Distinctio IX — Livre I — Jean Capreolus

Jean Capreolus - Livre I

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

 

Quaestio I

 

UTRUM GENERATIO DIVINA AETERNITATE MENSURETUR

 

Circa nonam distinctionem quaeritur : Utrum divina generatio mensuretur aeternitate.

 

Et arguitur quod non.

Illud enim quod intelligitur per modum cuiusdam fluxus et egressus, non potest mensurari aeternitate ; quia fluxus videtur importare aliquid mutabile, aut quemdam transitum, quod repugnat aeternitati. Sed generatio Verbi est per modum cuiusdam egressus. Ait enim Propheta Michaeas (c. 5, v. 2) : Egressus eius ab initio, sicut a diebus aeternitatis. Ergo generatio Verbi non mensuratur aeternitate.

 

In oppositum arguitur sic : Quod est coaevum aeterno, est aeternum. Sed generatio Verbi ast coaeva Patri aeterno. Igitur. Minor patet : quia splendoris nativitas est coaeva soli ; sed Filius a Patre nascitur ut splendor a sole ; ergo.

 

In hac quaestione erunt duo articuli.

In primo videbitur quomodo generatio est in divinis.

In secundo, quid sit aeternitas ; et videbitur de proposito principali.

 

 

ARTICULUS I

 

QUOMODO GENERATIO SIT IN DIVINIS

 

 

A. — CONCLUSIONES

 

Quantum ait primum sit :

 

Prima conclusio : quod processio Verbi ili divinis dicitur qeneratio, et ipsum Verbuin procedens dicitur Filius.

 

Probatur sic conclusio, secundum sanctum Thomam, 1 p., q. 27, art. 2 : Omnis processio viventis a vivente coniuncto, secundum rationem similitudinis in eadem natura specifica, est generatio. Sed processio Verbi in divinis est huiusmodi. Ergo est vere generatio, et illud quod procedit per illam est verus filius illius a quo procedit. Maiorem probat per rationem verae generationis et propriae, quae dicitur nativitas. De ratione illius siquidem est quod vivens procedat a vivente ; nam, licet omnia generabilia et corruptibilia dicantur generari, prout generatio generaliter sumitur pro mutatione de non esse in esse, illa tamen generatio non dicitur nativitas ; sed solum in viventibus, quae oriuntur a principio vivente coniuncto. Secundo, de ratione eius est quod procedat secundum rationem similitudinis ; unde pilus vel capillus non habet rationem geniti vel filii, quia non procedit ab animali de quo nascitur, secundum rationem similitudinis in natura. Tertio, quod procedat non secundum quamcumque similitudinem in natum, sed secundum similitudinem in natura secundum speciem ; et ideo, licet vermis qui nascitur ex animali vivente, procedat secundum rationem similitudinis in natura generis, non tamen dicitur filius ; sed homo, qui procedit ab homine eiusdem speciei. Sic ergo patet maior. Sed minor probatur. Quia Verbum in divinis procedit peractionem intelligibilem, quae est vitae operatio ; et a principio coniuncto, quia est operatio manens in operante ; et secundum rationem similitudinis, quia conceptio intellectus est similitudo rei intellectae ; et in eadem natura, quia in Deo idem est intelligere et esse. Et sic patet minor.

Et si dicatur quod de ratione generationis est quod sit mutatio ; dicit quod verum est quando vita eius quod generatur exit de potentia in actum vitae ; sed si non, non.

 

Eamdem conclusionem ponit, 1 Sententiarum, dist. 13, q. 1, art. 3 ; et Contra Gentiles, lib. 4, cap. 11.

 

 

Secunda conclusio huius articuli est quod generatio passive dicta, sive nativitas Filii, non est passio, sed relatio.

 

Istam conclusionem ponit sanctus Doctor, 1 p., q. 41, art. 1, ad 2 : Actio, inquit, secundum primam nominis impositionem, importat originem motus. Sicut enim motus, prout est in mobili ab aliquo, dicitur passio ; ita origo ipsius motus, secundum quod incipit ab alio et terminatur in id quod movetur, dicitur actio. Remoto igitur motu, actio nihil aliud importat quam ordinem originis, secundum quod a causa aliqua vel principio procedit in id quod est a principio. Unde, cum in divinis non sit motus, actio personalis producentis personam, nihil aliud est quam habitudo principii ad personam quae est a principio ; quae quidem habitudines sunt ipsae relationes vel notiones.

Haec ibi, ad 2. Et ad 3 dicit : Actio, inquit, secundum quod importat originem motus, infert ex se passionem. Sic autem non ponitur actio in divinis personis. Unde non ponuntur ibi passiones, nisi solum grammatice loquendo, quantum ad modum significandi ; sicut Patri attribuimus generare, et Filio generari.

Haec ille.

 

 

B. — OBIECTIONES

 

§1. – Contra primam conclusionem

 

Sed contra primam conclusionem arguit Aureolus (dist. 9, q. 1, art. 2), praesertim contra illud quod dicitur in probatione, scilicet : generatio in divinis est processio viventis a vivente, etc.

 

Primo ergo sic arguit. Constat, inquit, quod eadem est proprietas Verbi et Filii in divinis. Dicit enim Augustinus, 7 de Trinitate, cap. 2, quod Filius in divinis eo Verbum quo Filius, et eo Filius quo Verbum. Sed si ratio generationis, prout est in divinis, esset via in substantiam vivam et intellectualem, vel processio talis qualis dicta est, non esset eadem proprietas Verbi et Filii. Tum quia generatio verbi in nobis non semper terminatur ad substantiam , cum aliquando formetur verbum de accidentibus ; sed nec ad substantiam vivam, cum formemus verba de non viventibus ; et similiter, nec ad substantiam intellectualem, quia verba et conceptus saepe formantur de irrationalibus. Tum etiam quia filius genitus per talem modum generationis, non appellatur verbum ; non enim filii hominum appellantur verba. Ergo generatio in divinis non dicitur secundum istam rationem quam ponit conclusio.

Secundo sic. Cuicumque competit definitio, et definitum. Sed aeque spiratio in divinis est processio viventis a vivente, etc., sicut productio Filii ; quia Spiritus Sanctus est substantia vivens, eiusdem naturae secundum speciem cum Patre. Ergo, si ratio generationis in Deo esset illa quae dicta est, aeque genitus posset dici Spiritus Sanctus, sicut Filius.

Tertio sic. Generatio quae est via in substantiam, attingit eam per modum formalis termini capientis esse per eam ; ergo divina generatio non est via in substantiam.

 

 

§2. – Contra secundam conclusionem

Secundo loco arguit contra secundam conclusionem (ibid., art. 3). Arguit :

 

Primo sic. Nullus respectus de genere relationis infertur aut causatur ab opposito respectu. Non enim paternitas causat aut infert filiationem ; alias respectus de genere relationis esset activus sive actio, et alius passivus sive passio ; passio enim est effectus illatioque actionis, secundum Auctorem sex principiorum. Sed constat quod generare in divinis infert generari ; et dicere infert dici ; et Verbum ac concipere, concipi et conceptum. Ergo generare et generari non sunt respectus de genere relationis.

Secundo sic. Simplicius, Super Praedicamenta, assignat differentiam inter genus relationis et genera actionis et passionis, dicens quod ex relatione non provenit aliquod actum, sed ex actione et passione provenit. Sed in divinis provenit aliquid per modum acti et producti, scilicet Filius. Ergo generare et generari non sunt de genere relationis, sed potius de genere actionis et passionis.

Tertio sic. Generare est vere producere, generari est vere produci. Sed producere et produci non sunt de genere relationis, immo relatio fundatur super illa, ut patet 5 Metaphysicae (cap. 15, t. c. 20). Ergo generare et generari non sunt de genere relationis.

Huec sunt verba eius.

 

 

 C. — SOLUTIONES

 

§1. – Ad argumenta contra primam conclusionem

 

Ad primum contra primam conclusionem dicitur quod eadem est proprietas qua Filius Dei est Filius, et qua est Verbum ; sed alia est ratio utriusque. Unde sanctus Doctor, 1 p., q. 34, art. 2, ad 3, dicit (quod eadem proprietas importatur in nomine Filii, quae in nomine Verbi ; unde dicit Augustinus, 7 de Trinitate, cap. 2 : eo dicitur Verbum quo Filius. Ipsa enim nativitas Filii, quae est proprietas personalis eius, diversis nominibus significatur, quae Filio attribuuntur ad exprimendum diversimode perfectionem eius. Nam, ut ostendatur connaturalis Patri, dicitur Filius ; ut ostendatur coaeternus, dicitur splendor ; ut ostendatur omnino similis, dicitur imago ; ut ostendatur immaterialiter genitus, dicitur Verbum. Non autem potuit unum nomen inveniri, per quod omnia ista designarentur.

Haec ille in forma.

Ex quo patet quod omnia ista dicunt eamdem rem sub diversis conceptibus et rationibus eiusdem rei. Et ideo negatur prima consequentia quam facit, scilicet : si ratio generationis in divinis esset, etc., non esset eadem proprietas Verbi et Filii. Patet enim quod solum probat quod est alia ratio proprietatis, sed non alia proprietas ; quod concedimus. Prima enim sua probatio probat quod generatio verbi creati non est realiter generatio filii, et consequenter in divinis illa differunt, saltem secundum rationem ; secunda vero probat quod generatio filii creati non est realiter generatio verbi, et consequenter illa in divinis differunt secundum rationem ; quod concedimus. Nec ipse aliud probat.

 

Ad secundum negatur minor. Licet enim processio Spiritus Sancti sit viventis a vivente, secundum similitudinem naturae, hoc tamen non habet ea ratione qua est processio, scilicet per modum amoris. Unde sanctus Doctor, 1 p., q. 27, art. 4, dicit : Haec, inquit, est differentia inter intellectum et voluntatem, quod intellectus fit in actu per hoc quod res intellecta est in intellectu secundum suam similitudinem ; voluntas autem fit in actu, non per hoc quod aliqua similitudo voliti sit in volente, sed ex hoc quod voluntas habet quamdam inclinationem in rem volitam. Processio igitur, quae attenditur secundum rationem intellectus, est secundum rationem similitudinis ; et in tantum potest habere rationem generationis, quia omne generans sibi simile generat. Processio autem quae attenditur secundum rationem voluntatis, non consideratur secundum rationem similitudinis, sed magis secundum rationem impellentis et moventis.

Haec ille.

Ex quibus patet quod non aeque productio Spiritus Sancti se habet ad rationem generationis positam, sicut productio Filii.

 

Eamdem rationem ponit, 1 Sentent., dist. 13, q. 1, art. 3, ad 3 ; item, de Potentia Dei, q. 10, art. 2 ad 22 et 23. Et stat in hoc quod processio amoris non habet ex sua ratione quod per eam procedat aliquid in similitudinem eius a quo procedit ; secus est de processione Verbi. Et addit, 1 Sentent., ubi supra : Quamvis, inquit, diversitas rationis non sufficiat ad realem processionum differentiam, sufficit tamen ad differentem nominationem.

Haec ille.

 

Ad tertium, dico quod includit unum falsum in maiori, scilicet quod terminus formalis de ratione sua habeat quod capiat esse per productionem. Aliud autem includit in minori, scilicet quod essentia divina non sit formalis terminus generationis, ut praedictum est alias.

 

 

§2. – Ad argumenta contra secundam conclusionem

 

Ad argumenta vero secundo loco, et contra secundam conclusionem facta, respondetur

 

Ad primum quidem, negatur maior de respectu subsistente, qui est suum fundamentum et suppositum quod refert ; et tunc minor concederetur. Sed quia sanctus Doctor dicit, 1 p., q. 32, art. 2, ad 2, quod non possumus dicere quod paternitas generet aut creet ; ideo aliter dicitur, quod aliquam relationem aliquid inferre vel causare, potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod talis respectus inferat, ut suppositum quod infert aut causat aliquid illatum vel causatum ; et isto modo conceditur maior, et negatur minor. Alio modo potest intelligi quod respectus ille sit ratio inferendi aut causandi, qua scilicet aliquid formaliter infert aut causat ; et tunc distinguo. Quia respectus potest accipi ut respectus ; et tunc non habet quod sit illud quo quid formaliter causat aut infert aliquid, sed est sequela ad illationem et causationem. Alio modo in divinis potest accipi, ut est inexsistens inferenti et causanti, tanquam eius ultima actualitas, quai dicitur operatio ; et isto modo, habet quod inferat aliquid ; et isto modo, generare infert generari, et dicere dici, licet sint relationes. Unde argumentum solum concludit quod relatio, ut relatio, nihil producit aut causat.

 

Ad secundum dicitur hoc modo sicut ad primum. Conceditur enim quod relatio, in quantum relatio, non habet quod inferat sicut suppositum inferens, nec sicut ratio inferendi ; sed potest hoc habere in quantum est ultima actualitas suppositi inferentis. Simplicius autem qui allegatur, loquitur de relatione causarum ; sed si talia transferamus ad divina, tunc differentia quam ponit in creatis secundum rem, conceditur in Creatore secundum rationem.

 

Ad tertium conceditur maior. Sed ad minorem, dico quod producere, secundum rationem qua est producere, non est de genere relationis ; cum quo tamen stat quod secundum rem generare sit relalio, eo modo quo aliquid divinum dicitur de genere relationis ; de quo non est praesentis negotii.

Et ista sufficiant quoad istum articulum.

 

 

ARTICULUS II

 

QUID SIT AETERNITAS ; ET QUOMODO DIVINA GENERATIO MENSURATUR AETERNITATE

 

 

A. — CONCLUSIONES

 

Quantum ad secundum articulum sit ista :

 

Prima conclusio : quod ratio aeternitatis consequitur immutationem.

 

Istam conclusionem ponit sanctus Doctor, 1 p., q. 10, art. 2 ; quam probat sic, art. 1, eiusdem quaestionis : Sicut se habent simplicia ad composita, sic uniformia ad mutabilia, et mensura uniformium ad mensuram mutabilium. Sed sic se habent simplicia ad composita, quod rationes simplicium non apprehendimus nisi per composita, attribuendo scilicet simplicibus opposita illorum quae conveniunt compositis, et negando ab eis conditiones compositorum. Igitur sic erit de mensura uniformium ad mensuram mutabilium, quod prima non apprehenditur nisi per secundam, modo praeexposito, scilicet negando ab ea conditiones secundae. Cum ergo tempus, quod est mensura mutabilium, duo habeat, scilicet quod consistit in numeratione prioris et posterioris in motu, oportet quod aeternitatis ratio consistat in mensuratione uniformitatis eius quod est extra motum. Iterum, tempus est mensura superexcedens sua mensurata, cum ea solum dicantur mensurari tempore, quae principium et finem habent in tempore ; aeternitas vero est mensura rei carentis non solum successione, sed principio et fine. Sic ergo ex duobus notificatur aeternitas, scilicet : ex hoc quod illud quod est in aeternitate est interminabile, id est, principio et fine carens ; secundo, ex hoc quod ipsa aeternitas successione caret, tota simul exsistens. Ex quibus sequitur quod cum perfecta immutabilitas dicta duo includat, scilicet interminabilitatem, et nullam successionem, quod aeternitas solum est mensura rei immutabilis perfectae, scilicet nullo modo mutabilis.

Cum autem dicimus quod aeternitas est mensura, non intelligimus quod Deus sit aliquo mensuratus, proprie loquendo de mensura ; sed accipitur ibi ratio mensurae secundum apprehensionem nostram tantum, scilicet quod non possumus apprehendere aeternitatem, nisi per aliqualem proportionem et similitudinem ad mensuram. Intelligimus enim quod sicut se habet mensura ad mensurata, quoad hoc quod per illam notificatur quantitas durationis rei mensuratae, ita se habet aeternitas ad Deum ; verumtamem mensura proprie debetur finitis. Istum intellectum innuit sanctus Doctor, ubi supra, art. 2, ad 3.

 

Secunda conclusio est quod aeternitas non est tempus, nec aevum.

Probatur sic conclusio, secundum sanctum Doctorem, 1. Sentent., dist. 19, q. 2, art. 1 : Quorum mensurata realiter distinguuntur, mensurae ad invicem distinguuntur ; (loquor de propria mensura.) Sed proprie mensurata per aeternitatem, aevum et tempus, realiter distinguuntur. Ergo, etc. Maior nota est. Quod enim est proprium uni, differt realiter a non proprio illi. Minor declaratur ab eodem, ibidem, sic : Illa enim tria dicunt quamdam ducationem, vel mensuram durationis cuiusdam. Duratio autem rei attenditur secundum quod aliquid est in actu ; tamdiu enim res durare dicitur, quamdiu est in actu, non autem dum est in potentia. Triplex autem est actus : quidam scilicet, cui non substernitur aliqua potentia, qui scilicet actus est de ratione quidditatis eius cuius est ; et huius actus mensura est aeternitas. Alius autem est actus, cui substat potentia quaedam, sed tamen est actus completus, acquisitus tamen in potentia illa ; et huic respondet aevum. Est etiam alius actus, cui substernitur potentia, et admiscetur sibi potentia ad actum completum secundum successionem, additionem perfectionis recipiens ; et huic respondet tempus. Ista sunt verba sancti Doctoris in sententia, non tamen in torma. Dicit etiam ibi, quod quia illud quod est materiale in tempore fundatur in motu, scilicet prius et posterius, quod autem est formale completur in operatione animae numerantis ; ideo prius et posterius in motu, prout intelliguntur numerata, complent rationem temporis. Quia autem in illo actu qui est completus, scilicet quia non immixtus potentiae, non est intelligere prius et posterius, nec aliqua plura per successionem ; ideo mensura quae sibi correspondet, non est per modum numeri, sed magis per modum unitatis. Unde permanentia actus, secundum quod intelligitur in ratione unitatis, quae habet rationem mensurae, complet rationem aeternitatis et aevi ; quae in hoc differunt, quod aeternitas mensurat esse non acquisitum ab alio, sed aevum mensurat esse acquisitum ab alio.

 

Eamdem conclusionem ponit, 1 p., ubi supra (q. 10), art. 5, ubi dicit quod tempus habet prius et posterius ; aevum autem non habet in se prius et posterius, sed ei coniungi possunt ; aeternitas neque habet prius aut posterius, neque ea compatitur. Item, quod illa quorum esse consistit in transmutatione, vel est subiectum transmutationi, mensurantur tempore ; ut motus et omne corruptibile. Illa autem quorum nec esse subiicitur transmutationi, nec consistit in transmutatione, tamen habent transmutationem adiunctam actu vel potentia, mensurantur aevo ; sicut corpora caelestia et angeli, quorum esse substantiale est intransmutabile , tamen transmutantur secundum electionem vel affectionem aut locum. Sed Deus, cuius esse nec est transmutabile, nec adiunctum transmutationi, mensuratur aeternitate.

 

 

Tertia conclusio est quod aliter se habet nunc aeternitatis ad aeternitatem, quam nunc temporis ad tempus, et quam nunc aevi ad aevum.

 

Istam ponit S. Thomas, 1. Sentent., ubi supra (dist. 19, q.2), art. 2. Sicut, inquit, motus est actus mobilis, in quantum est mobile ; ita esse est actus exsistentis, secundum quod est exsistens, vel in quantum est ens. Unde, quacumque mensura mensuretur esse alicuius rei, ipsi rei exsistenti respondet nunc illius durationis, quasi mensura. Unde per nunc aevi mensuratur ipsum exsistens cuius mensura est aevum, et per nunc aeternitatis mensuratur illud ens cuius esse mensurat aeternitas. Unde, sicut se habet quilibet actus ad illud cuius est actus, ita se habet quaelibet duratio ad suum nunc. Actus autem ille qui mensuratur tempore, differt ab eo cuius est actus, secundum rem, quia mobile non est motus ; et secundum rationem successionis, quia mobile non habet substantiam de numero successivorum, sed permanentium. Unde eodem modo tempus et nunc temporis dupliciter differunt, scilicet : secundum rem, quia nunc non est tempus ; et secundum successionis rationem, quia tempus est successivum et non nunc temporis. Actus autem qui mensuratur aevo, scilicet ipsum esse aeviterni , differt ab eo cuius est actus, re quidem, sed non secundum rationem successionis ; quia utrumque est sine successione. Et sic etiam intelligenda est differentia aevi ad nunc eius. Esse autem quod mensuratur aeternitate, est idem cum eo cuius est actus re, sed differt solum ratione ; et ideo aeternitas et nunc aeternitatis non differunt re, sed ratione tantum, in quantum scilicet aeternitas respicit ipsum divinum esse, et nunc aeternitatis quidditatem ipsius rei, quae secundum rem non est aliud quam suum esse, sed solum ratione.

Haec ille in forma.

Ex quo patet conclusio : quia nunc aevi differt ab aevo realiter, et nunc temporis a tempore ; sed nunc aeternitatis non differt ab aeternitate realiter.

 

Dicit tamen Boetius (de Trinitate, cap. 4) quod nunc stans causat aeternitatem ; quod ita intelligendum est, secundum sanctum Doctorem, 1 Sentent., ubi supra (dist. 19, q. 2, art. 2), ad 3. Ait enim quod sicut esse, secundum rationem intelligendi, consequitur principia ipsius entis quasi causas ; ita et mensura entis se habet ad mensuram essendi secundum rationem causae. Unde nunc aeternitatis secundum rationem videtur esse causa aeternitatis. Sed ex hoc non ostenditur diversitas in re, sed tantum in ratione ; sicut nec inter ipsum divinum esse et ipsum quod est Deus.

Haec ille in forma.

Et 1 p., q. 10, art. 2, ad 1 exponit eamdem auctoritatem, dicens : Nunc stans dicitur facere aeternitatem, secundum nostram apprehensionem. Sicut enim causatur in nobis apprehensio temporis, eo quod apprehendimus fluxum ipsius nunc, ita causatur in nobis apprehensio aeternitatis, inquantum apprehendimus nunc stans.

Haec ille.

 

 

Quarta conclusio est quod aliter se habet aeternitas ad aeternum, quam aevum ad aeviternum, vel quam tempus ad temporale.

 

Probatur sic conclusio. Aeternitas est secundum rem ipse Deus. Sed aevum realiter differt ab aeviterno, et tempus a temporali. Ergo secus hic, et secus ibi. Consequentia bona. Sed antecedens probatur, quoad primam partem, per hoc quod si aeternitas non est Deus, oportet quod sit creatura vel aliquid creatura ; sed non potest dici quod aliquid creatum vel concreatum sit aeternitas, cum nihil tale possit esse mensura aeterni. Unde sanctus Doctor, 1 p., ubi supra (q. 10, art. 2), dicit quod Deus non est aeternus, sed est sua aeternitas. Ibidem etiam, dicit quod nulla alia res a Deo est sua duratio, quia non est suum esse . Unde, sicut solus Deus est sua essentia, ita solus Deus est sua aeternitas. Ex quo evidenter habetur non solum prima, sed etiam secunda pars conclusionis.

Constat etiam quod tempus distinguitur a re temporali, aevum autem ab aeviterno. Unde aevum est unum, et aeviterna sunt multa. Sanctus Thomas etiam , 5. Quodlibeto, q. 4, ubi quaeritur utrum Lucifer sit subiectum aevi, tenet quod non Lucifer, sed supremus angelorum beatorum est subiectum aevi. Ex quo patet quod nec ille, nec aliud aeviternum est aevum.

Sed utrum aevum sit esse illius angeli, credo quod sic. Imaginor enim quod sicut ipsum esse angeli beatioris, ut induit rationem unitatis, est aevum, ita essentia dicti angeli, habens similiter rationem unitatis, est nunc aevi.

 

Quomodo autem se habet tempus ad motum, et nunc ad ipsum mobile, dicetur in secundo, dist. 2.

 

 

Quinta conclusio est quod generatio Dei mensuratur aeternitate.

 

Probatur sic : Generatio Verbi divini est actus cui nulla potentia substernitur, nulli permixtus potentiae, sine successione, sine principio et fine durationis. Ergo mensuratur aeternitate. Tenet consequentia ex praedictis. Maior patet infinitis Sanctorum auctoritatibus, et rationibus irrefragabilibus.

 

 

B. — OBIECTIONES

 

Sed contra praedicta arguit Aureolus multipliciter. Arguit (1. Sentent., dist. 9, q. 2, art. 1) contra sanctum Doctorem, in hoc quod ponit rationem aeternitatis consistere in apprehensione uniformitatis eius quod omnino est extra motum. Et argumentorum :

 

Primum est tale. Ratio temporis non consistit in difformitate ipsius motus, sed in mora difformitatis. Ergo nec ratio aeternitatis consistit in uniformitate eorum quae sunt extra motum, nec in apprehensione uniformitatis, sed in apprehensione morae istius uniformitatis.

Secundo ad idem. Ratio aeternitatis non consistit in opposito motus. Sed uniformitas opponitur varietati motus. Non ergo consistit aeternitas in uniformitate motus, sed magis in mora uniformitatis ; sicut et tempus non consistit in diflormitate motus, sed in mora difformitatis.

Tertio ad idem. Ratio mensurae non consistit in ratione mensurati. Sed uniformitas est illud quod mensuratur per aeternitatem. Ergo ratio aeternitatis non consistit in uniformitate, sed in duratione et mora ipsius.

Quarto sic. Sicut se habet tempus ad motus varietatem, sic aeternitas ad Dei immutabilitatem. Sed ratio temporis consistit in numeratione motus secundum prius et posterius, quod nihil aliud est quam motum summare, ut ita loqui liceat. Sicut enim dicitur quod numerus est summa permanentium, cum dicitur decem vel mille, sic tempus est summa successivorum. Unde cum summatur motus, tunc causatur tempus quod nihil aliud est quam sumina motus secundum prius et posterius. Ergo sic se habebit aeternitas ad uniformitatem Dei, quod non erit ipsa uniformitas, sed summa durationis, et mone ipsius.

Quinto sic ad idem. Uniformitas et incommutabilitas idem sunt. Sed ratio icternitatis non consistit in apprehensione incommutabilitatis ; aliud enim attributum est incommutabilitas, et aliud aeternitas. Ergo non consistit ratio aeternitatis in apprehensione uniformitatis.

 

In secundo loco arguit (ibidem) contra illud quod dictum est, scilicet quod in Deo nunc stans causat aeternitatem secundum nostram apprehensionem.

Primo sic. Nunc, inquit, nullo modo potest Deo attribui secundum verum intellectum. Quod enim abstrahit a tota linea successionis, abstrahit a nunc ; quia nunc non invenitur extra successionem. Sicut enim indivisibile positionis, quod est punctus, non invenitur extra lineam permanentem ; sic indivisibile durationis, quod est nunc, non invenitur extra decursum successionis. Cuius ratio est : quia indivisibile positionis non potest imaginari per modum cuiusdam solitarii, sed per modum termini lineae ; et ideo punctus divisio appellatur ; et aequaliter imaginari non potest indivisibile durationis, nisi ut terminus decursus durativi qui est successio. Sed constat quod Deus abstrahit ab omni successione. Ergo ab omni nunc. - Et si dicatur quod verum est nunc temporis non esse in Deo, non tamen est verum de nunc aeternitatis ; - non valet hoc ; quia probatum est quod de ratione ipsius nunc est quod sit terminus decursus durativi et successivi ; tollere autem hanc rationem, est tollere ne sit nunc.

Secundo ad idem. Sic se habet nunc ad Deum, sicut et instans, et iam, et modo, et similia aequipollentia ipsi nunc. Sed constat quod instans, et iam, et modo, non habent locum in Deo. Non enim potest intelligi instans in aliquo cui nihil instat, aut adest, aut accedit ; quia instans dicitur ab instando, et hoc modo concipitur. Ergo nunc non potest Deo attribui.

Tertio ad idem. Illud quod de sua ratione formali non est aliud quam accessus, non potest poni in Deo, cui nihil accedit de novo. Sed nunc concipi non potest nisi per modum accessus ; est enim illud quo mutatum esse instat, accedit, et adest ; unde nullus potest concipere nunc nisi per modum cuiusdam accedentis, et instantis, et quod habet adesse. Ergo impossibile est quod attribuatur Deo.

Quarto sic. Nunc et tunc dicuntur ad invicem. Ubi enim est nunc, et tunc, et olim. Quod apparet : quia, sicut hic et ibi sunt dilfereutiai positionis, ita nunc et tunc sunt differentiae durationis. Impossibile est autem reperire hic sine ibi et alibi. Ideo enim una pars lineae est hic, quia alia est ibi, et alia ibi ; quia si omnia essent annihilata praeter unam lineam, tota linea non posset assignari alicubi, quia non esset aliud aliquod quod alibi poneretur ; sed cum ponitur infra coelum, tunc potest assignari alicubi, quia sunt alia quae habent esse alibi. Unde totus mundus non habet ubi assignetur ; nec potest dicere aliquis intellectus, mundus est hic ; quia non est aliquid habens esse alicubi, respectu cuius mundus dicatur hic esse. Consimiliter est intelligendum de nunc ; quia nihil est nunc, secundum propriam rationem , nisi in ordine ad tunc. Sed constat quod Deus non habet tunc ; quia nihil est ibi praeteritum. Ergo nec in Deo erit ratio ipsius nunc.

Quinto sic. Idem est dictu nunc et tunc , quod prius et posterius. Sed in Deo non est aliquid posterius. Ergo in Deo non est nunc, secundum propriam rationem. - Nec valet si dicatur quod duplex est nunc : unum partiale, quod dicitur respectu tunc, et illud est nunc temporis, quod nullo modo dicitur in Deo ; et aliud totale permanens, quod est nunc aeternitatis, et tale potest poni in Deo. Siquidem hoc non valet. Est enim similis distinctio ac si diceretur quod duplex est Filius : unus qui relative dicitur ad Patrem ; et alius qui dicitur absolute, sine habitudine ad Patrem. Nunc enim ex sua formali ratione idem est quod instans et accedens, et ideo novitatem importat ; dicitur enim relative ad tunc, sicut dictum est de ibi vel hic, quae relative dicuntur in positione et situ.

 

In tertio loco arguit (ibidem) contra illud : quod nunc potest concipi per modum stantis et permanentis, et ita nunc stans causaret aeternitatem.

Primo sic. Illud enim quod de sua ratione consistit in quodam accedere et instare et adesse, non potest comprehendi per modum permanentis, nisi accedere et instare et adesse concipi possit permanenter ; quod est impossibile ; contradictoria namque sunt. Sed probatum est quod conceptus ipsius nunc consistit in quodam adesse et instare atque accedere. Ergo non potest concipi per modum stantis aut permanentis.

Secundo ad idem. Illud non potest concipi per modum permanentis, quod non potest demonstrari bis ab aliquo imaginante. Sed nullus qui apprehendat nunc, potest ipsum bis per imaginationem significare aut demonstrare ; postquam enim ipsum semel demonstravit, si redeat iterum, iam transivit in tunc. Et hoc est quod dicit Philosophus, 4 Physicorum (t. c. 106). Ubi dicit Commentator, commento 106, quod instans non potest bis demonstrari, adeo quod instans demonstratum secundo est aliud ab instanti quod demonstrabatur primo ; et sequitur quod non est possibile idem instans demonstrari bis, nisi fuerimus imaginati quod fuit sicut punctus ; et reprehendit Themistiuin. Unde expressa mens Philosophi, secundum expositionem Commentatoris, est quod impossibile est instans, vel nunc, imaginari per modum stantis. Ergo nunc stans nihil potest causare, sicut nec albedo nigra, vel calor frigidus. Et si dicatur quod ipsi loquuntur de nunc temporis ; dicendum quod ipsi loquuntur de quidditativa ratione ipsius nunc, secundum quam apparet, ut dictum est.

 

In quarto loco arguit (ibidem, art. 2) contra hoc quod dictum est, quod adernitas est duratio.

Primo sic. Omnis, inquit, duratio alteri comparata, vel est maior, vel minor, vel aequalis. Quod patet ex ipsis durantibus, quibus acceptis, necesse est quod vel durent aequaliter, vel quod unum plus altero. Sed nulla duratio potest esse maior vel minor, nisi consistat in quadam successione secundum prius et posterius. Quare enim aliquid durat plus quam aliud, vel durabit, non est nisi quia fuit prius, vel quia erit posterius ; nec exclusa ratione prioris et posterioris, potest concipi de aliquo quod duraverit plus vel minus alio. Constat autem quod prius et posterius sunt de ratione temporis. Ergo nulla est formaliter duratio nisi tempus.

Secundo sic ad idem. Omnis duratio intelligitur per modum cuiusdam mora et distensionis. Aut igitur talis distensio et mora comprehenditur secundum ante et post ; aut secundum quamdam simultatem et permanentiam. Sed non secundum secundam ; quia quantumcumque esset maior distensio, non esset maior duratio, cuin simul esset tota distensio. Relinquitur ergo quod omnis mora et distensio durativa apprehendatur secundum ante et post, et ita per modum cuiusdam successivi et temporis.

Tertio sic. Omnis duratio habet formaliter unde possit dici tanta vel quanta ; quaeritur enim de omni duratione quantum durabit. Sed constat quod non est tantitas nec quantitas, nisi sit ibi aliqua multitudo et pluralitas ; nec qualiscumque multitudo, quia non permanentium sed sibi invicem succedentium secundum ante et post. Unde ex terminis patet quod apprehendens aliquid plus durare, apprehendit quod habuit plus et de priori et posteriori. Nec etiam potest concipi de Deo quod plus duraverit quam mundus, nisi quia concipitur fuisse ante vel post, et habuisse plus de priori. Ergo impossibile est durationem esse aliquid formaliter nisi tempus.

Quarto sic. Sicut se habet extensio permanens ad lineam, sic extensio successiva ad tempus. Sed impossibile est imaginari extensionem permanentem, quin linea apprehendatur ; non enim est aliud linea quam extensio permanens. Ergo nec successiva distensio est aliud nisi tempus. Constat autem quod omnis mora est quidam decursus secundum ante et post. Unde quidquid imaginamur plus durasse, imaginamur prius fuisse. Ergo nihil aliud est duratio formaliter nisi tempus.

 

In ultimo loco arguit (ibidem) quod aeternitas, prout se tenet a parte Dei, non est duratio formaliter, et quod in Deo nulla sit duratio.

Primo sic. Sicut se habet immensitas ad Deum in ordine ad locum, sic se habet aeternitas in ordine ad durationem. Sed immensitas non ponit in Deo aliquam magnitudinem permansivam, aut aliquam extensionem ; sed tantummodo dicit vim qua Deus omnem locum attingit, absque sui extensione. Ergo aeternitas non dicit aliquam durationem, aut moram divini esse formaliter, sed vim qua Deus attingit omnem durationem possibilem imaginari, absque sui esse successiva distensione.

Secundo sic. Omne illud quod est duratio formaliter, includit prius et posterius et successionem, ut prius probatum est. Sed prius et posterius non sunt in Deo, licet sit in eo vis qua omne prius attingit et omne posterius, ita ut nullum prius et posterius imaginari possit quin Deus consistat, vel quin illud Deo assistat. Ergo aeternitas non est duratio, prout se tenet ex parte Dei, sed vis qua Deus omnem durationem attingit.

Tertio sic. Dictum est, inquit, supra, quod aeternitas est unum de attributis, et cum hoc, quod attributa dicunt divinam essentiam formaliter cum concreto connotato. Ergo aeternitas importabit divinam essentiam, prout virtute eius, non virtute aliqua superaddita, attingit omne tempus quod imaginari potest.

Haec ille in forma.

 

 

C. — SOLUTIONES

 

Ad primum argumentorum primo loco positorum, et ad alia quatuor, dicendum quod cum sanctus Thomas dicit aeternitatem consistere in apprehensione uniformitatis, non intelligit ad mentem contra quam iste arguit, scilicet quod ratio aeternitatis sit ratio uniformitatis divinae vel econtra, nec quod apprehendens uniformitatem, eo facto sine pluri apprehendat aeternitatem, sumendo uniformitatem pro ipsa unitate divini esse ; sed intelligit quod sicut tempus materialiter est prius et posterius in motu, ita aeternitas est divina ipsa uniformitas materialiter, si ita loqui liceat. Sed sicut formalis ratio temporis non completur ex illo materiali, sed ex alio quod est formale in tempore, scilicet numeratio illius prioris et posterioris in motu ; nam prius et posterius in motu, prout intelliguntur numerata, complent rationem temporis ; ita etiam uniformitas divini esse non complet rationem aeternitatis, nec in hoc solo consistit ratio aeternitatis, sed illa uniformitas vel permanentia actus essendi, prout intelligitur in ratione unitatis quae habet rationem mensurae, complet rationem aeternitatis. Unde, sicut formalis ratio temporis est quod scilicet est numerus prioris et posterioris in motu, ita ratio formalis aeternitatis est quod scilicet unitas est ipsius esse divini non difformis nec variabilis ; et hoc prout unitas est mensura. Quod autem ista sit mens eius, patet 1. Sententiarum, dist. 19, ut supra allegavi pro secunda conclusione.

 

Et tunc, si contra hoc arguat, dicitur :

Ad primum argumentum suum, quod si difformitas dicat solum prius et posterius in motu, vel solum numerum prioris et posterioris in motu, loquendo de numero quo numeramus, illa difformitas non complet rationem temporis ; si autem dicat prius et posterius in motu, prout sunt numerata, illa constituit rationem temporis, ut dicetur in secundo ; nec mora est aliud quam difformitas isto modo. Similiter, si uniformitas divini esse dicat actum divini esse sub unitate, ipsa habet rationem aeternitatis ; si autem diceret solum unitatem, vel solum divinum esse, non haberet rationem aeternitatis ; quia sicut tempus non est numerus abstractus, sed motus numeratus, ita aeternitas est non solum unitas, sed esse divinum unum.

Ad secundum, dico quod uniformitas de qua loquimur, non opponitur motui, sed difformitati, quae est tempus ; unde alia difformitas est motus, et alia est tempus. Unde, sicut ibi potest distingui triplex difformitas, scilicet pure materialis, pure formalis, et composita ; ita et hic potest distingui triplex uniformitas, et sola illa quae includit materialem et formalem, habet rationem aeternitatis.

Ad tertium, dico quod uniformitas materialis mensuratur aeternitate ; et illam non dicimus aeternitatem, sed solum illam quae dicit actum sub unitate.

Ad quartum, dico quod imaginatio illa de summatione, falsa est, tam in materia de numero permanentium, quam in materia de numero successivorum, ut alias patebit, sumendo summam ad mentem arguentis, scilicet pro aliquo facto per intellectum ; sed numerus est realiler in rebus numeratis, et ipse motus numeratus est tempus ; nec oportet ibi lingere moras, vel aliqua talia distincta a motu numerato. Ita in proposito. Verumtamen concedo quod numerus qui est tempus, non habet unitates simul extra intellectum, nisi in potentia, licet quaelibet fuerit, vel sit, vel futura sit extra intellectum.

Ad quintum, dico quod uniformitas materialis et incommutabilitas idem sunt ; sed uniformitas includens illam materialem cum formali non est idem quod incommutabilitas ; et talem uniformitatem dico aeternitatem.

 

 

Ad primum autem argumentorum secundo loco factorum, negatur antecedens ; immo ipse Boetius et Sancti Deo attribuunt nunc aeternitatis. Negatur etiam assumptum in probatione illius, scilicet quod nunc non invenitur extra successionem.

Et ad similitudinem de puncto respectu lineae, etc., conceditur quod sicut punctus non invenitur extra lineam, ita nec nunc extra durationem ; non tamen oportet quod si punctus non invenitur nisi in linea extensa, quod ideo nec nunc inveniatur in duratione, nisi sit duratio distensa. Et huius causa est, quia duratio est nomen magis multiplex quam linea. Linea enim univoce dicitur de omni linea ; duratio autem non dicitur univoce de omni duratione, sed aequivoce, vel analogice ; et ideo aliqua duratio est distensa, et aliqua non, et aliqua est simplex, et alia composita. Ex quo patet quod non currit per omnia similitudo de nunc respectu durationis, et de puncto respectu lineae. Nec oportet quod sicut omnis punctus continuat partes lineae vel terminat lineam, ita sit de nunc, quocumque modo accepto nunc, scilicet quod continuet partes durationis vel terminet durationem ; sed solum de nunc durationis fluentis et eomiwisihe. Nec oportet quod si punctus non est imaginabilis per modum solitarii, quod nec nunc, quocumque modo dicatur, sit imaginabile solitarie ; immo nunc temporis discreti est quandoque solitarium, non continuans nec terminans ; quia non oportet quod si aliqua univoce dicta eodem modo se habeant quo aliqua multipliciter dicta se habent, dum sumuntur in aliquo modo multiplicitatis, quod etiam eodem modo se habeant quo multiplicia se habent in alio modo illius multiplicitatis ; sicut patet in alio exemplo : locus enim et locatum, uno modo accepta, se habent ad invicem sicut vas ad vinum in vase ; non propter hoc locus et locatum generaliter se habent ut vas et vinum vasis. Et infinita alia exempla dari possunt.

Ad secundum negatur maior ; nam nunc fluens, licet aequipolleat praedictis, non tamen nunc stans.

Ad tertium negatur minor, nisi loquatur de instanti fluente in tempore continuo, de quo nihil ad propositum. Negantur etiam alia quae assumit in huius falsi probationem.

Ad quartum negatur maior. Et ad probationem, conceditur quod nunc et tunc sunt differentiae durationis fluentis et compositae ; non autem permanentis et simplicis. Nec comparatio de hic et ibi, est sicut comparatio de nunc et tunc ; quia multiplicius dicitur ly nunc, quam ly ibi. Unde iste non aspicit nisi ad nunc temporis continui ; et est simile ac si aliquis ea quae insunt animali rationali vellet reperire in animali in generali.

Ad quintum negatur antecedens, nisi intelligendo de nunc fluente ; et solutio quae ibidem datur potest stare. - Nec improbatio valet. Non enim Filius dicitur sic multipliciter sicut nunc, loquendo de vero Filio, sicut loquimur de vero ; et ideo Filius non refertur per aliud ; non autem ly nunc definitur per ly tunc. Et praeter hoc, quot modis dicitur Pater, tot modis dicitur Filius, et econtra ; non sic de nunc et tunc ; quia sic multiplicius est nunc quam ly tunc, quod solum dicitur in duratione fluenti et composita habere locum, non autem nunc.

 

Ad argumenta tertio loco facta respondetur. Et quidem :

Ad primum negatur minor. Et cum dicit quod eam probavit, apparet quod probatio non valuit.

Ad secundum negatur similiter minor. Et ad dicta Commentatoris et Aristotelis, patet quod ipsi loquuntur de nunc fluente.

Et cum dicit arguens quod ipsi loquuntur de ratione formali ipsius nunc ; dicitur quod nulla est una formalis ratio competens omni nunc, nisi forte ista : quod est indivisibile durationis ; quia dictum est quod nunc et duratio dicuntur multipliciter vel analogice, et Aristoteles solum loquitur de nunc capto secundum modum aliquem illius analogiae, et non generaliter de nunc.

 

Ad argumenta quarto loco facta respondetur.

Ad primum quidem, negatur minor. Unde sanctus Doctor, 1 Sententiarum, dist. 19, q. 2, art. 1, ad 2, sic ait : In omnibus illis in quibus invenitur diversa ratio mensurandi, oportet diversas mensuras esse proprias ; non enim eodem mensurantur panis et vinum. Unde, cum diversa ratio mensurandi sit in diversis actibus, oportet quod respondeant eis diversae mensurae propriae. Verumtamen una earum potest ordinari ad aliam, sicut ad primam mensuram et excedentem. Unde, sicut divinum esse est mensura omnis actus, ita aeternitas est mensura omnis durationis, excedens et non coadaequata. Sed propter hoc oportet habere alias proprias propter diversos modos mensurandi.

Haec ille.

Ex quo patent duo, scilicet : quod nunc aeternitatis, et temporis, et aevi, sunt diversarum rationum, ut saepe dixi ; secundo, quod minor huius argumenti est falsa. Sanctus Doctor enim expresse dicit quod aeternitas excedit alias mensuras, et sic consequenter est maior.

Nec probatio quam facit arguens valet. Non enim ex hoc solo duratio dicitur maior alia propter prius aut posterius, vel illa quae ibi dicuntur, sed quia una attingit aliam totaliter, et non solum illam, sed alias priores et alias posteriores illa, non inferendo prius aut posterius ad aeternitatem excedentem, sed ad alias mensuras excessas ; sicut anima dicitur excedere manum, non quia habet maiores partes quam manus, sed quia attingit totam manum, et praeter hoc partes distantes a manu, non quod ulla distensio sit in anima, sed in partibus quas informat et quibus assistit.

 

Ad secundum negatur maior. Non enim duratio imaginanda est nec concipienda per modum distensionis aut morae, sed per modum numeri, vel unitatis ipsius actualitatis. Non enim continuitas vel extensio est de ratione durationis, immo nec temporis, secundum quod dicit sanctus Doctor, ubi supra (1. Sentent., dist. 19, q. 2, art. 1) : Continuitas, inquit, accidit tempori ex ratione motus quem mensurat ; unde, si aliquis esset motus non continuus, nec habens ordinem ad continuum motum caeli, tempus mensurans illum motum non esset continuum.

Haec ille.

Ex quo patet quod maior est falsa. Minor etiam includit falsum, scilicet quod nulla duratio sit dicenda maior alia, si sit simul tota, ut dictum est in solutione primi.

 

Ad tertium, dicitur quod tantum et quantum solum habent locum in rebus linitis, non autem in rebus infinitis ; et ideo maior negatur, nisi intelligatur de duratione finita. Si autem tantitas conveniat rebus infinitis, neganda est minor. Non enim duratio ex hoc generaliter dicitur tanta, quia tantum habet de priori et posteriori vel de successione, ut ibidem dicitur, sed quia attingit quidquid alia attingit, vel plura, vel pauciora ; sicut exemplificatum est de anima, quae licet sit indivisibilis, tamen adest omnibus partibus corporis, et omnes attingit ; et isto modo accipienda est eius magnitudo. A simili, aeternitas illo modo dicitur tanta vel quanta. Unde sanctus Doctor, 1 Contra Gentiles, cap. 66 : Intelligere, inquit, Dei successionem non habet, sicut nec eius esse. Est igitur totum simul, semper manens, quod de ratione aeternitatis est. Temporis autem duratio secundum successionem prioris et posterioris extenditur. Proportio igitur aeternitatis ad totam temporis durationem, est sicut proportio indivisibilis ad continuum ; non quidem eius indivisibilis quod est terminus continui, quod non adest cuilibet parti continui (huius enim similitudinem habet instans temporis) ; sed eius indivisibilis quod est extra continuum, et quod cuilibet tamen parti continui sive puncto in continuo signato coexistit. Unde, cum tempus motum non excedat, aeternitas, quae omnino extra motum est, nihil temporis est. Rursus, cum aeternitas nunquam deficiat, cuilibet tempori vel instanti temporis praesentialiter adest aeternitas ; cuius exemplum est utcumque videre in circulo. Punctum enim in circumferentia signatum, etsi indivisibile sit, non tamen cuilibet puncto alii secundum situm coexistit simul ; ordo enim silus continuitatem circumferentiae facit. Centrum vero quod est extra circumferentiam, ad quodlibet punctum in circumferentia signatum directe oppositionem habet. Quidquid igitur in quacumque parte temporis est, coexistit aeterno, quasi praesens eidem, etsi respectu alterius partis temporis sit praeteritum vel futurum. Aeterno autem non potest aliquid praesentialiter coexistere, nisi toti ; quia successionis durationem non habet. Quidquid igitur per totum decursum temporis agitur, divinus intellectus in tota sua aeternitate quasi praesens intuetur ; nec tamen quod in quadam parte temporis agitur, semper fuit exsistens.

Haec ille in forma.

Ex quibus patet quae sit, et quomodo sit concipienda tantitas aeternitatis.

 

Ad quartum, dico quod falsum est quod dicit, omnem durationem esse decursum, sive ante sive post ; nec est verum quod quidquid imaginamur plus, etc., nisi loquendo de temporalibus.

 

 

Ad primum vero argumentorum ultimo factorum, negatur minor. Immensitas enim divina ponit in Deo magnitudinem virtutis, sed non molis. Et ideo, sicut immensitas ponit in Deo magnitudinem, licet non extensivam, sic aeternitas ponit in Deo durationem, sed non successivam. Verumtamen concedo quod in Deo nulla est duratio, de cuius ratione sit numerus vel unitas quantitatis ; sicut nec sua magnitudo est aliquid de genere quantitatis continuae. Unde sua duratio nihil positivum addit ad suum esse vel essentiam, sed solam negationem variationis vel successionis, quam supra dixi uniformitatem formalem.

Ad secundum negatur maior, ut patet per praedicta, nisi intelligatur de duratione cuius ratio completur per numerum de genere quantitatis.

Ad tertium negatur maior. Non enim ratio huius attributi, bonum, est ratio divinae essentiae ; cuius oppositum supponit maior.

 

Nunc ad rationes factas in pede quaestionis, respondetur quidem ad primam, quod actus generationis non fluit secundum rem, sed est subsistens et permanens, licet intelligatur a nobis non secundum illum modum ; quia non cognoscitur ut in se est, sed per creaturas, in quibus actus generationis est fluens. Et ideo, quia ille actus divinae generationis concipitur in conceptibus actuum repertorum in creaturis, qui sunt fluentes, ideo dicitur permanens secundum rem, sed fluens secundum rationem. Aeternitas autem non mensurat secundum quod est in conceptu nostro, sed ut in se est.

 

Et haec de ista quaestione dicta sufficiant.