Distinctio IV — Livre I — Jean Capreolus

Jean Capreolus - Livre I

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

 

 

QUAESTIO I

 

UTRUM HAEC CONCEDENDA SIT, DEUS GENUIT DEUM

 

 

Circa distinctionem quartam quaeritur : Utrum ista sit concedenda : Deus genuit Deum.

 

Et arguitur quod non.

Quia terminus in subiecto positus non restringitur per terminum positum in praedicato, ratione significationis, sed solum ratione temporis consignificati. Sed cum dico : Deus creat, hoc nomen Deus supponit pro essentia. Ergo cum dicitur : Deus generat Deum, non potest iste terminus Deus, ratione praedicati notionalis supponere pro persona, sed supponet pro essentia. Sic autem supponendo, conclusio est falsa, cum essentia non generet. Ergo, etc.

 

In oppositum arguitur sic.

Habens deitatem genuit habentem deitatem. Ergo Deus genuit Deum. Consequentia tenet ab aequipollenti ad aequipollens. Antecedens patet ; quia Pater habens deitatem genuit Filium habentem deitatem.

 

In hac quaestione erunt tres articuli.

In primo enim videbitur de significato huius nominis, Deus.

In secundo, de veritate huius : Deus non genuit Deum.

In tertio, de veritate huius : Deus genuit Deum.

 

 

 

ARTICULUS I

 

DE SIGNIFICATO HUIUS NOMINIS, DEUS

 

 

A. — CONCLUSIONES

 

Quantum ad primum sit

Prima conclusio : quod omne nomen, cuiuscumque sit praedicamenti, significat substantiam cum qualitate.

 

Hanc ponit sanctus Thomas, primo Sententiarum, dist. 22, q. 1, art. 1, ad 3. Cum, inquit, dicitur quod nomen significat substantiam cum qualitate, non intelligitur qualitas et substantia proprie, secundum quod accipit logicus praedicamenta distinguens. Sed grammaticus accipit substantiam quantum ad modum significandi, et similiter qualitatem. Et ideo, quia illud quod significatur per nomen, significatur ut aliquid subsistens, secundum quod de eo potest aliquid praedicari, quamvis secundum rem non sit subsistens, sicut albedo, dicitur quod significat substantiam, ad differentiam verbi quod non significat aliquid ut subsistens. Et quia in quolibet nomine est considerare illud a quo nomen imponitur, quod est quasi principium cognoscendi ; ideo, quantum ad hoc, habet modum qualitatis, secundum quod qualitas vel forma est principium cognoscendi rem. Unde, secundum Philosophum, 5 Metaphysicae (t. c. 19), forma substantialis dicitur qualitas. Nec refert quantum ad significationem nominis, utrum principium innotescendi sit idem re cum eo quod nomine significatur, ut in abstractis, vel diversum, ut in hoc nomine, homo.

Haec ille.

 

Secunda conclusio est quod nullum nomen de praedicamento accidentis significat substantiam, prout eam accipit logicus vel primus philosophus, nisi forte ex consequenti.

Hanc ponit sanctus Thomas super 5 Metaphysicae, cap. 7, de Ente (lect. 9), ubi sic dicit : Non est, inquit, verum quod dicit Avicenna quod praedicata quae sunt in generibus accidentis, principaliter significent substantiam, et posterius accidens, sicut hoc quod dico, album, vel musicum ; nam album, ut in praedicamentis dicitur, solam qualitatem significat. Consignificat autem hoc nomen, album, subiectum ex consequenti, in quantum significat albedinem per modum accidentis. Unde oportet quod ex consequenti includat in sui ratione subiectum ; nam accidentis esse est inesse. Albedo enim, etsi significet accidens, non tamen per modum accidentis, sed per modum substantiae ; unde nullo modo consignificat subiectum. Si autem principaliter significaret subiectum , tunc praedicata accidentalia non ponerentur a Philosopho sub ente secundum se, sed sub ente secundum accidens ; nam hoc totum quod est, homo albus, est ens secundum accidens.

Haec ille.

 

Idem ponit, 3 Sententiarum, dist. 7, q. 1, art. 1, ad 5. Illud, inquit, quod est per se suppositum hominis non est pars significationis huius nominis, album ; album enim solam qualitatem significat, cum omne nomen significet unum. Ex albedine autem et subiecto non fit unum simpliciter. Unde hoc nomen, album, copulat suum subiectum quasi extrinsecum.

Haec ille.

 

Idem ponit, de Potentia Dei, q. 9, art. 4, ubi sic ait : Cum propria ratio nominis sit quam significat nomen, illud cui attribuitur nomen, si sit recte sumptum sub re significata per nomen, sicut determinatum sub indeterminato, dicitur supponi per nomen ; si autem non sit recte sumptum sub re nominis, dicitur copulari per nomen. Sicut hoc nomen, animal, significat substantiam animatam sensibilem ; et album significat colorem disgregativum visus. Homo vero recte sumitur sub ratione animalis, sicut determinatum sub indeterminato ; est enim homo substantia animata sensibilis tali anima, scilicet rationali ; sub albo vero, quod est extra essentiam eius, non directe sumitur. Unde homo supponitur nomine animalis, copulatur vero nomine albi.

Haec ille.

 

Tertia conclusio : quod omne nomen supponit pro substantia, et proprie significat qualitatem, loquendo ut grammaticus loquitur de substantia et qualitate.

 

Hanc ponit sanctus Thomas, 3 Sententiarum, dist. 6, q. 1, art. 3. In quolibet enim nomine est duo considerare : scilicet illud a quo imponitur nomen, quod dicitur qualitas nominis ; et illud cui imponitur, quod est substantia nominis. Nomen autem proprie loquendo dicitur significare formam, sive qualitatem a qua imponitur, dicitur autem supponere pro eo cui imponitur.

Haec ille.

Ex quo patet quod nomen, licet significet substantiam cum qualitate, proprie tamen significat qualitatem, hoc est formam a qua nomen imponitur ; supponit vero pro substantia, hoc est pro re cui imponitur tale nomen. Illa autem duo, quandoque sunt idem, ut patet in abstractis ; et tunc nomen pro eo supponit quod significat. Quandoque autem sunt diversa, ut patet in concretis significantibus res materiales, utpote lapis ; et tunc res pro alio supponit quam significet. Lapis enim significat naturam lapidis ; supponit vero pro eo quod in tali natura subsistit.

 

Quarta conclusio est quod significatum nominis est duplex, scilicet formale et materiale.

Hanc distinctionem ponit sanctus Thomas, de Potentia Dei, ubi supra (q. 9, art. 4). Sciendum, inquit, quod aliquid significatur dupliciter : uno modo formaliter ; alio modo materialiter. Formaliter quidem significatur per nomen, illud ad quod significandum nomen est principaliter impositum, quod est ratio nominis ; sicut hoc nomen, homo, significat aliquid compositum ex corpore et anima rationali. Materialiter vero significatur per nomen, illud in quo talis ratio salvatur ; sicut hoc nomen, homo, significat aliquid habens cerebrum et cor.

Haec ille in forma.

Ex quibus patet quod, loquendo de significato materiali, nomen quandoque aliquid significat, quod non significat de significato formali.

 

Quinta conclusio est quod hoc nomen, Deus, et quodlibet aliud concretum substantiale significat distincte quidditatem vel essentiam, indistincte autem supposita illius naturae.

 

Hanc ponit sanctus Thomas, primo Sententiarum, dist. 4, q. 1, art. 2, ubi sic dicit : Quidam dixerunt quod hoc nomen, Deus, significat essentiam, et supponit essentiam quantum est de se ; sed propter indifferentiam essentiae et personae in divinis, ex adiuncto nolionali trahitur ad supponendum pro persona. Alii dicunt quod hoc nomen, Deus, significat essentiam, et supponit quantum est de se personam, tamen indistincte ; unde potest supponere unam tantum vel plures : unam, ut cum dicitur : Deus generat ; plures, ut cum dicitur : Deus est Trinitas. Et haec opinio verior est. Quamvis enim, ut dicitur in libro de Causis, omne nomen deficiat a significatione divini esse, propter hoc quod nullum nomen simul significat aliquid perfectum et simplex, quia abstracta non significant ens per se subsistens, et concreta significant ens compositum ; nihilominus tamen abiicientes illud quod imperfectionis est, utimur ulrisque nominibus in divinis, abstractis propter simplicitatem, concretis propter perfectionem. Unde hoc nomen, Deus, significat per modum perfecti et subsistentis per se, sicut hoc nomen, homo. Unde, sicut homo in se importat non tantum essentiam, sed etiam suppositum indistincte, alias non praedicaretur de individuis ; ita et hoc nomen, Deus. Et ideo, de se habet quod potest supponere pro persona ; et non habet quod supponat pro essentia ex modo significandi nominis, sed tantum ratione divinae simplicitatis, in qua idem est re essentia et suppositum.

Haec ille.

Ex quibus patet quomodo hoc nomen, Deus, significat tam essentiam quam personas. Nec est contra illa quae dicta sunt in tertia conclusione. Ibi enim loquimur de significato formali ; et illo modo diceretur quod hoc nomen, Deus, solum significat essentiam, licet supponat pro personis. In hac autem conclusione, loquitur sanctus Thomas generaliter de significato nominis, sive sit formale, sive materiale ; et ideo dicit talia nomina significare similiter naturam et suppositum, qualitatem et substantiam, iuxta intellectum primae conclusionis.

 

 

B. — OBIECTIONES

 

Sed contra ista arguit Aureolus (dist. 4, q. 1, art. 1), probando quod concreta non solum significent distincte et in actu naturam vel formam quae dicitur qualitas, et

Primo sic. Quandocumque aliquod nomen significat rem aliquam, illa plurificata, nomen dicitur plurificari et in plurali ; et illa non plurificata, nomen solum dicitur singulariter. Sed, plurificata forma, dum tamen maneat idem habens nomen, non dicitur nomen plurificari, ut patet : quia in uno sciente possunt esse duae vel tres scientiae ; et tamen non dicerentur duo scientes, sed unus sciens. Et in aere, secundum aliquos, sunt plura lumina ; et tamen non sunt plura illuminata, sed unus aer illuminatus. Similiter, si essent duo homines habentes eamdem numero scientiam, non est dubium quod essent duo scientes ; et tamen una scientia. Ergo sciens non significat scientiam ; nec aliquod concretum, formam.

 

Secundo arguit sic. Si scientia significaret scientem vel econtra, haec propositio esset vera : scientia est sciens, et sciens est sua scientia ; quod nullus dicit. Ergo patet quod concretum non significat solam formam principaliter.

 

Tertio sic. Philosophus dicit 6 Metaphysicae (t. c. 2), quod simum significat hoc in hoc. Et 7 Metaphysicae (t. c. 18), dicit quod nugatio est dicere nasus simus, eo quod in simo reperitur nasus. Eiaego concretum significat subiectum.

 

 

C. — SOLUTIONES

 

Ad primum istorum dicitur quod maior est vera de nominibus substantivis. Sanctus Thomas enim, prima parte, q. 39, art. 3, dicit quod singularitas et pluralitas nominis substantivi attenditur secundum formam significatam per nomen. Cuius rationem assignat : Quia talia signilicant per modum substantiae ; substantia autem, sicut per se habet esse, ita per se habet pluralitatem et unitatem sive multitudinem. Accidentia autem, sicut habent esse in subiecto, ita ex subiecto recipiunt unitatem vel multitudinem. Et ideo, quia nomina adiectiva significant per modum accidentis, inde est quod in eis attenditur singularitas vel pluralitas secundum supposita.

Haec ille.

 

Idem ponit, primo Sent., dist. 9, q. 1, art. 2 ; et tertio Sent., dist. 1, q. 2, art. 4 et 5. Unde, art. 4, in responsione ad sextum, sic ait : Cum termini substantivi significentur vel consignificentur pluraliter ex unitate vel pluritate formae significatae, si tres personae unam naturam assumpsissent, dicerentur unus homo ; sicut propter divinam naturam dicuntur unus Deus. Et sicut dicitur : tota Trinitas est unus solus verus Deus, secundum Augustinum ; ita potest dici : Iste solus homo est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Et tunc iste terminus, homo, supponeret rem naturae humanae, sine distinctione trium personarum ; sicut iste terminus, Deus, supponit in dicta locutione rem naturae divinae indistincte. Et haec est suppositio sua naturalis, et quasi termini communis respectu trium personarum. Suppositio autem qua supponit pro Patre vel Filio est accidentalis, et quasi termini discreti.

Haec ille, in forma.

Articulo vero 5, ad secundum, dicit quod si Filius assumeret duas naturas, secundum unam quarum diceretur Petrus, et secundum aliam Ioannes, tunc Petrus et Ioannes non essent duo supposita, sed unum ; et haec esset vera : Ioannes est Petrus. Et tamen Petrus et Ioannes non essent unus homo sed duo homines ; singularitas enim et pluralitas termini substantivi attenditur secundum unitatem et pluralitatem naturae significatae per terminum, et non secundum unitatem vel pluralitatem suppositorum. Quamvis enim Pater et Filius et Spiritus sanctus sint tria supposita, tamen propter unitatem divinae natura quam significat hoc nomen, Deus, dicuntur unus Deus. Ita econtra, quamvis Ioannes et Petrus essent unum suppositum, tamen propter pluralitatem naturarum assumptarum dicerentur duo homines ; sed diversitas naturarum, manente unitate suppositi, non impediret quin de se invicem praedicarentur, quia identitas suppositi sufficit ad veritatem praedicationis.

Haec ille, in forma.

Quamvis autem tertia parte, q. 3 art. 7, ad secundum, dicat quod nullum nomen ab aliqua forma impositum dicitur pluraliter, nisi propter pluralitatem suppositorum : Homo enim, inquit, qui est duobus vestimentis indutus non dicitur duo vestiti , sed unus vestitus duobus vestimentis ; et qui habet duas qualitates dicitur singulariter aliqualis propter duas qualitates ; quamvis, inquam, ita teneat, tamen ibi, et ubicumque tenet quod nullum substantivum recipit unitatem a forma quam significat, videtur potius loqui de adiectivis quam de substantivis. Tunc ad formam argumenti dicitur quod maior est falsa de nominibus adiectivis, ad quorum plurifica- tionem requiritur et sufficit pluralitas suppositorum, et non formae significatio. Secus est de terminis substantivis.

 

Ad secundum negatur consequentia. Licet enim sciens significet scientiam, non tamen supponit pro ea ; et ideo non potest de illa praedicari. Sicut nec homo praedicatur de humanitate, licet eam significet. Nam ad veritatem praedicationis non sufficit veritas significationis ex parte formae significatae, nisi cum hoc modus significandi esset omnino idem ; quod non est hic. Quia, licet album et albedo idem significent, tamen album copulat subiectum ; significat enim albedinem in concretione ad illud, et subiectum dicit in recto ; et ideo supponit pro illo, et non pro albedine. Albedo autem significat eamdem formam sine tali concretione, sed per modum substantiae, ut dictum fuit supra. Et ideo album non praedicatur de albedine, nec econtra.

 

Ad tertium dico quod, secundum sanctum Thomam, de Veritate, q. 10, art. 4, formae sunt duplices : quaedam sunt quae nullam materiam sibi determinant, ut linea, superficies ; quaedam autem determinant sibi materiam specialem, ut simum. Tunc dico quod nullum concretum vel abstractum accidentale de significato principali significat subiectum, sed formam, ut dictum fuit. Verumtamen quaedam illorum dant intelligere suum subiectum ex consequenti ; et hoc, vel sub ratione confusa, ut omnia concreta accidentalia, quia significant formam in concreto et ut adiacentem alteri ; vel sub ratione determinata, ut illa quae significant formam determinantem sibi materiam, sicut simitas vel simum.

Et sic patet ad argumenta.

 

 

 

ARTICULUS II

 

DE VERITATE HUIUS : DEUS NON GENUIT DEUM

 

 

A. — CONCLUSIO

 

Quantum ad secundum articulum, sit

Haec conclusio : quod ista est falsa, Deus non generat Deum.

 

Istam conclusionem tenet sanctus Thomas, prima parte, q. 39, art. 4, ad tertium, ubi sic ait : Aliter se habet hoc nomen, Deus, ad supponendum pro persona, et aliter hoc nomen, homo. Quia enim natura significata per hoc nomen, homo, scilicet humanitas, realiter dividitur in diversis suppositis, per se supponit pro persona, etiamsi nihil addatur quod determinet ipsum ad personam, quae est suppositum distinctum. Unitas autem sive communitas humanae naturae non est secundum rem, sed solum secundum considerationem. Unde iste terminus, homo, non supponit pro natura communi, nisi propter exigentiam alicuius additi, ut cum dicitur : homo est species. Sed forma significata per hoc nomen, Deus, scilicet essentia divina, est una et communis secundum rem. Unde per se supponit pro natura communi ; sed ex adiuncto terminatur eius suppositio ad personam. Unde, cum dicitur : Deus non generat, nihil additur quod determinet hoc nomen ad personam Filii ; unde datur intelligi quod generatio repugnet divinae natura. Sed si additur aliquod pertinens ad personam Filii, vera esset locutio ; ut si dicatur : Deus genitus non generat. Unde etiam non sequitur : est Deus generans, et est Deus non generans, nisi ponatur aliquid pertinens ad personas ; ut puta si dicamus : Pater est Deus generans, et Filius est Deus non generans.

Haec ille.

 

Et intendit, ut mihi videtur, quod in ista propositione, Deus non generat, ly Deus stat pro essentia, et non pro aliqua persona determinate et distincte ; verumtamen non negat quin stet pro re divinae natura. Dicit enim, tertio Sententiarum, ubi supra allegatum est (dist. 1, q. 2, art. 4, ad 6), quod naturalis suppositio huius termini, Deus, est quando supponit rem natura divinae indistincte. Res autem divinae natura est suppositum naturae divinae, ut patebit in sequenti quaestione. Ex quo patet quod hoc nomen, Deus, sive supponat determinate pro Patre vel Filio, sive non, semper supponit rem natura divinae. In dicta ergo propositione stat pro essentia, et pro re natura divinae indistincte, cum non trahatur ad standum determinate pro hac aut illa persona in speciali. Et ideo, quia negatio sequens tantum valet, respectu huius termini, Deus, stantis pro essentia divina, vel indistincte pro re natura divinae, quantum si praecederet, cum hic terminus Deus, quoad hoc, habeat vicem termini singularis, ut ipse dicit, primo Sententiarum, dist. 4, q. 1, art. 2, ad tertium ; ideo illa negatio negat actum generandi non solum a divina essentia, quinimmo a re divinae natura in quantum huiusmodi. Ex quo sequitur quod nulla res habens naturam divinam potest generare. Quod enim negatur ab aliquo in quantum tali, removetur ab omni tali ; immo sibi repugnat. Et quia hoc est falsum, ideo illa propositio, Deus non generat, est falsa, sicut ista, res divinae naturae, in quantum huiusmodi, non generat. Unde sanctus Thomas, primo Sententiarum, ubi dixi : hic terminus, Deus, in hoc convenit cum terminis communibus, quod praedicatur de pluribus suppositis ; sed in hoc convenit cum discretis, quod non praedicatur in plurali, quantumcumque supposita sint multa. Non enim Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt Dii, sed unus Deus. Et ideo dicit quod ex hoc habet quod affirmatio et negatio circa illam sunt contradictoriae. Unde, secundum sanctum Thomam, ibidem, ita contradicunt ad invicem istae, Deus generat, et, Deus non generat, sicut istae, Socrates currit, et Socrates non currit.

 

 

B. — OBIECTIONES

 

Sed contra praedicta arguit Aureolus (ubi supra, art. 2) in praesenti distinctione.

 

Primo sic. Illa propositio est vera, cuius aequipollens est vera. Sed secundum te istae duae aequipollent, Deus non generat, et, essentia non generat, pro eo quod Deus non supponit ibi pro persona, secundum te, sed pro essentia. Haec autem est vera : essentia non generat. Ergo ista est vera : Deus non generat.

Secundo sic. Praedicatum affirmatum et negatum reducuntur ad idem genus, secundum Augustinum, 5 de Trinitate (cap. 7). Ait enim quod non homo non aliud genus praedicamenti enuntiat quam homo, sed tantum illud negat. Sed generare est aliquid pertinens ad personam. Ergo et non generare. Et per consequens determinabit Deum, ut stet pro persona, dicendo : Deus non generat.

Tertio sic. Deus non generat, et, omnis Deus generat, sunt contradictoriae, et per consequens affirmatio et negatio de eodem. Sed dicendo, omnis Deus generat, supponit pro persona. Ergo dicendo, Deus non generat, stabit similiter pro persona.

Quarto sic. Dicendo, Deus non generat, aut ly Deus supponit pro divina essentia, et tunc est propositio verissima ; aut supponit pro determinata persona, puta pro Filio, et tunc etiam erit vera aut supponit pro aliqua persona indeterminate, et tunc etiam erit vera, nam indefinita verificatur pro una singulari. Ergo, pro quocumque supponat, propositio erit vera.

Quinto. Quia non est verum quod, cuicumque natura attribuitur negatio alicuius pradicati, denotetur repugnantia praedicati ad naturam. Dicendo enim : homo non est albus, non denotatur quod albedo repugnet homini. Ergo nec denotatur quod generatio repugnet divinae naturae, dicendo : Deus non generat, vel : essentia non generat. Ergo falsum est quod tu assignas pro causa negationis.

 

 

C. — SOLUTIONES

 

Ad primum istorum negatur minor. Non enim istae aequipollent, secundum sanctum Thomam, Deus non generat, et ista, essentia divina non generat ; quia, licet in prima ly Deus stet pro essentia, sicut in secunda, tamen in secunda stat pro essentia praecise, nullo habito respectu ad rem naturae divinae quae in illa natura subsistit. Et ideo, solum negatur actus generandi ab essentia, et non a supposito vel re illius naturae ; ac per hoc est vera. Sed in prima, ly Deus stat pro essentia, habito respectu ad supposita, sed indeterminate et indistincte ; et hoc quia significat essentiam concretive. Talia autem nomina significant aliquid subsistens, quantum est ex parte modi significandi, ut dictum est in primo articulo. Subsistens autem in divina natura est suppositum, et res naturae divinae. Et ideo cum negatur actus generandi a Deo, negatur non solum ab essentia divina, sed a re naturae divinae, et eius supposito, ut est talis natura ; et ideo est falsa, quia generatio non negatur a supposito divinae naturae, quia sic non conveniret Patri. Non ergo aequipollent dictae duae propositiones ; sed istae potius aequipollent : Deus non generat, et, nihil quod subsistit in divina natura generat, quarum quaelibet est falsa.

 

Ad secundum conceditur maior ; sed minor non bene subsumitur. Debebat enim subsumi quod generare pertinet ad tale genus vel tale, et concludi quod non generare pertinet ad illud idem. Et arguens subsumit quod generare est quid personale, et concludit quod ideo non generare erit quid personale. Et ideo consequentia nulla est. Non generare enim non est personale, cum aeque conveniat essentiae sicut personae ; immo non convenit essentiae ratione personae. Et ideo argumentum non valet, nec concludit quod ly non generare determinet hoc nomen, Deus, ad standum pro aliqua persona determinata ; praesertim quod illa negatio tenetur ibidein neganter, et tantumdem valet ac si diceretur, non Deus generat, ubi patet quod non restringitur ly Deus ad standum pro aliqua persona determinata, quia ad illum sensum negaret solum sanctus Thomas quod ly Deus stet pro persona in hac : Deus non genuit.

 

Ad tertium conceditur conclusio, scilicet quod in ista, Deus non generat, ly Deus stat non solum pro essentia, sed pro quocumque divino subsistente, sive sit essentia, sive persona. Cum enim dicit sanctus Thomas quod in ea nihil ponitur quod determinet ly Deus ad standum pro persona Filii, non intendit quod in illa propositione non stet pro ulla persona ; sed solum vult quod non stet distincte, et in speciali, pro aliqua persona determinata, sed pro natura divina, ut et pro re naturae divinae dictum fuit. Hoc nomen enim, Deus, de sua naturali suppositione stat pro natura divina, ut in habente, vel pro subsistente in ea. Subiectum igitur dictae propositionis supponit indistincte pro re divinae naturae. Et quia negatio intelligitur praecedere totum negans, cum in singularibus non referat negationem praeponere vel postponere ; ideo per eam designatur generationem nullo modo convenire rei subsistenti in natura divina.

 

Ad quartum patet per dicta. In illa enim propositione subiectum stat non solum pro essentia, nec restringitur ad aliquam personam in speciali, sed indistincte pro quolibet in divina natura subsistente. Et cum dicitur quod tunc est vera, quia indefinita etc. dicitur quod illa propositio tantum valet ac si esset universalis negativa. Idem enim est dicere : Socrates non currit, et : nihil quod est Socrates currit ; sic in proposito : Deus non generat, et : nihil quod est Deus generat.

 

Ad quintum dicitur quod quandocumque nomen naturae supponit pro ipsa natura, vel pro re talis naturae in quantum huiusmodi, et non pro aliquo supposito determinato illius naturae, tunc quidquid negatur ab illo intelligitur negari a re naturae, in quantum res talis naturae est, ac per hoc sibi repugnare. Quod enim ab aliquo removetur, in quantum tale est, ei repugnat. Cum enim dicitur : homo non est albus, si ly homo staret ibi pro natura humana praecise, vel pro subsistente in tali natura in communi, non pro isto vel illo, tunc idem esset dicere : homo non est albus, et dicere : homo, in quantum huiusmodi, non est albus. Sic autem est in proposito.

 

Potest etiam aliter dici, concedendo antecedens et negando consequentiam. Nam licet de forma illa consequentia non valeat : Deus non generat, ergo Deo repugnat generatio ; tamen valet in ista materia. Nam in divinis ad intra, quidquid non convenit repugnat ; quia quidquid potest ibi esse, iam ibi est. Ergo quidquid ibi non est non potest ibi esse, sed repugnat. Generatio autem divinae personae est ad intra ; quapropter consequentia valuit in ista materia, etsi non in alia.

 

 

ARTICULUS III

 

DE VERITATE HUIUS : DEUS GENUIT DEUM

 

 

A. — CONCLUSIO

Quantum ad tertium articulum, sit

 

Ista conclusio : Quod haec est vera : Deus genuit Deum ; et non solum vera, immo propria.

 

Hanc declarat sanctusThomas, prima parte, q. 39, art. 4, ubi ait :

Quidam dixerunt quod hoc nomen, Deus, et similia, proprie, secundum suam naturam, supponunt pro essentia ; sed ex adiuncto notionali trahuntur ad supponendum pro persona. Et haec opinio processisse videtur ex consideratione divinae simplicitatis, quae requirit quod in Deo idem sit habens et quod habetur ; et sic, habens Deitatem, quod significat hoc nomen, Deus, est idem quod Deitas. Sed in proprietatibus locutionum non tantum attendenda est res significata per nomen, sed etiam modus significandi. Et ideo, quia hoc nomen, Deus, designat divinam essentiam, ut in habente ipsam, sicut hoc nomen, homo, humanitatem in supposito ; alii melius dixerunt, quod scilicet hoc nomen, Deus, ex modo significandi habet ut proprie possit supponere pro persona, sicut et hoc nomen, homo. Quandoque igitur hoc nomen, Deus, supponit pro essentia, ut cum dicitur : Deus creat ; quia hoc praedicatum convenit subiecto ratione formae significatae, quae est Deitas. Quandoque vero supponit personam : vel unam tantum, ut cum dicitur : Deus generat ; vel duas, ut cum dicitur : Deus spirat ; vel tres, ut cum dicitur : Regi saeculorum immortali invisibili Deo, etc. 4 Tim. cap. 1, (v. 17), et ultimo.

Haec ille.

Vult ergo dicere quod in ista : Deus generat Deum, subiectum supponit determinate pro persona Patris, secludendo essentiam, ratione additi personalis. Et quia sic supponendo, propositio est vero et propria, sequitur quod proprie loquendo illa sit vero.

 

Eamdem conclusionem tenet primo Sententiarum, dist. 4, q. 1 art. 1.

 

 

B. — OBIECTIONES

 

Sed hanc conclusionem dicit Aureolus (4 Sent., dist. 4, q. 1, art. 3) deficere in sua probatione tripliciter.

 

Primo quidem in hoc quod dicit quod hoc nomen, Deus, non supponit pro persona, cum dicitur : Deus creat. Actiones namque sunt suppositorum. Sed creare est agere. Ergo cum dicitur, Deus creat, stat ibi ly Deus pro suppositis et personis.

Secundo, ad idem. Non magis abstrahit creatio, quam abstrahat intellectio beatorum. Sed probatum, inquit, est quod intellectio beatorum non potest praecise terminari ad essentiam, tanquam ad illud quod videtur ; sed necessario terminatur ad personam, pro eo quod est res habens propriam veritatem, essentia vero non habet. Ergo multo minus creatio poterit praecise profluere ab essentia ; sed fluet de necessitate a tribus personis, quamvis per rationem formalem.

Deficit iterum, secundum eum, dicta probatio in eo quod ait hoc nomen, Deus, supponere pro tribus personis, cum dicitur : Regi saeculorum etc. Illi enim soli debetur honor qui creat. Sed iste est Deus, prout subsistit in tribus personis. Ergo Deus qui creat supponit pro tribus, et non pro naturo tantum. Cuius oppositum tu primo loco dixisti, ita quod secundum dictum videtur primo repugnare.

Tertio. Deficit, inquit, dicta probatio in hoc quod dicit Deum nunc supponere pro essentia, nunc pro persona. Semper enim supponit pro persona. Si enim aliquando non supponeret pro persona, sed tantum pro natura, hoc esset maxime quando de Deo praedicaretur essentia, vel aliquod essentiale ; sed etiam tunc supponit pro persona. Dicendo enim : Deus est essentia ; vel : Deus creat, aut intelligit ; vel similia, sensus est quod habens deitatem est essentia divina, et quod personae quae sunt Deus sunt ipsamet essentialia. Ergo Deus semper supponit pro persona vel personis. Et si dicatur quod non, cum dicitur : tres personae sunt unus Deus, non sunt una persona, sed tantum una essentia ; dicendum, inquit, quod tunc etiam supponit non tantum pro divinitate, immo pro habente divinitatem. Est enim sensus : tres personae sunt unus Deus, id est unum sunt in habendo divinitatem, licet sint tres habentes. Nec est idem sensus, tres personae sunt una deitas, et, tres personae sunt unus Deus. Ibi enim praedicatur absolute divinitas, hic autem habens divinitatem.

 

 

C. — SOLUTIONES

 

Ad primum. Ad ea quae primo inducit respondetur quod false imponit sancto Thomae quod ipse dixerit in ista, Deus creat, subiectum supponere pro essentia, ita quod nullo modo pro persona. Sanctus Thomas enim, primo Sententiarum, dist. 29, q. 4, art. 4, ad 2, ponit quod actus creandi convenit divinae natura et eius suppositis. Non enim oportebat arguentem laborare ad probandum quod creatio non potest praecise terminari ad essentiam sine personis, cum sanctus Thomas, prima parte, q. 45, art. 7, ad tertium, dicat et gratis concedat quod creare est commune toti Trinitati. Et sic patet solutio

Ad secundum. Ad illud quod secundo loco proponit, ubi vult probare contradictionem in dictis sancti Thomae, dicendum, iuxta praemissa, quod in ista, Deus creat, subiectum stat pro essentia , et pro re habente divinitatem, et hoc distincte ; sed pro personis stat indistincte, immo pro tota Trinitate. Et ideo non est contradictio dicere quod in hac, Deus creat, subiectum supponit distincte pro personis, et dicere quod in hac, Regi saeculorum etc., ly Deo stat pro tribus personis.

Ad tertium. Ad illud quod tertio proponit dicitur similiter quod procedit ex malo intellectu dictorum sancti Thomae. Non enim intendit sanctus Thomas quod hoc nomen, Deus, quandoque supponat pro essentia, quin supponat pro persona ibidem distincte vel indistincte. Sed ad hunc sensum dicit quod aliquando supponit pro persona, aliquando pro essentia, quia scilicet quandoque supponit distincte pro isto et non pro illo, quandoque econtra, quandoque vero supponit pro persona sic quod non pro essentia, ut cum dicitur, Deus generat ; nunquam tamen stat pro essentia, quin implicite vel explicite stet pro persona. Et quod ista sit mens sancti Thomae patet. Nam si quandoque staret pro essentia, et non pro persona, maxime videretur esse in ista, Pater et Filius sunt unus Deus, vel in ista, Trinitas est unus Deus ; sed tamen, secundum mentem sancti Thomae, in utraque istarum ly Deus stat implicite pro personis. Quod patet. Nam, prima parte, q. 36, art. 4, dicit idem esse iudicium de istis, Pater et Filius sunt unus Deus, et, Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti. Sicut enim Pater et Filius sunt unus Deus, propter unitatem formae significatae per hoc nomen, Deus ; ita sunt unum principium Spiritus sancti, propter unitatem proprietatis importatae in nomine principii. Et tamen, eodem articulo post pauca, scilicet respondendo ad quartum et quintum, dicit quod in secunda propositione ly principium supponit confuse pro duabus personis indistincte. Ergo eodem modo haberet dicere de prima propositione, scilicet Pater et Filius sunt unus Deus, quod ly Deus supponit pro duabus personis indistincte, et habet suppositionem confusum. Item, tertio Sententiarum, dist. 1, q. 2, art. 4, in responsione ad sextum, dicit quod in ista, Trinitas est unus solus verus Deus, ly Deus supponit rem naturae divinae indistincte. Rem autem naturae vocat suppositum, eodem lib. 3, dist. 6, q. 1, art. 1. Cum igitur in istis propositionibus quae dictae sunt, scilicet, Trinitas est unus solus verus Deus, et, Pater et Filius sunt unus Deus, ly Deus supponit pro essentia et pro re illius naturae, sequitur quod secundum eum nunquam supponit pro essentia, quin implicite vel explicite supponat pro persona ; cum huiusmodi oppositum maxime videretur sensisse in dictis propositionibus ; quod tamen non fecit.

 

Ad argumentum in pede quaestionis factum dicitur quod licet hoc nomen, Deus, significet essentiam, tamen quantum est de se supponit habentem essentiam et rem naturae, etiam non intellectis personis quas fides dicit. Unde potest supponere pro persona, etiamsi ab alio non restringatur. Et quia supponit personam indistincte, ideo potest stare pro persona in locutione pro qua reddit propositionem veram. Unde in hac locutione, Deus generat Deum, Deus in subiecto stat pro Patre, in apposito pro Filio. Istam solutionem ponit sanctus Thomas, primo Sententiarum, ubi supra (dist. 4, q. 1,) art. 2, ad 2. In Summa autem, scilicet prima parte, q. 39, art. 4, ad secundum, dicit quod ista ratio solum procedit contra illos qui dicebant quod hoc nomen, Deus, non habet naturalem suppositionem pro persona. Nos autem qui oppositum ponimus, non oportet ponere quid restringat eum ad standum pro persona.

Et haec de quaestione praedicta.

 

 

QUAESTIO II

 

UTRUM IN DIVINIS ABSTRACTUM PRAEDICETUR DE CONCRETO

 

Secundo quaeritur iuxta eamdem distinctionem : Utrum in divinis abstractum praedicetur de concreto ; utpote : Utrum Deus sit deitas sua vel sua essentia.

 

Et arguitur quod non.

Quia nihil est in seipso. Sed deitas est in Deo. Ergo Deitas non est Deus.

Et similiter, nec aliquod concretum prad icatur ibidem de suo abstracto, vel econtra.

 

In oppositum arguitur sic. Abstractum et concretum differunt sicut habens et illud quod habetur ; et iterum sicut quod est et quo est. Sed talia in divinis non differunt. Dicit enim Augustinus 15 de Trinitate, quod ideo divina natura est simplex, et non est aliud habens et aliud quod habetur, sicut in caeteris. Et Boetius, in libro de Hebdomadibus, dicit quod in solo Deo non differt quod est et quo est.

 

In hac quaestione erunt duo articuli.

In primo videbitur quomodo tam in Deo quam in creaturis se habent abstractum et concretum, vel natura et naturae suppositum.

In secundo movebuntur dubitationes.

 

Quantum ad primum articulum, sciendum quod ista quaestio potest poni sub multiplici forma.

Prima est : An abstractum et concretum de se invicem prodicentur.

Secunda est : An suppositum et natura sint idem.

Tertia est : An quod quid est sit idem cum eo cuius est.

Et quantum ad utrumque sensum ponam conclusiones.

 

 

ARTICULUS I

 

QUOMODO TAM IN DEO QUAM IN CREATURIS SE HABENT ABSTRACTUM ET CONCRETUM, VEL NATURA ET NATURAE SUPPOSITUM

 

 

Prima conclusio est quod in creaturis abstractum et concretum praedicantur de se invicem in formis generalibus, non autem semper in formis specialibus.

 

Hanc ponit sanctus Thomas, de Veritate, q. 21, art. 4, ad quartum, ubi ait : Aliter est in formis generalibus, et aliter in formis specialibus. In formis enim specialibus non recipitur praedicatio concreti de abstracto, ut dicatur quod albedo est alba, vel calor est calidus, ut patet etiam per Dionysium, cap. 2 de Divinis Nominibus. Sed in formis generalibus huiusmodi praedicatio recipitur ; dicimus enim quod essentia est ens, et bonitas est bona, et unitas est una. Cuius ratio est : quia quod primo cadit in apprehensione est ens ; unde oportet quod cuique apprehenso per intellectum, intellectus attribuat hoc quod est ens. Et ideo, cum apprehendit essentiam alicuius, dicit illam esse ens ; et similiter unamquamque formam generalem vel specialem, ut, bonitas est ens, albedo est ens, et sic de aliis. Et quia quaedam sunt quae concomitantur inseparabiliter rationem entis, ut unum, bonum et huiusmodi, oportet quod de quolibet apprehenso praedicentur eadem ratione qua ens. Unde dicimus quod essentia est una et bona ; et similiter dicimus quod unitas est una et bona, et ita de bonitate et albedine, et ita de qualibet forma generali vel speciali. Sed album, quia est speciale, non concomitatur inseparabiliter rationem entis ; unde potest apprehendi forma albedinis sine hoc quod attribuatur ei esse album. Unde non cogimur dicere quod albedo est alba.

Haec ille, in forma.

 

Consimiliter dicit secundo Sententiarum, dist. 27, q. 1, art. 2, in responsione ad primum, ubi ponit distinctionem de nominibus exprimentibus formas generales et speciales.

 

 

Secunda conclusio est quod in rebus materialibus differt secundum rem natura et suppositum naturae.

 

Sed antequam veniam ad probationem conclusionis, praemittam quid nominis suppositi et naturae. Quid nominis suppositi ostendit sanctus Thomas, 3 Sententiarum, dist. 6, q. 1, art. 1, quaestiuncula prima, ubi sic ait : Cum omne, inquit, particulare habeat respectum ad communem naturam et ad proprietates, potest secundum utrumque respectum nominari, tam per nomen primae intentionis, quam per nomen secundae intentionis. Hoc enim nomen, res naturae, est nomen primae impositionis, significans particulare per respectum ad naturam communem. Hoc vero nomen, suppositum, est nomen secundae intentionis, significans ipsam habitudinem particularis ad naturam communem, in quantum subsistit in ea ; particulare vero, in quantum exceditur ab ea. Sed quia accidentia consequuntur naturam ; ideo omne nomen significans particulare secundum respectum ad proprietates, designat etiam ipsum per respectum ad naturam communem. Hoc autem potest fieri dupliciter : vel per nomen primae impositionis ; et sic est hypostasis communiter in omnibus substantiis, persona vero in omnibus rationalibus : vel per nomen secundae impositionis ; et sic est individuum in quantum est indivisum in se, singulare vero in quantum est divisum ab aliis ; unde singulare idem est quod divisum. Est autem alia differentia attendenda inter illa : quia quaedam istorum communiter significant particulare in quolibet genere, sicut particulare, individuum, singulare ; quaedam vero particulare tantum in genere substantiae, sicut res naturae, suppositum, persona, hypostasis. Quia vero ratio substantiae est quod per se subsistat, inde est quod nullum istorum dicitur nisi de re completa et subsistenti per se. Unde non dicuntur neque de parte, neque de accidente, de quibus alia dici possunt, quae in omnibus generibus inveniuntur. Quamvis enim haec albedo vel manus dicatur individuum vel singulare, non tamen potest dici hypostasis, vel suppositum, aut res naturae.

Haec ille.

 

Item, eodem articulo, quaestiuncula secunda, ad secundum argumentum, dicit quod suppositum non importat suppositionem indignitatis vel potentialitatis, alias personae non dicerentur supposita divinae naturae, sed solum suppositionem quantum ad communitatem, in quantum natura communis excedit in praedicatione suppositum actu vel potentia.

Haec ille.

 

Idem ponit, prima parte, q. 29, art. 1 et 2 ; et primo Sententiarum, dist. 23, q. 1, art. 1.

Item de Potentia Dei, q. 9, art. 1.

 

Ex quibus omnibus habetur quod individuum substantiae habet quandoque quatuor nomina. Dicitur enim suppositum, res naturae, subsistentia, hypostasis. Individuum enim substantiae, secundum quod per se exsistit et non in alio, dicitur subsistentia ; illa enim dicimus subsistere, quae non in alio, sed in seipsis exsistunt. Secundum vero quod supponitur alicui naturae, sic dicitur res naturae, sicut homo dicitur res naturae humanae. Secundum vero quod subiicitur accidentibus, dicitur hypostasis vel substantia. Suppositum autem dicitur, secundum quod ponitur sub natura communi, sicut particulare sub specie vel genere.

 

Sic igitur patet quid est suppositum, scilicet individuum substantiae subsistens in genere substantiae et in completa specie. Non enim omne individuum substantiae dicitur suppositum ; nam neque anima, nec aliqua pars substantiae dicitur suppositum ; quia quodlibet illorum habet naturam unibilitatis, vel non est in completa specie. Nec etiam talia dicuntur hypostases, vel substantiae, vel huiusmodi, ut patet prima parte, q. 29, art. 1, ad quintum ; et q. 75, art. 2, ubi habetur quod anima non est quid completum in specie.

 

Quid autem significetur nomine naturae ostendit sanctus Thomas, 3 parte, q. 2, art. 1 : Sciendum, inquit, quod nomen naturae a nascendo dictum est vel sumptum. Unde primo impositum est hoc nomen ad significandum generationem viventium, quae nativitas vel pullulatio dicitur, ut dicatur natura quasi nascitura. Deinde translatum est nomen naturae ad significandum principium huiusmodi generationis. Et quia principium generationis in rebus viventibus est intrinsecum, ulterius derivatum est nomen naturae ad significandum quodlibet principium intrinsecum motus, secundum quod Philosophus dicit 2 Physicorum (t. c. 3), quod natura est principium motus in eo in quo est per se, et non per accidens. Hoc autem principium vel est forma, vel materia. Unde natura quandoque dicitur forma, quandoque vero materia. Et quia finis generationis naturalis in eo quod generatur est essentia speciei quam significat definitio, inde est quod huiusmodi essentia speciei vocatur etiam natura. Et hoc modo Boetius naturam definit in libro de Duabus naturis, dicens : Natura est unamquamque rem informans specifica differentia, quae scilicet complet definitionem speciei. Sic ergo nunc loquimur de natura, secundum quod significat essentiam, vel quod quid est, sive quidditatem speciei.

Haec ille.

 

Eamdem ponit distinctionem, prima parte, q. 29, art. 4, ad quartum ; et 3 Sententiarum, dist. 5, q. 4, art. 2 ; et similiter 2 Sententiarum, dist. 37, q. 4 , art. 4 ; et multis aliis locis.

 

Istis praemissis, probatur conclusio, accipiendo naturam ultimo modo ; scilicet quod in rebus materialibus natura et suppositum secundum rem differant. Ipse enim sanctus Thomas, prima parte, q. 3, art. 3, sic eam prohat dicens : Sciendum quod in rebus compositis ex materia et forma necesse est quod differat natura vel essentia, et suppositum ; quia essentia vel natura comprehendit in se tantum illa quae cadunt in definitione speciei ; sicut humanitas comprehendit in se ea quae cadunt in definitione hominis ; his enim homo est homo, et hoc significat humanitas, scilicet quo homo est homo. Sed materia individualis cum omnibus accidentibus individuantibus ipsam non cadit in definitione speciei ; non enim in definitione hominis cadunt hae carnes et haec ossa, aut albedo vel nigredo, vel aliquid huiusmodi. Unde hae carnes et haec ossa et accidentia designantia hanc materiam non includuntur in humanitate. Et tamen in eo qui est homo includuntur. Unde illud quod est homo habet in se aliquid quod non habet humanitas. Et propter hoc non totaliter est idem homo et humanitas ; sed humanitas significatur ut pars formalis hominis, quia principia definientia habent se formaliter respectu materiae individuantis.

Haec ille.

 

Idem ponit, primo Sententiarum, dist. 23, q. 4, art. 4. In compositis, inquit, ex materia et forma essentia non dicit formam tantum, sed totum compositum ; et hoc dicitur quidditas vel natura rei. Et ideo dicit Boetius, in commento Praedicamentorum, quod ουσία significat compositum ex materia et forma, non tamen ex hac materia determinata determinatis accidentibus substante, in qua individuatur forma ; quia huiusmodi compositum dicit hoc nomen, Socrates. Haec autem materia determinata est sicut recipiens illam naturam communem. Et ideo natura vel essentia dupliciter significatur : scilicet ut pars, quando natum communis sumitur cum praecisione cuiuslibet ad naturam non pertinentis communem ; sic enim materia determinata supervenit in compositionem singularis demonstrati ; sicut hoc nomen, humanitas ; et sic non praedicatur, nec est genus, nec species, sed ea formaliter denominatur homo. Aliquando autem significatur ut totum, secundum quod ea quae ad naturam communem non pertinent, sine praecisione intelliguntur ; sic enim includitur in potentia, etiam materia determinata, in natura communi ; et sic significatur hoc nomine, homo.

Haec ille.

 

Item, de Potentia Dei, q. 9, art. 4, demonstravit istam conclusionem in hunc modum : Philosophus, inquit, in 5 Metaphysicse (t. c. 45), dicit substantiam dupliciter dici. Dicitur enim uno modo substantia ipsum subiectum ultimum, quod non praedicatur de alio ; et hoc est particulare in genere substantiae. Alio modo dicitur substantia natura illius subiecti. Huius autem distinctionis est ratio, quia inveniuntur plura supposita in una natura convenire, sicut plures homines in una natura hominis. Unde oportuit distingui illud quod est unum ab alio quod multiplicatur. Natura enim communis est quam significat definitio, indicans quid est res ; unde ipsa natura communis, essentia vel quidditas dicitur. Quidquid igitur est in re ad naturam communem pertinens, sub significatione essentiae continetur ; non autem quidquid est in substantia particulari est huiusmodi. Si enim quidquid est in substantia particulari ad naturam communem pertineret, non posset esse distinctio inter substantias particulares eiusdem naturae. Hoc autem quod est in substantia particulari praeter naturam communem, est materia individualis, quae est singularitatis principium, et per consequens accidentia individualia, quae materiam praedictam determinant. Comparatur igitur essentia ad substantiam particularem ut pars formalis ipsius, ut humanitas ad Socratem. Et ideo in rebus ex materia et forma compositis essentia non est omnino idem quod suppositum ; unde non praedicatur de supposito : non enim dicitur quod Socrates sit sua humanitas.

Haec ille.

Et post pauca : Essentia, inquit, in substantiis materialibus non est idem cum eis secundum rem, neque penitus diversum, cum se habeat ut pars formalis.

Haec ille.

Item, in tractatu quem fecit de Esse et Essentia (c. 3) sic ait : Cum humanitas in suo intellectu includat tantum ea ex quibus homo habet quod est homo, patet quod a significatione eius excluditur vel praescinditur materia designata. Et quia pars non praedicatur de toto, inde est quod humanitas nec de homine nec de Socrate praedicatur. Unde dicit Avicenna : Quidditas compositi non est ipsum compositum cuius est quidditas, quamvis etiam ipsa quidditas sit composita ; sicut humanitas, licet sit composita, non est homo, immo oportet quod sit recepta in aliquo quod est materia designata.

Haec ille.

 

 

Tertia conclusio est quod in substantiis materialibus differt quod quid est et illud cuius est.

Istam ponit sanctus Thomas super 7 Metaphysicae (t. c. 41), in illo capitulo Dubitatur autem merito, ubi dicit Aristoteles haec verba : Quod quid erat esse et unumquodque in quibusdam quidem idem est, ut in primis substantiis, ut curvitas et curvitati esse idem, si prima est. Dico autem primam, quae non dicitur per aliud in alio esse, et subiecto ut materia. Quaecumque vero ut materia aut recepta cum materia non idem. Neque secundum accidens unum, ut Socrates et musicum. Super quibus verbis dicit sanctus Thomas in Scripto super Metaphysicam (7 Metaphys., lect. 11) : Attendendum, inquit, est quod ab hac sententia quam supra posuerat, scilicet quod quod quid est est idem cum unoquoque cuius est, duo hic excipit, scilicet illa quae dicuntur per accidens, et substantias materiales, cum superius non exceperit nisi illa quae dicuntur per accidens. Oportet autem non solum ista excludi, sed etiam substantias materiales. Sicut enim supra dictum ast, quod quid erat esse est id quod significat definitio ; definitio autem non assignatur individuis, sed speciebus ; et ideo materia individualis, quae est principium individuationis, est praeter quod quid erat esse. Impossibile autem est in rerum natura esse speciem nisi in hoc individuo. Unde oportet quod quaelibet res naturae, si habeat materiam quie est pars speciei, quod est pertinens ad quod quid est, quod etiam habeat materiam individualem, quod non pertinet ad quod quid est. Unde nulla res naturae, si materiam habeat, est ipsum quod quid est ; sed est habens illud. Sicut Socrates non est humanitas, sed humanitatem habens. Si autem esset possibile esse hominem compositum ex corpore et anima, qui non esset hic homo compositus ex hoc corpore et ex hac anima, nihilominus esset suum quod quid erat esse, quamvis haberet maleriam. Licet autem homo non sit praeter singularia in rerum natura, est tamen in ratione ; quod pertinet ad logicam considerationem. Et ideo superius, ubi logice consideravit de quod quid erat esse, non excludit substantias materiales, quin in illis esset idem quod quid est cum eo cuius est : homo enim communis est idem cum suo quod quid est, logice loquendo. Nunc autem, postquam iam descendit ad principia naturalia quae sunt materia et forma, et ostendit quomodo diversimode comparantur ad universale et particulare quod subsistit in natura, excipit hic, ab eo. quod supra dixerat idem esse quod quid est cum unoquoque cuius est, substantias materiales in rerum natura exsistentes.

Haec ille.

 

Item, in illo capitulo : Utrum autem idem, etc. sic dicit sanctus Thomas in fine (7 Metaphysicae, lect. 5) : Sciendum, inquit, quod quod quid erat esse est illud quod significat definitio. Unde, cum definitio praedicetur de definito, oportet quod quid est praedicari de definito. Non est igitur quod quid est esse hominis humanitas, quae de homine non praedicatur, sed animal rationale mortale. Humanitas enim non respondetur quaerenti quid est homo, sed animal rationale mortale. Sed tamen humanitas accipitur ut principium formale eius quod est quod quid erat esse ; sicut et animalitas accipitur ut principium generis, et non ut genus ; et rationabilitas ut principium differentiae, non autem ut differentia. Humanitas autem pro tanto non omnino est idem cum homine, quia importat principia essentialia hominis, cum praecisione omnium accidentium. Est enim humanitas qua homo est homo ; nullum autem hominis accidentium est quo homo est homo. Unde omnia accidentia hominis excluduntur a significatione humanitatis. Hoc ipsum autem quod est homo est quod habet principia essentialia, cui possunt accidentia inesse. Unde, licet in significatione hominis non includantur accidentia hominis, non tamen homo significatur ut aliquid separatum ab accidentibus. Et ideo homo significatur ut totum, et humanitas significatur ut pars. Si autem est aliqua res, in qua non sit aliquod accidens, ibi necesse est quod nihil differat abstractum a concreto, ut maxime patet in Deo.

Haec ille.

 

Si autem dicatur quod istud dictum secundum contradicit primo ; primo enim dixerat quod in rebus materialibus quod quid est differt ab eo cuius est, hic autem dicit quod praedicatur de illo, quae videntur repugnare ; dicendum quod prima loquebatur de quod quid est, prout sumitur cum praecisione omnium extraneorum ; hic autem loquitur de quod quid est, sumpto sine praecisione et sine inclusione actuali, licet cum implicita. Unde sanctus Thomas in tractatu de Esse et Essentia (cap. 3) sic ait : Essentiam hominis significat hoc nomen, homo, et hoc nomen, humanitas, sed diversimode. Quia hoc nomen, homo, significat eam ut totum, in quantum scilicet non praescindit designationem materiae, sed implicite continet eam et indistincte, sicut genus continet differentiam ; et ideo hoc nomen, homo, praedicatur de individuis. Sed hoc nomen, humanitas, significat eam ut partem, quia non continet in significatione sua nisi illud quod est hominis, in quantum est homo, et praescindit omnem designationem ; unde de individuis non praedicatur. Et propter hoc etiam nomen essentiae quandoque invenitur praedicatum de re : dicimus enim Socratem esse quamdam essentiam ; et quandoque negatum, sicut dicimus quod essentia Socratis non est Socrates.

Haec ille.

 

 

Quarta conclusio est quod in substantiis spiritualibus creatis, cuiusmodi sunt angeli, abstractum non praedicatur de concreto ; nec suppositum est omnino idem secundum rem quod sua essentia vel natura.

 

Hanc ponit sanctus Thomas in Quolibeto 2, q. 2, art. 2, ad primum, ubi dicit sic : Non solum in compositis ex materia et forma invenitur aliquod accidens praeter essentiam speciei, sed etiam in substantiis spiritualibus, quae non componuntur ex materia et forma ; et ideo in utrisque suppositum non est omnino idem quod natura. Hoc tamen est aliter et aliter in utrisque. Dupliciter enim aliquid accipitur ut accidens praeter rationem speciei. Uno modo, quia non cadit in definitione significante essentiam rei, sed tamen est designativum vel determinativum alicuius essentialium principiorum ; sicut rationale accidit animali, utpote praeter definitionem eius exsistens, et tamen est determinativum essentiae animalis ; unde est essentiale homini, et de ratione eius exsistens. Alio modo accidit alicui aliquid, quia nec in eius definitione ponitur, nec est determinativum alicuius essentialium principiorum ; sicut albedo accidit homini. His igitur quae sunt composita ex materia et forma accidit aliquid praeter rationem speciei exsistens utroque modo. Cum enim de ratione humanae speciei sit quod componatur ex anima et corpore, determinatio corporis et animae est praeter rationem speciei ; et accidit homini, in quantum est homo, quod componatur et quod sit ex hac anima et hoc corpore. Sed hoc convenit per se huic homini, de cuius ratione esset, si definiretur, quod esset ex hac anima et hoc corpore ; sicut de ratione hominis communis est quod sit ex anima et corpore. Accidunt etiam compositis ex materia et forma, praeter rationem speciei, multa alia, quae non sunt determinativa essentialium principiorum. Substantiis vero immaterialibus creatis accidunt quaedam praeter rationem speciei, quae non sunt determinativa essentialium principiorum ; quia ipsum esse angeli est praeter eius essentiam seu naturam, et alia quaedam ei accidunt, quae omnia pertinent ad suppositum, non autem ad naturam. Non tamen accidit eis aliquid determinativum esse speciei ; quia ipsa natura speciei non individuatur per materiam, sed per seipsam, ex hoc quod talis forma non est nata recipi in aliqua materia ; unde per seipsam est non multiplicabilis, neque praedicabilis de pluribus. Sed quia non est suum esse, accidit ei aliquid praeter rationem speciei, scilicet ipsum esse, et alia quae attribuuntur supposito et non naturae ; propter quod suppositum non est in eis omnino idem quod natura.

Haec ille.

 

 

Quinta conclusio est quod in solo Deo non differt suppositum et natura, abstractum et concretum.

 

Istam ponit sanctus Thomas eodem Quolibeto, et eodem articulo, dicens :

Cuicumque potest accidere aliquid quod non sit de ratione naturae suae, in eo differt res et quod quid est, sive suppositum et natura. Nam in significatione natura solum includitur illud quod est de ratione speciei ; suppositum autem non solum habet ea quae ad rationem speciei pertinent, sed etiam alia quae ei accidunt ; et ideo suppositum significatur ut totum, natura autem, seu quidditas, ut pars formalis. In solo autem Deo non invenitur aliquod accidens praeter eius essentiam ; quia suum esse est sua essentia. Et ideo in Deo idem est suppositum et natura.

Haec ille.

 

Item, in tertia parte, q. 2, art. 2. In rebus, inquit, subsistentibus, in quibus aliquid contingit inveniri quod non pertinet ad rationem speciei, scilicet accidentia et principia individuantia ; in talibus secundum rem differt suppositum et natura, non quasi aliqua omnino separata, sed quia in supposito includitur natura speciei, et superadduntur quaedam alia quae sunt praeter rationem speciei. Unde suppositum significatur ut totum habens naturam sicut partem formalem et perfectivam sui. Et propter hoc in talibus non praedicatur natura de supposito ; non enim dicimus quod hic homo sit sua humanitas. Si qua vero res est in qua nihil est omnino praeter rationem speciei vel naturae suae, sicut est in Deo, ibi non est aliud secundum rem suppositum et natura, sed solum secundum rationem intelligendi ; quia natura dicitur, secundum quod est essentia quaedam ; eadem vero dicitur suppositum, secundum quod est subsistens.

Haec ille.

 

Item, prima parte, q. 40, art. 1, ad primum dicit : Considerandum, inquit, est quod propter divinam simplicitatem consideratur duplex realis identitas in divinis eorum quae differunt in creatis. Cum enim divina simplicitas excludat compositionem formae et materiae, sequitur quod in divinis idem est abstractum et concretum, ut divinitas et Deus. Quia vero divina simplicitas excludit compositionem subiecti et accidentis, sequitur quod quidquid attribuitur Deo est eius essentia ; et propter hoc sapientia et virtus sunt idem in Deo, quia ambo sunt divina essentia.

Haec ille.

 

Et in hoc primus articulus terminatur etc.

 

 

 

ARTICULUS II

 

MOVENTUR DUBIA

 

 

 A. - OBIECTIONES

 

§1 – Contra secundam conclusionem.

 

 I. Argumenta Gerardi de Carmelo.

Quantum ad secundum articulum movenda sunt dubia contra conclusiones.

 

Contra secundam arguit Gerardus de Carmelo in Summa sua sic.

Primo. Species de genere substantiae praedicatur in primo modo dicendi per se de individuo, ut homo de hoc homine ; quod non esset si individuum includeret accidentia ; substantia enim non praedicatur de accidente etiam sumpto concretive in primo modo dicendi per se. Ergo hic homo non includit in sua significatione accidentia.

Secundo dicit istum modum dicendi esse insufficientem. Quia, licet conclusio quoquo modo declaret quod hic homo non est humanitas considerata in specie, non tamen declarat quare hic homo non est haec humanitas ; quia haec humanitas non minus videtur includere hanc materiam et hos characteres quam hic homo. Et tamen hoc esset necessarium declarare ; quia conclusio probanda non est de habitudine alicuius communis ad individuum, sed de habitudine individui vel singularis concreti ad suum abstractum. Deus enim est substantia singularis, et similiter sua essentia sive quidditas.

 

 

II. Argumenta Aureoli.

Contra eamdem arguit etiam Aureolus (dist. 4, q. 2, art. 2).

 

Primo. Definitio enim includit in se praedicata essentialia, quae praedicantur in primo modo per se, ut dicit Philosophus, 7 Metaphysicae. Sed abstracto repugnat praedicari per se primo modo ; non enim est ista per se : Socrates est humanitas, vel, Socrates est rationabilitas aut animalitas. Ergo abstractum, sub ratione qua abstractum, non importat principia definientia ; cuius oppositum conclusio ponit.

 

Secundo arguit sic. Principia definientia respondentur ad quaestionem factam per quid de definito ; sunt enim partes quod quid est, ut dicitur 7 Metaphysicae (t. c. 40). Sed nomen abstractum non respondelur ad interrogationem factam per quid. Interrogato enim quid est Socrates, non respondetur animalitas. Ergo idem quod prius.

 

Tertio ad idem. Definitio et definitum idem important, 7 Metaphysicae (t. c. 33). Sed concretum est quoddam definitum et non abstractum. Non ergo principia definientia importantur per abstractum, puta per humanitatem ; sed magis per hominem et alia concreta.

 

Quarto. Nullum ens per accidens habet definitionem. Sed homo in concreto definitur. Ergo nullum accidens includit implicite aut explicite ; cuius oppositum ponit conclusio.

 

Quinto. Definitio et definitum idem significant. Sed definitio nullum accidens includit, ut patet 7 Metaphysicae. Non ergo concretum includit aliquod accidens.

 

Sexto. Intra conceptum specificum non clauditur aliquod accidens individuale. Sed homo importat conceptum specificum. Non igitur hic homo ad humanitatem addit accidens individuale.

 

Septimo sic. Si concretum, puta homo vel Socrates, addit accidentia ad abstractum : aut includit illa intrinsece, tanquam ingredientia eius constitutionem ; aut includit illa extrinsece, tanquam connotata. Si detur primum, tunc homo vel Socrates erit ens per accidens in nullo praedicamento exsistens. Si detur secundum, tunc illa connotatio non impediet praedicationem humanitatis de homine, nec de Socrate. Quod patet. Tum quia voluntas et intellectus in divinis alia et alia connotant, ut dicit Magister. Deus enim intelligit mala, quae tamen non vult ; et tamen intellectus divinus est voluntas divina. Sic a simili, si homo et humanitas non differunt in essentiali significato ; sed quia homo accidentia connotat, non ex hoc tolletur mutua praedicatio. Tum quia praedicatio non impeditur per aliquid non faciens diversitatem inter subiectum et praedicatum, sub illa ratione qua unum enunciatur de alio. Sed connotatum, si non ingrediatur intrinsece rationem hominis, non tollit identitatem, nec facit diversitatem hominis ad humanitatem, nec econtra. Igitur non apparet ex hoc quin de se invicem possint mutuo praedicari.

 

Octavo. Si homo non praedicatur de humanitate aut econtra, hoc erit quia humanitas non dicit totum hominem, sed homo addit aliquid ad ipsam. Hoc autem impedire non potest ; pro eo quod nihil addit. Nam substantiam non addit, nec accidens. Quia si accidens, tunc diceret ens per accidens ; et non esset per se in praedicamento. Si autem substantiam, tunc in homine essent dmc specificae naturae, puta humanitas, et illa quam adderet homo. Relinquitur igitur quod nihil addit ; et per consequens quod humanitas vere praedicetur de homine.

 

Nono arguit sic, 3 Sententiarum. Nam humanitas in Christo habet omnia accidentia quae haberet si deponeretur ; et tamen deposita esset suppositum, assumpta vero non est suppositum. Unde, secundum istum modum dicendi, non apparet quod Verbum assumpserit tantum naturam, si natura dicit rationem specificam sine accidentibus. Si dicatur quod non assumpsit naturam cum esse actualis exsistentiae, hoc non valet ; nam esse exsistentiae indifferens est ad perseitatem et non perseitatem. Nam esse exsistentiae et essentia idem sunt secundum rem ; et ideo sicut essentia quaedam est in alio, et quaedam per se, ita et exsistentia ; unde substantia exsistit per se, accidens vero habet esse in alio. Non igitur esse exsistentiae est illud quod facit rem habere perseitatem tertii modi ; alioquin omne habens esse haberet esse per se et ultra. Igitur suppositum non addit ultra essentiam esse exsistentiae ; quia suppositum dicit ens solitarium habens perseitatem tertii modi.

 

Decimo arguit idem. Nam si suppositum sic adderet ad naturam, tunc illud esset ens per accidens ; et per consequens non esset prima substantia, nec esset in genere substantiae, nec definitio de eo. Unde illa non esset per se : Socrates est animal rationale mortale, sicut nec illa : Socrates albus est animal rationale.

 

 

§2. – Contra tertiam conclusionem

 

I. Argumenta Gerardi de Carmelo.

Contra tertiam conclusionem arguit sic Gerardus de Carmelo, ubi supra.

Primo. Quia ista opinio inconvenienter allegat Philosophum, 7 Metaphysicae (t. c. 41). Non enim est mens Philosophi quod ea quae in se habent aliquod accidens non sint idem cum sua quidditate ; sed est intentio eius quod dicta per se sint idem cum sua quidditate, ut maxime patet in substantiis. Unde dicit, ibidem, quod singulum non videtur esse aliud a sui substantia, et quod quid erat esse dicitur de singulari substantia. Et infra, dicit quod nihil prohibet esse quidem statim quid erat esse. si quidem substantia erat quid erat esse. In dictis vero secundum accidens non est idem. Sed dicta secundum accidens vocat aggregata ex subiecto et accidente, quae in quinto dixerat esse entia per accidens et unum per accidens, non autem substantias quae in se habent aliquod accidens. Ipsae enim sunt per se entia, si accipiantur seorsum ab intellectu sine accidente. Cum vero lingitur et accipitur aggregatum ex subiecto et accidente, tunc solum est ens per accidens et dictum per accidens, prout Philosophus loquitur ibidem. Et quod haec sit intentio Philosophi patet ex textu expresse, et ex Commentatore, et omnibus expositoribus.

 

 

II. Argumenta Scoti.

Secundo arguit etiam Scotus, in Quaestionibus super 7 Metaphysicae, ubi intendit probare quod in omnibus habentibus simpliciter quod quid est, idem est quod quid est cum eo cuius est.

 

Arguit igitur sic.

Primo. Quia, si quod quid est esset aliud ab eo cuius est, tunc non esset verum quod dicit Philosophus, scilicet quod singulum non est aliud a sui substantia. Hoc enim dicit Philosophus, 7 Metaphysicae (t. c. 41).

Secundo arguit. Quia, si sic, tunc nihil esset formaliter scitum vel ens. Consequens est falsum. Tenet consequentia. Quia unumquodque est scitum vel ens per intrinsecum sibi ; et hoc est quod quid est.

Tertio arguit. Quia, si sic, idem esset seipsum et non esset. Probatio : quia bonum est bonum per naturam boni ; sed si natura vel quod quid est boni sit separatum, iam non est illud.

Quarto arguit. Quia, si sic, esset processus in infinitum. Quia quaeritur, de illo separato quod quid est, utrum habeat quod quid est vel non. Et tenet argumentum, si ponatur alia res.

Istas autem quatuor rationes dicit esse Philosophi.

Quinto arguit. Quia veritas in intellectu componente causatur ex veritate in re et identitate ; et prior est naturaliter illa identitas quam ista veritas. Si ergo haec est vera : Homo est homo, prior est identitas in re. Sed idem significat homo et quod quid est suum. Ergo homo et suum quod quid est idem sunt.

 

 

§3. – Contra quartam conclusionem

 

Argumenta Aureoli.

Contra quartam conclusionem arguit sic Aureolus, primo Sententiarum (dist. 4, q. 2, art. 2), probando quod suppositum non plus includat esse in substantiis immaterialibus aut aliis quam natura, nec concretum plus quam abstractum.

 

Primo sic. Illud quod potest concipi sub non esse, non includit in sui ratione esse. Sed concretum commune vel singulare est huiusmodi. Formans enim hanc propositionem : Homo non est, attribuit concreto non esse ; et similiter formans istam : Hic angelus non est. Ergo falsum est quod suppositum angelicum includat esse plus quam natura specifica.

Secundo sic. Illud quod est indifferens ad esse et non esse non includit esse. Sed possumus loqui et disputare de rosa et aliis concretis, et similiter de quolibet supposito, angelico vel materiali, ignorando utrum sint ; et per consequens sub indifferentia ad esse et non esse. Ergo nec concretum, nec suppositum, angelicum aut materiale, claudit in suo conceptu esse.

 

 

 B. - SOLUTIONES

 

§1. – Ad argumenta contra secundam conclusionem

 

I. Ad argumenta Gerardi de Carmelo.

Ad primum contra secundam conclusionem dicitur concedendo maiorem ; sed minor negatur. Cuius causa est : quia natura designata cum praecisione et exclusione accidentium , quo modo significatur per hoc nomen, humanitas, non est genus nec species. Unde sanctus Thomas, in tractatu de Esse et Essentia (cap. 4), sic ait : Impossibile est quod ratio universalis, scilicet generis vel speciei, conveniat essentiae secundum quod per modum partis significatur, ut nomine humanitatis vel animalitatis. Et ideo dicit Avicenna quod rationalitas non est differentia, sed differentiae principium ; et eadem ratione humanitas non est species, nec animalitas genus. Similiter etiam non potest dici quod ratio generis vel speciei conveniat essentiae secundum quod est res quaedam exsistens extra singularia, ut Platonici ponebant ; quia sic genus et species non praedicarentur de individuo ; non enim potest dici quod Socrates sit hoc quod ab eo separatum est ; nec iterum illud separatum proficeret ad cognitionem singularis huiusmodi. Et ideo relinquitur quod ratio generis vel speciei conveniat essentias, secundum quod significatur per modum totius, ut nomine hominis vel animalis, prout implicite et indistincte continet totum quod est in individuo.

Haec ille.

 

Ex quo patet quod, licet individuum materiale, puta Socrates, includat accidentia, nihilominus tamen species de illo praedicatur ; quia species includit similiter accidentia implicite. Secundum enim quod dicit sanctus Thomas, 9 Quolibeto, q. 2, art. 1, ad primum : Homo dicit habens humanitatem, vel subsistens in humanitate, sine praecisione quorumcumque aliorum supervenientium essentialibus principiis speciei ; quia per hoc quod dico, habens humanitatem, non praescinditur quin habeat colorem, et quantitatem, et alia huiusmodi.

Haec ille.

 

Hoc autem est implicite et potentialiter accidentia continere ; et est similis modus continendi qud genus continet implicite differentias quae sibi quodammodo accidunt. Unde sanctus Thomas, in tractatu supra nominato (de Ente et Essentia, cap. 3), dicit : Sicut illud quod est genus, prout praedicatur de specie, implicat in sua significatione, quamvis indefinite, totum quod determinate est in specie ; ita etiam illud quod est species, secundum quod praedicatur de individuo, oportet quod significet totum illud quod est essentialiter in individuo, licet indistincte. Et hoc modo essentia speciei significatur nomine hominis ; unde homo de Socrate praedicatur.

Haec ille.

 

Ad secundum dicitur quod hic modus non est insufficiens, nec solum declarat quomodo se habent hic homo et humanitas, immo quomodo se habent hic homo et haec humanitas, si dicta sancti Thomae per longum videantur. Declarat enim quomodo Socrates est non humanitas ; et similiter patet in dictis eius, quod Socrates non est haec humanitas sua. Quod enim luce fuerit mens sancti Thomas, patet. Quia, secundum eum, aliud requiritur ad hoc quod humanitas sit haec et individua, et aliud ad hoc quod aliquid sit suppositum, quo modo Socrates est suppositum. Unde, Quolibeto 9, ubi supra, dicit : Ipsam naturam humanam in Christo nihil prohibet dicere esse quoddam individuum, aut singulare, vel particulare ; et similiter quaelibet pars humanae naturae, ut manus, pedes, et ossa, quorum quodlibet est quoddam individuum, non tamen quod de toto praedicetur ; quia nullum eorum est individuum per se subsistens. Ibidem etiam dicit quod humana natura, licet sit haec et individua, non tamen est suppositum ; quia non subsistit, sed est in alio. Dico ergo quod cum Socrates habeat humanitatem individuatam, et ulterius aliqua alia quae nec sunt de ratione humanitatis, nec faciunt ad individuationem eius, sequitur quod Socrates non est haec sua humanitas, sicut nec humanitas communis. Haec enim humanitas est individuum, non tamen est suppositum ; quia non dicit totum quod est in Socrate. Licet Michaelis natura sit haec et individua per seipsam, non tamen est hic Michael ; immo differt aliqualiter, ut prius quarta conclusio declaravit.

 

 

II. Ad argumenta Aureoli.

 

Ad primum Aureoli dicitur quod principia definientia possunt dupliciter significari : vel per modum partis, vel per modum totius. Primo significata non praedicantur de habente, quod significatur per modum totius ; et illo modo praedicata essentialia vel principia definientia importantur per nomen abstractum, cuiusmodi est humanitas. Possunt nihilominus significari in concreto per modum totius, sicut per hoc nomen, homo ; et isto modo praedicantur de Socrate. Et hoc superius exstitit declaratum.

 

Ad secundum et ad tertium patet solutio per idem. Conceditur enim ad secundum quod principia definientia respondentur ad quaestionem factam per quid, cum designantur per modum totius, non designata per modum partis.

 

Et ad tertium dicitur quod, licet abstractum non definiatur, hoc non concludit quin idem importetur per definitionem quod per abstractum, sed aliter et aliter ; sicut a simili, humanitas non dicitur species, sed homo. Quomodo autem humanitas sit pars formalis individui, ostendit sanctus Thomas, dicens in praefato tractatu (de Ente et Essentia, cap. 3) : Quia, inquit, designatio speciei respectu generis est per formam, designatio autem individui respectu speciei est per materiam ; ideo oportet ut nomen significans id unde natura generis sumitur, cum praecisione formae determinatae speciem perficientis, significet partem materialem totius, sicut corpus est pars materialis hominis. Nomen autem significans illud unde natura sumitur speciei, cum praecisione materiae designatae, significat partem formalem ; et ideo humanitas significatur ut forma quaedam. Et dicitur quod est forma totius, non quidem quasi superaddita partibus essentialibus, formae et materiae, sicut forma domus superadditur partibus eius integralibus ; sed magis est forma quae est totum, scilicet formam complectens et materiam ; tamen cum praecisione eorum per quae materia nata est designari.

Haec ille.

Et quia, inquit ibidem, pars non praedicatur de toto, inde est quod humanitas nec de homine nec de Socrate praedicatur. Sicut enim ipse ibidem ponit : Sicut res constituta ex aliquibus non recipit praedicationem earum rerum ex quibus constituitur, ita nec intellectus recipit praedicationem eorum intellectuum ex quibus constituitur. Ipso enim attestante, 2 Quolibeto, q. 2, art. 2, quod natura dicitur constituere suppositum, etiam in compositis ex materia et forma, non ideo dicitur quod natura sit una res, et suppositum sit alia res (hoc enim esset secundum opinionem ponentium quod natura speciei sit forma tantum, quae constituit suppositum sicut totum) ; sed quia, secundum modum significandi, natura significatur ut pars, suppositum vero sicut totum, natura ut constituens, suppositum ut constitutum.

Haec ille.

 

Ex quo manifeste patet quod non fuit mens eius quod suppositum, puta Socrates vel homo, sit quoddam totum integrale vel essentiale intrinsece compositum ex humanitate, sicut ex una parte integrali vel essentiali, et ex accidentibus designantibus materiam, sicut ex alia parte sui integrali vel essentiali ; sed potius quod ipsamet res, quae est humanitas ut non est signata sed praecisa ah omni quod non est de ratione eius, est suppositum vel Socrates, ut est signata et subsistens. Quia tamen illa res modo opposito significatur in abstracto et in concreto, praesertim suppositali, ut nomine Socratis ; ideo unum illorum alterius praedicationem non recipit : quia Socrates significat illam naturam cum multorum aliorum inclusione ; humanitas autem cum eorum praecisione. Et hunc sensum innuit ipse in praefato Quolibeto, quaestione secunda, articulo primo, ad primum : Aliquando, inquit, ex his quae simul iunguntur relinquitur aliqua res tertia ; sicut ex anima et corpore constituitur humanitas qua homo est homo ; unde homo componitur ex anima et carne. Aliquando autem ex his quae simul iunguntur non resultat aliqua tertia res, sed resultat quaedam ratio composita ; sicut ratio hominis albi resolvitur in rationem hominis et in rationem albi. Et in talibus aliquid componitur ex seipso et ex alio ; sicut album componitur ex eo quod est album et ex albedine.

Haec ille.

 

Ita in proposito. Suppositum, puta Socrates, dicitur componi ex natura humana et ex accidentibus, non quod sit tertia res ex substantia et accidente resultans, sed quia in sua significatione includit naturam et accidentia illam determinantia. Et ita Socrates est vera substantia accidentibus coniuncta, utrumque in sua significatione includens. Et ideo differt ab humanitate ; quia includit aliam rem ab ea, non tanquam partem intrinsecam,sed tanquam determinativam suarum essentialium partium, puta materiae et consequenter formae.

Istam patet esse mentem Avicennae, 5 Metaphysicse, cap. 1. Humanitas, inquit, non est humanitas alicuius, nisi propter accidentia quae sunt in ipsa ; quoniam nunquam invenitur sine accidentibus. Et tunc non accipitur secundum hoc quod est humanitas tantum. Postquam autem humanitas Platonis non est sua, nisi propter accidentia, tunc haec accidentia habent actiones in individuo Platonis, eo quod ipsum compositum est ex humanitate et accidentibus quae comitantur tanquam partibus eius.

Haec ille.

 

Item, capitulo secundo, ostendens differentiam inter universale et totum, sic ait :

Natura totius non fiet pars suarum partium ullo modo. Natura vero universalis pars est naturae suorum particularium ; quoniam hae partes, aut sunt species quae constituuntur a natura duorum universalium, scilicet generis et differentiae ; aut sunt individua quae constituuntur ex natura omnium universalium et ex natura accidentium, quae vestiunt ea cum materia.

Haec Avicenna.

Ista autem intelligo modo praedicto, scilicet quod Socrates componitur ex humanitate et accidentibus, non quasi tertium ex illis intrinsece constitutum, sed illo modo quo aliquid componitur ex se et ex alio.

 

Ad quartum dicitur quod nec Socrates nec homo est ens per accidens. Ens enim per accidens, quod nec definitur nec intrat praedicamentum, dicitur illud quod intrinsece constituitur ex duobus quorum unum accidit alteri, vel ambo alicui tertio, ut compositum ex musica et anima, vel compositum ex Grammatica et Logica. Sed non dicitur ens per accidens illud quod in sua significatione includit duas naturas, vel aliqua duo quorum unum accidit alteri. Primo modo Socrates non includit accidentia, nec similiter homo ; sed secundo modo. Unde, sicut Christus non dicit ens per accidens, et tamen includit in sua significatione naturam divinam et humanam, secundum sanctos, (cuius causa est quia non includit eas velut partes sui) ; ita nec hic homo dicit ens per accidens, licet includat accidentia tanquam designantia sui partes essentiales. Unde Commentator, septimo Metaphysicae, commento 41 : Non est remotum ut aliquid in praedicamento qualitatis accipiatur in definitione eius quod est in praedicamento substantiae.

 

Ad quintum dicitur quod definitio et definitum idem significant explicite et in actu ; sed nihil obstat definitum aliquid significare implicite, quod sua definitio nec implicite nec explicite significat. Sed abstractum bene significat omnino idem quod definitio concreti. Unde sanctus Thomas, super illud Boetii, de Hebdomadibus : Diversum est esse et quod est, sic ait (lect. 2) : Considerandum, inquit, quod circa quodlibet abstractum hoc habet veritatem quod non habet in se aliquid extraneum, quod scilicet sit praeter essentiam suam, sicut humanitas et albedo, et quaecumque hoc modo dicuntur. Cuius ratio est, quia humanitas est ut quo aliquid est homo, et albedo ut quo aliquid est album. Non est autem homo per aliquid, formaliter loquendo, nisi per illud quod ad rationem hominis pertinet ; et similiter, non est aliquid album, formaliter loquendo, nisi per illud quod pertinet ad rationem albi. Et ideo, huiusmodi abstracta nihil alienum in se habere possunt. Aliter autem se habet in his quae significantur in concreto ; nam homo significatur ut quod habet humanitatem, et album ut quod habet albedinem. Ex hoc autem quod homo habet humanitatem, et album habet albedinem, non prohibentur habere aliquid aliud quod non pertinet ad rationem horum, nisi solum quod est oppositum his. Et ideo homo et album possunt aliud habere quam humanitatem vel albedinem. Et haec est ratio quare albedo et humanitas significantur per modum partis, et non praedicantur de concretis, sicut nec aliqua pars de suo toto.

Haec ille.

Ex quibus patet quod concreta implicite significant aliquid quod non significat definitio, in quantum scilicet significant definitionem sine alicuius extranei praecisione non oppositi ; hoc enim est significare in potentia et implicite.

 

Ad sextum dicitur eodem modo sicut ad quintum.

 

Ad septimum dicitur quod Socrates importat de principali significato non solum ea quae sunt de ratione hominis, immo ea per quae est hic homo, quae sunt extra rationem hominis, et accidentia tali essentiae vel naturae. Unde sanctus Thomas, in tractatu de Esse et Essentia (cap. 2), sic ait : Sciendum quod materia non quolibet modo accepta est individuationis principium, sed solum materia signata ; et dico materiam signatam, quae sub determinatis dimensionibus consideratur. Haec autem materia in definitione hominis, in quantum est homo, non ponitur ; sed poneretur in definitione Socratis, si Socrates definitionem haberet. In definitione autem hominis non ponitur materia signata ; non enim in definitione ponitur hoc os, et haec caro, sed os et caro absolute, quae sunt materia hominis non signata. Sic ergo patet quod essentia hominis et essentia Socratis non differunt, nisi penes signatum et non signatum.

Haec ille.

 

Idem ponit, secundo Quolibeto, quaestione secunda, articulo secundo, ad 1, ubi supra recitatum fuit, scilicet quod sicut rationale accidit animali sed essentiale est homini, sic determinatio corporis et animae accidit homini, et est praeter rationem eius, sed convenit per se huic homini, de cuius ratione esset, si definiretur, quod esset ex hac materia et hoc corpore.

Item, primo Sententiarum, distinctione trigesimaquarta, quaestione prima, articulo primo, dicit quod in creatis aliud est esse quam hypostasis vel suppositum, quia addit supra naturam determinationem materiae, vel aliquid quod loco materiae se habet, per quod natura individuetur et determinetur ad hoc singulare.

Haec ille.

 

Ex quibus patet quod concretum singulare, puta Socrates, in sua principali significatione includit accidentia ; concretum autem commune, puta homo, includit illa implicite modo praedicto, et non in actu, sicut suppositum individuale. Nec tamen sequitur quod sit ens per accidens ; quia non includit ea ut intrinseca suae naturae, sed ut determinativa suarum partium essentialium, ita quod significat ea quasi connotando, in quantum significat suppositum pro materia subiecta, et praeter hoc significat accidentia ; et significat subiectum in recto, et accidentia in obliquo. Socrates enim dicit naturam designatam talibus individualibus, in eis subsistentem.

 

Nec valent argumenta contra hoc per arguentem inducta.

Non quidem primum ; quia non est simile de divina voluntate et intellectu. Quia quidquid sit de connotatione illorum, tamen in proposito est talis modus connotandi, quod suppositum materiale, in quantum huiusmodi, exigit aliquam rem ad sui exsistentiam, quam non exigit natura. Secus autem est de intellectu et voluntate in divinis.

Nec similiter valet secundum ; quia minor falsa est. Accidentia enim faciunt diversitatem inter suppositum et naturam ; quia, licet non plus sint partes huius quam illius, tamen illa excluduntur a significatione naturae, et includuntur in significatione suppositi. Et propter istum diversum, immo oppositum modum significandi, non admittitur praedicatio mutua suppositi et naturae.

 

Ad octavum dicitur quod causa quare homo non praedicatur de humanitate, nec econtra, saepe dicta est. Quia scilicet humanitas significat opposito modo illud quod significat homo : Humanitas quidem per modum partis, homo autem per modum totius ; humanitas cum praecisione accidentium ipsi naturae, homo autem sine praecisione, immo cum inclusione aptitudinali vel implicita ; ita quod, licet inclusio vel praecisio non sit de ratione alicuius illorum, tamen sequitur modum quo significatur hoc vel illud, ut superius diffuse declaratur. Dicitur ergo ad formam argumenti, quod homo addit ad humanitatem accidentia, non quidem actu vel explicite, sed potentialiter et implicite, tali modo qui impedit praedicationem unius de alio, et non includit ens per accidens in abstracto vel concreto.

 

Ad nonum dicitur quod argumentum procedit ex falso intellectu. Nam, licet sanctus Thomas dicat quod in materialibus suppositum addit supra naturam accidentia, non tamen dicit quod solum hoc addat. Secundum enim quod ipse dicit, prima parte, quaestione vigesima nona, articulo secundo, suppositum semper subsistit. Ista enim quatuor : suppositum, res naturae, subsistentia, hypostasis, idem sunt secundum rem, licet differant ratione. Dicit enim sic : Secundum Philosophum, quinto Metaphysicae (t. c. 15), substantia dicitur dupliciter. Uno modo dicitur substantia ipsa quidditas rei quam significat definitio, secundum quod dicimus quod definitio significat substantiam rei ; quam quidem substantiam Graeci ουσίαν vocant, quam nos essentiam dicere possumus. Alio modo dicitur substantia subiectum, vel suppositum quod subsistit in genere substantiae. Et hoc quidem, communiter accipiendo, nominari potest nomine significante intentionem ; et sic dicitur suppositum. Nominatur etiam tribus nominibus rerum, quae sunt : res naturae, subsistentia, et hypostasis ; sed secundum triplicem considerationem substantiae sic dictae. Secundum enim quod per se exsistit et non in alio, vocatur subsistentia ; illa enim subsistere dicimus quae non in alio, sed in seipsis exsistunt. Secundum vero quod supponitur alicui naturae communi, sic dicitur res naturae ; sicut homo est res naturae humanae. Secundum vero quod supponitur accidentibus, dicitur hypostasis vel substantia.

Haec ille.

 

Et articulo praecedenti, scilicet primo, in responsione ad quintum, sic ait :

Anima est pars humanae speciei ; et ideo, licet sit separata, quia tamen retinet naturam unibilitatis, non potest dici substantia individua quae est hypostasis vel substantia prima, sicut nec manus, nec quaecumque alia pars hominis.

Haec ille.

 

Ex quibus patet quod, secundum mentem eius, suppositum in rebus materialibus addit accidentia supra naturam ; sed generaliter de ratione suppositi est quod subsistat, et quod sit non unibile alteri per modum partis. Et ideo, licet humana natura in Christo habeat omnia illa accidentia individuantia quae addit suppositum supra naturam in materialibus, non tamen haec omnia quae addit ratio suppositi super rationem essentiae vel naturae ; ipsa enim nec subsistit, nec est inunibilis alteri ut pars formalis. Unde sanctus Thomas, tertia parte, quaestione secunda, articulo tertio, ad secundum, sic ait : Hypostasis significat substantiam particularem, non quocumque modo, sed prout est in suo complemento ; secundum vero quod venit in unionem alicuius magis completi, non dicitur hypostasis, sicut manus vel pes. Et similiter natura humana in Christo, quamvis sit substantia particularis, quia tamen venit in unionem cuiusdam completi, scilicet totius Christi prout est Deus et homo, non potest dici hypostasis vel suppositum ; sed illud completum, ad quod concurrit, dicitur esse hypostasis vel suppositum.

Haec ille.

 

Sed arguitur contra istam responsionem.

Primo quia videtur innuere quod de ratione suppositi sit non esse in alio, et non esse unibile ; et sic negatio erit de ratione suppositi. Consequens videtur falsum apud multos.

Tum quia formalis ratio entis positivi non debet esse negatio. Sed suppositum dicitur positive sicut et natura.

Tum secundo, quia suppositum non est minus ens quam natura ; igitur non plus includit negationem.

Tum tertio, quia natura non dicitur distingui a supposito per esse in alio ; igitur nec suppositum a natura per non esse in alio.

Tum quarto, quia nullum suppositum creatum videtur plus constitui per relationem negativam quam per positivam ; cum utrumque sit proprium supposito divino.

Tum quinto, quia negatio nulli repugnat nisi cui convenit opposita affirmatio formaliter vel virtualiter. Sed natura non habet aliam affirmationem ultra suppositum. Igitur nulla negatio ei repugnat plus quam supposito.

Tum sexto, quia sequitur quod conceptus habentis, et eius quod est, et totius ac complementi, et primae substantiae, esset formaliter negativus.

Tum septimo, quia tunc significatum pronominis, quod est subsistentia, secundum suum formale esset negatio ; et ita negatio esset ratio demonstrandi rem per pronomina ego, tu, ille.

Tum octavo, quia negatio illa quam dicis sequitur ad rationem suppositi ; ideo enim non unitur alteri, quia habet esse in se. Et sic videtur quod ratio suppositi nullo modo includat negationem.

 

Secundo arguitur contra dictam solutionem. Quia videtur innuere quod esse sit de ratione suppositi ; subsistere enim est esse. Sed hoc consequens videtur falsum, propter rationes factas in argumento nono, reprobando responsionem ibi datam.

 

Tertio arguitur contra eam. Quia videtur innuere quod natura humana in Christo non habeat aliud esse quam esse divinae essentiae ; et ideo non est suppositum. Istud autem videtur falsum multipliciter.

Tum primo, quia tunc Dei Filius non assumpsisset totam realitatem hominis, scilicet esse creatum naturae humanae.

Tum secundo, quia hoc est subtrahere a Christo potiorem perfectionem essentialem hominis, scilicet esse actualis exsistentiae.

Tum tertio, quia prius natura humana fuit perfecta omnibus suis perfectionibus tam essentialibus quam accidentalibus, inter quas est ipsum osse, quam fuerit assumpta a Verbo.

Tum quarto, quia natura accidentalis semper habet proprium esse, non solum quando per se est, ut in Sacramento altaris, immo quando est in alio ; igitur et natura substantialis, cum sit perfectior.

Tum quinto, quia quantitas per idem formaliter exsistit in Sacramento altaris, per quod exsistebat quando erat in substantia panis ; ergo econtra natura humana per idem exsistit in Christo, per quod exsisteret si esset per se non unita.

 

Ad primum dicitur quod negationem esse de ratione suppositi potest dupliciter intelligi. Uno modo, quod sit quid intrinsecum supposito, tanquam pars eius. Alio modo, quia importatur per nomen eius, tanquam circumloquens, differentiam individuorum substantiae ad individua accidentis, cum propriam differentiam ignoremus. Primo modo procedunt argumenta ; sed solutio, non primo, sed secundo modo intelligitur. Nec hoc est inconveniens plus quam hoc scilicet quod secunda intentio ponitur in definitione per se quae dicit nomen rei. Unde, sanctus Thomas, prima parte, q. 29, art. 1, ad tertium, sic ait : Differenti substantiales non sunt nobis notae, vel etiam nominat non sunt. Et ideo oportet interdum uti differentiis accidentalibus loco substantialium ; puta si quis diceret : ignis est corpus simplex, calidum et siccum. Accidentia enim propria sunt effectus formarum substantialium, et manifestant eas. Et similiter nomina intentionum possunt accipi ad definiendum res, secundum quod accipiuntur pro aliquibus nominibus rerum, qu non sunt posita. Et sic nomen individuum ponitur in definitione personae, ad designandum modum subsistendi qui competit substantiis particularibus.

Haec ille.

Sicut autem ipse dicit de nominibus intentionum, sic in proposito dicendum videtur de nominibus negationum.

 

Ad secundum istorum dicitur quod non plus esse est de ratione suppositi quam naturae. Unde sanctus Thomas, Quolibeto secundo, quaestione secunda, articulo secundo, sic arguit : Esse, sicut non ponitur in definitione naturae, ita non poneretur in definitione suppositi vel singularis, si suppositum vel singulare definiretur. Ergo suppositum per esse non differt a natura. Ecce suum argumentum.

Et ibidem, ad secundum : Dicendum, inquit, quod non omne quod accidit alicui praeter rationem speciei est determinativum essenti ipsius, ut oporteat illud poni in ratione eius, sicut dictum est. Et ideo, licet ipsum esse non sit de ratione suppositi, quia tamen pertinet ad suppositum, et non est de ratione natur, manifestum est quod suppositum et natura non sunt omnino idem in illis, in quibus res non sunt suum esse.

Haec ille.

Ex quibus apparat quod argumentum non procedit contra conclusionem.

Si autem quaeratur quomodo suppositum differt a natura in talibus ubi nihil accidit praeter rationem essenti nisi ipsum esse (in talibus enim idem videtur significare suppositum et natura, abstractum et concretum, ex quo suppositum non aliud significat quam natura, nec abstractum dicit aliud quam concretum) ; respondetur quod pro tanto suppositum differt a natura in talibus, quia abstractum excludit a sui significatione omne quod non est de ratione specifica ; concretum autem illud includit non actu, sed potentia, non explicite, sed implicite. Unum enim illorum significatur ut habens, et aliud ut habitum ; unum per modum partis, aliud per modum totius.

Et si dicatur quod ille diversus modus significandi est in divinis inter intellectum et intelligens, inter vitam et vivens, Deum et deitatem, ubi tamen non est differentia realis inter naturam et suppositum, concretum et abstractum ; respondeo quod in divinis diversitas modi significandi talium, scilicet abstracti et concreti, non sumitur penes diversas rationes sive res, sicut in creatis, ubi concretum dat formam materiae concretam, id est compactam et unitam. Unde talia in divinis improprie dicuntur, sicut alias exstitit declaratum.

 

Ad tertium dicitur quod, licet ista materia in casu illo pertineat ad tertium Sententiarum, tamen pro nunc dicitur quod natura humana in Christo non habet aliquod esse exsistenti creatum ; sed exsistit per divinum esse. Hoc enim expresse ponit sanctus Thomas, 3 Sent., dist. 6, q. 2, art. 2, ubi sic dicit : Impossibile est quod aliquid unum habeat duo esse substantialia ; quia unum fundatur super ens. Unde si sint plura esse secundum quae aliquid dicitur ens simpliciter, impossibile est quod dicatur unum. Sed non est inconveniens quod esse unius rei subsistentis habeat respectum ad multa ; sicut esse Petri est unum, habens tamen respectum ad diversa principia constituentia ipsum. Et similiter suo modo esse Christi habet duos respectus : unum ad naturam divinam, alium ad humanam.

Item, tertia parte, q. 17, art. 2, expresse ponit hoc idem, quod scilicet humanitas non habet aliud esse exsistentiae in Christo quam esse quo divina essentia formaliter exsistit.

Item, 9 Quolibeto, q. 2, art. 2, sic ait : Esse proprie et vere non attribuitur nisi rei subsistenti. Huic autem attribuitur duplex esse : unum scilicet esse quod resultat ex his ex quibus eius unitas integratur, quod est esse substantiale. Aliud est esse supposito attributum praeter ea quae integrant ipsum, quod est esse superadditum, scilicet accidentale ; ut esse album attribuitur Socrati, cum dicitur : Socrates est albus. Quia ergo in Christo ponimus tantum unam rem subsistentem, ad cuius integritatem concurrit etiam ipsa humanitas, quia unum suppositum est utriusque naturae ; ideo oportet dicere quod esse substantiale, quod proprie attribuitur supposito, est tantum unum ; habet autem unitatem ex ipso supposito et non ex naturis. Si tamen ponatur divinitas ah humanitate separari, tunc humanitas suum esse habebit aliud ab esse divino. Non enim impediebat quin proprium esse haberet, nisi hoc quod non erat per se subsistens ; sicut si arca esset quoddam individuum naturale, ipsa tota non haberet nisi unum esse, quaelibet tamen partium ab arca separata proprium esse habebit. Et sic patet quod in Christo est unum esse substantiale, secundum quod esse proprie est suppositi, quamvis sit multiplex esse accidentale.

Haec ille.

 

Tunc ad obiecta in oppositum dicitur, ad primum quidem, quod Christus assumpsit omnia quae pertinent ad rationem hominis, non autem esse creatum, quale habet Petrus ; sicut nec assumpsit suppositum humanum, quale est Petrus. Nec ipse est suppositum humanum, sed communicat suum esse humanitati.

Ad secundum dicitur quod non plus subtrahitur aliqua perfectio hominis ipsi Christo ex hoc quod non assumpsit esse creatum, quam ex hoc quod non assumpsit suppositum creatum. Nec ex hoc sua humanitas est imperfectior quam humanitas Petri ; quia, licet non habeat esse proprium, tamen habet esse perfectius quam si suppositaretur in proprio supposito.

Ad tertium dicitur quod humanitas Christi prius ordine naturae fuit perfecta omni perfectione componibili cum assumptione quam fuerit assumpta ; sed sicut suppositum non est assumptibile, ita nec natura sub proprio esse actualis exsistentiae substantiali. Unde sanctus Thomas, tertio Sententiarum, dist. 6, q. 1, art. 2, dicit quod illud quod habet esse completum in quo subsistit non potest alteri uniri nisi tribus modis, scilicet : per modum accidentis, sicut tunica homini ; vel per modum aggregationis, ut lapis lapidi ; vel aliquo accidente, sicut homo unitur Deo per amorem.

Ad quartum dicitur quod similitudo non valet ; nam esse substantiale non plurificatur in eodem supposito, sicut esse accidentale. Et ideo, licet sit aliud esse albedinis quam suppositi in quo est, non tamen naturae constituentis suppositum, et ipsius suppositi. Unde sanctus Thomas, tertia parte, quaestione decima septima, articulo secundo : Si aliqua, inquit, forma vel natura est, quae non pertineat ad esse personale hypostasis subsistentis, illud esse non dicitur esse illius personae simpliciter, sed secundum quid ; sicut esse album est esse Socratis, non in quantum Socrates est, sed in quantum albus est. Et huiusmodi esse nihil prohibet multiplicari in una hypostasi vel persona. Aliud est enim esse quo Socrates est, et aliud quo Socrates est musicus. Sed illud esse quod pertinet ad ipsam hypostasim vel personam, impossibile est in una hypostasi vel persona multiplicari ; quia impossibile est ut unius rei sit nisi unicum esse. Si igitur humana natura adveniret Filio Dei non hypostatice vel personaliter, sed accidentaliter, sicut quidam posuerunt, oporteret in Christo ponere duo esse : unum quidem secundum quod est Deus, aliud secundum quod est homo. Sicut Socrates ponitur aliud esse secundum quod est homo, et aliud secundum quod est albus ; quia esse album non pertinet ad ipsum esse personale Socratis. Esse autem capitatum, et esse corporeum, et esse animatum, totum pertinet ad unam personam Socratis ; et ideo ex omnibus istis non fit nisi unum esse in Socrate. Et si contingeret quod post constitutionem personae Socratis, adveniret Socrati manus, vel pes, vel oculus, sicut accidit in caeco nato, ex his non accresceret Socrati aliud esse, sed solum relatio quaedam ad huiusmodi ; quia scilicet diceretur esse non solum secundum illa quae habebat prius, sed etiam secundum ea quae postmodum sibi adveniunt. Cum igitur natura humana coniungatur Filio Dei hypostatice et non accidentaliter, consequens est quod secundum humanam naturam non adveniat sibi novum esse, sed solum nova habitudo esse personalis praeexsistentis ad naturam humanam ; ut scilicet illa persona iam dicatur subsistere non solum secundum naturam divinam, sed etiam humanam.

Haec ille.

 

Ad quintum patet eodem modo sicut ad quartum.

Et sic patet quod instantiae contra solutionem argumenti noni non procedunt.

 

Ad decimum principale dicitur sicut dictum est ad quartum. Socrates enim est substantia prima et ens secundum se et non per accidens, licet in sui significatione includat aliqua quae accidunt naturae secundum materiam signatam. Cuius causa est assignata superius : quia talia accidentia, puta signationem materiae, non significat principaliter et in recto, nec tanquam pertinentia ad sui naturam, sed tanquam pertinentia ad sui individuationem. Nec etiam prima substantia dicitur maxime substantia, prout substantia opponitur accidenti, sed prout substantia dicit suppositum subsistens accidentibus, immo omnibus substantiis secundis substans. Ut etiam dicit sanctus Thomas, tertia parte, quaestione secunda, articulo tertio, ad tertium : In rebus creatis res aliqua singularis non ponitur in genere vel specie ratione eius quod pertinet ad individuationem, sed ratione naturae, quae secundum formam determinatur. Sciendum etiam quod accidentia sunt duplicia : quaedam quae nihil faciunt ad constitutionem esse suppositalis, vel saltem sunt posteriora ordine naturae ; cuiusmodi est albedo, et etiam risibilitas, respectu Socratis. Alia sunt quae faciunt ad esse suppositale, immo habent aliquam causalitatem, saltem in genere causae materialis, respectu talis esse, in quantum disponunt materiam et reddunt eam materiam propriam huic formae ; cuiusmodi sunt dimensiones quae signant materiam, et dividunt eam, et eam reddunt aptam ad recipiendum formam cum suis dispositionibus ; si enim materia non esset extensa per quantitatem, ipsa non esset habilis ad recipiendum formam, nec ad individuandum illud. Ergo quod includit accidentia primo modo dicta, dicitur ens per accidens ; non autem illud quod includit accidentia secundo modo dicta. Et talia accidentia consignificat hoc nomen, Socrates. Unde sanctus Thomas, tertia parte, quaestione decimaseptima, articulo primo, dicit : Hoc nomen, homo, importat habentem humanitatem indistincte, sicut hoc nomen, Deus, indistincte importat habentem divinitatem. Hoc tamen nomen, Petrus vel Iesus, importat distincte habentem humanitatem, scilicet subdeterminatis individualibus proprietatibus ; sicut hoc nomen, Filius Dei, importat habentem divinitatem sub determinata proprietate personali.

Haec ille.

 

Et ista responsio est alia ab illa quae posita fuit in responsione ad quartum.

 

 

§2. – Ad argumenta contra tertiam conclusionem

 

I. Ad argumenta Gerardi de Carmelo.

Ad primum contra tertiam conclusionem dicitur quod, licet Aristoteles, septimo Metaphysicae (t. c. 11 et 21), et Commentator, ibidem, dicat quod primae substantiae sunt idem cum suis quidditatibus, tamen Aristoteles, eodem libro (t. c. 41), dicit quod ea quae habent formam in materia, et illa quae sunt essentialia per accidens, non sunt idem cum sua quidditate. Unde verba Aristotelis sunt ista : Omnia autem quae sunt in materia, aut sunt congregata ex materia, non sunt idem quod eorum essentia.

Item Commentator, tertio de Anima, commento nono, sic ait : Hoc individuum est aliquid, et intentio et forma per quam hoc individuum est ens, scilicet quidditas et forma eius, est aliud : verbi gratia, quod haec aqua est aliquid, et intentio et forma per quam haec aqua est ens, aliud est ab aqua. Et hoc accidit similiter in multis rebus, scilicet omnibus compositis ex materia et forma, sed non in omnibus entibus, ad excipiendum res abstractas, et universaliter res simplices non compositas. Et causa propter quam hae duae intentiones non inveniuntur in omnibus entibus, est quod quidditas et essentia in rebus simplicibus est idem.

Haec ille.

 

Item, commento quinto : Iam, inquit, determinatum est in prima philosophia quod nulla forma liberata est a potentia simpliciter, nisi prima forma quae nihil intelligit extra se, sed essentia eius est quidditas eius ; aliae autem diversificantur in essentia et quidditate quoquomodo.

Haec ille.

Illud simpliciter dicit, octavo Metaphysicae, commento decimosexto, ubi dicit : Omnia quae carant materia intelligibili et sensibili, unumquodque est idem cum illo quod dat suum esse, scilicet quod quidditas et essentia sunt idem in eis.

Et subdit : Et ideo illa quae non habent materiam non habent aliam causam a se, in hoc quod sunt unum, et in hoc quod sunt ens. Econtrario eis quae sunt in materiis ; per formas enim fiunt composita ex materia et forma unum et ens.

Haec ille.

 

Item, 12 Metaphysicae, commento 49, sic ait : Quod est per primam essentiam non habet materiam ; quia est perfectio. Quia prima essentia, quae significat esse rei, oportet ut non habeat materiam ; quoniam si haberet materiam, haberet aliam essentiam, et sic in infinitum.

Haec ille.

 

Ex quibus apparet quod non solum in rebus materialibus, immo in quolibet, citra primam formam, quae est Deus, differt res et quidditas eius aliquo modo. Dicta autem Aristotelis et Commentatoris in oppositum , non concludunt aliud nisi quod in dictis secundum se quidditas non est alia res ab illo cuius est ; quod conceditur, ad illum intellectum qui explicatur in solutione huius argumenti. Ideo nos dicimus quod quid est differre ab eo cuius est in caeteris citra primum, quia quod quid est, in quolibet talium, non dicit totum quod est in re cuius est ; non quia suppositum sit alia res totaliter a suo quod quid est.

 

 

II. Ad argumenta Scoti.

Ad primum Scoti dicitur eodem modo. Sicut enim dicit sanctus Thomas, in quaestionibus de Verbo, q. 3, ad 14, quod quid est non est aliud ab eo cuius est, quantum ad ea quae per se insunt ; sed non oportet quod sit omnino idem ; et hoc, si aliqua sint ibi per accidens.

Ad secundum negatur consequentia. Res enim scitur, cognitis illis quae per se insunt ei ; et quoad talia, non ponimus differre quoti quid est ab eo cuius est, in dictis secundum se.

Ad tertium negatur consequentia. Licet enim quod quid est differat ab eo cuius est, modo praedicto, non tamen impeditur praedicatio unius de altero in concreto, ut, Socrates est animal rationale et mortale ; sequitur tamen quod res non est omnino eadem illi quod de ipsa dicitur in quid et per se. Iste modus distinctionis est modicus, et non talis qualis est inter Socratem et animam suam, sed qualis est inter Socratem et Socratem album : talis enim distinctio non habet, extra, distincta realiter proprie, sed est inter eamdem rem signatam dupliciter, scilicet cum praecisione, et sine praecisione, immo cum inclusione accidentium ab ea realiter distinctorum non intrantium eius realitatem.

Ad quartum negatur consequentia. Quod quid est enim non habet quod quid est, nec essentiam, quia non includit aliquid extrinsecum, et significatur per modum partis, et eius quo aliquid est, et ideo talia non differunt a suo quod quid est ; et hoc fuit latius declaratum in solutione septimi contra secundam conclusionem.

Ad quintum dicitur quod concludit solum quod ipsum quod quid est est idem ei cuius est, quoad ea quae per se insunt rei, non autem quod nullo modo differant quoad exstrinsece connotata, nec quod res non includat aliquid praeter suum quod quid est, nec quod nomen suppositi non includat aliam rem quam nomen natura.

 

 

§3. – Ad argumenta contra quartam conclusionem

 

Ad argumenta Aureoli.

Ad argumenta contra quartam conclusionem dictum est in solutione 11. Dico enim quod nec suppositum materiale nec immateriale creatum includit esse in sui ratione explicite, sed implicite, in quantum significatur ut habens, et ut totum ; esse autem habetur a supposito creato, et non est ipsum suppositum creatum, nec eius natura. Argumenta autem ista procedunt, ac si suppositum explicite includat esse.

Ex istis autem patet quid dicendum ad quaestionem et argumenta eius, etc.