiscitur. Sed adoptio, ut dictum est, requirit ut adoptato ius acquiratur in hereditatem adoptantis. Hereditas autem ipsius Dei est ipsa sua beatitudo, cuius non est capax nisi rationalis creatura : nec ipsi acquiritur ex ipsa creatione ; sed ex dono spiritus sancti, ut dictum est. Et ideo patet quod creatio irrationalibus creaturis nec adoptionem nec filiationem dat ; creaturae autem rationali dat quidem filiationem, sed non adoptionem.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod filiatio per adoptionem addit supra filiationem per creationem sicut perfectum supra diminutum, et sicut gratia super naturam ; unde per creationem homo non efficitur filius naturalis neque adoptivus, sed tantum dicitur filius creatione ; creaturae autem irrationales nullo modo.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod communicatio quorumcumque bonorum non sufficit ad adoptionem ; sed communicatio hereditatis ; unde nec aliqua creatura dicitur adoptari ex hoc quod sibi aliqua bona communicantur a Deo, nisi communicetur ei hereditas quae est divina beatitudo.
ad 3. Ad tertium dicendum sicut ad primum.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod beata fruitio sicut excedit naturam humanam, ita et naturam angelicam ; unde sicut hoc homini datur ex gratia, et non ex debito suae naturae ; ita Angelo ; et propter hoc sicut competit homini adoptari ; ita et Angelo.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod domus Dei, inquantum filii adoptivi inducuntur, non dicitur caelum Empyreum, sed ipsa beatitudo divina, secundum quam Deus in semetipso quiescit, et facit alios in se quiescere ; et in hac domo non semper fuerunt, quia non fuerunt creati beati.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod accidit adoptioni quod adoptatus fuerit filius irae, vel quod fuerit prius tempore non filius ; unde ponitur in littera magis ad evidentiam adoptionis quam ad necessitatem. Sed hoc est de necessitate adoptionis ut prius natura sit non filius quam filius, ut filiatio sibi ex natura sua non competat, sed ex gratia quacumque collata ; et hoc bene invenitur in Angelo.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod quamvis missio filii in carnem non fuerit facta ad Angelos ; fuit tamen facta ad eos missio quae est in mentem, ut in I Lib., dist. 3, dictum est.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Christus nullo modo dicendus est filius adoptionis : quia ei competit ex sua natura, secundum quam aeternaliter a patre nascitur, habere ius in hereditate paterna : quia omnia quae habet Pater, sua sunt, ut dicitur Ioan. 16 : unde hoc ius non acquiritur ei per gratiam advenientem, ut possit dici filius adoptivus.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod humanitas adoptatur non in ipso capite, sed in membris eius ; et sic intelligendum est verbum Hilarii. Vel dicendum, quod etsi adoptio aliquo modo possit dici de natura creata, quae per gratiam trahitur in participationem divinae bonitatis in unitate divinae personae ; non tamen oportet quod supposito conveniat, cui naturaliter convenit esse beatum.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod sequitur inconveniens, quod Christus, ad minus natura vel intellectu, esset prius non filius quam filius, sicut est de Angelis : quod nullo modo stare potest quantum ad secundam opinionem, quae ponit, quod nullum suppositum praeintelligitur unioni ; nec filiatio convenire potest nisi supposito perfecto.
ad 3. Ad tertium dicendum, quod Christus cum dicitur servus, importat subiectionem tantum ; unde Christus, secundum quod homo, dicitur servus, sicut minor patre : non autem importat acquisitionem per gratiam eius quod ei convenit per naturam, sicut filius adoptivus ; et ideo nomen servitutis aliquo modo conceditur in Christo, non autem nomen adoptionis.
ad 4. Ad quartum dicendum, quod aliis hominibus per spiritum sanctum inhabitantem acquiritur ius in hereditate caelesti de novo, quod eis non competit per naturam, sicut filio Dei competit ; unde per spiritum sanctum inhabitantem non dicitur adoptari.
ad 5. Ad quintum dicendum, quod est similitudo quantum ad rationem gratiae, quia utraque est sine meritis praecedentibus, non autem quantum ad effectum : quia illa est gratia unionis, secundum quam efficitur naturalis filius ; sed gratia qua homo fit Christianus non facit filium naturalem, sed facit tantum adoptivum.
QUAESTIO III
ARTICULUS I
Utrum praedestinatio Christi sit de natura, an de persona
QUAESTIUNCULA I
- Deinde quaeritur de praedestinatione Christi. Et videtur quod non sit de persona. Praedestinatio enim Christi est ad filiationem, quia praedestinatus est Filius Dei in virtute, Rom. 1, 4. Sed filiatio non competit naturae. Ergo praedestinatio non est de natura.
- Praeterea, eius videtur praedestinari cuius est agere, quia eius est etiam felicitari. Sed agere est suppositi, et non naturae. Ergo praedestinatio non est de natura.
- Praeterea, humana natura est unius rationis in Christo et in aliis hominibus. Sed in aliis hominibus praedestinatio non est de natura. Ergo nec in Christo.
Sed contra, Rom. 1, dicit Glossa, quod praedestinatio est uno modo de eo quod non semper fuit. Sed nihil est in ipso Christo quod non semper fuerit, nisi humana natura. Ergo praedestinatio est de natura.
- Praeterea, ex hoc aliquis praedestinatur quod praevidetur Deo uniendus per gratiam unionis. Sed humana natura ab aeterno est praevisa Deo unienda per gratiam unionis. Ergo humana natura est praedestinata in Christo.
QUAESTIUNCULA II
- Ulterius. Videtur, quod praedestinatio Christi non sit conformis praedestinationi nostrae. Quia, secundum Augustinum, praedestinatio qua nos praedestinamur, est propositum miserendi. Sed hoc non competit praedestinationi Christi, quia ipse nunquam fuit miser. Ergo praedestinatio sua et nostra non sunt unius rationis.
- Praeterea, effectus praedestinationis est gratia. Sed gratia Christi est alterius rationis quam gratia nostra : quia nostra gratia non est unionis in persona, sicut sua. Ergo nec praedestinatio eius et nostra sunt eiusdem rationis.
- Praeterea, operationes differunt penes terminos. Sed filiatio naturalis, ad quam terminatur praedestinatio Christi, non est unius rationis cum filiatione adoptionis, ad quam terminatur nostra praedestinatio. Ergo non sunt unius rationis praedestinationes.
Sed contra est quod utrique praedestinationi competit una definitio, scilicet praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. Ergo sunt unius rationis.
- Praeterea, Rom. 1 dicit Glossa, quod praeclarissimum exemplar nostrae praedestinationis praecessit in Christo. Ergo est unius rationis : quia exemplar et exemplatum sunt unius rationis.
QUAESTIUNCULA III
- Ulterius. Videtur quod praedestinatio eius sit causa efficiens nostrae praedestinationis. Ephes. 1, 5, dicitur : Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum. Sed per denotat causam efficientem, quando dicitur pater operari per filium. Ergo eius praedestinatio est causa efficiens nostrae praedestinationis.
- Item, videtur quod sit causa exemplaris, per illud quod dicitur Rom. 8, 29 : Quos praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Sed imago ad exemplaritatem pertinet. Ergo est causa exemplaris nostrae praedestinationis ; sicut etiam sua resurrectio nostrae resurrectionis.
- Item, videtur quod finalis. Quia nostra praedestinatio videtur esse ordinata ad impletionem corporis Christi, ut patet Ephes. 4, unde ipse videtur esse finis nostrae salutis. Ergo et eius praedestinatio nostrae praedestinationis.
Sed contra, aeternum non habet causam. Sed praedestinatio nostra est aeterna. Ergo non habet causam, Christi praedestinationem.
- Praeterea, Christus non est praedestinatus nisi secundum quod homo. Sed ipse, secundum quod homo, non est causa nostri, sed secundum quod Deus. Ergo praedestinatio eius non est causa praedestinationis nostrae.
QUAESTIUNCULA I
Respondeo : Dicendum ad primam quaestionem, quod praedestinatio accipitur communiter et proprie. Communiter pro praescientia et praeordinatione cuiuscumque ; et sic patet quod praedestinatio potest esse de natura. Secundum autem quod proprie accipitur importat ordinem praedestinati ad gratiam. Gratia autem creaturae facit unionem ad Deum : quae quidem duplex est : scilicet per operationem, secundum quam nos unimur Deo cognoscendo et amando ipsum : et in persona ; et secundum hoc humana natura fuit unita Deo ; et ideo, cum praedestinatio Christi ordinetur ad gratiam unionis in persona, potest dici, quod natura est praedestinata, vel persona ratione naturae.
ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod praedestinatio Christi primum effectum habet ipsam unionem : unde cum unio sit naturae, potest etiam dici praedestinata ; quamvis sibi filiatio non conveniat, quia filiatio non est primus effectus praedestinationis, sed consequitur ad unionem.
ad 2. Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de felicitate creaturae ex hoc quod Deo unitur per operationem ; sed ipsa natura beatificatur ex hoc quod Deo unitur in persona.
ad 3. Et per hoc etiam patet responsio ad tertium : quia praedestinatio aliorum hominum non est ad unionem in persona, sed ad unionem per operationem.
QUAESTIUNCULA II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod multa requiruntur in praedestinatione et ex parte praedestinantis, et ex parte praedestinati, et secundum terminum a quo, et secundum terminum ad quem, secundum quod potest attendi diversitas inter praedestinationem Christi et nostram. Ex parte autem praedestinantis, qui Deus est, non est diversitas inter praedestinationem Christi et nostram ; est autem differentia ex parte praedestinati : quia in nobis est de persona, in Christo autem de natura, ut dictum est. Similiter est differentia ex parte termini a quo : quia in nobis est ut liberemur a peccato, sicut dicit Glossa super illud Rom. 8 : Quos praedestinavit, hos vocavit : in Christo autem non ; quia neque contraxit, neque fecit peccatum. Sed neutra istarum differentiarum diversificat rationem praedestinationis ; sed solum illa quae est essentialis et specifica. Specifica autem differentia cuiuslibet motus vel operationis, accipitur penes terminum ad quem. Illud autem ad quod est praedestinatio, non est unius rationis in Christo et in nobis : quia praedestinatio Christi est ad unionem in persona ; praedestinatio autem nostra ad unionem per operationem, aut per habitum assimilantem ; et haec duae uniones non sunt unius rationis, sed se habent secundum prius et posterius, et perfectum et diminutum ; et ideo praedestinatio Christi et nostra non est unius rationis secundum univocationem, sed secundum analogiam.
ad arg. Et per hoc facile est respondere ad obiecta.
QUAESTIUNCULA III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in ipsa praedestinatione duo sunt ; unum aeternum, scilicet ipsa Dei operatio ; et aliud temporale, scilicet praedestinationis effectus. Praedestinatio ergo nostra quantum ad illud quod est aeternum in ipsa, causam non habet ; sed quantum ad effectum potest habere causam, inquantum scilicet eius effectus producitur mediantibus aliquibus causis creatis : et secundum hoc praedestinationis nostrae causa efficiens est praedestinatio Christi inquantum ipse est mediator nostrae salutis ; et formalis, in quantum in filios Dei ad imaginem eius praedestinamur, et finalis, inquantum nostra salus in eius gloriam redundat.
ad arg. Et per hoc patet solutio ad obiecta.
EXPOSITIO TEXTUS
Christum secundum hominem non esse personam, nec aliud. Primum horum conceditur ab omni opinione ; secundum autem non, sed a tertia tantum ; quia primae duae opiniones dicunt quod secundum quod Christus est homo, est aliquid. Hoc autem negare est error.
Secundum enim multiplicem habet rationem. Ista divisio accipitur ex comparatione replicationis ad subiectum propositionis : quia potest fieri replicatio vel eius quod antecedit subiectum, et sic notat causam ; vel eius quod sequitur, et sic notat habitum, aut quodcumque aliquid accidens ; sed specialiter nominat habitum propter rationem tertiae opinionis : vel ipsius subiecti, et hoc vel quantum ad naturam, et sic exprimit conditionem naturae ; vel quantum ad suppositum, et sic notat unitatem personae in Christo. Illa tamen personae descriptio non est data pro divinis personis. Contra est quod directe ponit eam Boetius in materia ista in Lib. de Duab. Nat.
Dicendum, quod Magister verum dicit, si capiantur stricte ea quae in divisione ponuntur ; sed Boetius large accipit ; et hoc patet in I Lib., dist. 25. Non autem sic dicitur filius natura. Dicitur enim Deus natura quasi formaliter ; sed dicitur filius natura, non formaliter, sed quantum ad modum originis, quia per modum naturae procedit. Christus nunquam fuit filius ; nec prius tempore, sicut nos, nec prius natura aut intellectu, sicut Angeli, si in gratia creati sunt. Christum filium virginis esse natura et gratia. Contra. Natura et gratia ex opposito dividuntur. Ergo quod est per gratiam, non est per naturam. Praeterea, Christus est filius matris, sicut et quilibet alius homo. Sed alii homines non sunt filii matrum suarum per gratiam. Ergo nec Christus.
Dicendum ad primum quod gratia unionis non opponitur contra naturam : quia per eam una persona fit duarum naturarum : et sic quod inest per gratiam unionis, inest per alterutram naturarum naturaliter.
Ad secundum dicendum, quod Christum, inquantum hominem nasci ex matre, non fuit per gratiam, sed nasci simul Deum et hominem ; et hoc fuit per gratiam unionis. Non talis hic filius. Ergo videtur quod filiatio dicatur aequivoce. Dicendum, quod non univoce, nec aequivoce, sed analogice, sicut et alia quae dicuntur de Deo et creaturis. Origine, non adoptione. Hoc dicitur contra Nestorium, qui cum poneret in Christo duas personas, non potuit ponere unionem nisi per gratiam : et sic sequeretur quod persona hominis non sit filius Dei nisi per gratiam habitualem adoptionis, sicut et nos. Veritate, vel nuncupatione. Hoc dicitur contra Sabellium, qui posuit distingui personas tantum nominaliter. Nativitate, non creatione. Et hoc dicitur contra Arium, qui dicebat filium Dei esse creaturam.
