Distinctio XI — Livre I — Jean Capreolus

Jean Capreolus - Livre I

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

 

 

QUAESTIO I

 

UTRUM SPIRITUS SANCTUS A PATRE ET FILIO PROCEDAT

 

Circa undecimam distinctionem quaeritur : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio.

 

Et arguitur quod non, per Damascenum (de Fide orthodoxa), lib. 1, c. 8, dicentem : Spiritum Sanctum ex Patre dicimus, et Patris Spiritum nominamus ; ex Filio vero non dicimus, sed ipsum Spiritum Filii nominamus.

Haec ille.

Ex quibus verbis patet ipsum velle Spiritum Sanctum non procedere a Filio ; et per consequens conclusio est falsa.

 

In oppositum arguitur auctoritatibus Sanctorum, quas Magister adducit in hac distinctione. Et probatur ratione : Pater communicat Filio quidquid est compossibile sibi. Sed spirare est compossibile Filio ; non enim repugnat sibi ratione divinitatis, sic enim Patri repugnaret ; nec ratione filiationis, quia productum potest producere, nec Filio repugnat aliquid producere vel originare unde Filius est. Ergo Pater sibi communicat spirare ; et per consequens uterque spirat Spiritum Sanctum ; et sic conclusio vera.

 

In hac quaestione erunt tres articuli.

In primo dicetur ad quaesitum.

In secundo inquiretur quomodo Filius distinguatur a Spiritu Sancto formaliter.

In tertio inquiretur an Filius in esse personali constituatur formaliter per spirationem activam.

Istas enim materias decrevi tangere in hac distinctione, quia circa illas Aureolus impugnat sanctum Thomam in hac distinctione.

 

 

ARTICULUS I

 

DICITUR AD QUAESITUM

 

A. — CONCLUSIO

 

Quantum ad primum articulum sit ista conclusio : quod Spiritus Sanctus procedit a Filio.

 

Probatur sic ista conclusio a sancto Doctore, 1 p., q. 36, art. 2, et intendit talem rationem : Spiritus Sanctus personaliter distinguitur a Filio. Ergo Spiritus Sanctus procedit a Filio. Antecedens supponitur per fidem. Sed consequentiam probat ibidem sanctus Doctor in hac forma : Si, inquit, Spiritus Sanctus non esset a Filio, non posset ab eo personaliter distingui ullo modo. Non enim, inquit, est possibile dicere quod secundum aliquid absolutum divinae personae distinguantur ; quia sequeretur quod non esset trium una essentia. Quidquid enim absolute dicitur in divinis, ad unitatem essentiae pertinet. Relinquitur igitur quod solis relationibus personae divinae ab invicem distinguantur. Relationes autem divinas personas distinguere non possunt, nisi secundum quod sunt oppositae. Quod ex hoc patet : quia Pater habet duas relationes, quarum una refertur ad Filium, et alia ad Spiritum Sanctum ; quae tamen, quia non sunt oppositae, non constituunt duas personas, sed ad unam personam Patris pertinent. Si igitur in Filio, et in Spiritu Sancto, non esset invenire nisi duas relationes quibus uterque refertur ad Patrem, illae relationes non essent ad invicem oppositae, sicut nec duae relationes quibus Pater refertur ad illos. Unde, sicut persona Patris est una, ita sequeretur quod persona Filii et Spiritus Sancti esset una, habens duas relationes oppositas duabus relationibus Patris. Hoc autem est haereticum, cum tollat fidem Trinitatis. Oportet igitur quod Filius et Spiritus Sanctus ad invicem referantur oppositis relationibus. Non autem possunt esse in divinis aliae relationes oppositae nisi relationes originis, ut supra probatum est. Oppositae autem relationes originis accipiuntur secundum principium et id quod est a principio. Relinquitur ergo quod necesse est dicere vel Filium esse a Spiritu Sancto, quod nullus dicit, vel Spiritum Sanctum esse a Filio, quod nos confitemur.

Haec ille.

 

Eamdem consequentiam prolixe probat, de Potentia Dei, q. 10, art. 5, ubi sic ait : Dico autem quod si Spiritus Sanctus non sit a Filio, nec aliquo modo Filius sit principium processionis Spiritus Sancti, impossibile est quod Spiritus Sanctus a Filio personaliter distinguatur, et etiam impossibile est quod processio Spiritus Sancti differat a Filii generatione. Quod quidem manifestum est, si quis considerat ea ex quibus aliqui divinarum personarum distinctionem manifestant. Loquuntur enim quidam de distinctione personarum secundum relationes ; alii vero secundum modos originis ; quidam autem per comparationem ad essentialia attributa. Si igitur consideremus modum distinguendi personas per relationes, manifeste apparet quod Spiritus Sanctus personaliter a Filio distingui non potest, si ab eo non procedat.

Primo quidem, quia distinctio aliquorum ab invicem non proprie potest esse, nisi vel propter divisionem materialem seu quantitativam, vel propter divisionem formalem. Distinctio autem secundum materialem et quantitativam divisionem, invenitur in corporalibus rebus, in quibus eiusdem speciei sunt plura individua ex eo quod forma speciei in diversis partibus materioe secundum quantitatem divisis invenitur ; unde et si quod est individuum quod constat ex tota materia in qua possibile est esse formam speciei, impossibile est quod illius speciei sint individua plura, sicut probat Aristoteles de mundo, in 1 Caeli et Mundi (t. c. 95). Hunc autem modum distinctionis omnino oportet a divinis removeri, cum in Deo non sit materia, nec quantitas corporalis. Distinctio autem habentium unam naturam saltem generis, per divisionem formalem esse non potest, nisi ratione alicuius oppositionis ; unde invenimus quod cuiuslibet generis differentiae sunt oppositae. Et ideo in natura divina non potest nec esse nec intelligi aliqua distinctio, cum sit una non solum genere sed numero, nisi per aliquam oppositionem. Unde, cum personae distinguantur in divinis, oportet quod hoc sit per aliquam oppositionem relativam ; quia alia oppositio in divinis esse non potest. Et hoc satis manifeste apparet. Nam quantumcumque aliqua dividantur secundum rationem, sicut sunt diversa essentialia attributa, non distinguunt personas, quia ad invicem non opponuntur ; et sic etiam plures notiones inveniuntur in una persona divina, propter hoc quod ad invicem oppositionem non habent, sicut in Patre sunt innascibilitas, paternitas, et spiratio activa. Ibi enim primo invenitur distinctio, ubi primo occurrit oppositio relativa, sicut in hoc quod est esse Patrem et Filium. Ubi ergo non est oppositio relativa in divinis, non potest esse realis distinctio, quae est distinctio personalis. Si autem Spiritus Sanctus non procedit a Filio, non erit aliqua oppositio inter Filium et Spiritum Sanctum, et ita non distingueretur Spiritus Sanctus a Filio. Nec potest dici quod ad talem distinctionem faciendam sufficiat oppositio affirmationis et negationis ; quia talis oppositio sequitur distinctionem, non autem distinctionem causat, cum exsistens ab alio distinguatur per aliquid sibi inhaerens substantialiter vel accidentaliter ; quod autem hoc non sit hoc, sequitur ex hoc quod distincta sunt. Similiter etiam patet quod veritas cuiuslibet negativae in exsistentibus, supra veritatem affirmativae fundatur ; sicut veritas huius negativae, Aethiops non est albus, fundatur supra veritatem huius affirmativae, Aethiops est niger ; et ideo oportet omnem differentiam quae est per oppositionem affirmationis et negationis, reduci in differentiam alicuius affirmativae oppositionis. Unde non potest esse prima distinctionis ratio inter Filium et Spiritum Sanctum ex hoc quod Filius est genitus non spiratus, alius spiratus non genitus, nisi praeintelligatur inter Filium et Spiritum Sanctum, et inter generationem et spirationem, distinctio per aliquam oppositionem duarum affirmationum.

Secundo. Quia, secundum Augustinum, in lib. 6. de Trinitate (cap. 2), in divinis quod dicitur absolute, est commune tribus personis ; unde relinquitur quod divinarum personarum distinctio esse non possit, nisi secundum hoc quod ad aliquid dicitur ; haec enim duo praedicamenta sunt in divinis. Personalis autem distinctio, quae in divinis secundum relationem invenitur, est per haec duo, a quo alius, et, quod ab alio. Si autem alterum illorum subdistinguendum est, scilicet quod est ab alio, oportet quod subdistinguatur per ea quae sunt eiusdem rationis. Ut enim Philosophus docet, 7 Metaphysicae (t. c. 43), si quis subdividendo utatur his quae sunt per accidens et non per se, non rectum divisionis ordinem sequitur ; sicut si diceretur : animalium aliud rationale, aliud irrationale, irrationalium vero aliud album, aliud nigrum, non esset recta divisio ; quia, cum ex his quae sunt per accidens non fiat unum simplex, ultima species ex differentiis multis constituta non esset unum simpliciter. Oportet ergo, si, in divinis, qui est ab alio subdistinguatur vel subdividatur, quod hoc sit per differentias eiusdem rationis, ut scilicet eorum quae sunt ab alio unus eorum ab altero sit ; et hoc importat differentia processionum, quae significatur cum dicitur quod unus procedit per generationem, alius per spirationem. Unde Richardus de sancto Victore, 5. de Trinitate (cap. 10), hoc modo distinguit procedentem ab alio, quod unus habeat de se procedentem, et alius non.

Tertio. Quia cum in Patre sint duae relationes, scilicet paternitas et activa spiratio, sola paternitas constituit personam Patris ; unde dicitur proprietas sive relatio personalis ; spiratio autem activa est relatio personae, sed non personalis, quasi personae iam constitutae superveniens. Ex quo patet quod generatio activa, sive paternitas, secundum ordinem intelligendi, praesupponitur ad spirationem. Oportet ergo quod similiter filiatio, quae paternitati correspondet per oppositionem, secundum aliquem ordinem praesupponatur ad spirationem passivam, quae est Spiritus Sancti processio : aut ergo ita quod spiratio passiva intelligatur supervenire filiationi in eadem persona, sicut spiratio activa paternitati, et sic erit in eadem persona spirati et nati, sicut generantis et spirantis ; aut oportet quod aliquem alium ordinem habeat filiatio ad spirationem passivam. Non est autem ordo in divinis nisi naturae, secundum quem aliquis est ab aliquo, secundum Augustinum (lib. de Trinitate et Unitate). Unde relinquitur quod sit una persona Filii et Spiritus Sancti spirati, vel quod Spiritus Sanctus sit a Filio.

 

 Si quis autem distinctionem divinarum personarum per ipsam originem consideret, et non per relationes originis, idem sequitur, sicut in his quae dicentur apparebit.

Primo quidem. Quia si quis proprietatem divinae naturae consideret, impossibile est in Deo esse pluralitatem personarum, nisi per hoc quod una ab alia oriatur, nullo modo autem per hoc quod duae oriuntur ab una. Quod patet, si quis consideret qualiter in diversis rebus distinctio invenitur. In rebus enim materialibus, in quibus possibile est fieri multiplicationem per divisionem materiae et quantitatis, ut dictum est, possibile est duo individua unius speciei ex aequo se habere, sicut et duae partes quantitatis ex aequo se habent. Ubi autem invenitur prima differentia secundum formam, ibi impossibile est quod aliqua duo se habeant ex aequo. Ut enim dicit Philosophus, 8 Metaphysicae (t. c. 10), formae rerum sunt sicut numeri, in quibus variantur species per unitatis additionem vel subtractionem ; ita et formales rerum differentiae consistunt in quodam perfectionis ordine. Nam planta specie differt a lapide, in hoc quod superaddit vitam ; animal vero brutum a planta, in hoc quod superaddit sensum ; homo vero a bruto, in hoc quod superaddit rationem. Et ideo in rebus immaterialibus , in quibus non potest esse multiplicatio secundum divisionem materiae, impossibile est quod sit pluralitas, nisi cum ordine quodam. In substantiis quidem immaterialibus creatis est ordo perfectionis, secundum quod unus angelus est perfectioris natura quam alius. Et quia quidam philosophi crediderunt quod omnis natura imperfecta causaretur a perfectiori, ideo crediderunt quod in substantiis separatis non potest esse multitudo, nisi per causam et causatum ; quod tamen recta fides non tenet ; quia eredimus ex ordine divinae sapientiae differentes ordines substantiarum immutabilium productos esse. Cum autem in divinis non possit esse ordo perfectionis, ut Ariani posuerunt, dicentes Patrem Filio esse maiorem, et utrumque Spiritu Sancto, relinquitur quod pluralitas in divinis personis esse non potest, nisi secundum ordinem originis solum, ut scilicet Filius sit a Patre, et Spiritus Sanctus a Filio. Si enim Spiritus Sanctus non esset a Filio, ex aequo respiceret Patrem quantum ad originem ; unde, vel non essent duae personae, vel esset inter eos ordo perfectionis, secundum Arianos, vel esset inter eos materialis divisio ; quod est impossibile. Et hanc rationem sequens, Hilarius, in lib. de Synodis, dicit quod ponere in divinis duos ingenitos, id est non ab aliquo exsistentes, est ponere duos Deos ; quia, si non sit multitudo per ordinem originis, oportet quod sit per ordinem naturarum. Et ideo eadem ratio est, si inter Filium et Spiritum Sanctum originis ordo non ponatur.

Secundo. Quia quod procedit ab uno naturaliter, oportet esse unum ; natura enim ad unum se habet ; sed quae procedunt ab aliquo per voluntatem operantem, possunt esse plura, licet sint ab uno ; sicut ab uno Deo diversae creatura processerunt secundum voluntatem ipsius. Constat autem quod Filius procedit a Patre naturaliter et non per voluntatem, ut Ariani dixerunt. Et hoc ideo, quia Hilarius, in libro de Synodis, dicit : Quod naturaliter procedit ab aliquo, est tale quale est ipsum a quo procedit ; quod procedit ab aliquo secundum voluntatem, non est tale quale est a quo procedit, sed est quale vult esse illud. Filius autem talis est qualis est Pater ; creatura vero sunt tales quales Deus voluit eas esse. Unde Filius est a Patre naturaliter ; creatura autem ab eo per voluntatem. Similiter autem et Spiritus Sanctus talis est qualis est Pater ; non enim creatura, ut Ariani et Macedonius dixerunt. Unde oportet quod naturaliter a Patre procedat ; propter quod dicitur ab Athanasio et aliis Sanctis esse naturalis Spiritus Patris et Filii. Impossibile est ergo quod Filius et Spiritus Sanctus procedant a Patre, nisi hoc modo, quod a solo Patre procedat unus solus, scilicet Filius, et a Patre et Filio, in quantum unum sunt, unus Spiritus Sanctus.

Tertio. Quia, sicut Richardus, 5 de Trinitate (cap. 9), probat, impossibile est quod in divinis sit mediata processio. Cum enim quaelibet persona sit in alia, oportet quod quaelibet divina persona immediate ad aliam ordinetur. Si autem Filius et Spiritus Sanctus essent a Patre absque hoc quod Spiritus Sanctus esset a Filio, Spiritus Sancti ad Filium non esset immediatus ordo ; non enim ordinarentur ad invicem nisi mediante uno a quo exsisterent, sicut duo fratres ab uno patre geniti. Unde impossibile est quod Filius et Spiritus Sanctus hoc modo sint a Patre sicut duae personae distinctae, et quod unus eorum non sit ab alio.

 

 Si vero aliquis consideret distinctionem personarum per ordinem ad attributa essentialia, patet etiam quod idem sequitur.

Primo quidem, quia secundum hoc dicitur quod Filius procedit per modum natura, Spiritus Sanctus autem per modum voluntatis. Nam semper processio natura est principium et origo cuiuslibet alterius processionis ; omnia enim quae per artem et voluntatem et intellectum fiunt, ab eis quae secundum naturam sunt principium sumunt. Et ideo dicit Richardus, 6. de Trinitate (cap. 17), quod inter omnes procedendi modos, constat primum locum tenere, et aeteris principalem esse, illum modum procedendi qui est Filii a Patre ; nam, nisi iste pracesserit, caeterorum nullus exsistendi locum habebit omnino.

Secundo manifestum est, si dicatur quod Filius procedit processione intellectuali ut verbum, Spiritus autem Sanctus processione voluntatis ut amor. Non enim potest esse nec intelligi quod amor sit alicuius quod non est intellectu praeconceptum ; unde quilibet amor est ab aliquo verbo, loquendo de amore intellectualis natura.

Tertio idem apparet, si Spiritum Sanctum dicamus vivificum spiramen quoddam divinitatis, ut dicit Athanasius. Omnis enim motus et actio vitae ordinatur per intellectum, nisi ex imperfectione natura contrarium accidat. Unde, ex his omnibus supradictis, datur intelligi quod nec Spiritus Sanctus esset alius a Filio, si ab eo non procederet ; nec spiratio esset aliud a generatione.

Haec ille in forma.

Sic ergo patet probatio consequentiae assumptae primae rationis pro, conclusione.

 

Eamdem consequentiam probat eodem modo, sed brevius, 1 Sententiarum, dist. 14, q. 1, art. 1. Item, 4. Contra Gentiles, c. 24, probat eamdem consequentiam brevius et formalius : In rebus, inquit, remota materiali distinctione, quae in divinis locum habere non potest, non inveniuntur aliqua distingui, nisi per aliquam oppositionem. Quae enim nullam oppositionem habent ad invicem, simul esse possunt in eodem ; unde per ea distinctio causari non potest. Album enim et triangulare, licet diversa sint, quia tamen non opponuntur, in eodem esse contingit. Oportet autem supponere, secundum catholicae fidei documenta, quod Spiritus Sanctus a Filio distinguatur ; alias non esset trinitas, sed dualitas in personis. Oportet igitur huiusmodi distinctionem per aliquam oppositionem fieri : non autem oppositione affirmationis et negationis, quia sic distinguuntur entia a non entibus ; nec etiam oppositione privationis et habitus, quia sic distinguuntur perfecta ab imperfectis ; nec etiam oppositione con- trarietatis, quia sic distinguuntur quae sunt diversa secundum formam ; nam contrarietas, ut philosophi docent, est differentia secundum formam, quae quidem differentia divinis personis non convenit, cum earum sit una forma, sicut una essentia, secundum illud Apostoli, Philipp., cap. 2 (v. 6), de Filio Dei dicentis : qui cum in forma Dei esset, scilicet Patris. Relinquitur ergo unam personam divinam ab alia non distingui nisi oppositione relativa ; sic enim Filius a Patre distinguitur, secundum scilicet oppositionem relativam Filii el Patris. Non autem in divinis personis alia oppositio relativa esse potest, nisi secundum originem. Nam relative opposita, vel supra quantitatem fundantur, ut duplum et dimidium, vel super actionem et passionem, ut dominus et servus, movens et motum, pater et filius. Rursus, relativorum quae super quantitatem fundantur, quaedam fundantur super diversam quantitatem, ut duplum et dimidium, maius et minus ; quaedam super ipsam unitatem, ut idem, quod significat unum in substantia, et aequale, quod significat unum in quantitate, et simile, quod significat unum in qualitate. Divinae igitur personae distingui non possunt relationibus fundatis super diversitatem quantitatis, quia sic tolleretur trium personarum aequalitas ; nec iterum relationibus quae fundantur super unum, quia huiusmodi relationes distinctionem non causant, immo magis ad convenientiam pertinere inveniuntur, etsi forte aliquae earum distinctionem praesupponant. In relationibus vero omnibus super actione et passione fundatis, semper alterum est ut subiectum et inaequale secundum virtutem, nisi solum in relationibus originis, in quibus nulla designatur minoratio, eo quod invenitur aliquid producere sibi simile vel aequale secundum naturam et virtutem. Relinquitur igiturquod divinae personae non possunt distingui nisi oppositione relativa secundum originem. Oportet igitur quod si Spiritus Sanctus distinguitur a Filio, quod sit ab eo ; non enim est dicere quod Filius sit a Spiritu Sancto, cum Spiritus Sanctus magis Filii esse dicatur, et a Filio detur.

Haec ille, ibidem.

 

Item arguit ibidem pro praedicta consequentia multipliciter, quasi per easdem rationes quae positae sunt. Medium enim unius est : Quia, cum paternitas et spiratio activa, ex hoc quod non sunt oppositae ad invicem, non constituant duas personas, immo inveniantur in eadem persona ; ita nec filiatio et processio Spiritus Sancti, si non plus opponerentur quam duae praedictae, constituerent duas personas, sed invenirentur in eadem. Oportet igitur quod filiatio et processio habeant oppositionem originis, sicut quod persona constituta per unam originetur a persona constituta per aliam.

Medium autem alterius rationis tactum est etiam superius : Quia, cum Filius et Spiritus Sanctus conveniant in hoc quod est esse ab alio, et inter se distinguantur, oportet quod distinguantur per aliquid per se pertinens, vel per differentias per se pertinentes ad illud commune, scilicet ens ab alio, id est per se dividentes hoc quod est esse ab alio ; quae quidem non possunt esse nisi differentiae eiusdem generis, scilicet ad originem pertinentes, ut unus eorum sit ab alio.

Medium autem alterius rationis est : Quia, si Spiritus Sanctus non procedit a Filio, tunc processio unius non posset distingui a processione alterius ; non enim possent esse duae processiones aut origines. Arguit enim sic : Origines, inquit, non possunt distingui nisi penes terminum, vel principium, vel subiectum. Sicut origo equi distinguitur ab origine bovis ex parte termini, secundum quod hae origines terminantur ad naturas specifice diversas ; ex parte autem principii, ut si supponamus in eadem specie animalis quaedam generari ex virtute activa solis tantum, quaedam autem simul cum hac virtute ex virtute activa seminis ; ex parte vero subiecti, differt generatio huius equi et illius, secundum quod natura speciei in diversa materia recipitur. Haec autem distinctio, quae est ex parte subiecti, in personis divinis locum habere non potest, cum sint omnino immateriales. Similiter, ex parte termini non potest esse processionum distinctio in divinis ; quia unam et eamdem divinam naturam, quam accipit Filius nascendo, accipit Spiritus Sanctus procedendo. Reiinquitur ergo quod utriusque originis distinctio esse non potest nisi ex parte principii. Manifestum est autem quod principium originis Filii est solus Pater. Si igitur processionis Spiritus Sancti principium sit solus Pater, non erit alia processio Spiritus Sancti a generatione Filii, et sic nec Spiritus Sanctus distinctus a Filio. Ad hoc igitur quod sint aliae processiones et alii procedentes, necesse est dicere quod Spiritus Sanctus non sit a solo Patre, sed a Patre et Filio. Si autem, inquit sanctus Doctor, aliquis dicat quod istae processiones differunt secundum principium, in quantum Pater producit Filium per modum intellectus, ut verbum, Spiritum Sanctum autem per modum voluntatis, ut amorem, secundum hoc oportebit dicere quod secundum differentiam intellectus et voluntatis in Deo Patre distinguantur duae processiones in divinis, et duo procedentes. Sed voluntas et intellectus in Deo Patre non distinguuntur secundum rem, sed solum secundum rationem. Sequitur igitur quod duae processiones et duo procedentes differant solum ratione. Ea vero quae solum ratione differunt, de se invicem praedicantur ; verum enim est dicere quod voluntas divina est intellectus eius, et e converso. Verum ergo erit dicere quod Spiritus Sanctus est Filius, et e converso ; quod est Sabellianae impietatis. Non igitur sufficit ad distinctionem Spiritus Sancti et Filii, dicere quod Filius procedat per modum intellectus, et Spiritus Sanctus per modum voluntatis, nisi cum hoc dicatur quod ex hoc quod Filius procedit per modum intellectus, et Spiritus Sanctus per modum voluntatis, sequitur quod Spiritus Sanctus sit a Filio ; nam amor procedit a verbo, eo quod nihil amare possumus, nisi verbo cordis illud concipiamus.

Haec ille in forma.

Medium vero alterius rationis est supra positum, scilicet quia in substantiis immaterialibus non potest esse distinctio, nisi secundum ordinem ; in divinis autem solum esse potest ordo originis, quo una persona procedit ab alia.

Et sic per ista media probat sanctus Doctor istam conditionalem : si Spiritus Sanctus non procedit a Filio, non distinguitur abeo ; et consequenter istam : Spiritus Sanctus distinguitur a Filio, ergo procedit ab eo. Ac per hoc probat conclusionem nostram.

 

Ulterius, secundo loco, arguit pro conclusione, ibidem, scilicet Contra Gentiles, lib. 4, c. 24 : Pater, inquit, et Filius, quantum ad unitatem essentiae, non differunt nisi in hoc quod hic est Pater, ille est Filius. Quidquid igitur pneter hoc est, est commune Patri et Filio. Esse autem principium Spiritus Sancti est praeter rationem paternitatis et filiationis ; nam alia relatio est qua Pater est Pater, et qua Pater est principium Spiritus Sancti. Esse igitur principium Spiritus Sancti commune est Patri et Filio.

Haec ille.

 

Ulterius, tertio loco, arguit pro conclusione (ibid.) : Quidquid non est contra rationem alicuius, non impossibile est ei convenire, nisi forte per accidens. Esse autem principium Spiritus Sancti non est contra rationem Filii, neque in quantum est Deus, quia Pater est principium Spiritus Sancti, neque in quantum est Filius, eo quod alia est processio Spiritus Sancti, et alia Filii ; non est autem repugnans id quod est a principio secundum unam processionem, esse principium alterius processionis. Delinquitur igitur quod non sit impossibile, Filium esse principium Spiritus Sancti. Quod autem non est impossibile, est possibile, vel potest esse. In divinis autem non differt esse et posse. Ergo Filius est principium Spiritus Sancti.

Haec ille.

Istas etiam rationes ponit, de Potentia Dei, q. 10, art. 4.

 

Sed istas rationes labefactare nititur Aureolus, in praesenti distinctione (q. 1, art. 3), eas asserens inefficaces ad propositum, quidquid sit de conclusione. Ideo primo ponam responsionem suam ad rationem sancti Docloris. Secundo statim ostendetur responsionis insufficientia, et rationis efficaciam perdurare.

 

 

B. — OBIECTIONES ET SOLUTIONES

 

§1. – Contra primam rationem conclusionis

 

I. Argumenta Aureoli.

Ad primum ergo argumentum dicit quod, supposito quod Spiritus Sanctus non procederet a Filio, adhuc tamen in Filio remaneret aliquid distinctum a Spiritu Sancto, et res illi incompossibilis, nec Filius et Spiritus Sanctus concurrerent in eamdem personam. Istud autem probat Aureolus (1 Sentent., dist. 11, q. 1, art. 3) quatuor mediis.

 

Primum est quod duae passivae productiones per quas perfecte capit esse productum, impossibile est quod attingant idem productum. Sed generari et spirari sunt duae productiones passivae, quae etiam essent distinctae, dato quod Spiritus Sanctus non procederet a Filio, sicut expresse dicit Anselmus, de Processione Spiritus Sancti, cap. 11. Ait enim quod, licet non constet adhuc quod Spiritus Sanctus procedat a Filio, et loquitur pro principio libri, antequam istud probaverit contra Graecos, licet, inquit, istud non constet, constat tamen quod distinguuntur Filius et Spiritus Sanctus ; quia iste est ex Deo nascendo, et ille procedendo. Ergo, inquit Aureolus, passiva generatio nondum esset in persona Spiritus Sancti, immo distingueretur ab ea, et esset incompossibilis, dato quod Spiritus Sanctus non emanaret a Filio.

 

Secundum est tale. Constat, inquit, quod generari et spirari sunt incompossibilia in eodem supposito ; quam incompossibilitatem facit spirare quod est a genito, secundum te. Spirare ergo dat, secundum te, ipsi generari incompossibilitatem cum spirari passivo. Aut ergo hoc dat sibi effective, aut formaliter, aut in alio genere causae. Non potest poni quod hoc det sibi formaliter ; quia tunc spirare et generari essent idem formaliter, quod dici non potest, cum generari sit quasi passio, et spirare sit actio ; et iterum quia spirare est vere in Patre, cui repugnat generari. Relinquitur ergo quod in alio genere causae contrahat generari et spirare incompossibilitatem cum spiratione passiva. In quocumque autem genere causae sit, seipso habebit incompossibilitatem formaliter, quamvis active vel aliter a spirare. Sed constat quod illud quod inest alicui formaliter, et debetur sibi ex sua ratione, remanet quocumque alio dempto, sive per possibile seu per impossibile. Ergo, dempto spirare, adlnic remanebit incompossibilitas generationis passivae cum spirari passivo.

 

Tertium est tale. Quandocumque aliquid non est causa alicuius secundum rem, sed hoc est tantummodo ut illud innotescat, illo dempto per impossibile, potest aliud remanere ; alioquin si non remaneret, esset causa illius secundum rem, et non solum secundum innotescentiae rationem. Sed spirare non est causa secundum rem, quare generatio et spiratio passive sumptae sunt incompossibiles invicem. Quod patet. Quia quidquid competit rei alicui in divinis, competit sibi formaliter ex se ; passivae autem generationi et passivae spirationi competit incompossibilitas mutua ; et ita, necesse est quod oriatur ex propriis eorum rationibus. Et iterum, si spirare esset causa huiusmodi incompossibilitatis, aut esset quia spirare et generari sunt idem in Filio, aut quia sunt simul in eo, aut quia generari est praevium ad spirare. Non potest poni primum, nec secundum, nec tertium ; quia eodem modo idem est spirare cum essentia in persona Filii, et simul est cum essentia, et spirare supponit essentiam in Filio, et tamen non dat essentiae incommunicabilitatem respectu Spiritus Sancti, nec quod essentia et spiratio passiva sint incompossibiles. Ergo nec generationi passivae dabit quod sit incompossibilis spirationi passivae, nisi ipsae hoc habeant formaliter et ex seipsis. Relinquitur ergo quod spirare sit causa solum ut innotescat incompossibilitas ista. Unde non dicuntur spirari et generari distingui per spirare realiter, sed tantum innotescenter ; quare, dempto spirare, adhuc passiva generatio Spiritui Sancto repugnabit.

 

Quartum est tale. Quidquid est causa causae, est causa effectus. Sed, secundum te, causa incompossibilitatis passivae generationis et passivae spirationis est quia ista illam praeexigit in supposito producente ; causa vero quod ista praeexigat et illa praeexigatur, est ex suis rationibus formalibus. Ergo istae rationes sunt causa primaria incompossibilitatis. Dempta ergo causa secunda, adhuc remanebit prima. Unde, dato quod spiratum non sit a generato, adhuc suis rationibus formalibus generatio et spiratio passive sumptae erunt incompossibiles.

Haec ille.

 

Ex istis autem respondet ad primam rationem, quod in falso fundatur, scilicet quod omnis distinctio in divinis sit per relationes oppositas ; sed bene verum est quod omnis distinctio in divinis fit per relationes incompossibiles ; et ita dicit debere intelligi dictum Anselmi dicentis quod in divinis omnia etc. Generatio autem passiva et spiratio passiva sunt relationes incompossibiles ; et ideo sufficienter distinguerent Filium et Spiritum Sanctum, posito quod in Filio non esset spiratio activa.

 

 

II. Argumenta Scoti.

Contra eamdem consequentiam arguit sic Scotus (dist. 11, q. 2).

 

Primo. Quocumque formaliter aliquid constituitur in esse, eodem distinguitur distinctione conveniente tali entitati ; quia eodem est aliquid ens et unum unitate conveniente tali entitati ; etsi unum, igitur indistinctum in se et distinctum ab aliis. Sed Filius constituitur in esse primali filiatione. Igitur ea formaliter distinguitur ab omni alia persona. Igitur, circumscripto per impossibile quocumque alio, et maxime posteriori filiatione, remanebit Filius distinctus personaliter a quacumque persona. Assumptum patet ; quia Filius non constituitur in esse personali spiratione activa, quia illa est communis Patri et Filio, et non sunt in eo proprietates positivae aliae quam generatio passio et spiratio actio.

Dicetur forte quod formali constitutivo non distinguitur aliquid a quocumque, sed tantum ab illis cum quibus magis convenit, et a quibus non distinguitur aliquo modo nisi illo formali. Exemplum : homo rationalitate non distinguitur a lapide, sed a speciebus animalis, cum quibus maxime convenit, et a quibus in paucissimis distingui videtur ; a lapide distinguitur animalitate, quia lapis est inanimatus ; quae animalitas non est constitutivum eius. Ita dicitur in proposito, quod Filius cum Patre convenit in spiratione activa, et in hoc distinguitur a Spiritu Sancto ; proprio autem suo formali, scilicet filiatione, distinguitur a Patre, cum quo convenit in spiratione.

 

Contra hoc arguitur :

Primo. Quia quodlibet habens aliquod esse, distinguitur distinctione conveniente illi esse a quocumque alio, per aliquid quod est de ratione eius in quantum habet tale esse. Igitur Filius distinguitur personaliter per aliquid quod est de ratione eius in quantum est persona. Spiratio autem activa non est de ratione eius, sed Filio iam posito quasi proprietas adventitia.

Secundo. Quia exemplum non est ad propositum. Quia si homo distinguitur a lapide, non est per rationale primo ; distinguitur tamen per aliquid quod est de essentia sua. Ita quod inconveniens esset ipsum per nihil quod est de essentia sua a lapide distingui, sed tantum per risibilitatem. Igitur est in proposito ita.

Tertio. Quia per formale constitutivum distinguitur constitutum ab omni alio, etiamsi per impossibile quodcumque aliud ab alio circumscribatur : quia per illud distinguitur primo, id est, adaequate ab omni non tali ; sed quodcumque non habens formam illam constitutivam, est non tale ; igitur per illam distinguitur ab omni alio non habente illam. Ista ratio declaratur. Quia, licet homo non tantum per rationale distinguatur a lapide sed etiam per animalitatem, non etiam primo distinguitur per rationalitatem, id est non adaequate, quia tunc quodlibet distinctum a lapide esset rationale ; sed adaequate in genere corporis distinguitur a lapide per animatum ; tamen, circumscripto per intellectum ab homine quocumque alio a rationalitate, per illud distinguitur solum essentialiter a quocumque non rationali, et ita a lapide, qui est non rationalis. Non igitur tantum illud distinguit realiter, quod distinguit adaequate ; sed etiam illud quod solum si poneretur, esset incompossibile illi a quo distinguitur.

 

Secundo sic principaliter. Quia si Pater per impossibile non spiraret, sed Filius, adhuc tamen Pater paternitate distingueretur a Filio et Spiritu Sancto, sicut paternitate constituitur in esse personali. Igitur ita in proposito, dato quod Filius non spiraret, sufficienter distingueretur a Spiritu Sancto et a Patre per filiationem eius constitutivam.

 

Tertio sic. Generatio distinguitur a spiratione, circumscripto per impossibile omni alio a ratione generationis et spirationis, aut saltem circumscripto hoc quod spiratio activa est a Filio, dum tamen staret distinctio principiorum generandi et spirandi. Igitur et quocumque tali circumscripto, staret distinctio Filii et Spiritus Sancti. Probatur consequentia. Quia impossibile est unam personam duabus productionibus totalibus accipere esse. Nulla enim productione accipit esse vel distinctionem, qua per impossibile circumscripta non minus acciperet esse. Sed si productione hac et illa acciperet esse, complete utraque, quia utraque esset perfecta. Igitur utralibet circumscripta haberet esse per alteram complete, et ita neutra et utraque acciperet esse complete.

 

Quarto. Dictum Boetii (de Trinitate, cap. 6) non iuvat. Licet enim relatio multiplicet trinitatem, tamen non tantum distinguit a relatione opposita, sed etiam a qualibet relatione disparata, cui formaliter non est idem. Quia, sicut in genere qualitatis albedo non solum distinguitur ab altem qualitate contraria sed ab omni alia disparata, quia albedo non est formaliter dulcedo nec odor ; et si aliqua disparata esset impossibilis alteri disparatae in eodem supposito, non tantum distingueretur natura a natura, sed requireretur distinctio suppositorum ; ita relatio disparata distinguitur ab omni relatione disparata, absque aliqua alia incompossibilitate. Aliquae autem non tantum habent distinctionem, sed etiam incompossibilem rationem sive incompossibilitatem in eodem supposito, quales sunt relationes disparatio accipiendi naturam ; quia persona quae disparatis modis acciperet naturam, non unico modo haberet naturam.

 

 

I. Ad argumenta Aureoli.

Sed istorum responsiones nullae sunt ; nec suppositum Aureoli est verum ; nec probationes adductae procedunt.

 

Ad primam enim probationem negatur minor. Supra enim probatum est rationibus sancti Doctoris, quod si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, nec econtra, processio unius nullo modo distingueretur a processione alterius. Et cum vult probare oppositum per dictum Anselmi, ad hoc dictum respondet sanctus Thomas, de Potentia Dei, q. 40, art. 5, ad 2. Inquit enim : Illud quod dicit Anselmus, quod Filius et Spiritus Sanctus per hoc solum ad invicem distinguuntur quod diverso modo procedunt, est omnino verum ; sed sicut ostensum est, diverso modo procedere non possent, nisi Spiritus Sanctus a Filio esset ; unde remoto quod Spiritus Sanctus sit a Filio, omnino distinctio Spiritus Sancti removetur a Filio. Est autem intentio Anselmi, in libro de Processione Spiritus Sancti, prius ponere ea in quibus nos convenimus cum negantibus Spiritum Sanctum a Filio esse, qui tamen dicunt Spiritum Sanctum a Filio distingui ; unde verba praedicta Anselmi sunt magis disputativa suppositio quam veritatis definitio.

Haec sanctus Doctor in forma.

Eamdem responsionem ponit finaliter 1 p., q. 36, art. 2, ad 7.

Ex quibus patet quod si arguens dicta sancti Doctoris diligenter et simplici oculo perlegisset, ista argumenta non tantum ponderasset.

 

Ad secundam probationem illius suppositi dicitur, ad minorem, quod spirare dat formaliter ipsi generari incompossibilitatem ad spirari. Et cum infertur : ergo spirare et generari essent idem formaliter, negatur consequentia ; nec valet, sicut ista : haec albedo, ratione huius subiecti in quo est, habet formaliter incompossibilitatem ad hoc quod sit in alio subiecto ; ergo albedo est idem formaliter cum hoc subiecto. Et multae aliae instantiae dari possent.

 

Ad tertiam negatur minor. Spirare enim, eo ipso quod est in eodem supposito cum generatione passiva, dat illi incompossibilitatem ad spirationem passivam secundum rem, et non solum secundum innotescentiae rationem. Nec valet probatio prima. Falsum est enim quod quidquid competit alicui in divinis, competit formaliter ei ex se ; nam Spiritus in divinis est similis et eiusdem naturae cum spirante, quod tamen non convenit Spiritui formaliter ex se, hoc est, in quantum est Spiritus, ut alias dictum est. Nec etiam valet secunda probatio. Cum enim dicitur : si spirare est causa huius incompossibilitatis, etc. ; dico quod divisio est insufficiens. Non enim spirare, quod est in Filio cum generari, est causa incompossibilitatis ipsorum, scilicet generari et spirari, quia spiratio est idem realiter cum generatione, nec quia est in eodem supposito, nec quia est posterior ipsa generatione passiva, sed quia est relatio secundum rationem adveniens supposito constituto per generationem passivam. Ex quo patet quod instantia de divina essentia nulla est, quam tamen iste tantum ponderat.

Patet etiam quod nulla est instantia quam aliqui faciunt de spiratione activa quae est cum generatione activa. Dicunt enim quod non est maior repugnantia vel incompossibilitas quod filiatio stet cum spiratione activa et cum opposito spirationis, quam quod spiratio activa stet cum paternitate et cum opposito paternitatis, nisi aliud obstet praeter oppositionem ; sed constat quod spiratio activa stat cum paternitate et cum opposito paternitatis, scilicet filiatione ; ergo filiatio potest stare cum spiratione activa et cum eius opposito, si aliud non obstet nisi oppositio. Dico enim quod ista instantia nulla est. Quia quod spiratio activa stet cum paternitate et eius opposito, causa est quia spiratio activa non est proprietas personalis, nec constituit suppositum aut personam, sed advenit secundum rationem supposito Patris constituto in esse personali per paternitatem ; et ideo non se habet quasi proprietas individualis et incommunicabilis ; non mirum ergo si potest stare cum pluribus personis, et cum proprietatibus personarum oppositis ; sicut etiam in creatis, ea quae sequuntur supposita constituta, possunt stare cum oppositis principiis supposita individuantibus, ut albedo et nigredo sunt in diversis suppositis. Sed filiatio vel generatio passiva constituit suppositum, et habet vicem principii individuantis per consequens ; et ideo nil mirum si ipsa incommunicabilis exsistens non stet cum aliquibus oppositis, immo nec cum distinctis suppositis.

 

Ad quartam, totum conceditur usque ad illud quod infertur, scilicet quod rationes formales passivae generationis et passivae spirationis sunt causa sufficiens sine alio incompossibilitatis earum. Istud enim non infertur bene, sicut nec istud, scilicet : Pater et Filius formaliter opponuntur relative per paternitatem et filiationem, ita quod paternitas et filiatio sunt causa huius oppositionis ; sed generare et generari sunt causa quod Pater et Filius habeant istas relationes oppositas, quae sunt paternitas et filiatio ; ergo demptis istis relationibus, paternitate scilicet et filiatione, adhuc Pater et Filius opponerentur relative, remanente causa primaria, scilicet generare et generari. Constat quod consequentia nulla est ; et propositio in qua fundat istam consequentiam , scilicet remota causa secunda remanet prima, intelligitur de causis efficientibus essentialiter ordinatis, et quoad generalem influentiam solum ; sed loquendo de causis alterius ordinis, scilicet efficiente et formali, et non de duabus efficientibus vel de duabus formalibus, nihil est ad propositum. Forma enim ignis est causa caloris in igne, et calor facit ignem formaliter calidum ; et tamen constat quod remoto calore, nunquam forma ignis faceret ignem formaliter calidum. Verumtamen arguens unum falsum praesupponit, scilicet quod formalis ratio istarum processionum sit causa quod una praeexigat aliam. Huius enim oppositum dicimus, scilicet quod quia una istarum praeexigit aliam, inde sumitur formalis earum ratio. Processiones enim, cum non distinguantur penes subiecta in quibus sunt, loquendo in divinis, nec habeant in se aliquam oppositionem, oportet quod formalis ratio distinctionis earum sumatur penes terminos, vel penes principia, ut supra dictum est. Non ergo formalis earum ratio est causa quod una praeexigat aliam, vel se habeat quasi principium alterius, sed potius, quia una earum constituit suppositum in quo est alia, vel se habet quasi principium alterius, inde sumitur earum formalis ratio. Arguens ergo deceptus videtur in hoc quod de effectu facit causam, et econtra. Sic ergo patet quod illud suppositum est falsum.

 

Responsio etiam quam dat ad argumentum sancti Doctoris, nulla est ; nec glossa Anselmi. Probatum est enim supra quod illae processiones non possunt esse plures in divinis, non solum incompossibiles, nisi aliquo modo sit inter eas oppositio, non sic quod processiones sint ad invicem relationes oppositae, ut paternitas et filiatio, sed sic quod sunt processiones suppositorum oppositorum relatione originis ; cuiusmodi sunt Filius et Spiritus Sanctus, quia scilicet Filius opponitur Spiritui Sancto per spirationem activam, quae est relatio directe opposita spirationi passivae.

 

Ad multa etiam superius tacta respondet ; sed omnes suae responsiones fundantur in hoc quod spirari et generari ex suis rationibus formalibus, omni alio circumscripto, sunt incompossibiles, et non sic spirare et generare. Dicit enim quod maior est repugnantia inter productiones passivas quam activas. Sed istud est superius improbatum, ubi ostensum est quod nulla esset incompossibilitas et distinctio illarum processionum, nisi inter eas esset ordo realis, et quoti omnis distinctio rerum immaterialium est propter aliquam oppositionem realem, nec unquam istae processiones ex suis rationibus formalibus formaliter seipsis distinguerentur, nisi illae rationes haberent ad invicem aliqualiter oppositionem.

Ad multa etiam alia solvit, fundans se in hoc quod non omnis distinctio in divinis est formaliter per relationes oppositas, sed sufficit quod sint disparatae et incompossibiles ex suis rationibus formalibus. Sed hoc consimiliter improbatur sicut praecedens. Illa enim incompossibilitas vel realis distinctio, non potest provenire nisi ex oppositione, praesertim quia ex formalium rationum distinctione processionum vel relationum Filii et Spiritus Sancti nunquam potest inferri inter Filium et Spiritum Sanctum, vel inter processiones eorum aut relationes, nisi formalis distinctio, sed non realis. Dicam enim quod istae processiones habent idem productum secundum rem, sed aliud et aliud secundum rationem ; et possunt terminari ad eamdem personam secundum rem, sed aliam etaliam secundum rationem. Et sic ista consequentia est bona,suppositis illis inter quae conveniunt Graeci cum Latinis, scilicet quod Spiritus Sanctus non distingueretur a Filio, si non procederet ab eo.

 

 

II. Ad argumenta Scoti.

(Vide solutiones quae habentur in articulo secundo.)

 

Et sic argumentum primum pro conclusione stat in vigore.

 

§2. – Contra secundam partem conclusionis

 

Argumentum Aureoli.

Ad secundum autem argumentum pro conclusione dicit Aureolus (1. Sentent., dist. 11, q. 1, art. 1) : Diceretur quod Filius et Pater differunt, quia in Patre est activa spiratio, cui opponitur filiatio, isto modo : quia generatio et spiratio sunt simultanae productiones, ita quod una aliam non praesupponit ; propter quod repugnat spirato quod generet, et generato quod spiret.

 

Sed ista responsio apparet impossibilis. Licet enim illae productiones in divinis sint simultaneae quoad durationem, tamen, secundum nostrum modum intelligendi, una praesupponit aliam, et ex suis lationibus habent quod procedens per generationem intellectus sit principium illius quod procedit per spirationem intellectualem. Quare, si Graeci ita responderent, multum protervirent, nisi dicerent quod Filius non procedit ut verbum intellectus, et Spiritus Sanctus non ut amor voluntatis.

 

§3. – Contra tertiam rationem conclusionis

 

Argumentum Aureoli.

Ad tertium autem argumentum pro conclusione, dicit Aureolus (ubi supra) quod est inefficax ; quia dicetur pari ratione quod Pater communicat Spiritui Sancto quod generet Filium, ita ut Pater solus spiret Spiritum Sanctum, Pater autem et Spiritus Sanctus simul generent Filium. Non enim repugnat Spiritui Sancto generare ratione divinitatis, quia tunc Patri non competeret ; nec quia productus est, quia productum generare potest, sicut videmus in creatis ; nec ratione spirationis, quia nullam habitudinem habet ad generationem. Et si dicatur quod immo quia spiratio est a genito, petitur illud quod quaeritur, et ratio remanet inefficax.

Haec ille in forma.

 

Sed apparet per praedicta, quod responsio nulla est. Dicetur enim quod generare repugnat Spiritui Sancto ; quia, secundum quod dicit sanctus Doctor, 1 p., q. 27, art. 3, ad 3 : Licet enim in Deo non sit aliud intellectus et voluntas, tamen de ratione intellectus et voluntatis est quod processiones quae sunt secundum actionem utriusque, se habeant secundum quemdam ordinem. Non enim est processio amoris, nisi in ordine ad processionem verbi ; nihil enim potest voluntate amari, nisi sit in intellectu pncconceptum.

Haec ille.

In creatis ergo, apparet manifeste quod processio amoris praesupponit processionem verbi. Cum autem producens non praesupponat productum, apparet manifeste quod cum Spiritus Sanctus praesupponat Verbum, repugnat ei generare Verbum illud quod praesupponit. In divinis autem non potest esse aliud verbum, ratione quae alias dicta fuit. Et sic patet quod generare primum verbum repugnat in divinis Spiritui Sancto, ac per hoc generare Verbum, cum non possit ibi esse secundum verbum. Quod autem dixi de praesuppositione, intelligo secundum rationem, scilicet ista productio praesupponit illam, et non de praesuppositione alia, in divinis loquendo.

 

Et sic terminatur primus articulus.

 

Ad rationes Scoti respondebitur in secundo articulo, propter vicinitatem ad dicenda in eodem.

 

 

ARTICULUS II

 

QUOMODO FILIUS DISTINGUATUR A SPIRITU SANCTO FORMALITER

 

A. — CONCLUSIONES

 

Quantum ad secundum articulum sit :

 

Prima conclusio : Licet Filius distinguatur a Spiritu Sancto per filiationem secundum habere et non habere eamdem proprietatem, stat quod per filiationem solum distinguitur a Patre secundum oppositionem relativam.

 

Istam conclusionem ponit et probat sanctus Doctor, 4 Quodlibeto, q. 4, art. ubi sic ait : Hoc modo se habent proprietates personales in divinis ad distinguendum personas, sicut se habent in rebus naturalibus formae substantiales ad distinguendas species rerum, secundum tamen quod a creaturis exempla ad Deum assumpta, non omnino similia sunt. In rebus autem naturalibus distinguitur aliquid per formam suam ab alio dupliciter. Uno modo, secundum directam oppositionem formae ad formam ; et hoc modo distinguitur unaquaeque res naturalis ab omnibus speciebus sui generis, quae habent formas oppositas secundum quod genus dividitur oppositis differentiis ; sicut sapphirus distinguitur sua forma ab omnibus aliis speciebus lapidum. Alio modo distinguitur res naturalis per suam formam secundum habere et non habere ; et hoc modo quod habet aliquam formam naturalem, distinguitur ab omnibus non habentibus formam illam ; sicut sapphirus per suam formam naturalem distinguitur non solum ab aliis generibus lapidum, sed a speciebus animalium et plantarum. Sic ergo dicendum est quod Filius sua filiatione distinguitur a Patre secundum oppositionem relativam ad paternitatem ; sed a Spiritu Sancto distinguitur filiatione, per hoc quod Spiritus Sanctus non habet filiationem quam Filius habet.

Haec ille in forma.

 

 

Secunda conclusio est ista : quod filiatio non potest esse prima distinctionis ratio inter Filium et Spiritum Sanctum, sed spiratio activa quae est in Filio.

 

Probatur conclusio, pro prima parte sui, per Sanctum Doctorem, de Potentia Dei, q. 10, art. 5, ut supra allegatum exstitit. Ait enim sic : Veritas cuiuslibet negativae fundatur supra veritatem affirmativae ; sicut veritas huius negativae : aethiops non est albus, fundatur supra veritatem huius : aethiops est niger ; et ideo oportet omnem differentiam quae est per oppositionem affirmationis et negationis, reduci in differentiam alicuius affirmativae oppositionis. Unde non potest esse prima rationis distinctio inter Filium et Spiritum Sanctum ex hoc quod Filius est genitus non spiratus, et alius spiratus non genitus, nisi praeintelligatur inter generationem et spirationem, inter Filium et Spiritum Sanctum, distinctio per aliquam oppositionem duarum affirmationum.

Haec ille in forma.

Ex quo non solum patet prima pars conclusionis, sed etiam secunda. Ex quo enirn prima distinctionis ratio inter Filium et Spiritum Sanctum est per oppositionem duarum affirmationum, in Filio autem non est aliqua affirmatio opposita affirmationi quae sit in Spiritu Sancto nisi spiratio activa, quae opponitur relative spirationi passivae, oportet quod primo distinguatur Filius a Spiritu Sancto per spirationem activam, non autem per filiationem primo ; quia illa non opponitur affirmative alicui affirmationi quae sit in Spiritu Sancto.

 

 

B. — OBIECTIONES

 

Contra secundam conclusionem

 

I. Argumenta Aureoli.

Sed contra istam secundam conclusionem arguit Aureolus, ubi supra (dist. 11, q. 1, art. 3).

 

Primo sic. Illo namque persona Filii distinguitur personaliter, a quo habet quod sit persona. Eadem enim est differentia constitutiva speciei, et condivisiva ab alia specie infra idem genus, ut dicit Porphyrius (in Praedicabilibus) ; et est notum per se quod omnis res in tali esse constituit, in quali esse distinguit. Nam si albedo distinguit qualitative album a nigro, dat esse qualitativum ; et si distingueret substantialiter, daret esse substantiale. Quod ergo distinguit personaliter, dat esse personam. Sed constat quod Filius non est praecise persona per spirationem activam ; tunc enim filiatio esset extra personam Filii, et ita non esset proprietas personalis, quod est contra concessum ab omnibus. Ergo spirare praecise sumptum non distinguit personam Filii a persona Spiritus Sancti.

 

Secundo sic. Quandocumque aliquid unum et simplex distinguit personaliter aliquid ab aliquo, quaecumque distinguit ab illo, ut unam personam distinguit. Si enim est unum simplex distinguens personaliter, cuicumque dat esse distinctum, dat quod sit unum simplex personaliter distinctum ; unum autem simplex personaliter distinctum necessario est una simplex persona, alioquin si duae, non esset unum distinctum personaliter, immo plures personae personaliter distinctae. Sed spirare praecise sumptum est unum simplex distinctum. Ergo si personaliter distinguit Filium a Spiritu Sancto, et similiter Patrem, sequitur quod Pater et Filius sunt una simplex persona distincta per spirare a Spiritu Sancto. Hoc autem est erroneum ; tunc enim ex Patre et Filio conflaretur una persona, et rediret error Sabellii confundentis et commassantis personas. Ergo impossibile est poni quod spirare praecise sumptum distinguat personam Filii a persona Spiritus Sancti in esse personali.

 

Tertio sic. Effectus formalis numeratur cum numeratione formae ; unde, quia divinitas est una in tribus personis, tres personae sunt unus Deus ; et quia spirare est idem in Patre et Filio, Pater et Filius sunt unus spirator. Sed constat quod Pater et Filius non sunt una persona respectu Spiritus Sancti, sic quod distinguantur ab eo tamquam una persona ab alia una persona. Ergo non differunt praecise per spirare a persona Spiritus Sancti ; immo, cum hoc quod per spirare distinguuntur, aliquid facit ex parte Patris paternitas, et filiatio ex parte Filii.

 

Quarto sic. Impossibile est unam simplicem personam duobus personaliter distingui ; sicut unum simplex quale, impossibile est duabus qualitatibus distingui ; si enim sunt duae qualitates, constituunt duo qualia. Et similiter, si sunt duae personalitates, vel duo personalia, erunt duae personae. Stante ergo personalitate simplicissima, necesse est ut non sint duo personaliter distinguentia. Sed persona Filii est simplicissima. Ergo non alia personalitate distinguitur a Patre, et alia a Spiritu Sancto, sed eadem personalitate ; et per consequens toto eo quod pertinet ad personalitatem Filii distinguetur a Spiritu Sancto ; non ergo per spirare praecise.

Haec ille in forma.

 

 

II. Argumenta Gregorii.

Contra eamdem conclusionem arguit Gregorius (1 Sentent., dist. 11, q. unica, art. 1).

 

Primo. Sumo, inquit, ipsam spirationem secundum se, ut praescindit ab omni quod est, extra animam, quocumque modo ab ea distinctum, sive quod non est ipsa ; et quaero, an spiratio, sic sumpta, est Filius vel persona Filii, aut non. Si sic, ergo in Filio non est aliquid praeter ipsam spirationem, et per consequens non est in ipso aliquid aliud distinctivum ipsius a Spiritu Sancto praeter spirationem ; et similiter sequitur quod si sola spiratio circumscriberetur, non remaneret aliquid Filii quod aliquid constitueret cum essentia aut aliquo alio ; cuius oppositum tu dicis. Et patet consequentia quantum ad utrumque consequens ; quia, si detur oppositum consequentis, scilicet quod aliquid remanet, aut quod in ipso Filio sit aliquid praeter spirationem, sequitur quod ipsa praecise sumpta non est Filius, etsi dici posset quod est aliquid Filii. Si vero spiratio sic sumpta non est Filius ipse seu persona Filii : aut ipsa est aliquid intrinsecum sibi, et tunc sequitur quod praeter ipsam Filius intrinsece includit aliquid aliud quod non est spiratio, et per consequens Filius non est omnino simplex, quod est erroneum ; aut est aliquid extrinsecum Filio, et tunc cum nihil sit in Deo inhaerens aut informans, ipsa erit per se subsistens, et, per consequens, suppositum unum vel plura ; quodlibet autem suppositum in Deo est persona ; ergo ipsa est quaedam persona distincta a persona Filii. Et eadem ratione erit distincta a persona Patris ; et constat quod ipsa non est persona Spiritus Sancti ; ex quo sequitur quod in divinis sunt quatuor personae ; quod est haereticum dicere.

 

Secundo. Constat quod Filius est aeque simplex ut filiatio, et quod filiatio, ut est sermo de ea nunc, est ipse Filius, et Filius est filiatio omni modo sibi ibidem quo filiatio est eadem filiationi. Sed in ipsa filiatione non sunt aliqua plura distincta, quibus distinguatur a Spiritu Sancto, neque quorum aliquo solo circumscripto, aliud eorum remaneret cum essentia, constituens aliquid distinctum a Spiritu Sancto. Ergo nec in Filio sunt aliqua plura talia distincta.

 

 

C.— SOLUTIONES

 

Ad argumenta contra secundam conclusionem

 

I. Ad argumenta Aureoli.

Ad primum istorum quasi in forma respondet sanctus Doctor, 4 Quodlibeto, ubi supra allegatum est in prima conclusione (q. 4, art. 2). In pede enim quaestionis facit illud argumentum, et dicit illius solutionem patere per responsionem ad argumentum, quae posita est in prima conclusione. Dico igitur quod licet Filius distingueretur personaliter a Spiritu Sancto per filiationem qua constituitur in esse personali, illo modo distinctionis qui est secundum habere et non habere eamdem formam, non tamen illo modo distinctionis qui est secundum directam oppositionem ad formam. Non enim oportet quod per illud quo aliquid constituitur in esse personali, formaliter et primaeva distinctione distinguatur a quocumque distinguitur personaliter ; nam Socrates constituitur in esse personae per animam rationalem, et tamen non per illam distinguitur personaliter a Platone, sed per suam materiam et principia individuantia. Vel potest dici quod si oporteat idem esse secundum rem illud quod personaliter distinguit, et in esse personae constituit, in divinis, secundum tamen aliam rationem constituit, et secundum aliam distinguit. Unde eadem res est filiatio et spiratio ; sed ut est filiatio, constituit Filium in esse personali ; ut autem est spiratio, distinguit eum a Spiritu Sancto.

 

Ad secundum negatur antecedens, nisi sit unum incommunicabile multis. Si enim illud sit communicabile multis, licet ea distinguat ab alio, non tamen oportet quod ea distinguat ut unum incommunicabile, sed forte ut sunt unum in illo simplici. Cuius exemplum est : nam anima intellectiva, quae est forma simplex, distinguit diversa membra hominis a membris asini, non tamen distinguit ea ut unum membrum simplex indivisibile, sed forte ut unum aliquo modo ; et hoc quia anima est communicabilis diversis membris eadem exsistens. Sic in proposito dico de spiratione activa, quae, licet sit simplicissima, non tamen est incommunicabilis multis, immo est in Filio et in Patre ; ideo Pateret Filius per illam personaliter distinguuntur a Spiritu Sancto, non ut una persona ab alia, sed ut unus spirator ab uno spirato. Et eodem modo dico ad probationes quas ibidem adducit.

 

Ad tertium negatur modus arguendi, sicut et iste : effectus formalis numeratur secundum numerationem formae ; sed constat quod caro et os non sunt idem membrum ; ergo illud per quod distinguuntur a membris asini non est unum, scilicet intellectiva. Posito quod eadem materia fuisset primo sub forma asini, et post sub forma hominis, tunc caro et os hominis distinguerentur a carne asini, non per suam materiam, quia eadem esset, sed per formam intellectivam ; et tamen caro et os essent duo distincta a carne asini, licet forma qua distinguerentur esset unica et simplex. Et causa quare non valet, est quia male sumitur sub illa regula. Deberet enim sic argui : effectus formalis multiplicatur secundum multiplicationem formae ; sed Pater et Filius sunt duae personae ; ergo est duplex personalitas in eis ; vel sic : Pater et Filius sunt duo distincti a Spiritu Sancto ; ergo est duplex distinctio. Distinctio enim est illa forma, cuius effectus formalis est distinctum, et non spiratio activa, cuius effectus formalis est spirator. Sciendum tamen quod illa regula habet verum solum quando effectus formalis designatur per nomen substantivum ; quia, ut alias dictum est, tale nomen numeratur secundum numerationem formae designatae, et non aliter. Sed nomen adiectivum quandoque numeratur, non numerata forma designata. Patet : nam Pater et Filius sunt duo spirantes, et tamen spiratio est solum unica. Et ideo, in proposito, licet spiratio sit unica, et posito quod eius effectus formalis asset esse distinctum personaliter a Filio, non oportet quod illa non numerata non numeretur effectus formalis, cum designatur per nomen adiectivum, scilicet distinctum.

 

Ad quartum conceditur quod una simplex persona non potest distingui personaliter per duo distincta re et ratione. Sed non est inconveniens quod una simplicissima persona, puta Pater, paternitate distinguatur a Filio, et spiratione a Spiritu Sancto ; quae quidem scilicet paternitas et spiratio, sunt unum re, sed duo ratione ; sunt enim duae relationes et una res, ut alias forte dicetur. Tamen in argumento supponit quod nos ponamus in Filio duas personalitates, vel in Patre ; quod non est verum. Licet enim in Patre sint duae relationes, tamen una earum non est personalis, id est personam constituens, scilicet spiratio. Idem dico de Filio.

 

 

Ad argumenta Scoti.

Ad rationes Scoti factas contra primum articulum, respondetur hic in secundo articulo, quia tangunt utrumque.

 

Ad primam igitur dico, conformiter ad praedicta, quod non oportet constitutivum distinguere suum constitutum ab omni alio, nisi tali distinctione quae attenditur secundum habere et non habere eamdem formam, non autem tali distinctione quae attenditur secundum primum distinctivum et primam rationem distinctionis huius ab illo. Illa enim non potest esse secundum affirmationem et negationem, quia talis non requirit duo extrema.

Et per hoc patet ad primam et secundam replicam.

Ad tertiam dicitur similiter quod Filius per suum formale constitutivum distinguitur a Spiritu Sancto, et distingueretur, circumscripta per impossibile spiratione activa a Filio ; sed distinctio illa inter Filium et Spiritum Sanctum esset solum distinctio per affirmationem et negationem, et entis ad non ens. Similitudo autem ibi adducta de homine et lapide nulla est. Quia homo et lapis possunt distingui per differentias multiplices oppositas positivas ; inter Filium autem et Spiritum Sanctum non posset esse oppositio aliqua distinctionem causans, sublata oppositione relativa ; unde oporteret quod sola ratione distinguerentur, vel sicut ens et non ens. Sicut enim supra, in primo articulo, deductum est, quae realiter distinguuntur et non sunt unius rationis, oportet distingui secundum oppositionem privationis et habitus, vel secundum oppositionem relativam aut contrariam ; nam distinctio secundum affirmationem et negationem non sufficit, nec etiam distinctio disparatorum ; alias attributa realiter distinguerentur.

 

Ad secundum principale dicitur quod, stante illa hypothesi, Pater nullo modo distingueretur a Spiritu Sancto nisi per absoluta et essentialiter, vel sola ratione, vel sicut ens et non ens ; ideo illa implicat contradictionem.

 

Ad tertium dico quod spiratio et generatio ex suis rationibus, circumscriptis aliis, distinguuntur ratione, non autem realiter. Unde, quantumcumque intellectus et voluntas, quae ponit arguens principia elicitiva generationis et processionis, distinguerentur ratione, vel saltem non realiter, sed quod quaelibet illarum sit ab uno solo, nunquam poterit probari distinctio illarum esse maior quam secundum rationem, ut ostendit sanctus Thomas, 1 Sententiarum, dist. 13 (q. 1, art. 2) ; quia distinctio rationis non potest esse principium distinctionis realis, nec similiter distinctio ex natum rei, cum principium nunquam sit debilius suo principiato. Et ideo, facta circumscriptione activae spirationis a Filio, non essent processiones realiter distinctio, nec duo producti realiter distincti. Et ideo probatio quae procedit ex illa suppositione nulla est.

 

Ad quartum dicitur quod dictum Boetii iuvat ; quia non solum relationis oppositio distinguit personas, immo sola illa oppositio. Illud autem quod dicitur ibi de disparatis, nihil valet ; quia distinctio disparatorum non sufficit ad realem distinctionem, nisi includat oppositionem aliquam privationis et habitus aut contrarietatis. Unde exemplum de albedine et dulcedine nullum est ; quia, licet sint disparatae, tamen earum distinctio reducitur ad oppositionem coloris et saporis, quae sunt duae species subalternae, oppositis differentiis constitutae, quae opponuntur privative.

 

 

II. Ad argumenta Gregorii.

Ad primum Gregorii contra secundam conclusionem secundi articuli, dicitur quod spiratio activa, sumpta praecise ab omni distincto ab ea extra intellectum, est Filius et persona Filii. Et ad consequentiam ex hoc antecedente illatam, dico quod in Filio non est alia res realiter distincta, nec aliquid distinctivuru Filii ab aliqua persona, distinctum realiter a spiratione activa. Similiter conceditur quod circumscripta re quae est spiratio ab ipso Filio, non remaneret aliqua res, quae nunc sit in Filio. Sed omnibus illis datis, non habetur quod spiratio activa constituat Filium in esse personali, aut quod distinguat eum a Patre ; sicut non sequitur : in Filio non est alia res a divina essentia ; ergo nec aliquod distinctivum eius ab aliis personis remaneret, essentia divina sublata ; igitur essentia divina distinguit Filium a Patre personaliter, vel : igitur constituit in esse suppositali. Sed ipsa filiatio hoc facit ; quia, licet non distinguatur extra intellectum a divina essentia, tamen distinguitur ratione ; et hoc sufficit ad hoc quod relatio constituat et distinguat, non autem essentia. Distinctio enim convenit relationi, non quantum ad suum esse, sed quantum ad suam rationem qua respicit oppositum. Similiter in proposito : licet filiatio et spiratio sint una res, et quaelibet sit tota persona Filii, nec ullo modo extra intellectum distinguantur, tamen filiatio constituit personam, non autem spiratio. Similiter, spiratio distinguit Filium a Spiritu Sancto, non autem filiatio proprie loquendo ; immo, si per intellectum illa res, quae est nunc filiatio et spiratio, perderet rationem spirationis, et remaneret in ratione filiationis, non distingueret realiter Filium a Spiritu Sancto ; quia nec solum numeraliter, nec specifice aut alio modo, nisi sola ratione, ut dictum est. Causa autem nullitatis istarum consequentiarum est quia relatio non distinguit ut est res ; immo hoc habet ex sua ratione. Quantumcumque ergo aliquid identifiretur sibi secundum rem, si rationes maneant distinctae, non identificatae, semper relatio sua officia incommunicabiliter observabit.

 

Ad secundum dicitur quod, licet Filius sit aeque simplex et indivisus realiter sicut filiatio, tamen quia filiatio significatur per modum abstracti et formae, Filius autem concrete, et ut habens formam cui non repugnat ex modo suae significationis habere aliquid alterius rationis a filiatione, ideo in filiatione non quaeritur illa pluralitas distinctorum secundum rationem, quae quaeritur in Filio. Ipsa enim non significatur ut suppositum, nec ut distinctum, nec ut habens, sed ut distinctivum et constitutivum. Et ideo in talibus processibus est fallacia accidentis : Filius habet in se filiationem et spirationem ; sed filiatio est Filius ; ergo filiatio includit in se filiationem et spirationem. Unde ista argumenta non sunt nisi sophismata apud antiquos theologos, per quorum similia fuit deceptus Porretanus, et consimiliter arguens, qui in multis quae proprietates divinas tangunt, mentem sequitur Porretani.

 

Hoc pro secundo articulo.

 

 

ARTICULUS III

 

AN FILIUS IN ESSE PERSONALI CONSTITUATUR FORMALITER PER SPIRATIONEM ACTIVAM

 

 

A.— CONCLUSIO

 

Quantum ad tertium articulum sit :

 

Prima conclusio : quod spiratio nullam personam divinam constituit.

Probatur sic : Illud quod est multis communicabile, non constituit aliquid in esse incommunicabili. Sed spiratio est communicabilis multis, hoc est quod est communis Patri et Filio ; persona autem dicit quid incommunicabile, cum sit substantia individua. Ergo non constituit Filium nec Patrem in esse personali. Maior patet. Quia repugnantia est quod aliquid habeat incommunicabilitatem per illud cui non repugnat incommunicabilitas, immo convenit communicabilitas ; sicut quod aliquid sit nigrum formali ter per illud quod est album vel albedo. Minor nota est.

 

Confirmatur. Quia si per spirationem activam Pater et Filius constituerentur formaliter in esse incommunicabili et personali, non apparet repugnantia quin sint duo Patres in divinis, vel quin Pater posset esse duae personae. Unde enim veniet sibi ista incommunicabilitas ? Non enim ex parte essentiae, cum illa sit in tribus suppositis ; nec ex parte spirationis, quia illa potest esse in duobus.

 

Istam conclusionem ponit sanctus Doctor, 1 Sententiarum, dist. 33, q. 1, art. 3. Item, 1 p., q. 32, art. 3, ubi dicit quod tantum sunt tres notiones personales, scilicet constituentes personas, scilicet : paternitas, filiatio, processio. Item, de Potentia Dei, q. 10, art. 5, ad 12.

Ex quo sequitur responsio ad tertium articulum, scilicet quod spiratio activa non constituit Filium, sed solum filiato, nec Spiritum Sanctum, sed solum processio.

 

 

B. — OBIECTIONES

 

I. Argumenta Aureoli.

Sed contra praedicta arguit Aureolus (dist. 11, q. 1, art. 3).

 

Primo sic. Quandocumque aliqua sic se habent quod neutrum illorum habeat propriam unitatem, sed fundant penitus eamdem unitatem, de necessitate fundant eamdem personalitatem. Ex quo enim perseitas tertii modi, sive per se unitas, est idem quod personalitas, si sit in natura intellectuali, ut determinatum est supra, si sint aliqua non habentia unitatem per se, quot concurrunt ad fundandam unitatem, tot pertinent intrinsece ad eamdem personalitatem. Sed in Filio nec essentia habet per se unitatem, nec generari, nec spirare ; nec spirari in Spiritu Sancto ; sed fundant eamdem unitatem, et uniuntur per omnimodam indistinctionem. Si enim aliquod istorum haberet propriam unitatem et perseitatem tertii modi, ita ut caderet inter ea minima distinctio, poneret in numerum, et faceret aliquem numerum perfectionis in persona Filii ; nec Filius esset adeo simplex sicut essentia, et tolleretur praedicatio istorum de persona ; nec etiam Filius esset generari aut spirare aut essentia, quia de nullo composito ex distinctis praedicatur aliquod componentium, pro eo quod talia habent rationem partis et non totius, ex quo quodlibet non dicit omnia alia, sed mutuo distinguuntur ut habentia propriam unitatem. Cum ergo haec omnia sint absoluta circa personam Filii, relinquitur quod nullum istorum habeat propriam unitatem, sed quod fundent eamdem penitus, et resultet ex eis una perseitas et personalitas ; et per consequens, quod concurrant intrinsece ad constitutionem unius personae, ita ut unum sine aliis non sufficiat, nec duo sine tertio.

 

Secundo sic. Illa dicuntur intrinsece concurrere ad aliquid, quorum collectio habet illud constituere. Sed expresse dicit Anselmus, de Processione Spiritus Sancti, cap. 28, quod tribus personis in divinis commune est dici ad duas relationes. Pater enim ad Filium et Spiritum Sanctum, refertur sicut ad illos qui de se sunt ; Filius ad Patrem et Spiritum Sanctum, quia est de Patre et Spiritus Sanctus de illo ; Spiritus ad Patrem et Filium, quia est de utroque. Possidet ergo unusquisque suas proprietates, quarum collectio in alio non est eadem ad similitudinem hominum diversorum. Per hoc enim hominum diversae sunt personae, quia uniuscuiusque proprietatum collectio non est in alio eaclem.

Haec Anselmus.

Ubi patet quod collectio passivae generationis, qua Filius scilicet refertur ad Patrem, et activae spirationis, qua refertur ad Spiritum Sanctum, constituit Filii personalitatem et distinguit. Relinquitur ergo, secundum eum, quod omnia pertineant intrinsece ad Filii personalitatem ; et eodem modo de proprietatibus aliarum personarum respectu earumdem.

 

Tertio sic. Si personalitas Filii intrinsece non includeret nisi essentiam et generationem passivam, tunc activa spiratio assisteret personae, et non constitueret eam. Hoc autem est erroneum ; redit enim error dicentium proprietates assistere personis. Ergo spirare pertinet intrinsece per modum constituentis ad personalitatem Filii, et similiter ad hypostasim Patris.

 

Quarto sic. Augustinus dicit 1 de Doctrina Christiana, cap. 5, quod res quibus fruendum est, sunt Pater, Filius, et Spiritus Sanctus ; et frequenter dicit quod tota Trinitate fruendum est tanquam immutabili bono ; et ita nulla re fruendum est, quae sit extra personalitatem trium suppositorum divinorum. Sed ipso spirare fruendum est. In personis enim adorari debet proprietas, secundum auctoritatem Ecclesiae ; solum autem illud adorandum est, quod beatos nos facit, et quo fruendum est. Ergo spirare de necessitate includitur intra Filii et Patris personalitates.

 

Quinto sic. Si non includatur intra personalitatem Patris et Filii spiratio activa, tunc est unus singularis per se et discretus sine ipso spirare. Hoc autem est impossibile. Tum quia de illa re sic per se et discreta non praedicabitur res importata per spirare ; nullum enim adveniens alicui distincto praedicabitur de illo, nisi denominative. Tum quia illud tale importatum per spirare ipsa res est, cum sit productio realis, per quam realiter producitur Spiritus Sanctus ; erit ergo res qua utendum est, quod esse non potest, cum non utendum Deo aut aliquo exsistente in eo ; aut erit res qua fruendum est ; et sic in Filio erit propria personalitas qua fruendum est, et aliquid exsistens extra eam, quo etiam fruendum est ; et secundum hoc erunt in eo duae rationes fruibilitatis, et duo quibus fruendum est, in Spiritu Sancto autem tantummodo unum ; quod absurdissimum est. Relinquitur ergo quod sic ingrediatur personalitatem Filii, quod nec possit divinitas et filiatio praescindi ab ipsa spiratione activa, nec econtra ; et per consequens constituunt eamdem perseitatem ac personalitatem.

 

Sexto sic. Sicut se habet essentia ad personalitatem Filii, sic se habet spiratio activa. Communicatur enim spiratio activa simul et eodem ordine cum essentia. Non est enim imaginandum quod prius communicetur essentia ; immo eodem ordine quo omnes perfectiones simpliciter communicantur cum essentia duobus, scilicet Filio et Spiritui Sancto, eodem ordine, cum esse communicatur spiratio activa Filio. Communicatur enim sibi quidquid est in Patre, ad quod non habet oppositionem ; non habet autem oppositionem ad essentiam spiratio ; propter quod simul sibi communicantur eodem ordine. Sed constat quod essentia sibi communicatur non tanquam adventitium personalitatis suae, immo quasi intraneum ex quo cum proprietate personae constituitur. Ergo sic erit de spiratione. Concludendum est ergo ex praedictis, quod sic se habet generare ad divinitatem, quod non potest praescindi ab eo, nec e converso ; propter quod constituunt quamdam per se unitatem, quae est personalitas Patris. Ita similiter in Filio se habent divinitas et generari et spirare.

Haec ille.

 

 

II. Argumenta Gregorii.

Contra conclusionem illam arguit Gregorius (1 Sentent., dist. 41, q. 4 , art. 1), probando quod Filius non constituatur in esse personali per filiationem.

 

Primo. Filius non constituitur in esse personali per Filium ; nec filiatio constituitur in aliquo esse, sive personali, sive alio esse, per filiationem ; et universaliter nihil constituitur in aliquo esse per seipsum primo. Ergo Filius non constituitur in esse personali per filiationem. Antecedens notum est. Probatur consequentia ex eo quod filiatio nullo modo distinguitur a parte rei a Filio, sed est sibi eadem adequate, omnibus modis quibus est eadem sibi ipsi.

Confirmatur. Quia omne quod constituitur in esse per aliquid quocumque modo, distinguitur ab ipso ;  nam constituens est aliquo modo causa constituti, sicut patet in omnibus inducendo.

 

Secundo. Filius est omnino simplex et actus purus per se subsistens. Ergo non constituitur in esse personali per aliquid formaliter, seu tanquam formali constitutivo. Antecedens est certum ; et consequentia probatur. Quia ex eo quod est simplex, non constituitur aliquo intrinseco sibi ; ex eo vero quod est actus purus, per nullum formale dans sibi esse constituitur, sicut forsitan quis diceret quod materia constituitur per formam ; ex eo quoque quod est per se subsistens, non constituitur in esse per aliud tamquam per materiam, sicut aliquo modo potest quis dicere quod forma constituitur per materiam, quia subsistit aliquo modo per ipsam. Unde talia verba in sua proprietate penitus falsa sunt, et ex falsa imaginatione procedunt, qua scilicet sic loquentes imaginantur quod essentia divina sit quasi materia respectu filiationis, et filiatio sit forma eius, et ex utraque resultet persona completa, et propter hoc persona constituatur formaliter in suo esse per filiationem, sicut compositum substantiale dicitur constitui formaliter in esse per suam formam substantialem ; quod utique figmentum omnino remotum est a persona divina. Quapropter in Deo non est aestimandum esse aliquid realiter constitutum per aliquid formaliter, nec aliquid realiter et formaliter constituens aliud ; sed quidquid ibi est, per seipsum et nullo alio formaliter est quidquid est.

 

 

C. - SOLUTIONES

 

I. Ad argumenta Aureoli.

Ad primum argumentorum Aureoli respondetur. Negatur minor. Dico enim quod essentia et spiratio activa et filiatio non fundant eamdem unitatem, sic quod sint omnino re et ratione unum. Concedo tamen quod sunt omnino unum secundum rem ; sed sunt multa secundum rationem. Et cum probatur quod non, quia si minima distinctio caderet, etc. ; negatur consequentia. Non enim ex distinctione rationis inter essentiam, filiationem et spirationem, sequitur quod illa ponant in numerum secundum rem et secundum rationem. Dicimus enim quod filiatio et spiratio sunt duae proprietates, et arguensmet utitur, velit, nolit, isto modo loquendi ; dicit enim quod non est inconveniens plures proprietates esse in Patre vel Filio quam in Spiritu Sancto, ipse ergo ponit in eadem persona dualitatem. Non sequitur etiam compositio in Filio ; nam nihil componit cum alio propter pluralitatem rationum, nec in esse rationis, sed secundum esse reale, ut alias dictum fuit. Nec sequitur etiam quin quodlibet illorum possit de alio praedicari.

 

Ad secundum dico quod Anselmus non dicit in illis verbis, quod collectio proprietatum in persona divina eam constituat. Nec dicit hoc de persona humana ; sed dicit quod propter diversitatem talium proprietatum, personae humanae distinguuntur. Et hoc dicit esse simile in divinis ; quod concedimus. Non tamen sequitur quod si Filius per quamlibet sui proprietatem ab alio distinguitur, quod per quamlibet proprietatem constituatur. Sed in illa auctoritate arguens fert gladium Goliae. Ibi enim Anselmus ponit expresse collectionem proprietatum in aliqua persona divina ; ergo proprietates eiusdem personae inferunt in ea multiplicitatem rei vel rationis ; et consequenter non fundant omnino eamdem unitatem.

 

Ad tertium negatur consequentia, quod scilicet spiratio assisteret divinae personae. Et causa est : quia spiratio, licet non constituat Patrem, tamen est in Patre ; nec habet aliud esse cum Patre, cum non inhaereat, sed subsistat. Iste enim videtur arguere ac si nos poneremus realem distinctionem inter essentiam et proprietates, vel inter proprietates eiusdem personae, vel inter personam et proprietatem ; quod non facimus. Illi autem qui ponebant relationes assistere personis, dicebant eas differre a personis secundum rationem et secundum esse, non autem secundum rationem solum. Unde sanctus Doctor, 4 Sententiarum, dist. 33, q. 4, art. 3, dicit : Proprietates, inquit, sunt in personis sicut in supposito, sed diversimode, secundum quod aliquid dicitur suppositum alicuius naturae dupliciter, scilicet : vel naturae per quam constituitur, sicut humanitas est in Socrate, et hoc modo proprietates personales sunt in personis ; vel sicut illud quod advenit post esse constitutum, sicut albedo est in Socrate, et ita secundum intellectum proprietates non personales, ut innascibilitas et communis spiratio, sunt in personis, non tamen quod suppositum sit aliud ab eo quod inest secundum rem, sed secundum rationem concreti et abstracti.

Haec ille.

Idem dicit, 4 p., q. 40, art. 4. Dicit enim quod in divinis proprietates personales sunt idem personis, ea ratione qua in divinis abstractum est idem cum concreto ; sed proprietates non personales sunt idem personis, ea ratione qua omne illud quod attribuitur Deo est eius essentia.

 

Ad quartum, dico quod illud argumentum solum probat quod spirare non sit quarta res distincta a tribus personis, non autem quod constituat personam Filii aut Patris, nec quod sit intra personalitatem Filii secundum intelligentiae modum. Per illud enim argumentum probat sanctus Doctor, 4 Sententiarum, dist. 33, q. 4, art. 4, quod relatio in divinis sit ipsa essentia secundum rem, cum tamen ipse ponat distinctionem inter essentiam et paternitatem.

 

Ad quintum dico quod, non intellecta spiratione activa, adhuc Filius et Pater intelliguntur esse constituti in esse personali. Nec sequitur quod Filius non sit spiratio, nec quod spiratio sit res qua utendum. Sequerentur tamen illa, si poneremus quod spiratio activa non constitueret personam nec esset idem relationi constituenti personam ; quod tamen non ponimus. Nam, licet spiratio non constituat Patrem ; tamen est eadem secundum rem paternitati, quae constituit Patrem, et filiationi, quin constituit Filium. Et cum infert quod si aliquo modo distinguuntur Filius et spiratio, saltem secundum rationem, tunc sunt duas rationes fruibilitatis in Filio ; negatur consequentia. Quia nec paternitas, nec filiatio, nec spiratio dicit rationem fruibilitatis, sed summa bonitas, quae est eadem tribus personis. Unde fruendum est paternitate, solum in quantum est idem re quod summa bonitas, differens ratione, ut ponit sanctus Doctor, 4 Sentent., dist. 4, q. 2, art. 2, ad 4, et 2 ; et 2a 2ae, q. 4, art. 4 , ad 3 ; et 3. Sentent., dist. 9, q. 4, art. 3, q. 2, ad 4. Falsum ergo supponit arguens quod spirationi, in quantum spiratio, vel paternitati, ut paternitas, debeatur fruitio vel adoratio ; quod videtur sapere errorem ; quia tunc essent tria prima principia, scilicet tres proprietates personales, quas nullus negat realiter distingui. Si enim filiationi et spirationi exsistentibus distinctis, duae sunt rationes fruibilitatis, videtur sentire arguens quod tribus proprietatibus exsistentibus distinctis, sunt tres rationes fruibilitatis.

 

Ad sextum dicitur quod minor est falsa. Non enim essentia constituit personam in esse personali, quoad illud quod est ultimatum in ratione personae, scilicet incommunicabile. Unde sanctus Doctor, de Potentia Dei, q. 8, art. 3, dicit : Hoc nomen, inquit, hypostasis, significat substantiam individuam, id est quae non potest de pluribus praedicari. Unde genera et species in praedicamento substantiae, ut homo et animal, non possunt dici hypostases, quia de pluribus praedicantur ; Socrates vero et Plato dicuntur hypostases, quia praedicantur de uno solo. Si igitur in divinis trinitas personarum non supponeretur, ut ponunt Iudaei et Pagani, non oporteret in divinis aliud constitutivum et distinctivum hypostasis quaerere, nisi solam essentiam divinam. Deus enim per suam essentiam est aliquid indivisum in se, et ab omnibus quae non sunt Deus distinctum. Sed quia fides catholica ponit unam essentiam in tribus personis, non potest intelligi divina essentia ut distinctiva et constitutiva hypostasis in divinis. Divinitate enim intelligitur constitui Deus, quod est commune tribus personis, et ita significatur ut dictum de pluribus, et non ut hypostasis incommunicabilis. Et eadem ratione, nihil quod dicitur absolute de Deo, potest intelligi ut constitutivum et distinctivum hypostasis in divinis ; cum omnia quae absolute dicuntur de Deo, significentur per modum essentiae. Oportet igitur ponere distinctivum et constitutivum hypostasis in divinis illud quod primo invenitur de pluribus non dici, sed uni soli convenire. Talia autem sunt duo, scilicet relatio et origo.

Haec ille.

 

 

II. Ad argumenta Gregorii.

Ad primum Gregorii contra eamdem conclusionem, negatur consequentia. Nec valet probatio. Licet enim Filius et filiatio non distinguantur a parte rei, tamen distinguuntur secundum modum significandi, ut forma et habens formam. Et ideo, praedicata contradictoria, quae consequuntur ad huiusmodi distinctionem, possunt de ipsis verificari ; sicut ponit sanctus Thomas, 1 Sentent., dist. 33, q. 1, art. 4 ; et de Potentia Dei, q. 8, art. 2, ad 7, ut fuit latius discussum in secunda distinctione huius. Licet enim intellectus praedicet rem de re, tamen non praedicat aliquid de aliquo, nisi mediante conceptu intellectus ; immo nomina non significant rem, nisi mediante ratione intellectus. Sic ergo una ratio habet repugnantiam vel disparitatem ad aliam, licet eisdem una res correspondeat : sicut ratio finis ad rationem principii, et ratio constitutivi rationi constituti, et ratio formae ad rationem habentis formam ; sic similiter, de re sub tali ratione intellectus aliquid affirmat, quod de eadem re sub alia ratione negat. Unde sanctus Thomas, 1. p., q. 39, art. 5, dicit quod ad veritatem locutionis, non solum oportet considerare res significatas, sed etiam modum significandi. Unde, sicut dicit ibidem, licet eadem res significetur his nominibus, Deus, et, divinitas, tamen quia divinitas significatur ut forma abstracta, ideo omnia quae sunt propria personarum, quibus ad invicem distinguuntur, ut generare, spirare, generari et spirari, et huiusmodi, non possunt attribui essentiae ; quia significaretur quod esset distinctio in essentia, sicut in suppositis. Possunt autem omnia talia praedicari de hoc nomine, Deus, quia significat divinam essentiam ut in habente ; et ideo habet ex modo suae significationis quod potest supponere pro persona. Ideo dicitur quod Deus est generans, et Deus est genitus. Similiter, q. 40, art. 1, ad 3, dicit quod participia et verba notionalia significant actus notionales ; actus autem sunt suppositorum ; proprietates autem non significantur ut supposita, sed ut formae suppositorum. Et ideo modus significandi repugnat ut participia et verba notionalia de proprietatibus praedicentur.

Haec ille.

Similiter, q. 32, art. 2, ad 2, dicit sic : Notiones significantur in divinis non ut res, sed ut quaedam rationes quibus cognoscuntur personae, licet ipsae notiones vel relationes sint realiter in Deo. Et ideo ea quae habent ordinem ad aliquem actum essentialem vel personalem, non possunt dici de notionibus, quia hoc repugnat modo significandi earum. Unde non possumus dicere quod paternitas generet, vel creet, vel sit sapiens, aut intelligens. Ita in proposito, dico quod licet Filius et filiatio sint idem extra intellectum, tamen quia intellectus aliter significat filiationem, et aliter significat Filium, ideo aliqua praedicat de Filio, quae repugnant modo significandi quo significat filiationem. Et ideo aliqua attribuit Filio, quae negat de filiatione. Huiusmodi autem sunt quae significant actum inconvenientem supposito, ut subsistenti et distincto. Et econtrario, illa quae repugnant supposito in quantum huiusmodi, non autem formae, attribuit filiationi, et negat a Filio, ut : constituere, distinguere. Veritas enim locutionis consurgit non solum ex principali significato extremorum, immo ex modo significandi, qui multum variat totale significatum propositionis quantum ad veritatem et falsitatem.

Ad confirmationem, dico quod non omne constituens aliud distinguitur realiter ab alio, nisi constituat per modum partis. Non enim est de ratione formae quod differat ab eo cuius est forma ; immo, ut dicit Aristoteles, 2 Posteriorum (t. c. 8) : aliqua causa est eadem rei cuius est causa ; et intelligit formam quae est quidditas, secundum Linconiensem. De ratione autem formae est constituere illud cuius est forma, sicut humanitas in esse hominis, et divinitas in esse Dei, paternitas in esse Patris ; tale autem constituere non est proprie causare, sed esse illud quo habens est tale.

 

Ad secundum negatur consequentia, nisi loquamur de formali constitutivo inhaerenti quod est forma partis. Aliquid enim subsistens et simplex constitui potest per formam subsistentem, licet non ut subsistens, sed ut forma est.

Et cum dicitur quod simplex non constituitur aliquo intrinseco sibi ; dicitur quod aliquid potest dici intrinsecum dupliciter : uno modo, tamquam pars quidditatis ; alio modo, tamquam tota quidditas, vel tamquam aliquid concurrens cum aliquo ad integrandum rationem alterius, licet non sit pars secundum rem sed totum. Tunc dico quod simplex non habet aliquid intrinsecum primo modo, sed bene secundo modo. Et hoc ponit philosophia. Dicit enim Philosophus, disputans contra Platonem, 7 Metaphysicae, particula 57, quod substantia, id est quidditas cuiuslibet, est in eo cuius est. Caetera quae dicit arguens, non sunt nisi narrationes vel admirationes sine probatione.

De constitutione autem personarum forte alias erit sermo prolixior (dist. 26).

 

Nunc restat dicere ad rationem in oppositum quaestionis. Dicit sanctus Doctor, 1 p., q. 36, art. 2, ad 3, quod Spiritum Sanctum non procedere a Filio, primum fuit a Nestorianis introductum, ut patet in quodam symbolo Nestorianorum damnato in Ephesina Synodo ; et hunc errorem secutus fuit Theodoricus Nestorianus, et plures post ipsum, inter quos etiam fuit Damascenus. Unde in hoc eius sententiae non est standum ; licet a quibusdam dicatur quod Damascenus, sicut non confitetur Spiritum Sanctum esse a Filio, ita etiam non negat, ex vi illorum verborum.

Haec ille in forma.

 

Et haec de quaestione.