Distinctio VI — Livre I — Jean Capreolus

Jean Capreolus - Livre I

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

 

 

QUAESTIO I

 

UTRUM PATER GENUERIT FILIUM NATURA

 

Circa sextam distinctionem quaeritur : Utrum Pater genuerit Filium natura.

 

Et arguitur quod non.

Natura enim et essentia idem sunt, 5 Metaphysicae (t. c. 5). Sed Pater non genuit Filium essentia ; nec ista conceditur. Igitur nec debet concedi quod genuerit Filium natura.

 

In oppositum arguitur. Verbum in divinis est vere Filius. Sed de ratione Filii est quod producatur modo naturae, et per naturalem generationem. Igitur Filius producitur natura.

 

In ista quaestione erunt duo articuli.

In primo ponentur conclusiones.

In secundo movebuntur obiectiones.

 

 

ARTICULUS I

 

PONUNTUR CONCLUSIONES

 

Quantum ad primum ponitur ista :

 

Prima conclusio : quod essentia divina est principium quo omnium actuum divinorum.

 

Probatur sic. Quicumque actus convenit divinae personae, aut convenit ei ratione suae essentiae, aut ratione suae proprietatis. Si ratione essentiae, tamquam illius cuius virtute agit tali actu, habetur propositum. Si ratione proprietatis, aut hoc est in quantum illa proprietas est quid absolutum, aut quid relativum. Non secundum, quia relatio, ut relatio, non est principium agendi, nec ratio alicui agendi, nec terminus. Si ut est quid absolutum, cum omne tale sit divina essentia vel fundetur in ea, sequitur propositum, scilicet quod omnis actus conveniens divino supposito convenit ei ratione essentiae tamquam principii quo suppositum agit.

Ista conclusio est sancti Thomae, primo Sent., dist. 5, q. 1, art. 1 ; et dist. G, q. 1, art. 3.

 

 

Secunda conclusio est quod essentia, sub ratione essentiae, non est principium alicuius actus secundi qui est operalio, sed solum respectu primi actus qui est esse.

 

Probatur. Illud quod non convenit omni tali, non convenit ei in eo quod tale. Sed essentiae non convenit aliquis actus, generaliter, scilicet omni essentiae, nisi esse. Igitur nullius actus ipsa est principium, in eo quod essentia, nisi ipsius esse solum.

Ista conclusio est eiusdem, ibidem, scilicet dist. 6, q. 1, art. 3 ; et dist. 7, q. 1, art. 1, ad 2. Ibi enim dicit quod essentia se ipsa dat esse habenti, et iste actus est quasi actus primus, nec ille actus egreditur ab essentia mediante potentia. Egreditur tamen alius actus ab essentia, qui est actus non solum essentiae, sed habentis essentiam ; est enim essentiae sicut principii, et est habentis essentiam sicut agentis ; et ille est actus secundus qui dicitur operalio. Et inter essentiam et illum actum cadit potentia media, differens ab utroque, in creatis realiter, sed in Deo tantum ratione.

Haec ille.

 

 

Tertia conclusio est quod essentia divina est principium actus generationis, sub ratione qua essentia est natura.

 

Probatur sic. Nam cum in essentia sint diversa attributa, quae realiter sunt unum, licet distinguantur ratione, tamen actus refertur ad essentiam secundum illud attributum quod exigit conditio actus ; sicut intelligere est a divina essentia in quantum ipsa est intellectus, et res volitae, quae possunt esse et non esse, producuntur ab essentia in quantum ipsa est voluntas. Sed de ratione generationis est quod producatur generatum in similitudinem generantis ; et huiusmodi productionis principium perlinet ad naturam, quae est vis ex similibus similia procreans. Essentia igitur, sub ratione naturae, est principium actus generandi. Et ideo dicitur quod Pater natura genuit Filium.

Ista est conclusio sancti Thomae, 1 Sent., dist. 6, q. 1, art. 3.

 

Item, de Potentia Dei, q. 2, art. 3, arguit quod, nec generationis Filii, nec processionis Spiritus Sancti, voluntas est principium, sed natura. Quod enim voluntas, in quantum huiusmodi, non sit principium talium actuum, arguit sic : Voluntas, in quantum voluntas est, cum sit libera, ad utrumlibet se habet. Potest enim agere et non agere, sic vel sic facere, velle vel non velle. Et si, respectu alicuius, voluntas sit determinata, hoc non est in quantum voluntas, sed ex inclinatione naturali quam habet ad aliquid, sicut ad finem ultimum quem non potest non velle ; sicut voluntas humana non potest nolle beatitudinem, nec velle miseriam. Ex quo patet quod omne illud cuius voluntas est principium, quantum in se est, possibile est esse vel non esse, et esse tale vel tale, et esse tunc vel nunc. Omne autem quod sic se habet, creatum est ; nam in eo quod est increatum non est potestas ad esse vel non esse, sed per se est necesse esse, ut probat Avicenna. Si igitur ponatur Filius voluntate generatus, sequitur necessario ipsum esse creaturam.

Et eo modo potest argui de Spiritu Sancto.

 

Sed quod dictorum actuum natura sit principium, arguitur sic, ab eodem, ibidem : Natura, inquit, ad unum determinata est. Et secundum hoc, ex hoc quod Filius est a Patre generatus natura, oportet quod ipse non possit esse non generatus, et quod non possit esse alio modo quam est, aut Patri non consubstantialis vel inaequalis, cum illud quod naturaliter procedit, procedat in similitudinem eius a quo procedit ; et hoc est quod dicit Hilarius, in libro de Synodis (super can. 24 Sirmiens). Omnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit ; sed Filio naturam dedit perfecta nativitas. Et ideo talia sunt cuncta creata, qualia Deus esse voluit ; Filius autem talis est qualis est Deus. Sicut autem dictum est, voluntas, licet respectu aliquorum ad utrumque se habeat, tamen respectu finis ultimi naturalem inclinationem habet ; et similiter, intellectus, respectu principiorum, naturalem quemdam motum habet. Principium autem divinae cognitionis est ipse Deus, qui etiam est finis suae voluntatis. Unde, illud quod procedit in Deo per actum intellectus cognoscentis seipsum, naturaliter procedit ; et similiter quod procedit per actum voluntatis diligentis seipsum. Et propter hoc, cum Filius procedat per actum divini intellectus, in quantum Pater cognoscit seipsum, et Spiritus Sanctus per actum voluntatis, in quantum Pater diligit Filium, sequitur quod tam Filius quam Spiritus Sanctus naturaliter procedant ; et ex hoc, ulterius, quod sint consubstantiales, et coaequales, et coaeterni Patri et sibi invicem.

Haec ille in forma.

 

Eamdem conclusionem cum probationibus tenet 1 p., q. 41, art. 2.

 

Ex qua conclusione cum probationibus sequitur quod Spiritus Sanctus non plus producitur voluntate, in quantum voluntas est, quam Filius ; secundo, quod Filius producitur intellectu, ut natura est ; tertio, quod Spiritus Sanctus producitur voluntate, hoc est per actum voluntatis, ut naturalis est ; natura quidem ad unum determinata est. Unde, in de Potentia Dei, q. 10, art. 2, ad 4, dicit quod sicut Filius naturaliter procedit a Patre, ut verbum, ita Spiritus Sanctus naturaliter procedit ab eo, ut amor. Secundum enim quod ponit sanctus Thomas, 1 Sent., dist. 6, q. 1, art. 2, voluntas divina non se habet ad Spiritum Sanctum, sicut principium ad principiatum, sed sicut principium ad id quod est sibi ratio principiandi ; et similiter se habet intellectus ad Verbum : Voluntas, inquit, potest comparari ad aliquid dupliciter : aut sicut potentia ad obiectum, aut sicut principium. Si comparetur voluntas ad aliquid, ut obiectum, tunc omne volitum a Deo potest dici esse voluntate eius ; et sic potest dici : Pater est Deus sua voluntate ; vult enim se esse Deum ; et similiter potest concedi, quod Pater genuerit Filium voluntate. Si autem voluntas comparetur ad aliquid, ut principium, hoc potest esse dupliciter : quia, aut illud, ad quod comparatur, dicit rationem principiandi, aut dicit ipsum principiatum. Si primo modo, sic comparatur voluntas ad processionem Spiritus Sancti qui procedit ut amor, in quo amore voluntas principiata producit, scilicet creaturas ; et secundum hunc modum etiam intellectus se habet in Deo ad generationem Filii qui procedit ut ars et verbum. Si secundo modo, tunc principiatum procedit a voluntate secundum conditionem voluntatis. Voluntas autem, quantum est in se, est libera ; unde principiata voluntatis sunt tantum ea quie possunt esse vel non esse. Et hoc modo, constat quod voluntas divina comparatur ad creationem rerum, et non ad generationem Filii.

Haec ille.

Ex quibus videtur velle quod essentia divina est principium generationis, et spirationis, et creationis, et omnium divinorum actuum ; sed non sub nuda ratione essentiae. Quinimmo essentia divina, ut induit rationem intellectus aut memoriae, est principium generationis Verbi, ut Verbum, licet Filii, ut est Filius, principium generationis sit essentia ut induit rationem naturae. Ulterius, essentia, ut induit rationem voluntatis naturalis, est principium spirandi Spiritus Sancti ; sed, ut induit rationem voluntatis liberae indifferenter ad opposita, sic est principium creaturarum. Et ex hoc solvuntur multae contradictiones, quae videntur in dictis sancti Thomae.

 

 

Quarta conclusio est quod licet Spiritus Sanctus procedat naturaliter a Patre, non tamen procedit ab eo per modum naturae, sed per modum voluntatis.

 

Prima pars conclusionis probata est in praecedenti conclusione. Sed secundam probat sic sanctus Thomas, de Potentia Dei, q. 10, art. 2 : Convenienter, inquit, dixerunt qui posuerunt unam istarum processionum esse per modum naturae et intellectus, aliam per modum voluntatis, quantum ad hoc quod processio, quae est secundum naturam vel intellectum, non praeexigit aliam processionem, processio autem quae est per modum voluntatis aliam processionem praeexigit. Nam amor alicuius rei non potest a voluntate procedere, nisi praeintelligatur processisse ab intellectu verbum conceptum ; bonum enim intellectum est obiectum voluntatis.

Haec ille.

 

Item, ibidem, ad 11 : Processio quae est per modum voluntatis, distinguitur tripliciter ab ea quae est per modum naturae. Primo, quia sicut processio quae est per modum naturae non praeexigit aliam processionem, ita nec processio quae est per modum intellectus ; processio autem quae est per modum voluntatis, de necessitate praeexigit aliam processionem, quae est per modum intellectus. Secundo, quia sicut natura producit aliquid in similitudinem sui, ita et intellectus, tam intra quam extra. Intra quidem, sicut verbum est similitudo rei intellectae, et intellectus intelligentis seipsum. Extra autem, sicut forma intellecta inducitur in artificiatum. Voluntas autem non producit suam similitudinem intus, nec extra. Intus quidem non ; quia amor, qui est intranea processio voluntatis, non est aliqua similitudo voluntatis vel voliti, sed quaedam impressio relicta ex voluntate in volito, aut quaedam unio unius ad alterum. Extra autem non ; quia voluntas imprimit in artificiatum formam intellectam prius quam volitam, secundum ordinem rationis ; unde principaliter est similitudo intellectus, et secundario voluntatis. Tertio, quia processio naturae est tantum ab uno, sicut ab agente, si sit perfectum agens ; nec obstat quod in animalibus idem generatur a duobus, scilicet ex patre et matre, nam solus pater est agens in generatione, mater vero est patiens. Similiter autem processio intellectus est ab uno solo. Sed amicitia, quae est amor mutuus, procedit a duobus ad invicem se amantibus.

Haec ille.

 

Sed dicitur forte quomodo stant simul ista duo, quod Spiritus Sanctus naturaliter producatur, non tamen per modum naturae. Respondet sanctus Thomas, ibidem, ad 4, dicens : Spiritus Sanctus naturaliter procedit a Patre, ut amor, nec tamen Spiritus Sanctus procedit per modum naturae. Hoc enim dicitur in divinis procedere per modum naturae quod procedit sicut ea quae in creaturis a natura producuntur et non a voluntate. Sic ergo differt naturaliter produci, et produci per modum natura. Dicitur autem produci naturaliter, propter naturalem habitudinem quam habet ad suum principium ; per modum vero natura produci dicitur quod producitur ab aliquo principio sic producente sicut natura producit.

Haec ille.

 

 

Quinta conclusio est quod licet Spiritus Sanctus procedat naturaliter, cum hoc tamen libere procedit a Patre.

 

Unde sanctus Thomas dicit, ibidem, ad 5 : Naturalis, inquit, necessitas, secundum quam voluntas aliquid ex necessitate velle dicitur, ut felicitatem, libertati voluntatis non repugnat, ut docet Augustinus, 5 de Civitate Dei (cap. 10). Libertas enim voluntatis coactioni vel violentiae opponitur. Non autem est violentia vel coactio in hoc quod aliquid movetur secundum ordinem suae natura, sed magis in hoc quod naturalis motus impeditur, sicut cum impeditur grave ne descendat ad medium. Unde voluntas libere appetit felicitatem, licet necessario appetat illam. Sicut etiam et Deus sua voluntate libere amat seipsum, licet de necessitate amet seipsum, et necessarium est quod tantum amet se, quantum bonus est, sicut tantum intelligit se, quantum est. Libere igitur Spiritus Sanctus procedit a Patre, non tamen possibiliter, sed ex necessitate, nec possibile fuit ipsum procedere minorem Patre, sed necessarium fuit illum Patri esse aequalem, sicut et Filium qui est Verbum Patris.

Haec ille.

 

 

Sexta conclusio : quod, licet respectu generationis Filii Deus habuerit voluntatem concomitantem, non tamen accedentem, nec antecedentem duratlone vel intellectu.

 

Istam conclusionem probat sanctus Thomas, de Potentia Dei, q. 2, art. 3, ad 2. Dicit enim sic : Respectu nullius rei est Deo voluntas accedens ; quia quidquid aliquando vult, ab aeterno voluit ; concomitans vero est respectu omnium bonorum quae sunt tam in illo quam in creaturis : vult enim se esse, et creaturam esse ; sed praecedens vel antecedens, tempore quidem, non est nisi respectu creaturarum quae ab aeterno non sunt, praecedens vero intellectu est respectu actuum aeternorum qui significantur ad creaturas terminari, sicut dispositio, praedestinatio et huiusmodi. Generatio vero Filii nec est creata, nec ad creaturas terminari significatur. Unde respectu eius non est voluntas praecedens, nec tempore, nec intellectu, sed solum voluntas concomitans.

Haec ille.

 

Et in hoc terminatus primus articulus sit.

 

 

 

ARTICULUS II

 

MOVENTUR DURIA

 

 

 A. — OBIECTIONES

 

 

§1. – Contra tres primas conclusiones

Quantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones.

 

Argumenta Gregorii.

Et primo contra primas tres arguit Gregorius (1 Sent., dist. 7, q. unica, art. 2, concl. 2), quod divina essentia nullo modo debet poni principium quo generandi aut spirandi ; cuius oppositum conclusiones illic videntur sonare. Arguit igitur :

 

Primo sic. Omne principium generandi est realiter distinctum a generatione, vel a genito. Sed essentia divina non est realiter distincta a generatione divina, nec a genito Deo. Igitur non est principium generandi genitum Deum. Minor patet. Sed maior probatur : quia omne principium distinguitur ab eo cuius est principium ; omne etiam principium generandi est principium generationis vel geniti.

Dicetur forte quod principium quod utique distinguitur a principiato, non autem principium quo ; - contra : Si hoc esset verum, non magis principium quo esset principium principiati quam econtra. Verbi gratia, in proposito, non magis essentia divina esset principium quo generationis vel geniti quam econtra genitum vel generatio esset principium eius ; similiter essentia ita esset principium essentiae sicut geniti, ex quo tale principium a principiato non distinguitur sed est ipsum. Hoc autem nullus diceret, nisi abuteretur vocabulis.

Confirmatur. Quia principium, in quantum principium, est principium alterius et non sui ; ut patet, primo Physicoriun (t. c. 8). Ideo dicitur, ibidem, quod si tantum unum est, principium non est. Vel ergo principium quo non est principium, vel est distinctum ab eo cuius est principium.

 

Secundo. Nam si natura divina vel essentia esset principium generationis vel Filii, essentia diceretur relative principium ad illum vel illam. Consequens est falsum. Tenet consequentia : quia principium, in quantum principium, est ad aliud. Sed falsitas consequentis patet : quia nullum nomen notionale praedicatur de essentia, ut ponit Magister, dist. 27. Et probatur auctoritate Damasceni, lib. 3, c. 6. Unde talia nomina solum de hypostasibus praedicantur, ut patet ibidem. Constat autem principium esse nomen notionis, secundum omnes, et infra habetur, dist. 29.

Ad hanc rationem dicitur quod, ubi principium non distinguitur a producto, inter illa non est realis relatio ; ubi vero distinguitur, relatio est realis. Licet autem in creaturis semper principium quo sit realiter distinctum a producto, et per consequens realiter referantur ad invicem, in divinis tamen non est realis distinctio inter illa ; unde nec realis relatio, sed tantum rationis.

Haec autem responsio nulla est.

Primo, quia dicit incompossibilia sibi, scilicet aliquid esse principium alicuius, et non distingui ab illo ; sicut supra manifeste patet, ex intentione Philosophi, primo Physicorum (t. c. 8), et Commentatoris, ibidem, commento 8, dicentis quod principium exigit pluralitatem, et per consequens distinctionem inter se et principiatum.

Secundo, quia si non exigitur realis distinctio, quid prohiberet relationem, ut relatio est, esse principium quo generationis ut actio vel productio, et tamen esse indistinctam realiter ab ea ; et tamen hoc tu negas. Quod etiam dicit non esse relationem nisi rationis, nihil est. Nam quod extra animam est principium, et non secundum rationem tantum, realiter et non secundum rationem est ad aliquid. Si ergo essentia non realiter refertur, nec realiter erit principium.

 

Tertio principaliter (ubi supra, concl. 1). Quia Pater seipso primo producit ; ergo non est aliquod principium quo distinctum a principio quod producit. Tenet consequentia : si enim sit aliud principium quo producens producit, et aliud ipsum principium producens, iam non seipso primo producit, sed alio principio. Antecedens probatur. Si enim non produceret seipso primo, cum per se producat, produceret primo per aliquid sui. Aut ergo per aliquid quod est sui extrinsece ; et hoc dici non potest, cum nihil tale locum habeat in Deo ; aut per aliquid quod est sui intrinsece ; et nec hoc : quia omne quod producit primo per aliquid intrinsecum sibi, et non seipso, includit in se aliquam entitatem ultra id per quod dicitur primo producere, ac per hoc ad minus duas entitates includit ; hoc autem est impossibile de principio quod generat Deum.

 

Quarto. Si Pater aliquo alio a se generaret tamquam principio quo, puta ipsa essentia vel natura, tunc illud esset aliquo modo causa Patris. Hoc autem est expresse contra sanctos. Consequentia probatur : quia omne quod agit per aliquid, aliquo modo habet esse, vel tale esse, per illud ; unde nisi ignis esset calidus per calorem, seu informaretur per calorem, non plus calefaceret per calorem quam infrigidaret per frigiditatem aquae. Unde, in quibuscumque talia principia quo et quod distinguuntur, principium quo est forma constituens vel perficiens ipsum principium quod.

 

Quinto principaliter. Si aliqua forma simplex, substantialis vel accidentalis, per se separata divina virtute aut naturaliter exsistens, ageret, ipsa seipsa primo ageret, et non aliquo alio principio quo. Ergo sic est in primo producente quod est Deus. Antecedens notum est. Sed consequentia probatur : quia praecipua causa veritatis antecedentis est simplicitas. Quod patet : quia, posito quod agens sit quid compositum, statim assignatur principium quo aliud a principio quod ; posito autem quod sit simplex, non est talis distinctio principii. Summa vero simplicitas est in primo producente. Ergo in eo non erit talis distinctio principiorum.

Et si dicatur quod, non obstante summa simplicitate personae, adhuc essentia et similiter proprietas aliquo modo distinguuntur a persona, saltem secundum rationem, et per consequens persona potest esse principium quod, et essentia vel proprietas principium quo ; - istud non valet. Quia distinctio rationis vel conceptus nihil valet ad propositum. Nec enim conceptus aut ratio est principium quo nec quod generandi Filium, sed res extra, in qua, cum nulla penitus sit distinctio, non potest ibi talis principiorum distinctio assignari.

Confirmatur : quia eadem ratione, in forma simplici creata posset assignari principium quo aliud a principio quod ; quod tamen nullus dicit.

 

 

§2. – Contra quartam conclusionem.

 

I. Argumenta Aureoli.

Contra quartam conclusionem arguit Aureolus (1 Sent., dist. 6, q. 1, art. 1), probando quod emanare ab uno non plus pertineat ad modum naturae quam voluntatis ; nec emanare a duobus plus pertineat ad modum voluntatis quam naturae.

 

Primo. Quia motio visus oritur a duobus, scilicet colore et luce. Sed nullus dicit quod motio visus sit voluntaria. Ergo a duobus emanare, non est emanare per modum voluntatis.

 

Secundo sic. Intellectio producitur in nobis a duobus, scilicet ab intellectu et a phantasmate. Ergo produci ab uno non constituit rationem naturalis productionis.

Confirmatur. Quia si ratio naturalis productionis consisteret in produci ab uno, nec filius in humanis produceretur modo naturae, cum producatur a duobus, scilicet patre et matre. Et breviter, sunt multae actiones naturales, in quibus communicant plura agentia, ut agens universale et agens particulare, et forma substantialis et qualitates activae et passivae. Nihil igitur est dictu, quod modus naturalis productionis consistat in produci ab uno.

 

Tertio, arguit, dist. 18 (q. 1, art. 1), sic. Quia concursus duorum agentium ad idem producendum, quantumcumque sit uniformis, non dicitur voluntarius nisi uniformitas huiusmodi sit ex concordia et procedat a sponte propria utriusque ; alioquin, si casualiter vel ex necessitate eveniat talis concursus uniformis, nunquam voluntarius appellatur. Sed iste concursus est ex necessitate. Ergo talis concursus non dabit Spiritui Sancto quod procedat per modum voluntatis.

 

Quarto. Procedere a duobus principiis uniformiter non dicit modum procedentis voluntatis, nisi similitudinarie, quadam similitudine extrinseca, in qua non consistit ratio procedentis voluntatis. Sed secundum veritatem Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis. Ergo processus a duobus principiis uniformiter se habentibus non dat Spiritui Sancto quod procedat per modum voluntatis.

 

Quinto. Si, ex tali similitudine, Spiritus Sanctus dicatur procedere per modum voluntatis, oportet quod in agentibus voluntariis et creatis modus similis reperiatur. Sed nunquam in agentibus voluntariis creatis hoc reperitur quod eadem actione et eadem potentia et eadem virtute ab uno communicata alteri agant ad eumdem effectum, sicut est in divinis. Ergo talis concursus, cui similis non reperitur in creaturis quoad agentia voluntaria, non facit quod Spiritus Sanctus procedat per modum voluntatis.

 

Sexto. Pater producit Filium per modum naturae, et Spiritum Sanctum per modum voluntatis ; et si per impossibile poneretur quod non procederet a Filio, adhuc complete procederet a Patre. Sed hoc non esset, si concursus duorum agentium daret tali productioni rationem voluntarii. Igitur illud poni non potest.

 

Septimo. Si, propter talem concursum duorum uniformiter producentium, Spiritus Sanctifis diceretur produci per modum voluntatis vel liberalitatis, tunc non diceretur magis produci per modum voluntatis, quam simia, vel pictura, vel pigmeus sit homo, propter aliquantulam exteriorem similitudinem et apparentiam absque exsistentia intrinsecae et propriae rationis. Sed omnes sancti clamant quod Spiritus Sanctus proprie donum est, et aeque proprie sicut Filius est Verbum. Ergo non est tutum dicere quod, propter huiusmodi extrinsecas similitudines, Spiritus Sanctus diceretur procedere per modum voluntatis vel liberalitatis vel doni. Unde, cum talis concursus producentium non det rationem procedentis voluntatis, nec liberalis donationis, sed tantum accidentalem similitudinem, nullo modo tenendum est quod sufficiat hoc ad hoc quod vere proprie Spiritus Sanctus procedat per modum voluntatis.

 

Octavo. Intra intellectualem naturam, productio odii, vel timoris, vel spei, et sic de aliis actibus voluntatis, est secundaria, et sequitur apprehensionem intellectivam, sicut et amoris productio. Ergo, si esse productionem secundariam intra intellectualem naturam dat Spiritui Sancto quod procedat per modum amoris vel voluntatis, pariter sibi dabit quod procedat per modum odii et timoris. Hoc autem nullus dicit. Ergo hoc non sufficit.

 

 

II. Argumentum Scoti.

Contra eamdem conclusionem arguit Scotus (1 Sent., dist. 10, q. unica), probando quod Spiritus Sanctus non producatur naturaliter a Patre et Filio. Voluntas divina est principium producendi Spiritum Sanctum. Sed voluntas divina non est principium naturaliter productivum. Igitur Spiritus Sanctus non producitur naturaliter. Maior probatur sic. Quaecumque voluntas perfecta, habens obiectum diligibile sibi praesentatum, est principium producendi amorem adaequatum sibi et obiecto, id est amorem tantum quantum potest habere respectu talis obiecti. Igitur voluntas divina, habens essentiam divinam summe sibi praesentatam et diligibilem, est principium producendi amorem adaequatum sibi et illi obiecto. Cum autem tam ipsa quam essentia sit infinita, amor adaequatus ei necessario est infinitus. Et per consequens voluntas divina est principium producendi amorem infinitum. Et ultra, cum amor infinitus sit Deus et per se subsistens, et productivum necessario sit distinctum a producente, quia nihil producit se, sequitur quod ille amor sit persona subsistens distincta a producente. Talis autem persona est Spiritus Sanctus. Igitur voluntas divina est principium Spiritus Sancti ; et sic patet maior. Sed minor probatur. Quia voluntas est principium productivum libere ; ergo non naturaliter. Tenet consequentia : quia oppositi modi operandi vel principiandi impossibile est quod competant eidem principio productivo ; tales autem sunt modi principiandi, libere et naturaliter, qui primo distinguunt potentiam activam, ut patet, 2 Physicorum (t. c. 49). Antecedens probatur : quia voluntas est principium libere productivum creaturarum ; igitur et Spiritus Sancti. Patet consequentia per idem principium : quia oppositi modi principiandi non possunt eidem productivo principio convenire.

 

 

§3. – Contra quintam conclusionem.

 

Argumentum Gregorii.

Contra quintam conclusionem arguit Gregorius (1 Sent., dist. 10, q. 1, art. 2), probando quod Spiritus Sanctus non procedat libere. Arguit enim sic. Nullum principium activum dicitur liberum respectu alicuius, nisi illud, et suum oppositum, sit in eius potestate ; ac per hoc, illud tantum producitur ab aliquo principio libere, quod producitur ah illo contingenter et non necessario. Sed Spiritus Sanctus non producitur contingenter a Patre et Filio ; immo necessario. Ergo non procedit ab eis libere. Minor manifesta est ex fide. Maior probatur. Quia distinctio principii productivi naturalis a libero, in quantum huiusmodi, non attenditur secundum entitates eorum in se et absolute ut tales entitates sunt, quoniam secundum entitatem aliquando unum principium naturale magis convenit cum uno principio libero, verbi gratia, principium quo naturaliter producitur Filius Dei cum principio a quo libere producuntur creaturae, quam duo libera principia inter se, ut voluntas Dei et voluntas nostra, quarum utraque est principium liberum ; sed in quantum sunt activa, et principium activum. Utrumque autem dicitur tale, connotando aliquo modo actum, ut patet in definitionibus exprimentibus quid nominis horum terminorum, principium liberum et principium naturale. Ista engo diversitas, vel sumitur secundum diversitatem actuum quorum sunt principia, vel secundum diversum modum eliciendi vel principiandi suos actus. Non primo modo, nam duo principia activa, unum naturale, et aliud liberum, possunt similium actuum secundum speciem esse principia ; sicut Deus libere potest producere calorem eiusdem speciei cum calore quem ignis producit naturaliter. Ergo haec diversitas sumitur secundum diversos modos principiandi, sive quia aliter et aliter principiant suos actus. Non autem apparet quid sit illa diversitas, nisi quia hoc necessario principiat, illud autem non necessario sed contingenter, seu quia hoc habet in sua potestate actum suum, illud vero non.

 

Confirmatur ista probatio maioris, primo : quia Aristoteles, 9 Metaphysicae (t. c. 10), dans differentiam inter potentias activas rationales et irrationales, ait : Tales quidem potentias, scilicet irrationales, necesse est quando, ut possint, activum et passivum appropinquat, hoc quidem facere, illud vero pati. Illas vero, scilicet rationales, non necesse, supple hoc facere, et illud pati. Sed constat per omnem concessionem, quod ibi Philosophus per potentias irrationales intelligit eas quas communiter vocamus activas naturales. Secundum enim doctores, illa divisio est eadem cum illa quam ponit Philosophus, 2 Physicorum (t. c. 66), de causis agentibus secundum propositum et non secundum propositum, quas post vocat intellectum et naturam. Unde, per ista tria, non secundum propositum, a natura, et potentia irrationalis, Aristoteles ibidem intelligit illud principium quod communiter dicimus naturam. Ergo, secundum Philosophum, principium activum naturale dicitur illud quod necessario agit, dum est in dispositione in qua potest agere ; et per consequens, liberum, ex opposito consideratum, est illud quod non necessario agit, sed potest agere et non agere.

Confirmatur secundo, per Augustinum, 3 de Libero arbitrio, cap. 3, ubi ponit sic : Non est nobis liberum quod in potestate non habemus ; liberum autem est quod in potestate habemus. Ex quo patet quod, secundum ipsum, omne quod est nobis liberum est in potestate nostra. Illud autem dicitur solum esse in potestate nostra, quod possumus facere et non facere ; unde Philosophus, 3 Ethicorum (cap. 5), dicit : In quibus est in nobis , id est, in potestate nostra, operari, et non operari, supple, est in nobis ; et in quibus non, id est, in quibus est in nobis non operari, etiam operari est in nobis. Ergo illud solum est in nobis liberum, quod, et eius oppositum, possumus.

Confirmatur tertio, per Damascenum, (de Fide Orth.), lib. 2, c. 26, dicentem : Eorum, inquit, quae fiunt, haec quidem sunt in nobis ; haec autem non sunt in nobis. In nobis quidem sunt quae nos sumus liberi arbitrando facere et non facere ; haec enim omnia quae per nos voluntarie aguntur, non enim voluntarie dicerentur agi, actu non exsistente in nobis.

Haec ille.

Ex quibus patet quod ea tantum voluntarie agere dicimur, quae sunt in nobis, et aeque facere et non facere possumus.

 

 

§4. – Contra sextam conclusionem

 

Argumentum Scoti.

Contra sextam arguit Scotus (1 Sent., dist. 6, quaest. unica), probando quod Pater prius voluit gignere Filium quam genuerit eum, non solum prioritate secundum intellectum, immo prius origine. Quia Pater, in primo signo originis, intelligit formaliter, et tunc etiam potest habere actum volendi formaliter ; in alio tamen signo originis, gignit Filium, nec tamen vult illam gignitionem volitione sequente illam gignitionem, sed volitione habita in primo signo originis, qua Pater formaliter vult, praesupponendo aliquo modo intellectionem qua Pater intelligit, non autem gignitionem Verbi. Quod enim Pater prior sit Filio in aliquo signo originis, probat ipse, et sui sequaces, dupliciter.

 

Primo sic. Omne producens est prius suo producto ; ergo Pater est prior Filio. Consequentia patet : quia Pater producit Filium. Antecedens probatur dupliciter.

Primo, per Augustinum, de Immortalitate animae, cap. 8, dicentem : Nulla res se facit aut gignit ; alioquin erat antequam erat ; quod si falsum est, verum illud. Ista autem consequentia nulla esset, nisi verum sit quod omne faciens vel gignens sit antequam sit illud quod ab eo gignitur ; et eadem ratione omne producens etc.

Secundo, idem probatur per Philosophum, 12 Metaphysicae (t. c. 16), ubi causas agentes et moventes dicit differre a formalibus in hoc quod ipsae praecedunt res quarum sunt causae, formales autem non praecedunt sed sunt simul. Et Commentator, ibidem, commento 16 : Causa, inquit, agens differt a formali : quia agens et movens praecedit illud quod agitur et movetur ab eo, formalis autem, et materialis, est cum generatione. Et infra, exponens exemplum Philosophi, ait quod sanitas non praecedit hominem sanum, cum sanitas in sano est quasi forma ; sanans autem necesse est

ut pirecedat sanitatem. Necesse est etiam, secundum Commentatorem, agens praecedere actum ab eo, et producens productum.

 

Secundo sic. Omne producens prius intelligitur suae productioni ; agere enim et producere praesupponunt esse. Igitur Pater praeintelligitur generationi, et per consequens Filio, et ambo praeintelliguntur spirationi. Ex quo sequitur quod Pater erit prior Filio, et Filius Spiritu Sancto.

Confirmatur. Quia habitudo naturae ad suppositum prior est habitudine eius ad actum secundum. Patet per idem : quia scilicet agere supponit esse, et habitudo naturae ad suppositum pertinet ad esse. Igitur natura divina prius habet esse in supposito paterno quam sit principium productionis Filii, et per consequens Pater prius est quam generet, et per consequens est Filio prior.

 

Hoc autem probato, apparet quod, cum Pater nihil expectet a Filio, Pater in illo priori quo praecedit Filium, est persona perfecta, cum omnibus essentialibus non habentibus respectum ad extra, et cum principio, et fecunditate perfecta qua potest gignere Filium et spirare Spiritum Sanctum ; et sic potest et vult generare Filium et spirare Spiritum Sanctum. Ex quo sequitur quod prius voluit generare Filium quam genuerit eum.

 

 

B. — SOLUTIONES

 

 §1. Ad argumenta contra tres primas conclusiones

 

Ad argumenta Gregorii.

Ad primum contra tres conclusiones dicitur quod responsio ibidem data bona est.

Et ad primam improbationem illius negatur consequentia. Licet enim divina natura, quam dicimus principium quo generationis Filii, non distinguatur realiter a Filio aut a generatione Filii, non tamen sequitur quod illa non plus sit principium Filii quam sui ; quia natura divina differt ratione tam a generatione quam a Filio, non autem a seipsa. Ipsa enim se habet ad Patrem ut forma eius in quantum est Deus ; non autem Filius, sed ut suppositum productum a Patre. Et ideo divina natura est quo Pater producit Filium, et est principium Filii, non autem est principium quo essentiae vel naturae.

Ad confirmationem dicitur quod principium, in quantum huiusmodi, est principium alterius a producente ; non autem oportet quod principium quo sit principium alterius a se realiter distincti, sed alterius secundum rationem. Sic autem est in proposito ; quia Filius est alter et alius a Patre producente, non autem a principio quo, scilicet natura divina, nisi secundum rationem.

 

Ad secundum respondetur sicut ibidem respondebatur.

Et ad primam improbationem negatur assumptum, scilicet ista esse incompossibilia : A est principium B, et tamen non realiter distinguitur A a B, loquendo de principio quo. Et ad Commentatorem, et Philosophum, dico quod sufficit, ad salvandum intentum eorum, quod ubicumque est principium, ibi oportet esse realem distinctionem, non quidem inter principium quo et principiatum quod est de principio, sed inter principium quod et ipsum productum vel principiatum, quia principium quo nunquam est sine principio quod.

Ad secundam improbationem dico quod non ideo negamus paternitatem esse principium generationis activae, quia est idem realiter cum illa generatione, sed quia se habet ad Patrem ut forma individualis, quae nunquam est principium quo, sed potius natura communicata ipsi genito, ut alias dicetur.

Ad tertiam improbationem dicitur quod, licet natura sit principium quo generationis Filii extra animam et sine negotiatione intellectus, tamen non oportet quod habeat realem relationem ad illud cuius est principium quo ; quia, ad hoc quod relatio inter aliqua sit realis, non sufficit quod quodlibet eorum sit res extra animam, sed oportet quod extrema sint realiter distincta ; alias relatio qua Socrates dicitur idem sibi ipsi esset realis ; quod philosophi negant. Sicut nec sequitur : Socrates est idem sibi realiter extra animam, igitur habet relationem ad seipsum extra animam ; ita similiter nec valet consequentia : est principium extra animam, ergo est ad aliud extra animam, vel relativum extra animam aut intellectum ; quia principium non dicit relationem realem actualem semper in eo quod dicitur principium respectu illius cuius est principium, sed solum principium quod est in ordine ad principiatum eiusdem ordinis, ut alias dicetur.

 

Et si dicatur quod principium est relativum, nec potest concipi ad se nec absolute ; - dicitur quod aliquid concipi relative contingit dupliciter. Primo modo, ut ly relative, determinet modum concipiendi. Secundo modo, ut ly relative, determinet obiectum quod concipitur. Sunt ergo aliqua quae nunquam possunt concipi nisi relative primo modo, quae tamen possunt non concipi relative secundo modo ; cuiusmodi est hoc quod dico, principium. Nam nunquam aliquid concipitur ut principium, nisi per actum intellectus comparantis illud ad aliquid ; sed tamen non quandocumque aliquid concipitur ut principium, oporteret concipere in eo relationem esse ad aliquid. Dico ergo quod non oportet omne principium quod est extra intellectum habere relationem extra intellectum vel esse ad aliquid. Tamen principium est quid relativum ; quia non potest concipi nisi relative, hoc est nisi actu collativo duorum ad invicem. Et talia sunt multa relativa dicta de Deo ex tempore, ut Dominus, Creator, quae dicuntur importare in Deo relationem rationis tantum, et tamen conveniunt Deo nullo intellectu considerante. Non enim dicuntur relativa secundum rationem, quod significent principaliter relationem consequentem opus intellectus, sed quia habent esse absolutum, licet non possint concipi, ut talia, nisi relative modo praedicto. Relativa igitur secundum rationem, primo modo dicta, dicunt absolutum relative, et non aliquam relationem in re, nec in ratione, de principali significato, sed quoad modum significandi. Relativum enim secundum rationem dicitur aliquid dupliciter. Primo modo, quia principaliter dicit relationem quam intellectus adinvenit et attribuit rei ut intelligitur, sicut est hoc quod dico, genus, species, praedicabile, universale. Et talia relativa non conveniunt rebus nullo intellectu considerante, immo solum conveniunt rebus dum intelliguntur ; animal enim non est genus nisi dum intelligitur. Alia sunt relativa secundum rationem, quae non dicunt principaliter relationem quam intellectus attribuat rei, sed dicunt aliquid absolutum in re principaliter, et tamen significant illud ac si esset relativum ; quia talia nomina immediate significant conceptum relativum quo concipitur res absoluta, propter hoc quod sicut intelligimus significamus. Talia autem absoluta in re intellectus concipit collative et in ordine ad aliud, ita quod relatio non est nisi in modo concipiendi, sicut hoc quod dico, Dominus, Creator, et huiusmodi, quia intellectus non intelligit Deum, ut Creatorem, nisi concipiendo ipsum ut terminat relationem creaturae ad ipsum. Et ita est de hoc relativo, idem. Et talia relativa conveniunt rebus, nullo intellectu considerante.

 

Ad tertium principale negatur antecedens, scilicet quod Pater seipso primo producat, hoc est quolibet quod est ipse. Non enim producit relatione, nec productione, tanquam virtute productiva vel principio quo, sed aliquo quod est ipse, scilicet natura divina. Et ad improbationem dico quod Pater producit aliquo sui intrinseco sibi ; nec sequitur quod includat aliam entitatem praeter illam entitatem qua dicitur primo producere, aliam, inquam, secundum rem, licet aliam secundum rationem ; sed est fallacia consequentis a pluribus causis veritatis ad unam. Ista enim propositio, Pater producit aliquo sibi intrinseco et non seipso primo, habet duplicem sensum. Primus est : quia Pater producit aliqua parte suae entitatis, et non tota entitate sua. Alius est : quia Pater producit aliquo quod est ipse, et non quolibet quod est ipse. Primus sensus est falsus ; secundus est verus. In primo sensu valet consequentia, sed non in secundo.

 

Ad quartum negatur prima consequentia ibi facta, loquendo de principio quo indistincto secundum rem a principio quod.

Ad probationem consequentiae dicitur quod, licet Pater habeat esse tale vel tale, immo esse simpliciter, per divinam essentiam, ea enim est Deus sciens, omnipotens, volens, potens generare, ea, inquam, formaliter et non efficienter, non tamen sequitur quod divina essentia sit causa Patris, sed quod est forma eius constitutiva in esse Dei et in esse simpliciter. Et hoc non negant sancti ; quinimmo Augustinus concedit saepe quod non eo Filius est Verbum quo sapientia vel Deus, et quod deitate Deus est. Forma autem non semper distinguitur ab eo cuius est forma secundum rem, ut docet sanctus Thomas, 1 p., q. 39, art. 2, ad 5 : Causa efficiens, inquit, et materialis in omnibus distinguuntur ab his quorum sunt causae ; nihil enim est sua materia, nec aliquid est suum principium activum. Aliquid tamen est sua forma, ut patet in omnibus rebus immaterialibus. Et ideo per hoc quod dicimus tres personas unius essentiae, significando essentiam in habitudine formae, non aliud ostenditur esse essentia quam persona.

Ibidem dicit etiam, ad 4 : Divina essentia significatur ut forma, respectu personae ; et ideo, convenienter dicitur essentia personae, non tamen persona essentiae, nisi aliud addatur ad designationem essentiae, dicendo : Pater est persona divinae essentiae.

Haec ille.

Cui concordat Linconiensis, super illud 2 Poster., cap. 2 : Causa aut est eadem rei aut alia : Quod autem dictum est in hac ostensione quod causa aut est eadem rei aut alia, sic est intelligendum. Causa eadem rei est eius causa formalis ; quia forma totum verum esse rei in se habet ; et si sit forma quae non egeat materia, ipsa est vere res ipsa, et forma quae eget materia, si posset subsistere absque materia, esset verius res ipsa quam sit res materiata, sicut si figura statuae posset esse sine materia, esset ipsa figura verius et nobilius statua quam sit statua materiata. Causa ergo formalis et definitio sumpta a causa formali hac ratione dicitur eadem rei. Finalis vero et efficiens extra rem sunt. Materialis vero, licet sit de integritate rei, non tamen est de puritate essentiie, sed est assumpta propter necessitatem ; quia ut forma sit, necesse est materiam talem esse ; et hac ratione ahe tres causae, et definitiones ab his sumptae, dicuntur alia a re.

 

Ad quintum dicitur quod responsio ibi data est bona, hoc addito quod calor separatus seipso primo ageret ; quia in eo non esset assignare plura differentia secundum rationem, quorum unum esset sibi ratio agendi, et non aliud ; nec esset in eo quaecumque entitas, quae non esset ei ratio agendi. Secus est in divina persona, in qua, licet non sint diversae realitates, tamen in ea est entitas absoluta qua producit, et est in ea entitas relativa, quae non potest esse ratio agendi

Ad confirmationem patet quod non est simile. In nulla enim forma creata, quanlumcumque simplici, est distinctio, sicut in persona divina, scilicet quod absolutum et relativum sint idem secundum rem.

 

 

§2. – Ad argumenta conta quartam conclusionem.

 

I. Ad argumenta Aureoli.

Ad primum contra quartam conclusionem dicitur quod quidquid sit de antecedente, tamen argumentum non est ad propositum ; quia color et lux concurrunt ad motionem visus, vice unius perfectivi moventis visum. Sanctus Thomas autem non negat, quin multa agentia vel moventia imperfecta naturalia possint ad unum motum concurrere, in ratione unius perfectivi moventis ; ut patet in probatione conclusionis.

 

Ad secundum negatur antecedens. Intelligere enim non producitur a phantasmate, sed ab intellectu possibili actuato per speciem a phantasmatibus abstractam. Unde, antequam intellectus possibilis intelligat, praecedit actio intellectus agentis in phantasmate, ut ostendit sanctus Thomas, 2 Contra Gentiles, cap. 16 ; et deinde phantasmata facta in actu per lumen intellectus agentis agunt in intellectum possibilem et recipitur species intelligibilis in eo, ut dicitur ibidem, et similiter de Veritate, q. 10, art. 6, ad 7 et 8 ; demum intellectus possibilis factus in actu per alias species producit intellectionem, ut dicitur 4 Contra Gentiles, cap. 53.

Ad confirmationem dico quod male capit sanctum Thomam. Non enim dicit quod ratio naturalis productionis consistat in hoc quod est procedere ab uno ; sed dicit quod ille est modus operandi naturae, et diffuse patet in probatione quartae conclusionis, ubi ostenditur quomodo aliud est procedere naturaliter, aliud procedere per modum naturae. Illud autem quod additur de productione hominis a patre et matre, solutum est per ipsum superius, quia, ut dicit, solus pater in tali generatione se habet ut agens, mater autem ut patiens.

Ad illud quod addit de agente generali et particulari, dico quod licet concurrant ad eamdem actionem, non tamen eodem immediationis modo. Nam, sicut dicitur 3 Contra Gentiles, cap. 70 ; et 1 p., q. 36, art. 3, ad 1 : In quolibet agente, et in qualibet actione, est duo considerare, scilicet suppositum agens, et virtutem qua agit ; sicut ignis calefacit per calorem. Virtus autem agentis inferioris est principium agendi, in quantum superius agens dat virtutem ipsam inferiori agenti per quam agit, vel conservat eam, aut applicat eam ad agendum ; sicut artifex applicat instrumentum ad proprium effectum, cui tamen non dat formam per quam agit instrumentum , nec eam conservat, sed dat ei solum motum. Oportet igitur quod actio inferioris agentis non solum sit ab eo per propriam virtutem, sed per virtutem omnium superiorum agentium ; agit enim in virtute omnium. Et sicut agens infimum invenitur immediatum activum, ita virtus primi agentis invenitur immediata ad producendum effectum ; nam virtus infimi agentis non habet quod producat hunc effectum ex se, sed ex virtute superioris proximi, et virtus illius ex virtute superioris agentis, et sic virtus supremi agentis invenitur ex se productiva effectus ; sicut patet in principiis demonstrationum, quorum primum est immediatum. Sicut enim non est inconveniens quod una actio producatur ex aliquo agente, et eius virtute, ita non est inconveniens quod producatur idem effectus ab inferiori agente, et a Deo, ab utroque immediate, licet alio et alio modo.

Haec ille.

 

Et intendit, ut videtur, quod licet illa duo agentia, scilicet superius et inferius, concurrant ad eumdem effectum, tamen ille est immediate a superiori agente, considerando virtutem qua ille effectus vel actio producitur, non tamen immediate, considerando suppositum producens ; est autem ab inferiori agente immediate et proxime, considerando suppositum producens, non autem virtutem productivam. Non ergo est ab illis duobus similitudo immediationis. Sed aliter est in illis quae producuntur a voluntate. A duobus enim producentibus voluntarie potest idem aeque immediate procedere et a quolibet perfecte. Unde sanctus Thomas, 1 Sent., dist. 10, q. 1, art. 5, ad 1, sic ait : Processio intellectus et naturae habent quamdam similitudinem, per quam distinguuntur a processione per modum voluntatis. Potest enim aliquid procedere ab uno vel pluribus. Quod autem procedit modo naturae, procedit ut ab uno, si illud sit perfectum, et similiter quod procedit per modum intellectus, non enim plures homines habent unam conceptionem in numero. Et ita Filio qui est tantum ab uno, scilicet a Patre, attribuitur uterque modus ; procedit enim per modum naturae ut Filius, et per modum intellectus ut Verbum. Sed voluntas intendit in alium, et potest esse reciprocatio, ut ex duobus una voluntas procedat conformiter, quae est unio utriusque. Et ideo procedere per modum voluntatis convenit Spiritui Sancto, qui procedit ex duobus uniens eos in quantum sunt personae distinctae.

Haec ille.

Ex quibus patet quod illud quod procedit per modum voluntatis potest esse aeque immediate a duobus, non sic de illis qui procedunt per modum naturae.

Ad illud quod ulterius additur de qualitatibus activis, dico quod illae non agunt sed sunt virtutes et instrumenta quibus supposita agunt. Nos autem solum negamus quod eadem actio in natura sit a duobus tanquam agentibus perfectis et eodem modo immediatis. Istud concedimus de actu voluntatis ; amor enim procedit a duobus aeque perfecte et immediate, praesertim amicitia quae importat reamationem ; similiter amor procedit a voluntate, et a notitia intellectus, et perfecte ab utroque et non in virtute unius agentis.

 

Ad tertium dicitur quod concursus duorum suppositorum ad actum spirandi, licet sit necessarius, est tamen voluntarius, et liberarius, ut supra dictum est ; talis autem libertas sufficit ad rationem voluntarii.

 

Ad quartum negatur maior. Nam modus naturae est quod est determinata ad unum, ut habetur 2 de Anima, ita quod unus effectus est ab una causa, et una causa habet unicum principalem effectum re vel ratione. Quod enim habeat plures, hoc erit propter diversitatem suscipientium. Similiter, quod unus effectus a pluribus procedat, hoc est in quantum plura gerunt unius agentis vicem, et non in quantum plures.

 

Ad quintum dicitur quod non dicimus quod in agentibus voluntariis idem effectus numero, eadem actione ab unica potentia elicitus,conveniat pluribus ; sed dicimus quod in eis reperitur aliquis effectus qui de sui ratione exigit pluralitatem suppositorum agentium uniformiter, scilicet amicitia ; nam amor unius solius non habet rationem amicitiae, nisi sit reamatio ex parte obiecti amati ; ut alias dicetur.

 

Ad sextum dicitur quod si Spiritus Sanctus a solo Patre procederet, non haberet rationem amoris amicitiae ad Filium, nisi Filius alium Spiritum Sanctum spiraret ; et ita uterque esset imperfectus.

 

Ad septimum negatur antecedens pro illa conditionali. Et cum probatur quod talis concursus etc., dico quod concursus ille non est de ratione voluntarii perfectissimi qui est amor amicitiae.

 

Ad octavum dicitur quod esse productionem secundariam intra naturam intellectualem, non dat Spiritui Sancto rationem amoris, sed rationem voluntarii ; sed esse perfectissimam productionem secundariam, et a duobus uniformiter et concorditer producentibus, dat sibi rationem amoris amicitiae, et non odii ; quia odium non habet unire, nec est de ratione eius uniformis concursus coodientis, sicut de ratione amicitiae est habere reamantem.

 

 

II. Ad argumentum Scoti.

Ad argumentum Scoti negatur minor, quidquid sit de maiore. Ut enim dictum fuit in probatione quintae conclusionis et tertiae, voluntas aliquos actus producit naturaliter, et aliquos libere contingenter. Nec isti duo modi producendi, scilicet naturaliter et libere, repugnant eidem principio productivo respectu diversorum. Quod patet. Nam Deus Pater est principium liberum productivum creaturarum, et naturaliter productivum ad intra. Et cum probat quod isti modi principiandi distinguunt potentias, secundo Physicorum, dico quod liberum potest dupliciter in proposito accipi, cum dicimus eum producere libere vel aliquod principium libere productivum : primo modo, prout opponitur coactioni vel violentiae duntaxat ; et isto modo non accipitur in divisione potentiae, quia eidem potentiae possunt convenire respectu unius et eiusdem, ut superius dicebatur ; producere enim libere isto modo non est aliud quam producere voluntarie et complacenter. Alio modo accipitur liberum prout opponitur determinationi et necessitati ; et isto modo accipitur in praedicta divisione potentiarum cum dicimus aliqua agentia esse naturaliter activa et alia libere. Illud enim dicitur agens naturale quod, positis omnibus requisitis ad agendum, et nullo exsistente impedimento quin ipsum possit agere, necessario agit, nec est in eius potestate non agere. Agens vero illud dicitur liberum quod, eodem modo omnibus positis ita ut possit agere, non necessario agit, sed in potestate eius est ut agat et non agat. Verumtamen, sanctus Thomas aliter describit ista agentia naturaliter et libere ; sed in idem redit ; et liberum isto modo distinguitur contra naturale. Talis autem distinctio potentiarum, scilicet naturaliter agentium et libere agentium, non est divisio per oppositas res, aut diversas, sed per oppositas rationes, ut dictum est ; quia non conveniunt eidem potentiae respectu eiusdem productionis.

 

 

§3. – Ad argumenta contra quintam conclusionem

 

Ad argumentum Gregorii.

Ad argumentum contra quintam conclusionem dicitur negando maiorem ad sensum conclusionis. Nam conclusio intelligitur, ut Spiritus Sanctus producatur libere, primo modo distinctionis factae respondendo ad tertium contra quartam conclusionem, non autem secundo modo. Rationes autem, per quas probatur illa maior, bene probant quod Spiritus Sanctus non producatur libere prout opponitur productioni necessariae, sed hoc non negamus ; sed non probant quin Spiritus Sanctus producatur libere prout opponitur productioni coactae vel violentae non complacentis. Et ideo omnia illa solvuntur per distinctionem statim factam.

 

 §4. – Ad argumenta contra sextam conclusionem

 

Ad argumentum Scoti.

Ad argumentum contra sextam conclusionem dicitur quod procedit ex falso fundamento, scilicet quod Pater sit aliquo modo, extra intellectum, ex natura rei, prior Filio. Unde sanctus Thomas hoc expresse negat, 1 p., q. 42, art. 3, ad 2, ubi sic ait : In rebus creatis, etiam cum illud quod est a principio est suo principio coaevum secundum durationem, tamen principium est prius secundum naturam et intellectum, si consideratur illud quod est principium ; sed si considerantur illae relationes causae et causati, et principii et principiati, manifestum est quod relativa sunt simul natura et intellectu, in quantum unum est de definitione alterius. Sed in divinis ipsae relationes sunt subsistentes personae in una natura. Unde, neque ex parte relationum, neque ex parte naturae, una persona potest esse prior alia, neque secundum naturam, neque secundum intellectum.

Haec ille.

Ecce patet quod negat inter personas prioritatem secundum intellectum, et multo plus prioritatem ex natura rei negaret.

 

Tunc ad primam prolationem illius fundamenti negati, negatur antecedens, scilicet quod omne producens sit prius producto, ubi producens non est aliud a relatione quam habet ad productum, et similiter productum non est quid absolutum distinctum a relatione eius ad producentem ; sicut est in divinis. Et cum primo probatur dictum antecedens auctoritate Augustini etc., - dicitur quod Augustinus non intendit quod omne producens vel faciens sit ante suum productum tempore vel duratione, nec quod sit prius eo aliqua prioritate, nisi solummodo de producente aliud de non esse ad esse ; tale enim est prius natura et causalitate suo producto, cum esse producti a tali producente dependeat. Si autem aliquid gignat se vel faciat se, hoc non potest intelligi per communicationem eiusdem natura alteri supposito, sicut est in divinis, ubi producens communicat producto eamdem essentiam et esse ; quia communicatio non fit eiusdem a se. Oportet ergo quod talis gignitio sic intelligatur quod idem a seipso prius non ens exeat in esse, et sic conducat se de potentia in actum, de non esse in esse ; et hoc sufficit pro auctoritate Augustini.

Ad auctoritatem Aristotelis dicitur eodem modo, quod intelligit de causa efficiente, quae semper essentialiter distinguitur a suo effectu. Nos autem non dicimus Patrem esse causam Filii, sed principium, propter duo quae ponit sanctus Thomas, 1 Sent., dist. 29, q. 1, art. 1. Primum est quod omnis causa, vel est extra essentiam rei, sicut efficiens, et finis, vel pars essentiae, sicut materia et forma. Secundum est quod omnis causa habet ordinem principii ad esse sui causati quod per ipsam constituitur. Pater autem non habet aliquem ordinem principii ad esse Filii, sicut nec ad esse suum, cum unum et idem sit utriusque esse.

 

Ad secundam probationem suppositi praenegati dicitur quod illud argumentum solum concludit, si quid concludat, quod Pater esset prior Filio, secundum modum nostrum intelligendi ; quia non possumus intelligere relationem originis, nisi praeintelligendo originem, nec possumus intelligere originem, nisi praeintelligendo suppositum a quo profluit generatio. Talem autem ordinem, in nostro intellectu, concedit sanctus Thomas, 1 Sent., dist. 27, q. 1, art. 2 ; et 1 p., q. 40, art. 4 ; et de Potentia Dei, q. 10, art. 3.

Sed tunc videtur esse contradictio in dictis suis. Ipse enim negat inter Patrem et Filium prioritatem ; et tamen concedit quod prius intelligitur nativitas seu passiva generatio quam Filius vel filiatio ; item prius intelligitur suppositum paternum quam generatio activa vel passiva ; et sic Pater praeintelligitur Filio.

Dicitur ad hoc quod nulla est contradictio in dictis eius. Sciendum enim quod Pater potest intelligi vel considerari a nobis in via dupliciter. Uno modo, sub ratione propria suae personalitatis, scilicet ut Pater est ; et isto modo, nec natura, nec intellectu est prior Filio, nec potest prius intelligi Filio plusquam e converso, cum sint correlativa ad invicem. Potest autem alio modo considerari in communi, ut est quoddam suppositum divinum, et persona perfecta ; et sic praeintelligitur Filio, sic quod non possumus intelligere Filium sub propria ratione, nisi concipiendo filiationem, nec filiationem, nisi praeconcipiendo generationem, cum filiatio sit relatio in origine fundata, nec possumus intelligere generationem nisi praintelligamus suppositum a quo fluit ; illud autem est Pater.

Ad confirmationem factam superius, dico quod, ubi natura distinguitur a supposito et ab actione suppositi, conceditur quod prior est habitudo naturae ad suppositum habitudine eius ad actum secundum. Sed ubi idem est realiter natura et suppositum natura, et actio suppositi et relatio in actione fundata, non est ibi prioritas, nisi in nostro modo concipiendi, scilicet quod inter talia non est prioritas quoad esse, sed quoad intelligi, modo quo dictum est. Taliter autem est in divinis.

 

Sed restat dubium. Ex quo enim, secundum nostrum modum intelligendi, oportet praeintelligere suppositum generans ipsi generationi, tunc oportet praeintelligere ipsum velle generare antequam generet ; quia quandocumque in quacumque mensura intelligatur Pater, debet intelligi volens generare, et si generatio praeintelligitur Filio, oportet quod praeintelligatur velle generare, antequam intelligatur generare.

Dicitur primo quod ex natura rei nullum est signum, aut instans, in quo Pater prius velit generare quam generet, vel in quo sit prior Filio. Secundo dicitur quod nec Pater est prior Filio secundum intellectum, isto modo quod in se habeat aliquid unde prius natura debeat intelligi quam Filius, nec habet in se unde prius debeat intelligi volens generare quam generet. Tertio dicitur quod ex parte intellectus nostri est quod oporteat nos prius concipere generationem quam relationem, aut suppositum a quo profluit generatio praeintelligere ipsi generationi, et non ex parte rei. Quarto dicitur quod, licet praeintelligamus suppositum ipsi generationi, non tamen oportet praintelligere illud suppositum actu velle, antequam intelligamus generationem ab ipso profluere. Quinto dico quod, licet praeintelligeremus volitionem generationis ipsi generationi positae in actu, tamen res non habet quod ita debeat intelligi, sed hoc esset ex imperfectione nostri intellectus qui divina nequit capere nisi per similitudinem terrenorum. Et ideo dicit sanctus Thomas, ut ponit 6 conclusio, quod, respectu generationis Filii, non est in Deo voluntas antecedens intellectum, scilicet quod intellectum nostrum oporteat praeintelligere Deum velle generare antequam intelligat Deum generare.

 

Nunc ad rationes factas in pede quaestionis dicitur. Ad primam quidem, quod licet natura et essentia in uno significationis modo idem sint, non tamen in aliis ; sicut patet 5 Metaphysicae. Natura enim addit ad essentiam rationem productivi ; et propter hoc non potest concedi quod productio Filii sit essentialis, quamvis concedatur quod est naturalis. Istam responsionem in forma ponit Aureolus ; et eamdem ponit sententialiter sanctus Thomas, 1 p., q. 41, art. 4 ; et 1 Sent., dist. 7, q. 1, drt. 1.

 

Et haec de quaestione sufficiant.