Prologue — Jean Capreolus

Jean Capreolus - Prologue

Quaestio I, articulus 1

DEFENSIONES THEOLOGLAE DIVI THOMAE AQUINATIS

IN PRIMO SENTENTIARUM

 

PROLOGUS

 

QUAESTIO I

Utrum theologia sit scientia

 

Circa Prologum primi Sententiarum quaeritur : Utrum theologia sit scientia.

Et arguitur primo quod non : quia omnis scientia est habitus demonstrativus ex primis et veris ; sed theologia non demonstrat nec procedit exprimis et veris ; ergo non est scientia.

In oppositum arguitur sic. Nam August. dicit 14 De Trinitate : Huic scientiae tribuitur illud tantummodo, quo fides salubriter gignitur, nutritur, defenditur et roboratur ; hoc autem ad nullam scientiam pertinet nisi ad theologiam ; igitur theologia est scientia.

 

In hac quaestione duo erunt articuli.

In quorum primo ponentur conclusiones.

In secundo movebuntur obiectiones.

 

Sed antequam ad conclusiones veniam, praemitto unum, quod per totam lecturam haberi volo pro supposito, et est quod nihil de proprio intendo influere, sed solum opiniones quae mihi videntur de mente S. Thomae fuisse recitare, nec aliquas probationes ad conclusiones adducere praeter verba sua, nisi raro. Obiectiones vero Aureoli, Scoti, Durandi, Ioannis de Ripa, Henrici, Guidonis de Carmelo, Garronis, Adam et aliorum sanctum Thomam impugnantium propono locis suis adducere et solvere per dicta S.  Thomae.

 

 

ARTICULUS I

Ponuntur conclusiones

Quo praemisso quo ad primum articulum, sit

 

Prima conclusio : Quod licet omnis scientia requirat evidentiam et intellectum suorum primorum principiorum, non tamen omnis scientia requirit evidentiam aut intellectum suorum principiorum proximorum, praesertim inscientia subalternata.

Istam conclusionem ponit sanctus Doctor in scripto super Boetium de Trinitate, q.2, art.2, ad septimum dicens : Cuiuslibet, inquit, scientiae principium est intellectus, semper quidem primum, sed non semper proximum ; immo aliquando fides est proximum principium scientiae, sicut patet in scientiis subalternatis, quia earum conclusiones sicut ex proximo principio procedunt ex fide eorum quae supponuntur a superiori scientia, sed sicut a principio primo ab intellectu superioris scientis qui de his creditis per intellectum habet certitudinem.

Haec ille.

Item, ibidem, ad quintum : In scientiis humanitus traditis, sunt quaedam principia, in quibusdam earum, quae non sunt omnibus nota, sed oportet ea supponere a superioribus scientiis, sicut in scientiis subalternatis supponuntur et traduntur aliqua a superioribus scientiis subalternantibus, et huiusmodi non sunt per se nota nisi superioribus scientibus.

Haec ille.

 

Idem ponit prima parte, q.4, art.2 :  Duplex, inquit, est genus scientiarum : quaedam enim sunt quae procedunt ex principiis notis lumine naturali intellectus, sicut arithmetica, geometria et huiusmodi ; quaedam vero sunt quae procedunt ex principiis notis lumine superioris scientiae, sicut perspectiva quae procedit ex principiis notis per geometriam, et musica ex principiis notis per arithmeticam.

Haec ille.

 

 

Secunda conclusio : Licet theologia naturaliter inventa nulli scientiae subalternetur, theologia tamen per revelationem habita subalternatur scientiae Dei vel beatorum.

Istam conclusionem ponit idem Doctor super Boetium ubi supra :  Divinorum, inquit, notitia dupliciter potest aestimari : uno modo ex parte nostra, et sic nobis cognoscibilia non sunt nisi ex creaturis quarum cognitionem sensu accipimus ; alio modo ex natura ipsorum, et sic ipsa sunt ex seipsis maxime cognoscibilia, quamvis secundum modum suum non cognoscantur a nobis ; tamen a Deo et beatis cognoscuntur secundum modum suum : et sic de divinis duplex scientia habetur, una secundum modum nostrum, qui sensibilium principia accipit ad notificandum divina, et sic de divinis philosophi scientiam tradiderunt.

Haec ille.

Ex quo patet quod cum prima philosophia nulli scientiae subalternetur, et illa est theologia, scilicet scientia de divinis, sequitur quod theologia primo modo dicta nulli scientiae subalternetur ; quod fuit prima pars conclusionis.

Sed secundam partem ponit sanctus Doctor ibidem post praedicta subdens :  Alia autem scientia habetur de divinis secundum modum ipsorum, ut ipsa divina secundum se capiantur ; quod quidem perfecte in statu viae non contingit, nec est possibile nobis, sed fit in nobis, in statu viae, quaedam illius cognitionis participatio et assimilatio ad cognitionem divinam, in quantum per fidem nobis infusam inhaeremus ipsi primae veritati propter seipsam ; et sicut Deus, ex hoc quod cognoscit se, cognoscit alia suo modo, id est simplici intuitu, non discurrendo : ita nos, ex his quae fide capimus, primae veritati adhaerendo, venimus in cognitionem aliorum secundum modum nostrum, scilicet discurrendo a principiis ad conclusiones, ut primo ipsa quae fide tenemus sint nobis quasi principia in hac scientia et alia sint quasi conclusiones.

Haec ille.

Et ibidem, ad quintum, postquam dixit quod in scientiis subalternatis supponuntur et traduntur aliqua a superioribus scientiis subalternantibus, et huiusmodi non sunt per se nota, nisi superioribus scientibus, ut recitatum est in probatione primae conclusionis, statim subiunxit :  Et hoc modo se habent articuli fidei, qui sunt principia huius scientiae, ad cognitionem divinam, quia ea quae sunt per se nota in scientia quam Deus habet de seipso, supponuntur in scientia nostra, et creditur ei nobis haec indicanti per suos nuntios, sicut medicus credit physico quatuor esse elementa.

Haec ille.

Et ad septimum, postquam dixit quod in scientia subalternata proximum principium est fides, subdit : Et similiter huius scientiae, scilicet theologiae, principium proximum est fides ; sed primum est intellectus divinus cui nos credimus ; sed fides est in nobis, ut perveniamus ad intelligendum quae credimus, sicut si inferior sciens addiscat superioris scientis scientiam : tunc fiunt ei intellecta et scita, quae prius erant tantummodo credita.

Haec ille.

Ex quibus patet quod mens eius fuit quod sicut medicina subalternatur philosophiae, et inferior scientia superiori ; ita nostra theologia scientiae Dei et beatorum. Et etiam patet expresse de Veritate, q.14, art.9, ad tertium, et prima parte ubi supra. Et medium eius ubique est : quia, scilicet, theologia nostra sumit sua principia a scientia divina. Omnis autem scientia hoc modo se habens ad aliam dicitur sibi subalternari.

 

 

Tertia conclusio est quod licet theologia secundo modo dicta non sit aeque perfecte et proprie scientia sicut theologia primo modo dicta quae dicitur Metaphysica, tamen ipsa est scientia in quantum continuatur scientiae Dei et beatorum.

Istam conclusionem similiter ponit sanctus Doctor de Veritate, q.14, art.9, ad tertium :  Ille, inquit, qui habet scientiam subalternatam non perfecte attingit ad rationem sciendi, nisi in quantum eius cognitio continuatur quodammodo cum cognitione eius qui habet scientiam subalternantem ; nihilominus tamen inferior sciens non dicitur de his quae supponit habere scientiam, sed de conclusionibus quae ex primis quae supponit de necessitate concluduntur ; sic et fidelis potest dici habere scientiam de his quae concluduntur ex articulis fidei.

Haec ille.

Ibidem etiam dicit in principali ratione :  Quaecumque sciuntur proprie accepta scientia cognoscuntur per resolutionem in prima principia quae per se presto sunt intellectui.

Haec ille.

Ex quo patet quod cum metaphysica resolvat suas conclusiones in prima principia naturaliter cognita, quod illa est verissime scientia, et proprie dicta. Theologia vero secundo modo dicta non potest suas conclusiones resolvere nisi ad articulos fidei qui non sunt noti in lumine naturali ; et ideo non adeo est vere et proprie scientia. Unde sanctus Doctor, III Sentent, dist.33, q.1, art.2, quaestiuncula quarta :  Si esset, inquit, aliqua scientia quae non posset reduci ad principia naturaliter cognita, non esset eiusdem speciei cum aliis scientiis, nec univoce scientia diceretur.

Haec ille.

Eamdem conclusionem, praesertim quo ad secundam partem, scilicet quod theologia secundo modo dicta aliquo modo sit scientia, ponit super Boetium ubi supra. Quam probat tum auctoritate Aug. 14. De Trinitate, superius allegata, tum per illud Sap. : Dedit illi scientiam sanctorum, id est fidei, quia de alia intelligi non potest, qua sancti ab impiis discernantur, nisi de scientia fidei ; tum super illud primae ad Cor. : Non in omnibus est scientia, et loquitur de cognitione fidelium.

Eamdem conclusionem ponit prima parte, quaest. ubi supra dicens :  Hoc modo, inquit, sacra doctrina est scientia, quia procedit ex principiis notis lumine superioris scientiae quae est Dei et beatorum ; unde sicut musica credit principia sibi tradita ab arithmetico, ita sacra doctrina credit principia revelata a Deo.

 

 

Quarta conclusio est quod theologia secundo modo dicta est certior quacumque scientia inventa humanitus, licet sit inevidentior.

Istam conclusionem virtualiter ponit sanctus Doctor, III Sentent. dist.23, q.2, art.2, quaestiuncula tertia. Ibi enim ostendit quod maior est certitudo fidei quam intellectus qui dicitur habitus principiorum per se notorum ; quo probato, apparet quod theologia secundo modo dicta cuius principia sunt articuli fidei est certior scientiis humanis quarum principia sunt nota habitu qui dicitur intellectus ; sicut enim se habet principium ad principium quo ad certitudinem vel evidentiam cognitionis, ita conclusio ad conclusionem et scientia ad scientiam.

Ibidem autem sic ait : Certitudo nihil aliud est quam determinatio intellectus ad unum. Tanto autem maior est determinatio, quanto est fortius quod determinationem causat. Determinatur autem intellectus ad unum tripliciter : in intellectu enim principiorum causatur determinatio ex hoc quod aliquid per lumen intellectus sufficienter inspici potest per seipsum ; in scientia vero conclusionum causatur determinatio ex hoc quod conclusio secundum actum rationis in principia per se visa resolvitur ; in fide vero ex hoc quod voluntas intellectui imperat. Sed quia voluntas hoc modo non terminat intellectum ut faciat inspici quae creduntur sicut inspiciuntur principia per se nota vel quae in alia resolvuntur, sed hoc modo ut intellectus firmiter adhaereat uni ; ideo certitudo quae est in scientia et in intellectu est ex ipsa evidentia eorum quae dicuntur certa ; certitudo autem fidei est ex firma adhaesione ad id quod creditur. In his ergo quae per fidem credimus ratio voluntatem inclinans est ipsa veritas prima sive Deus cui creditur, quae habet maiorem firmitatem quam lumen intellectus humani in quo conspiciuntur principia, vel ratio humana secundum quam conclusiones in principia resolvuntur ; et ideo fides habet maiorem certitudinem, quantum ad fidem adhaesionis, quam sit certitudo scientiae et intellectus, quamvis in scientia et intellectu sit maior evidentia eorum quibus assentitur.

Haec ille.

Et ibidem ad primum dicit :  Certitudo fidei dicitur mediare inter certitudinem scientiae et opinionis, non intensive per modum quantitatis continuae, sed extensive per modum numeri. Certitudo enim scientiae consistit in duobus, scilicet in evidentia et firmitate adhaesionis. Certitudo vero fidei consistit in uno, scilicet in firmitate adhaesionis. Certitudo vero opinionis in neutro ; quamvis certitudo fidei de qua loquimur quantum ad illud unum sit vehementior, quam certitudo scientiae quantum ad illa duo.

Haec ille.

Consimile ponit de Veritate, q.14, art.1, ad septimum.

 

Quid sit certitudo ostendit Linconiensis primo Poster., com. 17, in principio. Res, inquit, dicuntur certae a comparatione quam habent ad cognitionem sive ad lucem mentalem. Dico ergo quod est lux spiritualis quae superfunditur rebus intellectualibus et oculo mentis, quae se habet ad oculum interiorem et ad res intelligibiles sicut se habet sol corporalis ad oculum corporalem et ad res corporales visibiles. Res igitur intelligibiles magis receptibiles huius lucis spiritualis magis visibiles sunt oculo interiori ; et magis sunt huius lucis receptibiles quae naturam huius lucis magis assequuntur. Res itaque huius lucis magis receptibiles ab intellectus acie quae est irradiatio spiritualis perfectius penetrantur, et haec penetratio perfectior est, et certitudo maior. Et post multa subdit : Quae, inquit, puriora sunt, propinquiora sunt luci spirituali cuius superfusione res intelligibiles ab aspectu mentis fiunt actu visibiles, et magis sunt receptibilia illius lucis, et magis penetrabilia ab aspectu mentis, unde et certiora sunt, et scientia quae de his est, est scientia certior. Secundum hunc modum, scientia de substantiis incorporeis separatis certior est scientia de substantiis incorporeis ligatis cum corpore, et haec iterum certior est quam scientia de substantiis corporeis, ut dicit Aristoteles (primo de Anima, t. c. primo), quia scientia de anima est certior aliis scientiis naturalibus quae sunt de corporibus naturalibus mobilibus. Nec est hoc contrarium ei quod supra diximus, scilicet quod in mathematicis est rarius error, eo quod res mathematicae sunt bene visibiles ab intellectu ; nec ei quod dicit Ptolemaeus, scilicet quod in mathematicis est scientia certissima, et magis certa quam in metaphysicis, quia dicimus quod res divinae sunt magis visibiles ab aspectu mentis sano non obnubilato phantasmatibus, sicut res corporales clarissimae et a lumine solis magis illuminatae sunt magis visibiles ab oculo corporali sano assuefacto visioni rerum splendidarum, sed ab aspectu mentis aegro, qualis est aspectus noster modo cum gravamur mole corporis corrupti ex affectu rerum corporalium, sunt res obvolutae phantasmatibus magis visibiles, sicut ab oculo corporali aegro melius videntur res nigrae et aliquantulum tenebrosae quam res albae et multo lumine solis perfusae. Intellectui igitur humano qualis est adhuc in nobis sunt res mathematicae certissimae, ad quas comprehendendas nos iuvant phantasmata imaginabilia, a visu recepta ; sed intellectui tali qualis debet esse secundum statum sui optimum, sunt res divinae certissimae, quia quanto res sunt puriores et natura sublimiores, tanto certiores.

Haec ille.

Ex quo etiam patet conclusio praedicta, scilicet quod veritates theologicae sunt certissimae in se ; licet ista probatio ex alia radice quam prima procedat. Unde ex Linconiensi habetur quod theologia ex parte obiecti est certissima, non autem ex parte subiecti in quo est, scilicet in intellectu viatoris ; ideo illa certitudo est secundum quid. Sed prima probatio vadit de certitudine simpliciter ; non enim notitia simpliciter certa dicitur propter certitudinem obiecti, cum opinio possit esse de conclusione necessaria, sed propter certitudinem illius quod capit a sensu.

 

 

Quinta conclusio est quod theologia secundo modo dicta, illo modo quo est scientia, non est scientia articulorum fidei, sed conclusionum quae sequuntur ex illis.

Istam conclusionem ponit sanctus Doctor de Veritate, q.14, art.9, ad tertium ; ut allegavi in tertia conclusione. Istam etiam probat in multis aliis locis, ubi tenet quod nunquam de eodem habetur simul scientia et fides, ut : secunda secundae, q.1, art.5 ; et tertio Sentent., dist.24, q.1, art.2, quaestiuncula tertia ; et de Veritate, q.14, art.9. Eamdem conclusionem ponit super Boetium ubi supra ad quartum. Ubi dicit quod in qualibet scientia sunt aliqua quasi principia, et aliqua quasi conclusiones. Ratio ergo quae inducitur in scientiis praecedit assensum conclusionum, sed sequitur assensum principiorum cum ex eis procedat. Articuli autem fidei non sunt in hac scientia quasi conclusiones, sed quasi principia quae esse defenduntur ab impugnantibus, sicut Philosophus quarto Metaphysicae (t. c. 10-19) disputat contra negantes principia ; et manifestantur per aliquas similitudines, sicut principia naturaliter nota, per inductionem ; non autem ratione demonstrativa probantur.

Haec ille.

Et ibidem ad sextum dicit : Apparentia scientiae procedit ex apparentia principiorum ; unde scientia non facit apparere principia, sed ex hoc quod apparent principia, facit apparere conclusiones ; et per hunc modum scientia de qua loquimur non facit apparere ea de quibus est fides, sed ex eis facit apparere alia per modum quo de primis habetur certitudo.

Haec ille.

Item prima parte, q. prima, art.8 : Sicut, inquit, aliae scientiae non argumentantur ad ostendendum sua principia, ita nec ista scientia argumentatur ad sua principia probanda, quae sunt articuli fidei, sed ex eis procedit ad aliquid ostendendum.

Haec ille.

Ex quibus omnibus patet quod articuli fidei se habent sicut principia theologiae et non sicut conclusiones ; et consequenter theologia non est de his sicut de conclusionibus scitis per eam, sicut nec aliqua scientia est de suis principiis sicut de scitis, sed solum de conclusionibus quae ex principiis consequuntur.

 

 

Sexta conclusio, et ultima est quod ista doctrina est necessaria ad salutem humanam praeter scientias humanitus inventas.

Istam conclusionem probat sanctus Thomas prima parte, q.1, art.1, sic dicens : Necessarium fuit ad salutem humanam esse doctrinam quamdam secundum revelationem divinam praeter physicas disciplinas quae ratione humana investigantur. Primo quidem quia homo ordinatur a Deo ad quemdam finem qui apprehensionem rationis excedit, secundum illud Is. 64 : Oculus non vidit Deus absque te qux praeparasti diligentibus te ; finem autem oportet esse praecognitum hominibus qui suas intentiones et actiones debent ordinare in finem ; unde necessarium fuit homini ad salutem, quod ei nota fierent quaedam per revelationem divinam quae humanam rationem excedunt. Ad ea etiam quae de Deo ratione humana investigari possunt necessarium fuit hominem instrui revelatione divina, quia veritas de Deo per rationem investigata a paucis et per longum tempus et cum admixtione multorum errorum homini perveniret : a cuius tamen veritatis cognitione tota hominis salus, quae in Deo est, dependet. Ut igitur salus hominibus et communius et securius perveniat, necessarium fuit quod de divinis per divinam revelationem instruantur. Fuit igitur necessarium praeter doctrinas physicas, quae per rationem investigantur, sacram doctrinam per revelationem haberi.

Haec ille.

Ibidem etiam in solutione secundi argumenti dicit sic : Diversa ratio cognoscibilis diversitatem scientiarum inducit ; eamdem enim conclusionem demonstrat astrologus et naturalis, puta quod terra est rotunda ; sed astrologus per medium mathematicum, id est a materia abstractum, naturalis autem per medium circa materiam consideratum. Nihil igitur prohibet de eisdem rebus, de quibus disciplinae physicae tractant secundum quod sunt cognoscibilia lumine naturalis rationis, et aliam scientiam tractare secundum quod cognoscuntur lumine divinae revelationis. Unde theologia quae ad sacram doctrinam pertinet differt secundum genus ab ea theologia quae pars philosophiae ponitur.

Haec ille.

 

Ex quibus patet ad primum articulum.

Quantum autem ad secundum articulum movenda sunt dubia contra conclusiones.

Section 1 of 7
Next section