Distinctio XV — Livre II — Thomas d'Aquin

Thomas d'Aquin - Livre II

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

  

PROOEMIUM

Post opus creationis et distinctionis, hic incipit Magister prosequi opus ornatus ; et dividitur in partes duas :

in prima determinat de operibus trium ultimorum dierum, qui ad ornatum deputantur ;

in secunda determinat de quiete septimae diei, in qua totius operis consummatio ostenditur, ibi : iam de septimae diei requie aliquid nos eloqui oportet.

Prima in duas :

in prima prosequitur opus ornatus secundum sententiam aliquorum sanctorum ;

in secunda prosequitur sententiam Augustini de operibus sex dierum, ibi : sed antequam de hominis creatione tractemus, quod supra breviter tetigimus plenius versantes clarius faciamus.

 

Prima in tres, secundum tres dies quibus opus ornatus perficitur :

in prima enim determinat de opere quartae diei ;

in secunda de opere quintae, ibi : Dixit Deus : producant aquae reptile animae viventis ;

in tertia de opere sextae diei, ibi : sequitur : Dixit Deus : producat terra animam viventem.

Circa primum duo facit :

primo distinguit opera ornatus ab invicem, et ab operibus distinctionis ;

secundo prosequitur specialiter opus quartae diei, ibi : quia ergo caelum ceteris elementis specie praestat [...], ideo ante alia ornatur in quarto die ;

tertio movet quamdam dubitationem, et solvit, ibi : quod autem subditur : et sint in signa, et tempora, et dies et annos : quomodo accipiendum sit, quaeri solet.

 

Sequitur : Dixit Deus : producat terra animam viventem. Hic describitur opus sextae diei ; et circa hoc tria facit :

primo ponit opus quod sexto die factum est ;

secundo movet circa hoc duas quaestiones ; unam de animalibus nocivis, ibi : quaeri solet de venenosis animalibus ; aliam de animalibus ex putrefactione generatis, ibi : de quibusdam etiam minutis animantibus quaestio est ;

tertio assignat rationem ordinis eius quod ultimo factum est, ad opera praecedentia, ibi : omnibus autem creatis atque dispositis novissime factus est homo.

 

Iam de septimae diei requie aliquid nos eloqui oportet. Hic Magister prosequitur ea quae ad septimum diem pertinent ; et circa hoc tria facit :

primo ostendit quomodo intelligatur auctoris requies ;

secundo quomodo intelligatur operis consummatio, ibi : sed quaeritur, quomodo septima die dicatur Deus complevisse opus suum ;

tertio ostendit quomodo intelligatur diei sanctificatio, ibi : illum autem diem sanctificasse et benedixisse legitur.

Hic tria quaeruntur :

primo de productione stellarum, quae ad quartum diem pertinet ;

secundo de productione animalium, quae pertinet ad quintum et sextum ;

tertio de quiete opificis, quae pertinet ad septimum.

Circa primum quaeruntur tria :

  1. De ipsa productione stellarum ;
  2. De effectu earum in inferiora corpora ;
  3. De effectu earum in ea quae sunt ex libero arbitrio.

 

ARTICULUS 1

Utrum productio stellarum convenienter describatur

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod stellarum productio incompetenter describatur. Ea enim quae sunt priora secundum naturam, per prius ab ordinatissimo auctore prodiere. Sed sol et aliae stellae naturaliter praecedunt inferiora corpora, sicut movens praecedit motum, et agens passum. Ergo inconvenienter describitur productio solis et aliarum stellarum post distinctionem inferiorum elementorum.
  2. Praeterea, secundum philosophum in II Caeli et mundi, stellae sunt partes orbium immobiles in orbibus permanentes, per eorum motum delatae. Sed plantae dicuntur ad ornatum non pertinere, quia terrae affixae sunt. Ergo videtur quod nec etiam stellae.
  3. Praeterea, sicut probant astrologi, multae stellae sunt maiores luna. Sed cum dicitur esse duo magna luminaria, discretive intelligitur excedens magnitudo. Ergo videtur quod inconvenienter haec de luna dicantur.
  4. Praeterea, luminare videtur dici quod est vas luminis. Sed illud corpus dicitur vas luminis quod a se lumen habet ; quod lunae non competit, quam a sole illuminari, eclipsis lunae, et augmentatio et diminutio ostendit. Ergo videtur inconvenienter lunam luminare dici.
  5. Praeterea, unumquodque luminare tempori illi praeesse videtur in quo apparet. Sed luna quandoque etiam in die apparet. Ergo non debet dici solum nocti praeesse.
  6. Praeterea, nobilius nunquam est propter vilius se. Sed non nisi absurde dici potest, minuta animalia, quae lucem solis ferre non possunt, luna et sideribus digniora esse. Ergo videtur inconvenienter in littera dici, ideo factam esse lunam et sidera, ut lucerent propter talia animalia.

 

Respondeo dicendum, quod sicut supra dictum est, praeter principia et communia activa in tota natura, exiguntur determinatae virtutes moventes ad determinatas species ; et huiusmodi virtutes per opus ornatus rebus inditae sunt. Sicut autem actio virtutum inferiorum communiter agentium reducitur in virtutem caelestem activam universaliter ; ita etiam virtutes quae sunt in inferioribus, moventes ad determinatas species, reducuntur in aliquas virtutes caelestes determinatas ; et huiusmodi virtutes determinatae consistunt praecipue in stellis, quae secundum diversos aspectus et coniunctiones, imprimunt ad determinatas species, ut dicit Commentator in XI Metaph., unde virtutes inferiores sunt sicut instrumenta virtutum superiorum, ut dicit Commentator in VIII Physic., et ideo ut ordo ornatus, distinctionis ordini responderet, primo ponitur ornatus supremi elementi, secundum productionem luminarium, in quibus determinatae virtutes consistunt ; secundo ornatus medii elementi per formationem piscium et avium : tertio ornatus infimi elementi in productione animalium terrestrium.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod per hoc quod dicitur : fiant luminaria in firmamento caeli, non intelligitur quod huiusmodi corpora luminarium secundum esse suum specificum ex praeiacenti materia facta sint ; sed eorum substantia prius existente, tunc primo virtutes determinatae eis collatae sunt, ex quo ultimum complementum sui acquisiere. Hae autem determinatae virtutes corporum caelestium non respondent communibus virtutibus quae sunt in elementis, sed propriis quae sunt in determinatis rebus ; ut sicut lucis productio elementorum distinctionem praecesserat, ita luminarium institutio praecederet naturalium specierum diversitatem.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod ad productionem plantarum sufficiunt communes virtutes elementorum, quae ex diversa commixtione elementorum, diversimode speciem sortiuntur ; quod in animalibus perfectis accidere non potest, quamvis quidam philosophi hoc posuerint : et haec est causa quare plantae ad opus distinctionis pertinent. Unde non oportet quod stellae pertineant ad opus distinctionis, in quibus sunt virtutes moventes ad determinatas species. Vel potest dici, quod stellae etsi non moventur in caelo per se, moventur tamen cum orbibus suis ; plantae vero nec per se nec cum alio moventur.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod sol dicitur magnum luminare et propter quantitatem et propter virtutem ; luna vero dicitur magnum, non tam propter quantitatem veram, quam propter excessum claritatis respectu aliarum stellarum, ex propinquitate eius ad nos, et propter evidentiam effectus quem habet in rebus humidis.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod, sicut philosophi probant, et etiam Dionysius asserit, a sole illuminantur omnia corpora, et superiora et inferiora, et non tantum luna. Nec tamen hoc impedit quin alia corpora luminaria dicantur : quia cum lumen solis, ut Dionysius dicit, recipiatur diversimode in diversis corporibus secundum eorum proportionem, quaedam corpora recipiunt lumen praedictum ut lucentia et radios emittentia, sicut luna et stellae ; et talia possunt luminaria et vasa luminis dici : quaedam autem recipiunt non ut radios ex se emittentia ; et hoc dupliciter ; vel in profundo, ut aer, vel in superficie, ut corpora opaca ; quorum neutrum luminare dici potest.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod quamvis luna in die appareat, non tamen lumen eius in die dominatur, propter praesentiam maioris luminis ; et ideo dicitur nocti praeesse, non diei.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod aliquid potest esse propter aliud dupliciter. Aut quia ordinatur ad ipsum sicut ad finem proprium et principalem ; et sic inconveniens est dicere, quod aliquid sit propter vilius se, ut luna et stellae propter noctuas et vespertiliones ; cum finis potior sit his quae sunt ad finem. Alio modo potest dici aliquid esse propter aliud, cui ex ipso provenit aliqua utilitas ; eo modo quo posset rex dici propter rusticum, ex cuius regimine provenit ei pax : et per hunc modum est intelligendum quod in littera dicitur : omnes enim utilitates quae ex corporibus caelestibus proveniunt in inferioribus, sunt a Deo provisae, qui corpora illa instituit.

 

ARTICULUS 2

Utrum corpora caelestia habeant aliquem effectum in corporibus inferioribus

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod corpora caelestia non habeant aliquem effectum in inferioribus corporibus. Primo per hoc quod in littera dicitur, quod facta sunt huiusmodi corpora ut sint in signa. Signum autem contra causam dividitur. Ergo videtur quod non sint causae aliquorum quae in inferioribus contingunt.
  2. Praeterea, Damascenus dicit : Nos autem dicimus, quod ipsa, scilicet corpora caelestia, non sunt causa generationis eorum quae generantur, neque corruptionis eorum quae corrumpuntur. Sed generatio et corruptio ad corporalia pertinent. Ergo videtur quod nec in corporalibus effectum habeant.
  3. Praeterea, necessitas effectus procedit ex necessitate causae, ut in V Metaph. philosophus dicit. Sed motus corporum caelestium et dispositiones eorum sunt de rebus necessariis et invariabilibus, ut etiam dicit Dionysius in epistola VII, ad Polycarpum. Si ergo ex corporibus caelestibus causarentur alterationes et motus corporum inferiorum, oporteret quod in inferioribus omnia ex necessitate contingerent. Hoc autem apparet esse falsum. Ergo et cetera.
  4. Praeterea, omne agens agit sibi simile. Sed corpora superiora non afficiuntur qualitatibus inferiorum corporum, scilicet calore et frigore, ut philosophus probat. Ergo videtur quod non possint esse causa motuum et alterationum ad has formas.
  5. Si dicatur, quod causant calorem per motum et per naturam lucis ; contra. Ubi est eadem causa, et idem effectus. Sed omnia corpora caelestia convenienter motus et lumen habent. Ergo omnia haberent eumdem effectum : quod est contra omnes qui ponunt causalitatem corporum caelestium super inferiora, cum quaedam eorum dicantur effective calida ut sol, quaedam vero frigida, ut Saturnus et luna.
  6. Praeterea, cum movens et motum oporteat esse simul, et agens et passum, ut probatur in VIII Phys., non potest ab uno extremo provenire actio in alterum nisi per impressionem factam in medio. Sed inter stellas superiores et corpora inferiora sunt medii orbes planetarum. Cum ergo illi orbes non recipiant impressionem caloris et frigoris, non videtur quod ad minus a superioribus stellis aliqua impressio in inferiora corpora fiat, nec etiam ab aliquo planetarum ; nisi forte a luna.

 

Sed contra est quod dicit Augustinus Lib. V, cap. 6 de Civit. Dei : non usquequaque absurde dici potest ad solas corporum differentias afflatus quosdam sidereos pervenire. Dionysius etiam dicit in 4 cap. de Divin. Nomin. de radio solari tractans : generationem visibilium corporum confert, et ad vitam ipsam movet, et auget et nutrit et perficit. Hoc etiam ipse sensus ostendit, praecipue quantum ad effectum solis et lunae.

 

Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem fuit multiplex error.

Quidam enim antiqui naturales non intelligentes aliquam substantiam praeter corpora esse, ea quae sunt nobilissima in corporibus, posuerunt esse nobilissima in entibus : unde etiam scientiam naturalem, primam scientiarum dicebant, ut in IV Metaph. dicitur ; et propter hoc corpora caelestia deos appellabant, credentes etiam ea esse animata, quia ipsam animam corpus esse dicebant, ut in I De anima patet : et ideo sequebatur corpora caelestia habere primam influentiam in inferiora corpora ex se et non ab alio : et haec fuit causa inducens idolatriam. Sed haec positio ostenditur erronea, non tantum per Scripturas sanctas, sed etiam per rationes philosophorum, qui substantias intellectuales primas esse probaverunt ; quarum unam esse primam omnium causam ostendunt, scilicet Deum.

Alia positio est quorumdam philosophorum, qui quidem concedunt nobiscum, corpora caelestia non esse primas causas inferiorum ; sed ipsa esse ab alio habere et virtutem agendi : dicunt tamen, quod esse corporum inferiorum procedit a Deo mediantibus corporibus caelestibus : unde et materiam elementorum Avicenna dicit a substantia caeli causari : et hoc ut ostendat omnia a Deo secundum ordinem processisse, scilicet animas mediantibus intelligentiis, et corporalia mediantibus spiritualibus, et corruptibilia mediantibus incorruptibilibus. Sed haec positio erronea est et contra fidem, quae ponit Deum solum materiae et omnium rerum creatorem esse, ut supra dictum est. Aliorum positio est, quod omnino nullum effectum in corporibus habent. Sed hoc omnino est contra sensum et contra sanctorum auctoritates.

Et ideo aliter dicendum est, quod secundum Avicennam, duplex est agens ; scilicet agens divinum, quod est dans esse ; et agens naturale, quod est transmutans. Dico ergo, quod primus modus actionis soli Deo convenit ; sed secundus modus etiam aliis convenire potest : et per modum istum dicendum est, corpora caelestia causare generationem et corruptionem in inferioribus, inquantum motus eorum est causa omnium inferiorum mutationum. Sed cum omnis motus sit actus motoris et moti, oportet quod in motu relinquatur virtus motoris et virtus mobilis : unde ex ipso mobili, quod corpus est, habet virtutem movendi inferiora corpora ad dispositiones corporales. Ex parte autem motoris, qui est substantia spiritualis, quaecumque sit illa, habet virtutem movendi ad formas substantiales, secundum quas est esse specificum, quod divinum esse dicitur. Relinquitur autem virtus spiritualis substantiae in motu corporis caelestis, ad modum quo virtus motoris relinquitur in instrumento : et per hunc modum omnes formae naturales descendunt a formis quae sunt sine materia, ut Boetius dicit, I de Trin., cap. 3, in fin., et Commentator in XI Metaph., sicut formae artificiatorum ab artifice.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod contingit aliquando idem esse signum et causam : causam, inquantum operatur ad effectum ; signum, inquantum sensibus repraesentatum in cognitionem effectus ducit. Unde per hoc quod dicuntur signa, non excluditur eorum causalitas ; quam tamen Scriptura subticuit, ne idolatrandi aliqua occasio daretur, ad quam tunc temporis homines proni erant.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod Damascenus intendit negare a corporibus caelestibus illam causalitatem quae idolatriam inducebat, ut patet ex praedictis.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod impressio alicuius agentis non recipitur in aliquo nisi per modum recipientis : et quia natura inferior est talis quae impediri potest, et deficere in minori parte ; ideo impressiones corporum caelestium non recipiuntur in corporibus inferioribus secundum necessitatem, ut semper ita eveniat, sed ut in pluribus, sicut expresse habetur a philosopho in fine de somno et vigilia.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod similia sunt quae in eadem forma communicant ; sed contingit quod illam formam non uniformiter participant quaedam ; quia quod est in uno deficienter, in altero est eminentius : et hoc oportet inveniri, secundum Dionysium, in omnibus causis essentialibus : et ideo ipse dicit quod sol uniformiter praeaccepit in se omnia ea quae divisim per actionem in aliis causantur : et secundum hoc dico, quod calor et frigus et huiusmodi inveniuntur in corporibus caelestibus nobiliori modo quam in elementis ; non quod istis qualitatibus afficiantur et denominentur, sed sunt in eis sicut in virtute activa ; et talis similitudo sufficit ad actionem agentis non univoce.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod lux, quantum est de se, semper est effectiva caloris ; etiam lux lunae. Unde dicit philosophus de partibus Animal. quod noctes plenilunii sunt calidiores. Sed praeter naturam lucis quae communis est omnibus corporibus caelestibus, quaelibet stella habet virtutem determinatam, consequentem suam speciem, ratione cuius lux eius et motus habet vel infrigidare vel humectare, et sic de aliis ; sicut etiam et praeter motum communem, qui est motus diurnus, quilibet orbis habet motum proprium.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod cuiuslibet agentis habentis situm, actio prius recipitur in medio quam in termino ; non tamen oportet quod recipiatur in utroque eodem modo ; sed secundum quod exigit dispositio utriusque, sicut ponit exemplum Commentator in VIII Physic., de pisce qui retentus in reti, stupefacit manum praeter hoc quod stupefaciat rete, quae stupefactionis capax non est, et tamen secundum aliquem modum rete alteratur ex virtute piscis. Ita etiam oportet quod virtutes superiorum stellarum prius recipiantur in mediis orbibus quam in inferiora corpora, quamvis non eosdem effectus utrobique habeant.

 

ARTICULUS 3

Utrum corpora superiora habeant causalitatem super motus liberi arbitrii

Ad tertium sic proceditur.

  1. Videtur quod corpora superiora habeant causalitatem etiam super motus liberi arbitrii. Dionysius enim, in 4 cap. de Divin. Nom. de corporibus caelestibus tractans, ea, inquit, quae sunt in tempore determinant et numerant et ordinant et continent. Sed opera quae sunt ex libero arbitrio sunt in tempore. Ergo determinantur et ordinantur virtute corporum caelestium.
  2. Praeterea, omne quod non est eodem modo se habens, oportet reducere in causam semper eodem modo se habentem : quia contingentia procedunt ex necessariis et difformia ab uniformibus. Sed actus ex libero arbitrio dependentes maxime sunt variabiles. Ergo oportet eos reducere in motus caelestes sicut in causas uniformes.
  3. Praeterea, sicut se habet movens et mobile ad aliud movens et mobile ; ita se habet motus ad motum. Sed motor corporis caelestis est nobilior motore corporis humani, et potens in ipsum imprimere ; et similiter corpus caeleste in corpus humanum. Ergo et motus caelestis est aliquo modo causa operum humanorum, quae ex libero dependent arbitrio.
  4. Praeterea, praecognitio aliquorum futurorum non potest accipi nisi ex illis in quibus illa futura sunt aliquo modo sicut in causis ; sive per se cognoscantur causae illae, sive per aliquos effectus, qui dicuntur earum signa, et per consequens aliorum effectuum. Sed praecognitiones operum humanorum ex libertate arbitrii dependentium accipiuntur ex motibus caelestibus, sicut patet ex astrologis, qui multa de his divinando praedicunt. Ergo videtur quod corpora caelestia habeant causalitatem super ea quae ex libertate arbitrii dependent.

 

  1. Sed contra, sicut dicit philosophus, agens oportet esse praestantius patiente. Sed corpus caeleste est multo inferius in ordine entium quam anima rationalis. Ergo non potest in ipsa agere, ut causet aliquem effectum eius.
  2. Praeterea, ut probat philosophus in nobis est bonos vel malos esse. Sed boni vel mali efficimur per actus nostros. Ergo in nobis est quod bonos actus nostros faciamus. Ergo non causantur ex aliqua virtute vel impressione virtutis caelestis.

 

Respondeo dicendum, quod cum propria rei operatio sequatur naturam ipsius, illud tantum causa operationis esse potest quod aliquo modo naturam in esse producit : et ideo, cum actus ex libertate arbitrii procedentes, ex hoc quod voluntarii sunt et in potestate nostra, actus humani proprie dicantur ; non possunt in aliquam causam directe reduci quae ipsius animae causa non sit ; et ideo secundum diversas positiones de causalitate rationalis animae, consecutae sunt diversae opiniones de operibus humanis.

Quidam enim antiqui philosophi sensum et intellectum idem esse dixerunt, intantum quod sicut ex transmutatione corporis transmutatur sensus, ita etiam mutaretur intellectus, ut de Democrito philosophus narrat. Et cum omnes virtutes corporales ex corpore dependentes reducantur in virtutes primorum corporum sicut in causas, sequebatur quod corpora caelestia directe causalitatem haberent super animam rationalem, et per consequens supra operationes eius. Unde ponebant, quod qualis unusquisque est secundum dispositionem quam ex nativitate sortiebatur secundum impressionem superiorum corporum, talis finis videbatur ei ; et secundum hoc diversificabantur electiones hominum, quibusdam hoc, quibusdam aliud eligentibus. Haec autem positio reprobata est a philosophis tum quantum ad causam, quia probaverunt intellectum non esse virtutem corporalem, nec actum eius proprium organo corporali expleri ; tum etiam quantum ad id quod sequitur, ostendentes bonam vel malam electionem in nostra potestate esse : alias iniuste darentur poenae vel praemia. Similiter etiam damnata est a sanctis tamquam fidei contraria.

Alii vero philosophi ponentes intellectum a sensu differre in hoc quod ad corpus non dependet, nec corporali organo suum actum explet, dixerunt nullam virtutem corporalem causalitatem super intellectum humanum habere, sed omnino ab extrinseco esse, et ideo etiam electionem humanam non dependere ex corporibus caelestibus nisi per accidens, inquantum videlicet ex dispositione corporis, quam impressio caelestis relinquit, aliquo modo anima inclinatur ad sequendum affectiones corporis per modum quo passiones corporales rationem inclinant, et quandoque deducunt. Sed tamen quia ponunt animas humanas creari a Deo mediantibus intelligentiis, ponunt quod motores orbium causent ipsos motus voluntatis, praeter ordinem motus ; ut Avicenna dicit in fine Metaph. suae, quod varietas operum voluntatis reducitur sicut in causam in conceptiones uniformes motorum caelestium. Nec tamen ponunt quod tollatur libertas electionis, cum impressio recipiatur per modum recipientis. Haec etiam positio falsa est et contra fidem, quae immediate animas humanas a Deo creari ponit. Unde relinquitur quod electionis humanae non sit causa, per se loquendo, neque corpus caeleste, neque anima eius vel intelligentia movens ipsum ; sed solus Deus, qui operatur omnia in omnibus.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod actus liberi arbitrii non sunt temporales nisi per accidens, inquantum scilicet habent ordinem ad virtutes corporales, a quibus ratio scientiam accipit, et voluntas earum passionibus inclinatur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod motus voluntatum reducitur in unam causam uniformem ; sed illa causa non est motus caelestis, aut aliqua virtus creata, sed ipsa voluntas divina, a qua est omnis voluntas.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod actuum qui dependent ex libero arbitrio quidam in sola electione consistunt, sicut interiores actus ; et in hos non habent causalitatem caelestia corpora, nisi forte per modum dispositionis, secundum quod ex qualitate corporis inclinatur anima ad hanc vel ad illam electionem ; et si etiam poneretur quod essent ex impressione superiorum motorum, hoc esset praeter ordinem motus : quod tamen falsum est, nisi Deum immediate caelos movere dicamus. Alii vero motus sunt per organa corporalia completi, ut ambulare, et huiusmodi : et super hos actus non est dubium motus corporum caelestium causalitatem habere, non quidem a parte illa qua sunt a voluntate imperati, sed secundum quod consistunt in executione corporis ; cum omnis motus inferiorum reducatur in superiores motus sicut in causas.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod, sicut dictum est, electio animae multum inclinatur ex complexione corporis ; unde etiam medici iudicant aliquem esse invidum vel tristem vel lascivum vel aliquid huiusmodi : quorum iudicia frequenter vera sunt, eo quod ut in pluribus ratio passionibus succumbit, et ab eis deducitur ; quamvis non de necessitate, eo quod ratio imperium super passiones habet ; et per hunc etiam modum ex motibus corporum caelestium aliqua possunt de operibus humanis praesciri, cum non sit dubium dispositiones corporis humani impressiones corporum caelestium sequi. Quamvis talibus praedictionibus non sit tutum nimis intendere, ut dicit Augustinus, II super Gen., cum plerumque astrologi de futuris vera praenuntient, non tam ex signis caelestibus, quam ex occulto Daemonis instinctu, quem humanae mentes interdum nescientes patiuntur ; et sic cum huiusmodi divinationibus quodammodo foedus initur.

 

 

QUAESTIO 2

 

PROOEMIUM

Deinde quaeritur de productione animalium quae ad quintam et sextam diem pertinet ; et circa hoc quaeruntur duo :

  1. De materia ipsorum ;
  2. De locis quae eis ornari dicuntur.

 

ARTICULUS 1

Utrum quaedam animalia sumpserint materiam ex aquis, quaedam ex terra.

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur falsum esse quod dicitur, quaedam animalia ex aquis, quaedam ex terris materiam suscepisse. Corpus enim cuiuslibet animalis oportet esse sensibile. Sed nihil est sensitivum sine calore, ut philosophus dicit, II de anima. Ergo in corporibus animalium praecipue debet ignis dominari, qui est fons caloris.
  2. Praeterea, inter omnia corpora inferiora sunt nobilissima corpora animalium : quod patet ex hoc quod nobilissimam perfectionem sortiuntur, scilicet animam. Cum ergo corpora rariora, scilicet ignis et aer, sint nobiliora, quasi plus habentia de specie, et minus de materia ; videtur quod ex ipsis praecipue animalium corpora constare debeant.
  3. Praeterea, ut dicit philosophus, quaecumque ex calido condensantur, terrae sunt magis ; quae vero ex frigido, aquae. Sed corpora omnium animalium condensantur ex calore digerente, et humores in membra convertente. Ergo non videtur esse aliquod animal in quo dominetur aqua.
  4. Praeterea, unicuique corpori mixto debetur locus secundum elementum praedominans in ipso, ut dicitur in I Caeli et mundi. Sed locus avium est aer, ut in littera dicitur. Ergo videtur quod non aqua, sed aer praecipue in avibus dominetur.

 

Sed contra est quod in littera dicitur, quod ex aqua pisces et aves producuntur, ex terra autem alia animalia.

 

Respondeo dicendum, quod elementum praedominari in aliquo corpore potest intelligi dupliciter ; vel secundum suum genus, vel quantum ad id quod est proprium illi corpori in genere illo. Cum enim alicui generi deputatur aliqua complexio, hoc non est secundum aliquem indivisibilem gradum, sed secundum latitudinem quamdam ; ita quod est invenire aliquos terminos ultra quos non salvatur complexio illius generis. Sed inter illos terminos est multa diversitas, secundum quod acceditur ad unum vel alterum : verbi gratia, complexio debita corpori humano est complexio temperatissima ; et tamen sunt multi gradus temperamenti, secundum quos quidam dicuntur melancholici, quidam cholerici, et sic de aliis, secundum propinquitatem ad terminos complexionis humanae speciei vel in calore vel in frigore ; ita tamen quod est aliquis gradus caloris vel frigoris, quem non transit humana complexio.

Dico ergo, quod si loquimur de elemento praedominante in corpore animalis quantum ad complexionem consequentem ipsum genus, oportet quod elementa inferiora grossiora secundum quantitatem excedant elementa subtiliora, quae tamen excedunt secundum virtutem, scilicet secundum calidum et humidum, in quo vita consistit ; quae sunt qualitates principales ignis et aeris. Cum enim corpora animalium debeant esse aliis temperatiora, ut magis a contrariis remota, et per aequalitatem complexionis naturae corpori caelesti assimilata, perfectionem magis similem sortiantur virtuti quae movet caelos ; oportet inferiora elementa, quae sunt minus activa eo quod habent plus de materia et minus de forma, secundum quantitatem excedere ; ut virtutis defectum suppleat quantitatis excessus. Sed tamen complexio in qua salvatur natura animalis, habet multas diversitates ; et secundum quod accedit ad unum extremum vel ad alterum, dicitur in altero dominari hoc vel illud elementum.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod ignis dominatur secundum virtutem in corpore sensitivo, eo quod calor est instrumentum animae : non tamen potest esse quod ignis dominetur secundum quantitatem materiae : eo quod cum sit maxime activus, alia elementa consumeret ; et ideo non dicitur animalis corpus ex igne materialiter formatum.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod in quolibet genere tanto aliquid est nobilius quanto magis accedit ad nobilissimum in genere illo : et ideo simpliciter loquendo per respectum ad ultimam perfectionem, corpus aequalis complexionis, in quo secundum quantitatem excedunt corpora grossiora, est nobilius corpore ignis vel aeris, quia nihil est corpori caelesti similius. Sed nihil prohibet quantum ad aliquas virtutes corporales, ut calorem et frigus et huiusmodi, subtiliora corpora nobiliora esse.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod in corporibus omnium animalium simpliciter dominatur terra secundum quantitatem, eo quod aqua est quasi continuans partes, ut non communionem, sed commixtionem faciant ; sed illa animalia quae plus habent de aqua aliis animalibus, dicuntur ex aqua constare, pensata eorum propria complexione, secundum comparationem ad complexionem debitam generi communi : et secundum hoc ex aqua dicuntur esse pisces quantum ad id quod in ea grossius est ; aves autem quantum ad id quod in ea subtilius est ; quod quidem in vapore resolutum est, quasi medium inter aerem et aquam : propter hoc aves in aere elevantur, et pisces gurgiti remittuntur.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod philosophus loquitur de loco naturali, qui est terminus motus naturalis, et in quo naturaliter quiescit corpus. Sic autem aer non est locus avium, quia non in aere, sed in terra quiescunt ; sed est locus eorum secundum motum animalem, cuius principium non est gravitas et levitas.

 

ARTICULUS 2

Utrum ornatus elementorum convenienter describatur secundum tria genera

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod inconvenienter ornatus trium elementorum, secundum tria genera animalium describatur. Ignis enim est principalior inter elementa. Sed ei nullus ornatus assignatur. Ergo videtur quod insufficienter ornatus elementorum assignetur.
  2. Praeterea, locus naturalis est locus quietis. Sed aves non quiescunt in aere, ut dictum est. Ergo videtur quod aer avibus non ornetur.
  3. Praeterea, reptile est genus terrestris animalis. Sed diversorum elementorum diversus est ornatus. Ergo videtur quod inconvenienter in ornatu aquae reptile commemoretur.
  4. Praeterea, nobiliori corpori debetur nobilior locus. Sed animalia gressibilia sunt nobiliora avibus vel piscibus, quia sunt magis completa, ut eorum generatio ostendit, et membrorum dispositio. Ergo, cum aer et aqua sint nobiliora elementa quam terra, videtur quod inconvenienter aves et pisces aeri et aquae, animalia vero gressibilia terrae ascribantur.
  5. Praeterea, secundum philosophum, quaedam animalia sunt media inter terrestria et aquatica, quae utrobique morantur. Horum autem mentio nulla facta est. Ergo videtur insufficienter elementorum ornatus describi per animalia.
  6. Praeterea, plus distat homo a gressibilibus quam gressibile a volatili : quia est in alio gradu entium, scilicet rationalium ; cum omnia bruta in uno gradu entium, scilicet sensibilium, computentur. Sed non eadem die producta sunt gressibilia et volatilia. Ergo videtur quod nec eadem die debuit homo cum aliis animalibus fieri.
  7. Praeterea, quorum est maior similitudo, est etiam maior continuatio. Sed, ut dicit Avicenna, corpus humanum est simillimum corporibus caelestibus. Ergo videtur quod statim post ornatum caelorum corpus hominis formari debuit ante alia animalia.

 

Respondeo dicendum, quod animalia non dicuntur ornamenta elementorum nisi secundum quod comparantur ad elementa ut locatum ad locum. Comparatio autem corporis ad locum suum est secundum motum et quietem. Motus autem animalis est duplex : unus consequens naturam corporis eius secundum virtutem elementi dominantis in ipso ; alius consequitur apprehensionem et appetitum ; et hic est motus proprius animalis inquantum est animal ; et ideo ad illius elementi ornatum animal pertinet in quo motum animalem habet proprium, non ad quod fertur motu consequente naturam sui corporis : huiusmodi enim motus non sequitur animal inquantum huiusmodi, sed secundum quod componitur ex gravibus et levibus ; et ideo animalia gressibilia ad ornatum terrae pertinere dicuntur, quia in eo motum animalem habent ; et pari ratione natatilia ad ornatum aquae, et volatilia ad ornatum aeris.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis aliquae res commixtae possint ad tempus sine laesione in igne servari, tamen nulla res est quae tandem ab igne non consumatur, si diu in eo permaneat, ut Galenus dicit in libro de Simplic. Medic., et ideo non est possibile aliquod animal vivere in igne, ut in libro De proprietatibus elementorum dicit, nisi forte ad modicum tempus, ut de salamandra dicitur.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod anima avis in motu animali movet corpus contra naturam corporis ; et ideo talis motus est cum labore et poena, ut in V Cael. et Mund. dicitur ; et ideo oportet quod quies, qua huic labori succurritur, sit in loco convenienti naturae corporis : ex quo tamen non habetur quod terra sit proprius locus avis, inquantum est animal.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod reptilium quaedam genera sunt terrestria, quaedam aquatica ; et ideo reptile cum utroque commemoratur : dicitur enim reptile quod se rapit. Hoc autem contingit multipliciter : quoddam enim rapit se virtute costarum, ut serpentes ; quoddam vi quorumdam annulorum, ut animalia annulosa ; quoddam vi oris, ut quidam vermes, qui ore terrae affixo totum corpus post se trahunt ; quoddam vero vi pennularum quarumdam se movet, ut pisces ; et universaliter omne animal videtur reptile dici, cuius corpus non multum a terra elevatur per instrumenta motus.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod nobilioribus animalibus debetur nobilior locus per comparationem ad ipsa animalia. Quamvis autem aer sit nobilior terra in natura sua, tamen terra inquantum competit dispositionibus animalium, est nobilior aqua vel aere, quia in ea nutrimenta animalium magis abundant, et magis competit locus iste aequalitati complexionis.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod animalia media computantur cum illo extremorum cum quo magis communicant : non enim invenitur aliquod animal quod alterius naturam non magis sapiat.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod illud hominis quo ceteris animalibus anteponitur, non est aliquid corporale, vel corporalis forma, sed intellectus. Sed quantum ad naturam corporis sui non est inconveniens quod magis conveniat cum quibusdam animalibus quam quaedam cum aliis secundum materiam. Animalia enim deputantur diversis diebus, vel uni, secundum materiam ex qua corpus producitur ; diversis vero elementis in ornatum attribuuntur secundum diversum motum, qui etiam corporalibus organis completur.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod in via generationis, quanto aliquid est perfectius et magis assimilatum agenti, tanto tempore posterius est, quamvis sit prius natura : et ideo, quia homo perfectissimus animalium est, ultimo inter animalia fieri debuit, et non immediate post corpora caelestia, quae cum inferioribus corporibus non ordinantur secundum viam generationis, cum in materia non communicent cum eis.

 

 

QUAESTIO 3

 

PROOEMIUM

Deinde quaeritur de his quae ad septimum diem pertinent ; et circa hoc quaeruntur tria :

  1. De consummatione operum divinorum ;
  2. De quiete Dei ;
  3. De sanctificatione septimae diei.

 

ARTICULUS 1

Utrum Deus compleverit opus suum septimo die

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod Deus non consummaverit septimo die opus suum. Perfectus enim numerus consummationi operum divinorum convenit. Sed senarius numerum perfectus est, et non septenarius. Ergo die sexto, et non septimo, Deus opus suum consummare debuit.
  2. Praeterea, consummatio operis attenditur secundum hoc quod aliqua perfectio operi adiicitur. Sed nulla perfectio potest rei operatae accrescere nisi ex actu operantis. Cum ergo Deus die septima quieverit, ut Scriptura dicit, non videtur ista die opus suum consummasse.
  3. Praeterea, quamdiu artifex ab opere suo non cessat, opus suum non consummat. Sed Deus nunquam ab operatione sua cessat, cum operatio sua sit essentia sua, quae aeterna est. Ergo Deus die septimo opus suum non consummavit.
  4. Praeterea, secundum Avicennam, omne agens quod non agit per motum, non habet actionem in effectu solum quamdiu fit, sed quamdiu in esse perdurat ; cum non tantum sit causa fieri, sed essendi. Sed Deus est causa rei, agens non per motum, cum non requirat materiam ex qua agat, quam oporteret esse subiectum motus. Ergo videtur quod ipse, quamdiu mundus durat, sua actione esse mundo influat ; et ita videtur quod septima die non cessaverit ab opere ; et sic idem quod prius.
  5. Praeterea, Deus non tantum rerum factor est, sed etiam conservator. Sed non potest dici quod conservet nisi per aliquam actionem in res. Ergo videtur quod quamdiu res in esse conservantur, Deus in res operatur. Ergo et cetera.
  6. Praeterea, dies septimus creatura quaedam est. Sed omnis creatura est ex operatione divina, nec prius diem septimum fecit quam esset, quia esse successivorum est in fieri. Ergo videtur quod die septimo novam creationem fecerit ; et ita non ab omni opere cessavit ; unde ut prius.
  7. Praeterea, ut dicit philosophus in XVII de animalibus, frequenter apparent novae species animalium, quae prius nunquam apparebant ; ut patet in illis quae ex putrefactione generantur. Ergo videtur quod nec etiam ab instituendis novis speciebus Deus die septima cessaverit ; et sic idem quod prius.
  8. Praeterea, quaedam sunt in quibus sola divina virtus operatur, sicut in creatione animarum, in infusione gratiae, et miraculorum operatione. Ergo videtur quod tunc non cessaverit ab operatione et institutione novarum creaturarum. Ergo et cetera.

 

Contra haec est quod dicitur Genes. 2, quod consummavit Deus die septimo opus suum.

  1. Praeterea, in perfectione operis cuiuslibet diei spiritus sanctus significatur, cum dicitur : vidit Deus quod esset bonum ; ut dicit Augustinus in I super Genes. Sed septenarius numerus spiritui sancto attribuitur, qui septiformis in munere dicitur. Ergo convenienter consummatio operum septimae diei adscribitur.

 

Respondeo dicendum, quod, sicut Magister dicit in littera, in hoc discordat nostra translatio ab alia quam Augustinus exponit. In nostra enim translatione consummatio operum adscribitur diei septimae, in alia vero diei sextae. Utraque autem veritatem habere potest, sive intelligatur septimus dies sequi alios sex successione temporis, ut alii sancti volunt ; sive ponantur septem dies unus dies, ut Augustinus vult, septempliciter rebus praesentatus, scilicet cognitio angelica.

Loquendo enim secundum Augustinum, distinguenda est rei duplex perfectio. Una enim est perfectio totalitatis, quam res habet ex hoc quod ex omnibus partibus suis essentialibus integrata est ; et talis perfectio mundi, sextae diei competit : quia post sex primos dies nulla creatura mundo addita est, quae non aliquo modo in operibus sex dierum esset, ut patebit. Alia vero perfectio rei est quam habet ex ratione finis, quae est ultima perfectio : et talis perfectio mundi debetur septimae diei, in qua Deus ab omnibus operibus requievit in se sicut in fine.

Sed sequendo alios sanctos, distinguenda est iterum duplex perfectio. Una est perfectio prima, quam scilicet res habet secundum esse suum ; et haec perfectio mundi completa est sexta die : quia nulla pars mundi postmodum addita est quae in primis sex diebus non praecesserit aliquo modo. Alia est perfectio secunda, quae est operatio rei, ut dicitur II de anima : et talis perfectio mundi fuit in septima die : quia ex tunc cessante operatione qua Deus naturam instituit, incepit operatio propagationis in toto universo, secundum quod ex naturis iam conditis res aliae producuntur ; quam operationem in rebus omnibus Deus usque nunc facit. Ioan. 5, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod senarius numerus ratione partium perfectus dicitur, quia ex omnibus partibus eius aliquoties aggregatis consurgit ; et ideo perfectio senarii congruit illi perfectioni mundi quae consistit in totalitate partium quantum ad esse primum ; et sicut partes aliquotae senarii ordinatim et continue sibi succedunt sine alterius numeri interpositione, scilicet unum, duo, tria : ita etiam in productione partium universi, ordo servatus est, ut post productionem primae partis statim narraretur productio secundae partis, et sic deinceps usque ad sextam.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod consummatio operum intelligitur secundum aliquid perfectionis ipsis rebus collatum quod est ipsa operatio, per quam natura propagatur. Haec autem operatio est a Deo, et a virtute creaturae : et ideo Deus dicitur consummasse opus cuius virtute natura mota in operationem exit. Nec tamen aliquid novum in natura efficitur ; quia operatio consequitur ex virtute naturae, prius rebus collata. Consummatio autem, quae est ex parte finis, non est secundum aliquid additum in re.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod Deus non dicitur cessare ab operatione nisi ex parte effectus consequentis : ipse enim non agit aliqua operatione media, vel intrinseca vel extrinseca, quae non sit sua essentia : quia suum velle est suum facere, et suum velle est suum esse. Nec tamen ab aeterna operatione sequitur effectus nisi secundum determinationem voluntatis, ut prius dictum est : unde dicitur incipere operari vel ab operatione cessare ex parte effectus.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod sicut influentia solis per irradiationem est semper, quamdiu aer illuminatur, ut possit dici semper sol facit lumen in aere ; ita divina bonitas semper esse rebus influit ; non aliud et aliud, sed unum et idem. Nec tamen res dicuntur semper fieri vel creari vel institui apud nos ; sed tunc cum primo esse acceperint : et ideo dicitur, quod cessat creare vel facere mundum.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod conservatio rerum in esse, nihil aliud est quam influentia esse rei, secundum quod dictum est, scilicet quod Deus, quamdiu res est, causat et efficit esse rei : nec tamen talis conservatio repugnat praedictae cessationi ; quia esse rei consequitur principia essentialia, sicut operatio virtutem.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod dies ille septimus praecesserat, secundum similitudinem ad minus, in primis sex diebus : et praeterea esse diei causatur a principiis naturalibus, prius naturae collatis, quia motus est causa temporis. Vel est idem dies cum praecedentibus, secundum Augustinum.

ad 7. Ad septimum dicendum, quod illae novae species producuntur ex virtute caelesti ; quae tenet locum virtutis formativae, in animalibus ex putrefactione generatis : et ideo istae species fuerunt productae in operibus sex dierum in suis principiis, scilicet materia, et in rationibus seminalibus, sicut etiam alia quae per operationem naturae producuntur.

ad 8. Ad octavum dicendum, quod nihil facit Deus in creatura quod aliquo modo in primis diebus non praecesserit : sed diversimode. Quaedam enim fuerunt in operibus sex dierum ut in principiis activis et materialibus, et secundum similitudinem speciei, ut ea quae generantur ex sibi similibus in natura : quaedam vero sicut in principiis activis et materialibus, sed non secundum similitudinem speciei, sicut quaedam animalia ex putrefactione generata : quaedam vero sicut ex principiis disponentibus et non activis, et secundum similitudinem speciei, sicut anima rationalis : quaedam vero ut in potentia obedientiae tantum, sicut ea quae per miraculum fiunt.

 

ARTICULUS 2

Utrum Deus convenienter dicatur quievisse septima die

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod inconvenienter dicatur Deus die septima requievisse. Opposita enim nata sunt fieri circa idem. Sed quies opponitur motui. Ergo cum Deus non moveatur, Iac. 1, 17, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, videtur quod nec possit dici quiescere.
  2. Si dicatur quod quies dicitur de Deo non secundum quod opponitur motui, sed secundum quod opponitur labori ; contra. Secundum philosophum in VII et X Ethicor., operatio cui non adiungitur motus, est secundum se delectabilis, et nullo modo laboriosa : quia labor in operatione causatur ex motu innaturali. Sed operatio Dei est omnino sine motu, quia immobilis manens dat cuncta moveri, ut dicit Boetius. Ergo nullus labor sibi accidit in hoc quod res creavit : ergo nec quies quae opponitur labori, sibi convenit.
  3. Si dicatur quod Deus dicitur requievisse inquantum facit nos in se requiescere ; sicut dicitur cognoscere aliquid, quando facit nos illud cognoscere, ut Genes. 22, 12, dicit Abrahae : Nunc cognovi quod timeas Deum : contra. Requies septimae diei condividitur contra operationem sex dierum. Sed in sex diebus dicitur Deus fecisse quia ipsemet fecit, non quia fecit nos facere. Ergo et in septima die ipsemet requievit, non solum fecit nos requiescere.
  4. Si dicatur, quod Deus quievisse dicitur sicut voluntas quiescit in fine ; contra. Sicut quies corporis opponitur motui eius, ita quies voluntatis opponitur motui eius, ut utrumque per similitudinem de voluntate dicatur. Sed motus voluntatis non potest esse nisi secundum quod procedit de his quae sunt ad finem in finem ipsum. Cum igitur talis motus Deo non conveniat, qui ex rebus aliis nec in sui cognitionem, nec in sui amorem venit, videtur quod nec quies voluntatis sibi convenire possit.
  5. Praeterea, ea quae sunt aeterna non convenienter connumerantur inter ea quae ex tempore inceperunt. Sed quies voluntatis divinae in suo fine est aeterna. Ergo inconvenienter dies quietis divinae connumeratur diebus creationis rerum, quae ex tempore inceperunt.
  6. Praeterea, finis divinae voluntatis non est aliud a Deo. Si igitur intelligitur requievisse propter voluntatem quiescentem in fine, videtur inconvenienter dici in die septima requievisse, cum dies septima creatura sit.
  7. Si dicatur, quod non requievit in die septima sicut in obiecto quietis, sed sicut in tempore quietis ; contra. Illud quod est aeternum, non est in tempore, sed supra tempus. Sed quies divinae voluntatis est aeterna. Igitur non est in septima die sicut in tempore.
  8. Praeterea, sicut quies Dei qua in se quiescit, non habet finem, ita non habet principium. Sed sicut vesperum est finis diei, ita mane est principium eius. Ergo dies septima, si dicto modo accipiatur quies, non debet habere mane, sicut nec habet vespere. Ergo cum assignetur sibi mane, non potest dici Deum die septima modo praedicto quievisse.

 

Sed contra, Deuter. 32, 4, Dei perfecta sunt opera. Sed omnis artifex perfecto opere suo quiescit. Ergo Deo post naturae institutionem, quae fuit in sex diebus, quies die septima convenit.

  1. Praeterea, homo bene dispositus dicitur ex operibus suis in Deo requiescere, quia opera sua ad Dei bonitatem refert. Cum ergo Deus omnia propter bonitatem suam operetur, ut dicit Augustinus, et dictum est in prima distinct. II Lib., videtur quod sibi conveniat ex his quae fecit, in seipso requiescere.

 

Respondeo dicendum, quod quies, proprie loquendo, motui opponitur. Quia vero motus causat laborem in operationibus nostris, ut dicit philosophus inde consecutum est ut quies labori opponatur ; et ex duabus significationibus quietis transumptae sunt aliae duae : quia enim nostris operationibus motus adiungitur, inde in usum venit ut omnis operatio motus dicatur, quamvis improprie ; et secundum hoc omnis cessatio a quacumque operatione quies dicitur ; et haec significatio transumitur a prima. Sed quia nihil laborat nisi ex hoc quod a perfectione propriae naturae distat, ut patet in motibus violentis ; inde est ut in illo res quiescere dicatur in quo sufficientiam invenit ; et secundum hunc modum voluntas quiescit in ultimo fine : et haec significatio quietis transumitur a secunda.

Constat ergo quod Deo non potest quies attribui quantum ad primam vel secundam significationem, sed quantum ad tertiam vel quartam potest. Sed quantum ad tertiam sciendum, ut ex praecedenti articulo patet, quod Deus ab operatione cessare non dicitur quasi ipsa operatio qua operatur, deficiat, cum sua operatio sit essentia eius ; sed ratione effectus hoc dicitur, quia operatione aeterna facit ut aliquis effectus temporaliter sit. Nec sic tamen ex parte effectus operatio eius cessare dicitur die septima, quasi nihil in rebus fecerit postea, vel saltem in die septima : quia si operatio eius in creatura vel ad momentum cessaret, creatura esse desineret, ut dicit Augustinus. Sed sic dicitur ab opere cessasse die septima, quia a die septima deinceps novam creaturam non fecit quae non aliquo modo in operibus sex dierum praecesserit, ut supra dictum est. Sed quantum ad quartum notandum, quod quies voluntatis divinae in fine, potest accipi dupliciter. Vel absolute, secundum quod in seipso sufficientiam invenit ; et sic quies aeterna est.

Alio modo potest intelligi per relationem ad creaturam, secundum quod creatura Deo placet : non tamen ita ut ea indigeat, quasi in ea sufficientiam suae beatitudinis inveniens ; sed eam ad seipsum ordinans, in seipso sufficientiam invenit : et sic quiescere dicitur Deus proprie a rebus conditis : quod non potest intelligi nisi rebus iam conditis, quod est post senarium diem : et ita quies Dei, secundum duas ultimas acceptiones, convenienter septimo diei ascribitur.

 

ad 1. Primum ergo et secundum concedimus : quia Deo non attribuitur quies opposita motui vel labori.

ad 3. Tertium similiter concedimus : quia non solum illo modo dicitur Deus quievisse septima die ; sed ut dictum est, aliis modis.

  1. Ad quartum dicendum, quod motus voluntatis divinae metaphorice dicitur, non ex hoc quod voluntas eius finem consequatur per aliqua media, sed quia ea quae ab ipso sunt, in seipsum ordinat.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod quamvis Deus ab aeterno in seipso quieverit, non tamen quievit a creaturis conditis in seipso ; sed solum quievit sic, quando iam creaturae fuerant conditae.

ad 6. Ad sextum dicendum, quod dies septimus nullo modo ponitur ut obiectum quietis. Sed vel secundum Augustinum Deus dicitur in septimo die quievisse inquantum quietem propriam, qua in seipso a rebus conditis quiescit, naturae angelicae monstravit ; cuius cognitionem diem appellat : vel, secundum alios sanctos, dies septima significat tempus quoddam, non ita quod quies divina tempore mensuretur, sed quia simul cum tempore est ; per quem modum verba temporalia de Deo dicuntur.

ad 7. Unde patet responsio ad septimum.

ad 8. Ad octavum dicendum, quod quamvis quies Dei principium non habeat, tamen quies creaturae a Deo, secundum quod in eo stabilitur, principium habet, sed non finem : quia qualitercumque creatura mutetur, nunquam in non ens simpliciter cedit ; ut dicit Augustinus. Vel aliter dicendum, quod etiam ipsa quies qua Deus quiescit, quodammodo principium habet, non inquantum quiescit in seipso absolute, sed inquantum quiescit in seipso a rebus conditis, eis non egendo : quod tamen finem non habet, quia eis nunquam egebit : et ideo dies septima habet mane, sed non vespere.

 

ARTICULUS 3

Utrum Deus debuerit sanctificare septimum diem prae aliis

Ad tertium sic proceditur.

  1. Videtur quod diem septimum Deus prae aliis sanctificare non debuit. Operatio enim nobilior est otio, ut dicitur X Ethic. : unde non in otio, sed in operatione felicitas consistit. Sed sex diebus Deus operatus est, septima vero die ab opere cessavit. Ergo sextam diem potius quam septimam sanctificare debuit.
  2. Praeterea, sanctificatio et benedictio congrue bonitati respondet. Sed bonum est communicativum sui, ut dicit Dionysius. Cum ergo Deus in sex diebus bonitatem suam communicaverit, res in esse producendo, videtur quod eisdem sex diebus magis quam septimae sanctificatio competat.
  3. Praeterea, ut dicit Rabbi Moyses observatio sabbati in lege fuit instituta, ut in fide populi firmiter permaneret novitas mundi, ex qua facillima probatio sumitur ad ostendendum Deum esse, et omnipotentiam eius, et alia huiusmodi. Sed secundum apostolum Rom. 1, per ea quae facta sunt, in invisibilia Dei devenimus. Ergo potius sex dies in quibus creaturae factae sunt, sanctificari deberent, quam dies septima.
  4. Praeterea, ei cui nihil decrescit in operando aliquid exterius, non est acceptior quies quam operatio. Sed Deo nihil decrescit in faciendo creaturas : quia faciendo non laborat, ut dictum est, neque virtus eius exhauritur, quin semper in infinita possit ; nec intellectus eius distrahitur, quin semper in sui contemplatione perfecte maneat. Ergo non debuit magis sanctificare diem quietis quam dies in quibus operatus est.
  5. Praeterea, magis indicat divinam potentiam operatio qua Deus operatur instituendo naturam, quam illa qua operatur in natura operante ad naturae propagationem. Sed in primis sex diebus Deus operatus est, naturam instituendo nullo mediante ; in septima vero die et deinceps operatus est, naturam conservando et movendo in motibus naturae, et principiis. Ergo senarius dierum magis manifestat divinam potentiam quam dies septimus, et ita magis sanctificari debuit.

 

Sed contra, sanctificatio et benedictio bonitati debetur. Sed bonum, secundum philosophum in III Metaph., dicitur ex ratione finis. Cum igitur perfectio rerum quae est ex ordine ad finem debeatur diei septimo, ille dies prae aliis sanctificari et benedici debuit.

  1. Praeterea, vita contemplativa activae praefertur. Unde Luc. 10, 43 : optimam partem elegit sibi Maria, per quam vita contemplativa signatur. Sed senarius dierum attribuitur actioni, qua Deus res produxit ; septimus autem quieti divinae contemplationis, qua seipso Deus perfruitur. Ergo sanctificatio et benedictio praecipue diei septimae debetur.

 

Respondeo dicendum, quod septimae diei duo attribuuntur ; scilicet consummatio operum et quies opificis.

Quantum vero ad primum, debetur diei septimae benedictio : quia secundum Gregorium benedictio Dei significat collationem donorum eius et multiplicationem eorumdem. Multiplicatio autem creaturarum praesupponit duplicem perfectionem rerum ; unam scilicet qua universum perfectum est, ex omnibus suis partibus essentialibus constans ; unde philosophus in IV Meteor. dicit, quod perfectum est unumquodque quando potest facere alterum quale ipsum est ; et aliam, qua scilicet universum perfectum est ex ordine ad finem : quia multiplicatio creaturarum per generationem est ad hoc ut divinum esse quantum possunt participent, ut in II de Generat. dicitur. Omnis etiam creaturae operatio naturalis ad finem ordinata est ; et ideo benedictio diei septimae debetur, in qua post perfectionem primam universi, quae sexto die completa est, etiam in ordine ad finem universum perfectum est.

Sed quantum ad secundum, quod est quies opificis, debetur diei septimae sanctificatio. In sacra enim Scriptura sanctificatio interdum dicitur ex hoc quod aliquid ad cultum Dei dedicatur : sic enim dicitur tabernaculum sanctificari, et vasa eius et ministri ; et ita etiam dies septimus sanctificatus est, idest ad cultum Dei dedicatus est ; ut sicut scilicet Deus, qui res condidit, non in ipsis rebus conditis quasi in fine quievit, sed a rebus conditis in seipso in quo beatitudo sua consistit : cum non sit beatus ex hoc quod res fecerit sed quod factis non eget, in seipso sufficientiam habens : ita etiam et nos non in operibus eius aut in operibus nostris discamus quiescere sicut in fine ; sed ab operibus in ipso Deo in quo beatitudo nostra consistit : propter hoc enim institutum est ut homo sex diebus laborans in operibus propriis, septimo die quiesceret, eius cultui vacans. Haec autem quies in Deo Christianis non ad tempus, sed perpetuo indicitur, quibus indicitur sine intermissione orare, 1 Thessal. 5. Et ideo illa temporalis observatio in lege nova cessavit.

 

ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod felicitas Dei non consistit in operatione qua creaturas condidit, sed in operatione qua seipso perfruitur, creaturis non egens ; et haec operatio ad quietem septimae diei pertinet.

ad 2. Ad secundum dicendum, quod quamvis bonitas Dei manifestetur in hoc quod esse communicavit rebus per creationem, tamen perfectio bonitatis ostenditur in hoc quod rebus conditis Deus non eget, sed in seipso sufficientiam habet.

ad 3. Ad tertium dicendum, quod creaturae sunt sicut via, per quam devenitur in cognitionem creatoris. Perfectio autem non consistit in via, sed in termino viae. Unde non debet sanctificari dies in quo creaturae sunt conditae, sed dies in quo sicut in fine quiescit.

ad 4. Ad quartum dicendum, quod quamvis per operationem qua res in esse producit, nihil Deo decrescat ; tamen hoc potius apud eum est quod aliis non eget, in seipso quiescens, quam quod alia facit ; et ideo dies quietis magis benedicitur quam dies productionis creaturae.

ad 5. Ad quintum dicendum, quod Deus eadem virtute qua esse rebus tribuit, eas in esse proprio conservat. Unde non magis ostendit divinam potentiam productio creaturarum quam earum conservatio.

 

EXPOSITIO TEXTUS

Iumenta et reptilia et bestias. Quid sit reptile, dictum est, qu. 2, art. 2. Iumenta vero dicuntur quae adiutorium homini conferunt, praecipue vehendo ipsum ut equi vel asini et huiusmodi. Bestiae dicuntur propter crudelitatem, quasi vastiae, ut leones et ursi : et huiusmodi creata non fuerunt nisi potentialiter et materialiter, ut intelligatur tam de potentia activa, quam de materiali. Quia non potuit simul ab homine dici quod a Deo simul potuit fieri. Videtur hoc nihil esse, quia licet non potuerit simul pronuntiare, potuit tamen dicere, ea quae successive narrabat, simul esse facta.

Sed dicendum quod dicitur non potuisse dicere, non quia non simpliciter non potuit dicere simul esse facta, sed quia non potuit haec dicere secundum convenientiam disciplinae, ut faciliter quod dicebatur a rudibus caperetur, ut faciunt geometrae in descriptionibus figurarum lineam post lineam protrahentes, quae tamen simul figuram constituunt. Alia translatio habet : consummavit Deus die sexto. Utraque translatio veritatem continet, si, ut praedictum est, completio distinguatur.