Distinctio XIII — Livre I — Jean Capreolus

Jean Capreolus - Livre I

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII

 

 

QUAESTIO I

 

UTRUM GENERATIO, ET PROCESSIO SPIRITUS SANCTI SINT PROCESSIONES ALTERIUS RATIONIS

 

Circa tertiam decimam distinctionem quaeritur : Utrum generatio, et processio Spiritus Sancti sint processiones alterius rationis.

 

Et arguitur quod non.

Proprietates constitutivae Filii et Spiritus Sancti non sunt alterius rationis ; ergo nec eorum processiones. Tenet consequentia ; quia istae et illae idem realiter sunt. Antecedens patet ; quia tunc Filius et Spiritus Sanctus essent diversarum rationum, et sic, alterius speciei.

 

Iterum arguitur sic.

Iste productiones terminantur ad idem formaliter ; ergo non sunt alterius rationis. Tenet consequentia ; quia productiones sunt alterius rationis propter terminos alterius rationis, et dicuntur eiusdem rationis propter terminos eiusdem rationis. Sed antecedens patet ; quia terminus nativitatis Filii et processionis Spiritus Sancti est de essentia divina.

 

In ista quaestione erunt duo articuli.

In primo videbitur quomodo et penes quid distinguuntur nativitas Filii et processio.

In secundo, penes quid et quomodo distinguantur generatio et spiratio active sumptae.

 

 

ARTICULUS I

 

QUOMODO ET PENES QUID DISTINGUUNTUR NATIVITAS FILII ET PROCESSIO

 

A. — CONCLUSIONES

 

Quantum ad primum sit :

Prima conclusio : quod illae processiones, passive sumptae, non distinguuntur se ipsis formaliter.

 

Istam conclusionem probat sic sanctus Doctor, de Potentia Dei, q. 10, art. 2 : Unumquodque distinguitur ab alio secundum speciem, per illud a quo speciem habet ; et secundum numerum, per illud a quo individuatur. Differentia autem inter processiones divinas oportet quod sit non solum sicut ea quae differunt numero tantum, sed sicut ea quae differunt specie, cum una sit generatio, alia vero non. Relinquitur erago quod processiones divinae distinguantur per illud a quo speciem habent. Nulla autem processio, nec operatio, nec motus habet speciem a se, sed sortitur speciem a termino, vel a principio. Unde nihil est dictu, quod processiones aliqua ; distinguantur seipsis ; sed oportet quod distinguantur penes terminos, vel principia.

Haec ille.

 

Item, 1 Sentent. dist. 13, q. 1, art. 2, arguit sic pro ista conclusione : Generatio, inquit, et processio nullam habent oppositionem ad invicem. Omnis autem formalis distinctio est secundum aliquam oppositionem.

Et praeterea, processio et generatio significantur per modum operationum. Hoc autem non convenit, ut per operationes vel motus distinguantur operantia vel operata ; sed magis econtrario quia actiones differunt specie secundum formas agentium, ut calefacere et infrigidare, et motus secundum terminos.

Haec ille.

 

Item, 1a 2ae, q. 18, art. 2, dicit : Sicut autem res naturalis habet speciem ex sua forma, ita actio habet speciem ex obiecto, sicut et motus ex termino. Idem dicit ad tertium, ibidem. Item, articulo quinto, et art. 6, 7, 9 et 10, in quo sic ait : Species rerum naturalium constituuntur ex naturalibus formis, et species actuum ex obiectis. Idem ponit de Malo, q. 2, per totum. Item, 1a 2ae, q. 1, art. 3, sic ait : Unumquodque sortitur speciem secundum actum, et non secundum potentiam. Unde ea quae sunt composita ex materia et forma, constituuntur in suis speciebus per proprias formas. Et hoc etiam est considerandum in propriis motibus. Cum enim motus quodammodo distinguantur secundum actionem et passionem, utrumque eorum ab actu speciem sortitur : actio quidem, ab actu qui est principium agendi ; passio vero, ab actu qui est terminus motus ; unde calefactio actio nihil aliud est quam motio quaedam a calore procedens ; calefactio autem passio nihil aliud est quam motus ad calorem ; definitio autem manifestat rationem speciei.

Haec ille.

 

 

Secunda conclusio est quod processiones illae non distinguuntur realiter penes principia.

 

Scilicet : secundum hoc quod una est processio per modum naturae et intellectus, alia vero per modum voluntatis ; natura enim, et intellectus, et voluntas videntur significare quaedam operationum principia.

 

Istam conclusionem probat sanctus Doctor, de Potentia Dei, ubi supra (q. 10, art. 2). Ait enim sic : Istud, inquit, non sufficit ad divinam processionum distinctionem, nisi aliud addatur. Cum enim oporteat in procedente inveniri similitudinem eius quod est processionis principium, sicut in rebus creatis similitudinem formae generantis necesse est esse in generato, oportet quod si processiones in divinis distinguuntur per hoc quod principium unius est natura vel intellectus, alterius vero voluntas, quod in procedente secundum unam processionem inveniatur tantum id quod naturae est vel intellectus, in altero vero id quod est voluntatis tantum ; quod patet esse falsum. Nam per unam processionem, quae est Filii a Patre, communicat Pater Filio quidquid habet : et naturam, et potentiam, et intellectum, et voluntatem, et quidquid absolute dicitur ; ut sicut Verbum dicitur sapientia genita, ita posset dici natura, vel voluntas, vel sapientia genita, id est, per generationem accepta, vel magis huiusmodi per generationem accipiens. Unde patet quod cum omnia attributa essentialia concurrant in unam processionem Filii, quod non potest processionum differentia inveniri secundum diversas rationes attributorum, ita quod per unam processionem attendatur communicatio unius attributi, et per aliam alterius communicatio

Haec ille.

 

Eamdem probat,  1 Sentent. dist. 13, q. 1, art. 2, sic : Voluntas et natura, in divinis, solum ratione distinguuntur. Unde talis distinctio non potest esse ratio realis distinctionis ; quia principium non est debilius principiato. Et praeterea, secundum hoc processio intellectus, secundum quam dicitur Verbum, esset alia a processione naturae, secundum quam dicitur Filius.

 

 

Tertia conclusio est quod huiusmodi processiones distinguuntur secundum ordinationem originis.

 

Istam conclusionem probat sanctus Doctor, de Potentia Dei, ubi supra, sic : Processionis terminus est habere, cum ad hoc procedat persona divina ut habeat quod accipit procedendo. Processiones autem penes terminos distinguuntur. Ergo necesse est ut, sicut habens distinguitur in divinis, ita distinguatur et procedens. Habens autem non distinguitur in divinis ab habente per hoc quod hic habeat haec attributa, ille vero alia, sed per hoc quod eadem unus habet ab alio. Nam omnia quae habet Pater, habet Filius. Sed in hoc distinguitur Filius a Patre, quod habet ea a Patre. Sic igitur unus procedens ab alio procedente distinguitur, non quia unus procedendo haec accipiat, et alius alia ; sed quia unus illorum ab alio accipit. Quidquid igitur invenitur in processione divina quod statim in una processione potest intelligi nulla alia intellecta, unius tantum processionis est. Ibi vero statim alia processio inveniri potest, ubi eadem quae per primam processionem sunt accepta, iterum derivantur in aliam. Et sic solum ordo processionum qui attenditur secundum originem , processiones multiplicat in divinis. Unde convenienter dixerunt qui posuerunt unam processionem esse per modum naturae et intellectus, aliam per modum voluntatis, quantum ad illud quod processio quae est secundum naturam vel intellectum non praeexigit aliam processionem, processio autem quae est per modum voluntatis aliam processionem praeexigit ; nam amor alicuius rei non potest a voluntate procedere, nisi praeintelligatur processisse ab intellectu illius rei, verbum conceptum ; bonum enim intellectum est obiectum voluntatis.

Haec ille.

 

Eamdem conclusionem ponit, 1 Sentent., ubi supra, (dist. 13, q. 1, art. 2). Ait enim, sic : In divinis non potest esse aliqua realis distinctio et pluralitas, nisi secundum relationem originis ; et ideo secundum hoc oportet nos investigare pluralitatem processionum et procedentium. Dico igitur, secundum hoc, quod est in divinis aliqua processio secundum quam una persona procedit ab una. Et haec est processio generationis, secundum quam Filius est a Patre. Et ideo dicitur esse per modum naturae vel intellectus ; procedit enim ut Filius et ut Verbum , quia in utroque modo istarum processionum, scilicet naturae et intellectus, est processio unius ab uno. Item in divinis est aliqua processio, quae est simul a duobus, scilicet ab eo qui procedit et ab eo a quo procedit. Et haec distinguitur a prima secundum originem ; quia illa secunda processio est a procedente secundum processionem praedictam, quae est per modum natura. Et inde est quod illa processio dicitur esse per modum voluntatis ; quia per consensum a duobus volentibus potest unus amor procedere. Et secundum istos diversos modos originis producuntur plures personae relatione originis distinctas, scilicet Filius, qui est a Patre ; et Spiritus Sanctus, qui est ab utroque. Unde conceditur quod nisi Spiritus Sanctus esset a Filio, non esset assignare realem distinctionem inter Filium et Spiritum Sanctum.

Haec ille in forma.

 

Eamdem conclusionem ponit, 1 p., q. 27, art. 4, ad 1, ubi ait : Quidquid est in divinis, est unum cum divina natura. Unde, ex parte huius unitatis, non potest accipi propria ratio huius processionis vel illius, secundum quam una distinguitur ab alia ; sed oportet quod propria ratio huius processionis vel illius accipiatur secundum ordinem unius processionis ad aliam. Huiusmodi autem ordo attenditur secundum rationem voluntatis et intellectus. Unde secundum horum propriam rationem, sortitur in divinis utraque processio nomen quod imponitur  ad propriam rationem rei significandam.

Haec ille.

 

Item, art. 3, ad 3, dicit : Licet in Deo non sit aliud voluntas et intellectus, tamen de ratione intellectus et voluntatis est quod processiones quae sunt secundum actionem utriusque, se habeant secundum quemdam ordinem. Non enim est processio Amoris nisi in ordine ad processionem Verbi ; nihil enim potest voluntate amari, nisi sit in intellectu praeconceptum. Sicut igitur attenditur quidam ordo Verbi ad illud a quo procedit, licet in divinis sit eadem substantia intellectus et conceptio intellectus ; ita, licet in Deo sit idem voluntas et intellectus, tamen, quia de ratione amoris est quod non procedit nisi a conceptione intellectus, ideo habet ordinis distinctionem processio Amoris a processione Verbi in divinis.

Haec ille.

 

 

B.— OBIECTIONES

 

§1. – Contra primam conclusionem

 

I. Argumenta Aureoli.

Sed contra primam conclusionem arguitur secundum Aureolum (1 Sentent., dist. 13, q. 1, art. 2) multipliciter. Et primo in generali, quod actiones et passiones seipsis formaliter distinguantur.

 

Primo sic. Philosophus dicit in Praedicamentis (cap. 4) quod divisorum generum et non subalternatim positorum, diversae sunt species et differentiae. Et 1 Posteriorum (t. c. 10), ait quod praedicamentorum coordinationes sunt impermixtae. Et 7 Metaphysicae (t. c. 43), dicit quod differentiae dividentes genus debent esse essentiales et per se pertinentes ad rationem generis, sicut bipeditas per se pertinet ad pedalitatem, non autem per accidens, sicut alatum per accidens respicit pedes habens. Sed si actio et passio non habeat per se genera et species et differentias, nullum istorum salvatur. Nec enim diversorum generum erunt diversae species et differentiae, nec praedicamentales coordinationes erunt impermixtae, nec differentiae erunt perse pertinentes ad rationem generis, si praedicamenta huiusmodi non habeant seipsis formaliter differentias distinctivas quibus sint alterius rationis, sed omnis alteritas sit ex terminis. Ergo impossibile est illud poni.

 

Secundo sic ad idem. Cui competit quod maius est, potest competere illud quod minus est. Sed alteritas rationis, quam habent conceptus generalissimi, est maxima diversitas ; conceptus enim generalissimi sunt primo intellecta, et primo diversa, et primae imagines rerum omnino alterius naturae, nullam habentes communem naturam, ut dicit Commentator, expresse, 3 Metaphysicae, commento 10 ; et 8, commento 16. Ergo, cum actio et passio seipsis formaliter habeant quod sint quidam conceptus generalissimi alterius rationis, et primo diversi, multo fortius seipsis habebunt formaliter specificas differentias constitutivas, et divisivas, quae minorem alteritatem important.

 

Tertio sic. Philosophus dicit, 10 Metaphysicae, quod differentia materialis non diversificat speciem ; ideo masculinum et femininum non variant speciem hominis. Sed praedicamentum actionis habet in se diversas species ; alias non essent per se praedicamenta, si species non haberent. Ergo specifica distinctio quae reperitur in ipsis, non est materialis ; et per consequens, non est solum per fundamenta, vel per terminos, quamvis non sit nisi in ipsis.

 

Quarto sic. In nulla natura invenitur quod est materiale, distinctum, et proprium illi naturae, quin reperiatur illud quod est formale, ut dicit Commentator, 2 de Anima, commento 60. Sed conceptus generalissimus est quasi materialis et potentialis ; conceptus vero differentiarum, formales sunt, et qui extrahuntur de potentia conceptus generalissimi. Ergo si in praedicamento actionis reperitur per se et proprie conceptus generalissimus, qui est materialis, multo fortius reperientur conceptus differentiarum specificarum, qui sunt actuales et formales.

 

Quinto. Nam inductive patet quod licet actiones aut passiones habeant distinctos terminos vel distincta principia, nihilominus seipsis formaliter distinguuntur ; sicut formae alterius rationis reperiri habent in materiis alterius rationis. Hoc autem apparet ; nam intellectus apprehendens et praecise sumens rationem calefactionis et albefactionis, statim apprehendit quod seipsis formaliter differunt et sunt alterius rationis.

 

 

II. Alia argumenta Aureoli.

Secundo loco arguit proprie contra illam primam conclusionem, quod generatio et spiratio passive sumptae seipsis differunt formaliter.

 

Et primo sic. Quandocumque aliqua seipsis sunt alterius rationis, etiam ubi habent diminutum esse et quasi intellectuale, multo fortius seipsis distinguuntur ubi habent verum esse et reale ; res quidem sic se videntur habere ad distingui sicut se habent ad esse. Sed spiritus et verbum, dictio et spiratio in nobis seipsis formaliter distinguuntur per suas proprias rationes, in quibus tamen non habent nisi esse diminutum et intentionale ac quid fictitium ; mens quidem coram se posita in esse conspicuo et formato, seipsa differt ab eadem mente extra se in esse dato et elargito posita per vim amoris et votum ; et patet quod istae positiones sunt alterius rationis, poni coram se, et poni extra se ; unde quilibet experitur ista esse alterius rationis. Et per consequens spirari, quod nihil est aliud quam in esse lato poni, est alterius rationis a generari, quod nihil aliud est quam poni in esse conspicuo et obiective. A fortiori ergo cum in divinis non sint ista fictitie et intentionaliter, sicut in nobis, immo realiter et vere, non debet mens ambigere quin suis formalibus rationibus distinguantur.

 

Secundo sic. Nulla res distinguitur formaliter per aliquid extrinsecum ab ea, cum omnis res per suam propriam realitatem ab omni alia re distinguatur. Sed productiva principia et termini productionis sunt extrinseca actioni et passioni. Ergo per ista non distinguitur ultimate et simpliciter aliqua actio vel passio, et consequenter nec generatio et spiratio ; immo, si generatio et spiratio realiter distinguuntur, earum ultimata et formalis distinctio erit ex intimis earumdem, et non penes terminos vel principia.

 

Tertio sic. Nullum prius distinguitur per posterius, nec causa distinguitur per effectum. Sed dato quod in divinis essent formales termini, adhuc processiones essent priores illis. Ergo non distinguerentur penes illos, nisi forte innotescenter, et arguitive.

 

 

III.  Argumenta Scoti, Bonaventurae et Warronis.

Contra eamdem conclusionem arguunt Scotus, Bonaventura, et Warro (apud Aureolum, dist. 43, q. 1, art. 1), probando quod generatio et spiratio seipsis formaliter distinguantur.

 

Primo sic. Prima distinctiva sunt simplicissima et se totis formaliter diversa, ut patet 1 Metaphysicae (t. c. 12). Sed generatio et spiratio, passive sumptae, sunt constitutivae personarum Filii et Spiritus Sancti, et per consequens distinctivai. Ergo seipsis et primo formaliter distinguuntur.

Confirmatur. Quia huiusmodi productiones sunt idem realiter quod relationes constitutivae.

 

Secundo. Ens et unum convertuntur, et per consequens unaquaeque res habet quod sit una res distincta seipsa formaliter. Sed huiusmodi productiones sunt vere realiter in Deo. Ergo seipsis formaliter distinguuntur.

 

Tertio. Unumquodque per suam formalem rationem habet quod distinguatur ab omni eo quod non est de sua formali ratione ; forma enim est distinctiva, ideo separat et distinguit. Sed generatio in divinis seipsa formaliter est generatio, et spiratio seipsa formaliter est spiratio. Ergo ex rationibus formalibus earum impossibile est generationem esse spirationem, etiam quocumque alio per impossibile circumscripto.

 

Quarto. Quod est causa distinctionis personarum videtur seipso habere distinctionem. Sed Augustinus, 5 de Trinitate, cap. 14, assignat rationem, quare Spiritus Sanctus et Filius distinguuntur, ex processionibus eorumdem, dicens quod Filius procedit nascendo, Spiritus Sanctus vero a Patre procedit non quomodo natus, sed quomodo datus. Et similiter, 15 de Trinitate (c. 17), dicit quod ex cognitione et dilectione in nobis insinuatur hic quaedam intelligibilis nativitatis et processionis distantia, quia non hoc est cognitione conspicere, quod appetere vel perfrui voluntate. Et ex his, ibidem, infert in nobis esse parentem et prolem et tertiam voluntatem quae similia sunt illi summae Trinitati quae est in Deo. Igitur processiones istae sunt rationes distinctivae personarum, et per consequens distinguuntur seipsis.

 

Quinto arguit Scotus (dist. 13, q. 1). Quia illud dictum Philosophi : motus distinguuntur per terminos, 5 Physicorum (t. c. 30), non est ad propositum. Non enim motus distinguuntur penes terminos, nisi quia formae fluentes sunt eiusdem rationis cum termino ; et idem dicitur de via, quia fluxus est eiusdem rationis cum terminis formalibus.

 

 

 §2. – Argumenta contra secondam conclusionem

 

Argumenta Henrici.

Contra secundam conclusionem arguit Henricus (apud Aureolum, dist. 13, q. 1, art. 1), probando quod generatio et spiratio distinguantur penes formalia principia.

 

Primo sic. Spiratio et generatio distinguuntur in quantum una productio habet modum liberum, reliqua vero modum naturalem : Spiritus Sanctus enim procedit modo libero et secundum rationem libertatis, Filius autem, naturaliter. Sed hanc differentiam non habent, nisi quia spiratio est a voluntate, generatio vero ab intellectu seu memoria. Ergo huiusmodi productiones distinguuntur penes ista.

 

Secundo. Generatio terminatur ad Verbum ; spiratio vero ad Spiritum Sanctum. Sed non plus Filius haberet rationem Verbi quam Spiritus, nisi quatenus procedit mediante intellectu, Spiritus vero non, sed mediante voluntate. Igitur.

 

Tertio. Generatio et spiratio distinguuntur ex hoc quod generatio, ex sua formali ratione, est productio assimilativa ; spiratio vero videtur esse productio inclinativa. Sed huiusmodi assimilatio et inclinatio non potest eis competere nisi quatenus generatio est a memoria, quae est principium assimilativum, spiratio vero a voluntate, quae est principium inclinativum. Ergo generatio et spiratio distinguuntur penes principia quae sunt intellectus et voluntas.

 

Quarto. Generatio terminatur ad cognitionem subsistentem quae Verbum est ; spiratio vera ad Amorem subsistentem qui Spiritus est. Sed constat quod hoc non esset, nisi generatio esset ab intellectu, spiratio vero a voluntate ; emanat namque amor a voluntate, cognitio vero ab intellectu. Ergo istarum productionum distinctio ortum habet ab intellectu et voluntate tamquam a principiis productivis.

 

 

§3. – Argumenta contra tertiam conclusionem

 

I. Argumenta Aureoli.

Contra tertiam conclusionem arguit Aureolus (dist. 13, q. 1, art. 2) sic, probando quod generatio et spiratio non distinguuntur simpliciter et ultimate, ex hoc quod generatio est a principio improducto, spiratio vero a principio improducto simul et a principio producto per actum dicendi.

 

Et primo arguit sic. Aut ex ista diversitate se tenente ex parte principii derelinquitur in productionibus formalis diversitas rationis, aut nulla talis diversitas derelinquitur in productionibus ipsis. Sed non potest dari secundum, quod nulla talis derelinquatur ; quia, secundum hoc, non sunt productiones formaliter alterius rationis in se. Hoc autem est contra veritatem et dicta Sanctorum. Tunc enim Filius non habebit rationem Verbi magis quam Spiritus Sanctus, nec econtra. Restat ergo ut detur primum, scilicet : quod ultra illam diversitatem quae est ex parte principii, relinquatur in ipsis productionibus intrinseca alietas et formalis ; et per consequens suis formalibus rationibus distinguentur.

 

Secundo sic. Quando aliquid participat proprietatem extrinsecam alicuius et non eius rationem intrinsecam et formalem, non dicitur esse illud principaliter et per prius ; unde participans figuram hominis, ut simia vel pictura, non dicitur simpliciter esse homo, sed magis secundum quid et diminute, pro eo quod caret rationalitate quae est formalis ratio hominis. Sed in Verbo et Spiritu Sancto se habent tanquam extrinseca quod Verbum sit ab uno et Spiritus Sanctus a duobus ; tanquam autem intrinseca sunt quod Verbum constituatur in esse relucenti et Spiritus Sanctus in esse procedenti. Esse namque ab uno vel duobus potest reperiri in aliis quam in Verbo vel Spiritu, et in alio quam in natura intellectuali ; esse autem Verbum, et Spiritum competit soli naturae intellectuali. Ergo si Verbum et Spiritus in divinis solum participent esse ab uno et esse a duobus, non participabunt nisi proprietatem extrinsecam verbi et spiritus, non intrinsecam aut formalem ; et per consequens non erit in eis ratio verbi et spiritus principaliter, cuius oppositum dicit Damascenus, lib. 4 (de Fide Orthodoxa) ; et Augustinus, 15 de Trinitate, qui dicunt verbum nostrum esse diminutum, et Verbum Dei principaliter dici.

 

Tertio sic. A quo habent esse generatio et spiratio secundum suas completas rationes, ab eo possunt esse in ordine ad suam completam distinctionem ; constat enim quod distinctio generationis a spiratione prosequitur et consequitur earum rationes formales completas. Sed generatio et spiratio sunt secundum suas completas rationes sufficienter et perfecte a solo Patre. Aeque enim perfecte solus Pater spirat sicut simul Pater et Filius ; et similiter perfecte generat. Ergo generatio et spiratio perfecte distinguuntur in ordine ad solum Patrem ; et per consequens non habet generatio quod a spiratione distinguatur propter hoc quod spiratio est a Filio, cum spiratio etiam distinguatur a generatione secundum quod est a Patre.

 

Quarto sic. Quod generatio distinguatur a spiratione, hoc est, secundum Augustinum, 5 de Trinitate, c. 14, quia est a Patre dissimiliter ; est namque generatio per modum nativitatis, et spiratio per modum donationis. Et similiter Damascenus idem testatur (de Fide Orthodoxa), lib. 1, c. 10, dicens quod Filius ex Patre est generaliter, Spiritus Sanctus autem et ipse est ex Patre, sed non generaliter, sed processionaliter. Anselmus quoque dicit, de Processione Spiritus Sancti, c. 3, quod Spiritus Sanctus, qui exsistit de Patre procedendo, non est ille qui est de Patre nascendo.

 

Ex quibus colligitur quod in hoc generatio et spiratio distinguuntur, in ordine ad Patrem, quia sunt a Patre dissimiliter. Sed non sunt a Patre dissimiliter ex hoc quod unum est a Patre solo, reliquum vero a Patre et Filio ; illam namque habitudinem non habent in ordine ad solum Patrem. Ergo generatio et spiratio non distinguuntur, quia spiratio sit a genito. Nec valet si dicatur quod in ordine ad Patrem distinguuntur ex hoc quod sunt ab eo sub quodam ordine, est enim Verbi generatio primo, et deinde spiratio, saltem secundum nostrum modum intelligendi ; - si quidem hoc non valet : tum quia tu ponis quod generatio et spiratio distinguuntur ex hoc solo quod generatio est a Patre solo, spiratio vero a Patre et Filio ; tum quia ille ordo non est in re, sed tantum secundum modum intelligendi, distinctio vero generationis et spirationis in ordine ad Patrem est secundum rem, non secundum nostrum modum intelligendi ; loquimur enim hic de generatione et spiratione passiva ; tum quia a Sole ordine quodam procedit radius et calor, nec tamen generatio radii dicitur dictio verbi, nec productio caloris, processio spiritus aut spiratio. Restat ergo ut generatio et spiratio, prout sunt in Patre, dissimilitudinem quamdam habeant et difformitatem, qua intrinsece distinguantur.

 

Quinto sic. Si de ratione spirationis est quod sit a generante et a genito per se et essentialiter, aut de ratione eius est quod sit ab utroque copulatim, aut quod sit ab utroque divisim . Sed non quod sit ab utroque copulatim ; quia tunc non perfecte esset a quolibet divisim, si de ratione eius esset quod aspiceret utrumque coniunctim. Est ergo de ratione eius esse a quolibet perfecte et complete divisim ; et secundum hoc in ordine ad quemlibet perfecte distinguetur a generatione. Non solum ergo ab ea perfecte distinguitur in quantum est a Filio ; immo, etiam Filio circumscripto, in quantum est a Patre.

 

Sexto. Illud non causat distinctionem spirationis quod accidit ipsi spirationi vel spiratori et est extra eius rationem. Sed extra rationem Filii, in quantum spirat, est esse genitum, unde generari accidit sibi ; spirator enim, in quantum spirator, non est genitus, alioquin Pater non esset spirator. Et iterum, sicut Filius non eo quo genitus est Creator, sic nec eo quo genitus est spirator. Generare insuper et generari accidunt principio spirativo ; unde nec Pater spirat in quantum generans, nec Filius in quantum genitus. Ergo esse a genito non distinguit spirationem a generatione.

 

Septimo sic. Si ratio Spiritus et voluntariae processionis pro eo salvari dicitur in divinis, quia ista reperiuntur in processione voluntaria reperta in creaturis esse, videlicet a duobus, quia a verbo et a voluntate, oportet consimilem modum procedendi a duobus etiam hic reperiri. Sed hoc non reperitur. Amor enim vel est a voluntate elicitive, et a verbo tantum terminative et tamquam a causa sine qua non, secundum quod aliqui volunt, vel a verbo quantum ad specificationem actus, et a voluntate quantum ad exercitium eiusdem actus, ut dicunt alii. Nullum autem istorum salvatur in divinis. Ergo processio per modum voluntatis non est in divinis propter consimilem modum essendi a duobus.

 

Octavo sic. Si spiratio includit in sua ratione ut sit per se ab aliquo genito, aut illud genitum habet tantum rationem producti in generali, aut rationem talis producti in speciali, videlicet per generationem. Sed non potest poni quod primum sufficiat, quia secundum hoc caloris productio erit spiratio, cum sit a radio producto et generato a Sole. Si vero detur secundum, habetur propositum. Sicut enim in divinis est vera generatio secundum propriam rationem, non quia sit ab uno solo, sic erit ibi spiratio secundum propriam et formalem rationem, non tantummodo quia sit productio a duobus.

 

Nono sic. Dualitas quae ponit distinctionem in aliqua productione debet pertinere per se ad rationem principii illius productionis. Sed non est sic respectu spirationis ; quia Pater et Filius non spirant in quantum duo principia, nec sicut duo spiratores, nec per duas virtutes, sed quasi omnino unum. Ergo huiusmodi dualitas nihil facit ; leque enim spiratio est ab uno principio sicut generatio.

 

Decimo sic. Secundum sanctum Thomam, processio amoris in divinis non debet dici generatio, quia res intellecta in intellectu fit secundum suam similitudinem ; quae similitudo potest dici verbum ; cuius similitudinis productio potest appellari generatio, cum omne generans generet sibi simile. Processio autem quae attenditur secundum rationem voluntatis non consideratur secundum rationem similitudinis, sed magis secundum rationem impellentis et moventis in aliquid ; quia voluntas ex hoc fit in actu quia habet inclinationem in rem volitam. Haec sunt verba eius in quaestione qua quaerit : utrum processio amoris in divinis sit generatio (1 p., q. 27, art. 4). Et est sententia solutionis eius in hoc quod productio verbi est generatio cuiusdam similitudinis ; processio vero est per modum cuiusdam inclinationis et motionis ac impulsionis. Sed isti modi salvari possunt in ordine ad Patrem solum ; nec enim ratio similitudinis consistit in esse ab uno solo, nec ratio inclinationis et motionis in esse a duobus. Non ergo penes illa generatio et spiratio distinguuntur.

 

Undecimo sic. Illud non inducit in productionibus diversitatem rationis, quod potest indifferenter competere productionibus eiusdem et alterius rationis. Sed esse ab uno et esse a duobus potest indifferenter competere productionibus eiusdem rationis et alterius ; unde tractus navis potest esse ab uno solo et a pluribus, et similiter generatio ignis potest esse ab uno solo, sicut ab igne, et a duobus, sicut a ferro et lapide ex quorum collisione generatur flamma in aere. Ergo istud non potest esse ratio quod generatio et spiratio sint productiones alterius et alterius rationis.

 

Haec sunt argumenta eius in forma.

 

 

II. Argumenta Scoti.

Contra eamdem conclusionem tertiam arguit Scotus (1 Sentent., disl. 13, q. 1).

 

Primo sic. Si istae productiones distinguuntur per hoc quod una est ab uno et alia a duobus, de per se, secundum istam viam possent poni infinitae personae in divinis. Posset enim poni quarta persona a tribus, et quinta a quatuor. Nec esset aliqua ralio trinitatis in divinis personis, si tantum esset distinctio per unitatem suppositi agentis vel pluralitatem, et non esset distinctio per rationes producendi.

 

Secundo. Quia si idem sit principium formale producendi aliquid propter esse eius in hoc supposito vel in illo, non erit principium productionis alterius rationis ; quia albedo in lapide vel in equo est principium immutationis visus eiusdem rationis ; ita etiam si albedo eadem esset, in duobus, ut in uno, esset principium immutationis unius rationis. Istae autem productiones ita distinguuntur quod non sunt eiusdem rationis. Igitur oportet istius distinctionis assignare aliam rationem quam unitatem vel dualitatem suppositorum agentium.

 

Tertio. Quia omnis distinctio reducitur ad aliqua primo diversa, quae essent distincta, si per impossibile essent ab omnibus aliis separata. Igitur ista distinctio est per aliqua talia, quae essent distincta, omnibus aliis praetermissis per impossibile, quae etiam seipsis sunt primo diversa. Sed talia non sunt unitas vel pluralitas suppositorum agentium, si non sit alia distinctio in principiis agendi. Igitur, etc. Circumscripto enim omni alio ab unitate vel pluralitate suppositorum, non videtur quod pluralitas, sit prima ratio distinguendi productiones.

 

 

C.— SOLUTIONES

 

§1. – Ad argumenta contra primam conclusionem

 

I. Ad argumenta Aureoli.

Ad primum argumentorum Aureoli primo loco factorum contra primam conclusionem, respondetur negando minorem. Ista enim positio nullum praedictorum destruit. Et cum probatur quia si actiones et passiones non habent per se genera et species et differentias, sed ab aliis, puta principiis aut terminis, tunc non erit verum quod diversorum generum, etc., negatur consequentia. Licet enim calefactio habeat speciem a calore, et differentiam, proportionaliter, sicut res naturalis a sua forma, cum hoc tamen stat quod alterius speciei est calor et alterius calefactio, et alterius differentiae, et alterius generis. Illud enim quod est in genere qualitatis, potest dare speciem illi quod est de genere actionis ; non tamen est eiusdem generis cum illo. Eodem modo negatur illud quod secundo infertur, scilicet quod sequitur ex conclusione quod coordinationes praedicamentorum non essent impermixtae. Hoc enim non sequitur. Quia non ponimus quod eadem sit differentia rerum diversarum coordinationum ; sed quod una dat differentiam alteri, non quod sit differentia alterius ; vel dat ei speciem, non quod sit species eius ; sicut forma lapidis dat ei speciem, non tamen est eius species, sed potius natura resultans ex forma lapidis et ex eius materia, quae dicitur lapideitas ; nec est proprie de genere substantiae nisi reductive. Eodem modo dico quod differentiae actionum pertinent ad genus actionis per se et essentialiter, licet sumantur a rebus, quae sunt alterius generis. Unde iste arguit ac si nos poneremus quod differentia actionum esset de uno praedicamento et actio in alio praedicamento, et ita de specie et genere ; quod non ponimus, ut patet per praedicta. Sciendum tamen quod non oportet differentiam per se contineri sub illo genere sub quo est species quam constituit illa differentia, ut docet Avicenna, 5 Metaphysicae, c. 6, ubi vult quod differentia hominis continetur sub animali, non quod sit de quidditate animalis, nec econtra, sed quia comitatur animal. Dictum est etiam, 8 distinctione, in quaestione : utrum Deus sit in genere, quomodo accidentium differentiae sumuntur a rebus alterius generis, scilicet ex subiecto accidentium vel ex causis aut eflfect ibus eorum.

 

Ad secundum negatur minor. Sicut enim calefactio habet speciem a re alterius generis sumpta in speciali, scilicet a calore, ita ab eadem re sumpta sub ratione communi, scilicet qualitatis, habet genus subalternum, scilicet alterationem vel huiusmodi, et ab eadem sumpta sub ratione generalissima vel analoga, habet genus generalissimum. Sicut enim calefactio est talis speciei specialissimae, quia procedit a tali principio quod est calor, ita est talis generis, scilicet actionis, quia est effluxus a tali actu in aliud ; ita quod ab eadem re sumitur in ea genus et species, prout illud principium calefactionis consideratur in speciali vel generali.

 

Ad tertium conceditur quod infertur, scilicet quod differentia actionum non solum est materialis sed formalis. Negatur tamen ultima consequentia, scilicet quod si differunt formaliter, ergo seipsis formaliter et non per terminos vel principia. Non enim oportet quod omne quod est formaliter aliquale sit se ipso tale, sed sufficit quod per formam suam, vel per illud quod tenet locum formae, ut in proposito. Unde formalis distinctio formaliter est in actionibus ; sed principium illius distinctionis est extra, scilicet principium vel terminus ; et talia possunt dici formae extrinsecae ipsarum actionum vel passionum.

 

Ad quartum conceditur totum, scilicet quod actiones et passiones habent formaliter conceptum generis et speciei et differentiae, qui quidem conceptus sunt eis proprii. Illi tamen sumuntur completive a rebus aliorum generum, sive sint conceptus generum, sive specierum.

 

Ad quintum dico quod intellectus non potest concipere rationem calefactionis, non concipiendo calorem qui est eius terminus ; nec albefactionem, non concipiendo albedinem. Similiter, nec propriam rationem cuiuscumque actionis, nisi concipiat proprium terminum ad quem vel a quo est. Cuius ratio est, quia nihil intelligitur nisi secundum quod est actu, scilicet non intelligendo illud quod est actus rei vel se habet loco actus et formae in re illa. Unde nec compositum intelligitur nisi peractum eius qui est forma ; nec materia, nisi in habitudine ad formam ; nec actio, nisi in habitudine ad formam qua ; est eius principium ; nec passio, nisi in habitudine ad formam quae est terminus ; et sic de caeteris. Argumentum autem supponit oppositum ; et ideo non procedit.

 

 

II. Ad alia argumenta Aureoli.

Ad argumenta in secundo loco facta respondetur.

Et primo :

Ad primum conceditur maior, sed negatur minor. Unde dicitur quod in nobis spiratio amoris et generatio verbi non distinguuntur formaliter seipsis, sicut dictum fuit, sed ex alio. Conceditur tamen quod sunt alterius rationis ; sed ratio earum sumitur ex principiis vel terminis. Dicitur tamen quod aliqua falsa assumuntur in minori de illo esse apparenti et lato, sicut alias dictum fuit.

Ad secundum dicitur quod maior est falsa. Quandocumque enim propria ratio alicuius sumitur ab aliquo extrinseco, non est inconveniens quod illud distinguatur ab alio per aliquid sibi extrinsecum ; sicut patet de relationibus et actionibus : nam illud quod se habet quasi actuale in actione est ibi extrinsecum, res autem distinguitur per suum actum.

Ad tertium negatur maior ; nam motus habent distinctionem a terminis suis. Tamen motus praecedit tempore vel natura suum terminum. Unde quando prius se habet quasi via ad illud quod se habet quasi posterius, vel quando posterius dat speciem et rationem priori, tunc prius distingui potest per posterius, sicut in proposito.

 

 

III. Ad argumenta Scoti.

Ad primum Scoti contra primam conclusionem, negatur minor. Non enim origines personarum eas constituunt, nec distinguunt, proprie loquendo, ut alias videbitur ; sed relationes.

Nec valet confirmatio. Non enim sequitur, si relatio distinguit, aut constituit, quod origo distinguat proprie, vel constituat, licet sint idem secundum rem.

 

Ad secundum dico quod licet quaelibet res habeat ex sua formali ratione qua est ens et illud quod est, quod sit una et indivisa in se, non autem quod sit divisa ab aliis ; quia, licet de ratione unius sit indivisio in se, non autem divisio ab aliquo. Verumtamen dico quod sicut ratio productionis in quantum productio sumitur a principio vel termino, ita et eius distinctio et unitas.

 

Ad tertium dicitur quod generatio non habet suam formalem rationem ab aliquo sibi intrinseco, nec spiratio similiter ; ideo nec eius distinctivum est sibi, in quantum huiusmodi, intrinsecum, sed est terminus eius vel principium.

 

Ad quartum dicitur quod productiones non sunt intrinseca distinctiva producentis et producti, ut alias videbitur, quia productio passiva est via ad constitutivum et distinctivum personae a persona, productio vero activa se habet per modum egredientis a distinctivo. Ad auctoritates Augustini dicitur quod Augustinus non intendit aliud nisi quod illi diversi modi procedendi Filii et Spiritus Sancti arguunt eorum distinctionem ; non autem quod Filius et Spiritus Sanctus proprie et intrinsece per huiusmodi processiones distinguantur, nisi tamquam pervias ad propria distinctiva, secundum modum loquendi sancti Thomae.

 

Ad quintum dico quod licet motus quoad suum materiale sit eiusdem rationis cum termino, ut in secundo dicetur, tamen quoad suum formale, scilicet habitudinem potentialis ad terminum actualiorem, recipit speciem a termino ; quia habitudines ad diversos terminos specificam distinctionem recipiunt ab eisdem. Et idem intelligo de actione et passione. Nam quantum ad materiale suum, in creaturis sunt unius rationis cum termino, sed quoad formale recipiunt speciem a principio vel termino ; illud autem formale est habitudo quaedam, ut in secundo clarius ostendetur (dist. 1, q. 2).

 

 

§2. – Ad argumenta contra secundam conclusionem

 

Ad argumenta Henrici.

Ad primum Henrici contra secundam conclusionem dicitur quod aeque naturaliter producitur Spiritus Sanctus sicut Filius, ut alias diffuse dictum fuit (dist. 6). Verumtamen concesso quod Spiritus Sanctus producatur modo libertatis et Filius modo naturae, et quod illae processiones habent praedictos modos ab intellectu et voluntate, nunquam tamen haberetur quod nativitas et processio realiter distinguerentur, sed solum ratione ; propter illam distinctionem principiorum, quae, cum non sit realis, non potest esse, in quantum huiusmodi, ratio distinctionis realis in effectu vel actibus elicitis, ut dicit sanctus Thomas, in probatione secundae conclusionis. Et ideo in vanum reperitur distinctio formalis ; quia, cum illa sit minor reali, numquam sufficiet ad realem distinctionem inter processiones.

 

Ad secundum dico quod argumentum solum concludit quod generatio habet quod terminetur ad Verbum et non ad Spiritum, et quod sit alterius rationis a spiratione quia est ab intellectu et spiratio a voluntate ; sed restat aliud invenire : quod inferat realem distinctionem earum.

 

Ad tertium et quartum patet per idem. Solum enim concludit quod intellectus et voluntas sunt distinctiva dictarum processionum secundum rationem, sed non quod ideo ista distinguatur realiter ab illa, quia haec est elicita ab intellectu, alia a voluntate, sane intelligendo illam elicitionem, ut alias visum est (dist. 7). Unde non est aliud distinctivum huius ab illa secundum rem, nisi quia una quodammodo originatur ab alia et procedit realiter ab alia, scilicet procedendo a nativitate.

 

 

§3. – Ad argumenta contra tertiam conclusionem

 

I. Ad argumenta Aureoli.

Ad primum Aureoli contra tertiam conclusionem negatur disiunctiva assumpta, quoad quamlibet partem. Non enim ex diversitate principiorum generationis et spirationis relinquitur ulla formalis diversitas in generatione et spiratione ; nec etiam sic in eis relinquitur formalis diversitas quod intrinsece, hoc est, seipsis et non per alia distinguantur. Unde, breviter, generatio et spiratio formaliter proxime distinguuntur suis formalibus distinctionibus quae sunt in eis, sed formaliter primo distinguuntur ex suis principiis quae se habent quasi formae productionum.

 

Ad secundum negatur minor ; unde propria ratio spirationis est quod sit a dicente et a Verbo producto. Conceditur tamen quod propria ratio spirationis non consistit in esse a duobus, nec propria ratio generationis in hoc quod est esse ab uno. Non enim quaecumque duo producentia, et quodcumque unum producens diversiticant rationem generationis et spirationis ; et hoc solum probat argumentum. Sed duo producentes quorum unus est ab alio genitus, et unus producens diversificant praedictas productiones. Unde arguens videtur innuere quod nos intelligamus quod propria ratio harum productionum solum consistit in esse ab uno et in esse a duobus ; quod non dicimus ; sed solum volumus quod per hoc distinguuntur. Unde fundatur in falsa imaginatione, scilicet quod distinguantur formaliter ex propriis rationibus ; quod negatum fuit.

 

Ad tertium negatur maior. Falsum enim ibi sumitur, scilicet quod generatio et spiratio ex suis propriis rationibus distinguantur, ut saepe dictum est. Et ideo, licet Pater perfecte spiret et generet, non tamen in ordine ad solum Patrem distinguuntur generatio et spiratio.

 

Ad quartum negatur minor. Unde sanctus Doctor, 1 p., q. art. 2, ad 7, sic ait : Spiritus Sanctus distinguitur personaliter a Filio, quia origo unius distinguitur ab origine alterius. Sed ipsa differentia originis est per hoc quod Filius est solum a Patre, Spiritus vero Sanctus a Patre et Filio ; non enim aliter processiones distinguerentur, ut supra dictum est.

Haec ille.

Ex quo patet quod si essent a solo Patre illae origines, non possent distingui, nec possent esse dissimiliter ab eo ; nunc autem sunt dissimiliter a Patre, quia una ab eo solum, alia vero a Patre et Filio. Et cum dicitur quod illam habitudinem non habent in ordine ad solum Patrem, negatur ; immo non in ordine ad alium, quia a nullo alio sunt ambae illae processiones similiter nec dissimiliter. Unde, breviter loquendo, responsio quae datur ibidem est bona, intelligendo, per ordinem, non ordinem solius rationis, sed ordinem originis, ut ponit sanctus Doctor, de Potentia Dei q. 10, art. 5 : Relinquitur, inquit, quod pluralitas in divinis personis esse non potest nisi secundum ordinem originis solum, ut scilicet Filius sit a Patre, et Spiritus Sanctus a Filio. Si enim Spiritus Sanctus non esset a Filio, ex aequo respicerent Patrem. Unde, vel non essent duae personae, vel esset inter eos ordo perfectionis secundum Arianos, vel esset inter eos materialis divisio, quod est impossibile.

Haec ille.

Ex quibus patet quod generatio et spiratio passive sumptae sunt dissimiliter a Patre ; quia sub quodam ordine originis qui dictus est. Nec valet prima huius responsionis impugnatio. Bene enim stat simul, quod istae processiones distinguantur secundum ordinem originis, et quod ex hoc solo distinguantur quod una est ab uno et alia a duobus, quorum scilicet unus est ab alio. Nec valet secunda. Non enim loquimur de ordine rationis, sed originis. Nec valet tertia. Non enim dicimus quod ratio spirationis solum et completive consistat in esse a duobus ; nec quod ratio generationis consistat solum in esse ab uno ; sed dicimus quod illic processiones ex hoc differunt ; non enim distinguuntur ex propriis rationibus, ut dictum est.

 

Ad quintum dicitur sicut ad tertium. Licet enim spiratio sit complete et perfecte a Patre, et complete et perfecte a Filio, non tamen in ordine ad aliquid illorum circumscripto per intellectum alio distinguitur a generatione. Iste enim semper supponit quod ex sua ratione distinguatur a generatione, quod est falsum.

 

Ad sextum negatur modus arguendi. Minor enim male subsumitur. Deberet enim argui : illud non causat etc. ; sed esse a genito accidit spirationi ; ergo etc. Et tunc consequentia esset bona ; sed negaretur minor. Dico enim quod licet spiratori in quantum huiusmodi accidat esse genitum, et consimiliter accidat ei esse generantem, non tamen spiratori in quantum huiusmodi accidit quod sit genitum vel generans , immo omnis spirator necessario generat vel generatur, nec est spiratio nisi sit a generante et genito, scilicet a dicente et verbo eius.

 

Ad septimum dico, ad maiorem, quod modus processionis Spiritus Sancti est idem in Deo et in nobis, quantum ad ea quae sunt de ratione spiritus. Non tamen est ibi identitas vel unitas univocationis, sed analogiae cuiusdam, et imperfectae repraesentationis processionis divinae per creatam processionem. Unde, de ratione spiritus est quod procedat a verbo ; et hoc est in Deo et in nobis. Sed per quem modum procedat a verbo non variat propositum nec rationem spiritus, nisi secundum perfectum et imperfectum. Quod enim spiritus amoris procedat in nobis a verbo intellectus quantum ad specificationem actus, et a voluntate quantum ad exercitium, contingit ex imperfecta activitate nostri verbi et nostrae voluntatis, quae realiter distinguuntur, et quodlibet ex alio perficitur. In Deo autem Spiritus perfecte procedit a Verbo, et perfecte a dicente ; et ideo ibi est perfectum Verbum et perfectus Spiritus. Non sic in nobis.

 

Ad octavum conceditur secunda pars divisionis et illud quod ulterius infertur, scilicet non ex hoc solo est in divinis spiratio, quia est ibi processio a duobus ; quia nec nos oppositum dicimus, sed solum quod ex hoc spiratio differt a generatione, et non quod in hoc consistat ratio spirationis, ut saepe dictum est.

 

Ad nonum negatur minor. Pater enim et Filius spirant in quantum duo, non tamen in quantum duo principia, sed in quantum duo supposita spirantia modo alias dicto.

 

Ad decimum dicitur quod fundatur in falsa imaginatione, scilicet quod generatio et spiratio ex suis rationibus formalibus et intrinsece distinguantur. Dico enim quod dato quod illic rationes dictarum processionum in ordine ad solum Patrem, circumscripto Filio, salvarentur, nunquam realiter distinguerentur dictae processiones ex illis rationibus, sed solum ratione. Sed realis distinctio venit ex ordine originis quo unus est a Patre, et alius ab eo qui est a Patre ; et qui est a Patre est Filius, et qui est ab illo qui est a Patre est Spiritus Sanctus, licet etiam sit a Patre ; ita quod sicut unus procedit a Patre mediante alio, licet etiam sit a Patre, ita unus procedit a Patre mediante alio, licet etiam procedat ab eo immediate.

 

Ad undecimum negatur minor, loquendo per se. Nunquam enim alicui productioni per se competit quod sit a duobus, nisi productioni voluntatis ; productio autem naturalis per se est ab uno principio ; et quod sit a duobus, hoc accidit ei ex imperfectione agentium quae multa vicem supplent unius perfecti agentis, vel saltem sunt subordinata in causando, et alterius ordinis, vel unum agit et aliud patitur, et huiusmodi. Verumtamen maior potest merito negari. Nam productio quae solum est ab uno producente, realiter differt ab ea quae est a duobus, saltem numero ; et etiam si una de per se est ab uno, et alia de per se a duobus, oportet quod differant ratione.

 

Et sic patet quomodo argumenta eius non procedunt.

 

 

II. Ad argumenta Scoti.

Ad primum Scoti contra tertiam conclusionem, negatur consequentia. Quia, in divinis, licet sint duae productiones, quarum una est ab uno et alia de sui ratione habeat quod sit a duobus, nulla tamen est ibi de cuius ratione habeat quod sit a tribus vel quatuor. Nec esse potest ; quia in divinis non est productio ad intra, nisi quae invenitur in natura intellectuali ; illa autem non est nisi duplex, scilicet : una secundum intellectum, alia secundum voluntatem. Concedo tamen quod distinctio rationis illarum processionum vel productionum, non solum attenditur penes unitatem vel pluralitatem producentium. Sed dico quod distinctio realis processionum originatur ex hoc quod una est ab unico producente, alia vero a duobus. Sed rationes talium processionum suam rationem sumunt ex distinctione principiorum elicitivorum ; sed talis non sufficeret, nisi ad distinctionem rationis.

 

Ad secundum dicitur quod principia elicitiva istarum emanationum sunt alterius rationis ; sed hoc non sufficeret, ut dictum est, ad realem distinctionem processionum, nisi quia distinctio talium elicitivorum causat distinctionem rationis in emanationibus, ad quam sequitur unam esse a procedente secundum primam, ac per hoc a prima realiter distingui. Aliud ergo est quod distinguit eas secundum rationem, et aliud quod distinguit eas in re.

 

Ad tertium dico quod realis distinctio istarum processionum reducitur ad distinctionem realem suppositorum producentium ; sed, secundum diversas rationes, reducitur ad distinctionem attributorum ; et nego quin unum et multa sint primo diversa. Ita bene, sicut diversa attributa, immo plus, similiter distinctio Patris et Filii reducitur ad distinctionem relationum constitutivarum.

 

Et hoc de primo articulo, etc.

 

 

ARTICULUS II

 

PENES QUID ET QUOMODO DISTINGUUNTUR GENERATIO ET SPIRATIO ACTIVE SUMPTA

 

 

A. — CONCLUSIONES

 

Quantum ad secundum articulum sit ista

 

Prima conclusio : quod generare et spirare non sunt dum res realiter distinctae in Patre.

 

Probatur ista conclusio, secundum sanctum Doctorem, 1 p., q. 32, art. 3 : tum quia, si differrent realiter, sequitur quod persona Patris esset composita ex pluribus rebus ; tum quia, cum sola oppositio relativa faciat distinctionem realem in divinis, plures proprietates unius personae, cum non opponerentur ad invicem relative, non differrent realiter. Istae sunt rationes eius. Et si dicatur quod per secundam rationem probabitur quod generari et spirari non differunt realiter, quia non opponuntur relative, plus quam generare et spirare ; dicitur quod instantia non valet. Nam inter processiones est ordo originis, non autem inter productiones active sumptas : quia nec generatio per se praecedit secundum ordinem originis spirationem activam, quia tunc Pater seipsum generaret ; nec econtra spiratio activa potest praecedere per se generationem activam, quia tunc prius esset actus voluntatis quam intellectus, quod est inintelligibile. Secus est de processionibus ; nam nativitas seu generatio passive sumpta praecedit secundum ordinem originis spirationem passive dictam.

 

 

Secunda conclusio est quod spirare et generare differunt ratione.

 

Probatur ista conclusio : tum quia generatio et spiratio sunt diversae relationes ; tum quia una est communis, alia propria ; tum quia alia est ratio unius, et alia est ratio alterius.

 

Istam conclusionem ponit sanctus Doctor, 1 p., ubi supra (q. 32, art. 3) ; et 1 Sentent., dist. 27, q. 1, art. 1, ubi sic ait : In illo, inquit proprie aliqua multiplicantur et non sunt unum, cuius differentiis propriis distinguuntur, ut dicit Philosophus, 5 Metaphysicae (t. c. 20), et 4 Physicorum (t. c. 134). Verbi gratia : isocheles, id est, triangulus duorum aequalium laterum, et isopleuros, id est, triangulus aequilaterus, distinguuntur differentiis trianguli, et ideo non dicimus quod sint unus triangulus sed plures ; non autem distinguuntur propriis differentiis figuro, immo sub una figurae differentia incidunt, quae est habere tria latera, et ideo dicuntur una figura quae est triangulus. Et ideo non potest dici quod sint plures res nisi de illis quae per differentiam rei distinguuntur. Differentia autem rei in divinis non est nisi per oppositionem relationis ; et ideo non potest dici quod sint plures res nisi secundum quod exigit illa oppositio. Unde paternitas et filiatio sunt duae res ; et similiter Pater et Filius. Sed paternitas et communis spiratio non sunt duae res, quia non opponuntur relative, sed tantum duae relationes, quia distinguuntur differentiis relationis in quantum est relatio ; cum enim relatio dicatur secundum respectum ad alterum, differentia relationis erit secundum quod est ad diversa ; et ideo, quia paternitate Pater refertur ad Filium, et communi spiratione ad Spiritum Sanctum, communis spiratio et paternitas sunt duae relationes ; et similiter sunt duae notiones, in quantum alia et alia ratio est innotescendi Patrem in una et in alia.

Haec ille.

 

 

Tertia conclusio est quod licet generatio et spiratio active sumpUe non distinguantur realiter, non tamen una prodicatur de alia.

 

Istam conclusionem ponit sanctus Doctor, 1 Sentent., dist. 27, ubi supra (q. 1, art. 1), ubi sic ait, ad tertium argumentum : Sicut, inquit, attributa essentialia non sunt plures res, ita nec proprietates uni personae convenientes, sed sunt una res quae est illa persona. Sed tamen quia relatio manet in divinis etiam secundum communem rationem generis, manet etiam distinctio relationis in quantum est relatio ; et ideo potest dici quod sunt plures relationes, et una relatio de alia praedicatur. Non sic autem est in essentialibus, quae non manent ibi secundum rationem communem generis. Unde non distinguuntur secundum rationem alicuius communis, cuius ratio in Deo sit, si tamen accipiatur commune reale significatum nomine primae impositionis. Si autem accipitur commune rationis significatum nomine secundae impositionis, sic commune est omnibus quod sint attributa. Et ideo, quia dividunt unum commune rationis, secundum hoc non prodicantur secundum se invicem ; non enim dicimus quod hoc attributum sit illud attributum, sed quod est aliud attributum. Sed quia non dividunt unum commune reale, ideo, ratione divinae simplicitatis, secundum quodcumque nomen primae impositionis de se invicem prodicantur, ut dicatur : haec res est illa ; vel etiam propriis nominibus, ut : sapientia est bonitas.

Haec ille.

Ex quo patet quod intendit talem rationem : Quarumque sub propriis nominibus dividunt aliquod commune reale, in illo possunt dici plura, nec unum sub proprio nomine de alio prodicatur. Sed generatio, et spiratio, vel huiusmodi sub propriis nominibus dividunt in divinis hoc commune reale quod est relatio. Ergo illa sunt plures relationes, nec una prodicatur de alia sub proprio nomine.

 

Eamdem conclusionem ponit, 1 p., q. 32, art. 3, ad 3, ubi ait : Plures proprietates unius personae, cum non opponantur ad invicem relative, non differunt realiter ; nec tamen de invicem prodicantur, quia significantur ut diversae rationes personarum ; sicut etiam non dicimus quod attributum potentiae est attributum scientiae, licet dicamus quod potentia est sapientia.

Haec ille.

Et accipit rationem non pro conceptu facto per intellectum, sed pro quidditate fundante illum conceptum, id est, pro ipsa re secundum quod habet in se unde potest fundare rationem factam ab intellectu. Et intendit talem rationem : Una quidditas, sic abstracte significata, non prodicatur de alia, nisi illa alia de per se intellectu eius foret, vel per se consequatur illam. Sed generatio et spiratio significantur per modum quidditatis abstractae. Ergo, cum una earum non sit de per se intellectu alterius, nec per se consequatur ad aliam, una non prodicatur de alia.

Qui autem termini prodicentur de illis proprietatibus sic abstractis, non est ad propositum discutere.

 

 

B. — OBIECTIONES

 

§1. – Contra primam conclusionem

 

Argumenta Durandi et aliorum.

Sed contra primam conclusionem aiguunt Durandus (dist. 13, q. 2) et multi alii (iuxta expositionem Aureoli, dist. 13, q. 1 , art. 3) probantes quod spiratio activa in Patre distinguatur realiter ab activa generatione, et in Filio a generatione passiva.

 

Primo sic. Relationes penes terminos distinguuntur. Unde illa quibus aliquid realiter comparatur ad diversa videntur realiter differre. Sed Pater, per generare comparatur ad Filium, et per spirare ad Spiritum Sanctum, qui sunt realiter distincti. Ergo spirare et generare realiter distinguuntur.

 

Secundo sic. Impossibile est duas passiones distinctas realiter profluere ab eadem actione et una secundum rem ; actiones enim videntur multiplicari secundum numerum passionum. Sed spirari et generari sunt passivae productiones realiter distinctae, cum constituant Spiritum Sanctum et Filium. Ergo generare et spirare realiter distinguentur.

 

Tertio. Sicut se habet generare ad generari, sic spirare ad spirari ; ergo, permutatim, sicut se habet spirare ad generare, sic spirari ad generari, et econtra. Sed constat quod spirari et generari realiter distinguuntur. Ergo generare et spirare realiter distinguentur.

 

Quarto. Quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem. Sed generare et generari nullo modo sunt inter se realiter idem. Ergo nec generare erit idem in Patre cum spirare, nec in Filio generari erit idem cum spirare.

 

Quinto. Multiplicato uno correlativorum, multiplicatur et reliquum ; et maxime si fiat multiplicatio secundum speciem, non solum secundum numerum. Sed generari et spirari distinguuntur realiter ; et non solum secundum numerum ; immo quasi secundum speciem, cum alterius sint rationis. Ergo generare et spirare, quae sunt eorum correlativa, realiter distinguentur.

 

Sexto. Si generatio et spiratio non distinguerentur realiter, non essent quatuor reales relationes in divinis ; communis enim spiratio non poneret in numerum cum paternitate et filiatione. Sed hoc est contra dicta Sanctorum. Igitur.

 

Septimo. Relatio producentis et producti impossibile est quod sint idem ; et similiter productio activa et passiva non possunt esse eadem. Sed generari est passiva productio, spirare vero activa. Ergo non sunt idem realiter.

 

Octavo. Illae actiones quae habent distinctos modos realiter et extra intellectum, realiter distinguuntur. Sed ita est de generare et spirare. Pater namque generat naturaliter et spirat libere, et secundum omnes alio modo spirat quam generet. Ergo spiratio et generatio realiter distinguuntur.

 

 

 §2. – Contra secundam conclusionem

 

Argumenta Aureoli.

Contra secundam conclusionem arguit Aureolus, ubi supra (dist. 13, q. 1, art. 4) volendo probare quod generare et spirare nullo modo distinguantur, nec re, nec ratione. Arguit autem :

 

Primo sic. Impossibile, inquit, est quod contradictoria de praedicato reali verificentur de his quae dicunt eamdem rem sub alio et alio conceptu ; praedicatum enim reale respicit rem, non quatenus concepta est, sed quatenus res est ; propter quod si affirmetur et negetur sub diversis conceptibus de eadem re, simpliciter affirmatur et negatur de eodem ; accidit enim sibi conceptuum pluralitas. Sed de generare et spirare possunt enuntiari contradictoria de praedicato reali. Nam generare non communicatur Filio ; spirare vero, secundum rem sibi communicatur. Et iterum Pater generat Filium, et non spirat ipsum. Et sic de multis aliis, ut : quod generare realiter opponitur generari cui secundum rem spirare non opponitur ; et quod generare non est vere realiter nisi in uno supposito, spirare vero secundum rem est in duobus. Ergo impossibile est quod sint de his quae distinguuntur per repetitionem sub alio et alio conceptu, quorum distinctionem perficit operatio intellectus.

 

Secundo arguit sic. Quaecumque concurrunt intrinsece ad unam et simplicissimam personalitatem, necesse est quod fundent penitus eamdem indistinctionem ; alioquin si habent distinctiones et proprias unitates, personalitas illa in qua erunt plura distincta et plures unitates nullo modo simplicissima est. Sed personalitas Patris simplicissima est re et ratione. Intra istam autem personalitatem clauditur essentia, et spiratio, ac generatio activa, alioquin personalitas Patris subiiceretur spirationi et spiratio esset accidens eius. Ergo tam essentia, quam generatio, quam spiratio, sunt penitus indistincta in Patre carente prorsus omni distinctione reali vel rationis.

Haec ille.

 

 

C. — SOLUTIONES.

 

§1. – Ad argumenta contra primam conclusionem

 

Ad argumenta Durandi et aliorum.

Ad primum contra primam conclusionem, dicitur quod solum concludit quod generatio activa et spiratio activa sunt duae relationes, non autem quod sint duae res, ut patet in secunda conclusione huius articuli. Dicitur ergo, ad maiorem, quod relationes penes terminos distinguuntur in esse relationis, non autem in esse rei, nec in divinis, nisi sint oppositae relative, vel una originetur ab alia.

 

Ad secundum dicitur quod cum in divinis actio sit relatio significata per modum actionis, sicut dicimus quod generare et spirare sunt duae relationes sed unica res, ita potest dici quod sint duae actiones notionales, et non sunt nisi unica res ; nec oportet esse tantam differentiam inter actiones sicut inter passiones, si tamen passio in divinis locum habet, quia ibi una passio procedit ab alia, non tamen una actio ab alia.

 

Ad tertium negatur maior, in divinis. Nam generare et generari, non solum identificantur in divina essentia, immo in illa re relativa quae dicitur communis spiratio. Non sic spirari et generari. Verumtamen argumentum a transmutata proportione non semper tenet, nisi in quantitatibus. Praesertim non tenet in proposito. Unde arguam sic : sicut se habet generans ad genitum, sic spirans ad spiratum ; ergo, a transmutata proportione, sicut se habet spiratus ad genitum, ita spirans ad generantem ; sed spiratus et genitus realiter distinguuntur ; ergo et generans et spirans ; quod est falsum, cum idem Pater sit generans et spirans.

 

Ad quartum dicitur quod si argumentum valeat, probaret quod sicut in divinis non est eadem persona generans et genita, ita nec generans et spirans, quod est erroneum ; similiter, nec genita et spirans ; et sic in divinis essent quatuor personae. Dico tamen quod regula non tenet nisi in illis quae sunt idem in tertio realiter adaequate, ut alias dictum est (dist.2, q.3).

 

Ad quintum dicitur sicut ad primum. Unde, sicut generari et spirari sunt duae relationes quasi specifice distinctae, ita generare et spirare. Non tamen oportet duas ultimas realiter distingui sicut duas primas, propter causam praedictam in secunda conclusione.

 

Ad sextum negatur consequentia. Dico enim quod in divinis sunt quatuor relationes reales, non tamen quatuor res ; quia, licet spiratio activa non ponat in numerum rerum cum generare et generari, ponit tamen in numerum relationum.

 

Ad septimum dico quod relatio producentis et producti sunt diversae relationes, et sunt distinctae res relative oppositae ; cum quo stat quod sint una res absoluta, scilicet divina essentia, et sint idem in una re relativa quae nulli earum opponitur, puta in communi spiratione.

 

Ad octavum dico quod aeque naturaliter Pater spirat sicut generat, ut alias prolixius dicebatur (dist. 6) ; nec istae duae productiones habent diversos modos extra intellectum.

 

 

§2. – Ad argumenta contra secundam conclusionem

 

Ad argumenta Aureoli.

Ad primum contra secundam conclusionem, respondetur negando maiorem. Praedicatum enim reale, licet dicatur de re, tamen intellectus noster qui affirmat praedicatum illud de re, nunquam attribuit praedicatum rei nisi sub aliqua ratione rei ; ita quod concipiendo rem sub tali ratione, affirmat aliquid reale de illa re, et concipiendo eamdem rem sub alia ratione, negat illud praedicatum reale quod prius affirmabat. Sicut de statua affirmat quod est res naturalis, ut concipit statuam sub hoc conceptu, ferrum ; et de eadem statua negat idem praedicatum, ut concipit eam sub hoc conceptu, artificiatum. Ita de eadem re relativa in divinis, concepta ut subsistens est, affirmat quod generet ; sed de eadem concepta per modum operationis vel productionis, negat quod generet, licet generare sit praedicatum reale. Et consimiliter, in proposito, de eadem re concepta ut est illud quo Pater opponitur Filio, negat quod illa communicetur Filio a Patre ; sed de eadem concepta ut est illud quo opponitur Pater Spiritui Sancto, affirmat quod illa res communicatur Filio a Patre. Et sic de caeteris contradictionibus quas ille enumerat arguendo. Et causa huius est, quia intellectus noster non unica conceptione concipit quidquid convenit rei ; et ideo oportet quod diversas conceptiones formet, et componat et dividat enuntiabilia. Si enim unica conceptione divinam rem vel aliam quamcumque perfecte conciperet, non affirmaret, nec negaret, nec eidem rei contradictoria attribueret, 1 p., q. 14, art. 14 ; et q. 85, art. 5. Et quando probatur oppositum, quia praedicatum reale respicit rem non quatenus concepta est, etc. ; dico quod, licet praedicatum reale non conveniat rei ex hoc quod concepta est, tamen intellectus noster qui praedicat unam rem de alia, non nisi mediantibus conceptibus vel vocibus aut scriptis praedicat ; et ideo rei taliter conceptae aliqua attribuit, quae ab ea aliter concepta removet et negat. In re vero extra animam nulla est praedicatio formaliter et in actu, sed praedicationi quam facit intellectus correspondet aliquid in re, scilicet compositio materiae et formae, vel accidentis ad subiectum, licet composita in intellectu aliter se habeant quam composita in re. Et hoc bene declarat sanctus Doctor, 1 p., q. 85, art. 5, ad 3.

 

Ad secundum negatur maior. Quia sufficit quod non sint distincta realiter ; quia res nullam faciunt compositionem secundum suam rationem, sed secundum esse suum. Negatur etiam minor. Non enim spiratio concurrit ad constitutionem divinae personae, ut alias dictum est ; nec tamen est accidens, sed relatio subsistens, et divina persona.

 

 

Ad argumenta facta in pede quaestionis, modo respondeo.

Et primo, ad primum, negatur antecedens. Et ad probationem, dico quod, secundum sanctum Thomam, de Potentia Dei, q. 10, art. 2, ad 12 : Licet in divinis non proprie dicatur genus et species, vel universale vel particulare, tamen in divinis, ut secundum quamdam similitudinem creaturarum loquimur, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus distinguuntur sicut plura individua eiusdem speciei, ut etiam Damascenus dicit (de Fide Orthodoxa, lib. 3, c. 4). Sed attendendum est quod in aliquo individuo in genere substantiae possumus speciem dupliciter considerare : uno modo, ipsius hypostasis speciem ; alio modo, speciem proprietatis individualis. Dato enim quod Socrates sit albus et Plato sit niger, et posito quod albedo et nigredo sint proprietates individuantes Socratem et Platonem, verum erit dicere quod Socrates et Plato sunt unum specie, sub qua specie hypostases continentur ; conveniunt enim in humanitate, sed distinguuntur secundum rationem proprietatis ; albedo enim et nigredo specie differunt. Et similiter est in Patre et Filio. Considerantur enim ut unum specie, cuius istae hypostases sunt supposita, in quantum conveniunt in una natura divinitatis ; sed secundum speciem proprietatis personalis inveniuntur differre : paternitas enim et filiatio sunt relationes secundum speciem diversae. Sciendum est etiam quod generatio in rebus creatis per se ordinatur ad speciem : natura enim intendit generare hominem ; unde et natura speciei per generationem multiplicatur in rebus creatis. Processio autem in divinis est ad multiplicationem hypostasum, in quibus natura divina una numero invenitur. Unde processiones in divinis sunt differentes quidem secundum speciem propter differentiam proprietatum personalium, licet in procedentibus sit una natura communis.

Haec ille.

Unde sanctus Doctor, de Potentia Dei, q. 9, art. 5, ad 18, dicit : Licet Pater et Filius non distinguantur ab invicem nisi paternitate et filiatione, non tamen oportet quod Pater et Filius quasi specifice differant in divinis, quia paternitas et filiatio sunt relationes secundum speciem diversae. Non enim istae relationes se habent ad divinas personas, ut speciem dantes, sed magis ut supposita distinguentes et constituentes. Illud autem quod se habet ad divinas personas ut speciem dans, est natura divina in qua Filius est similis Patri ; nam generans generat sibi simile, secundum speciem, non secundum individuales proprietates. Sicut Socrates et Plato, licet non distinguerentur ad invicem individualiter, nisi albedine et nigredine quae sunt diversae qualitates secundum speciem, non tamen specie differrent ; quia illud quod est species albo et nigro, non est species Socrati et Platoni. Ita nec sequitur quod Pater et Filius specie differant propter differentiam paternitatis et filiationis secundum speciem ; licet in divinis non proprie possit dici aliquid differre secundum speciem, cum ibi non sit genus nec species.

Et sic patet ad primum.

 

Ad secundum respondet sanctus Doctor, 1 Sentent., dist. 13, q. 1, art. 2, ad 3, quod processiones distinguuntur in divinis penes principia et penes terminos. Ut enim superius dictum est, quamvis natura divina sit principium generationis in Patre, non tamen absolute sub ratione naturae, sed sub ratione paternitatis. Et similiter, a natura divina, in quantum est natura, quae accipitur in Filio per generationem, non habet Filius quod sit Filius sed Deus ; sed ex eo quod natura in Filio secundum rem est ipsa filiatio. Et ita patet quod ipsae relationes se habent aliquo modo ut principium et ut terminus ad ipsas processiones.

Haec ille.

Et ad 4 ibidem, ait : Sicut, inquit, proprietates personales, secundum quod comparantur ad essentiam, sunt idem re, quia sunt divina essentia, et differunt tantum ratione ; secundum autem quod ad aliquid dicuntur, sunt secundum rem plures ; ita etiam de processionibus : quia, secundum quod comparantur ad naturam ut principium vel terminum, non distinguuntur nisi ratione, secundum quod dicuntur  in Deo voluntas et natura ratione differre ; sed quia comparantur etiam ad relativas proprietates sicut ad principium et terminum, ideo ex hoc etiam habent realem differentiam.

Haec ille.

 

Et haec de ista quaestione dicta sufficiant.