Quaestio II, articulus 1 — Prologue — Jean Capreolus

Jean Capreolus - Prologue

Quaestio II, articulus 1

QUAESTIO II

Utrum habitus theologicus sit practicus

 

Iterum circa prologum secundo quaeritur : Utrum habitus theologiae sit practicus.

 

Et arguitur quod sic. Ille habitus est pure practicus cuius finis est scire operari ; sed finis theologiae est scire operari, vel qualiter operandum est, ut perveniatur ad salutem, iuxta illud Iacobi : Estote factore verbi et non auditores tantum ; ergo videtur quod sit practica, et non speculativa.

 

In oppositum arguitur sic : nulla scientia humano ingenio acquisita potest esse nobilior theologia ; sed aliqua scientia acquisita est nobilior omni scientia practica ; ergo theologia non est scientia practica, sed potius speculativa. Maior nota est. Minor probatur : quia aliquae scientiae acquisitae sunt pure speculativae, ut geometria et metaphysica ; sed tales sunt nobiliores scientiis practicis, ut dicitur primo Metaphysic. Igitur, etc.

 

In hac quaestione duo erunt articuli.

In primo ponentur conclusiones.

In secundo movebuntur dubitationes.

 

 

ARTICULUS I

Ponuntur conclusiones

 

Quantum ad primum, sit :

Prima conclusio : Quod scientia proprie speculativa differt a practica quantum ad finem et quantum ad materiam : de quibus sunt sic quod finis speculativae est consideratio veritatis, materia autem eius est res opere scientis non operabilis ; practicae autem finis est operatio, et obiectum eius vel materia est res ab huius scientiam habente operabilis.

Istam conclusionem ponit sanctus Thomas super Boetium de Trinitate, quaestione quinta, articulo primo, ubi sic ait : Theoricus sive speculativus intellectus in hoc proprie ab operativo sive practico distinguitur quod speculativus habet pro fine veritatem quam considerat, practicus autem veritatem consideratam ordinat in operationem tamquam in finem ; et ideo Philosophus dicit, tertio de Anima, quod differunt ab invicem fine, et secundo Metaphysicae dicitur quod finis speculativae est veritas, finis autem operativae sive practicae actio. Cum igitur oporteat materiam fini esse proportionatam, oportet practicarum scientiarum materiam esse res illas quae a nostro opere fieri possunt, ut sic earum cognitio in operationem quasi in finem ordinari possit ; speculativarum vero scientiarum materiam oportet esso res quae a nostro opere non fiunt, unde illarum consideratio in operationem ordinari non potest sicut in finem.

Haec ille.

Quod autem ista conclusio intelligenda sit de scientia proprie speculativa, patet per conclusionem sequentem.

 

 

Secunda conclusio : Quod scientia secundum quhl speculativa non differt semper a practica quantum ad materiam vel obiectum ; immo aliquis potest habere scientiam speculativam de re operablli ab ipso, et sic de eodem habere scientiam speculativam secundum quid, et secundum quid practicam.

Istam conclusionem, in sententia, ponit sanctus Thomas, prima parte, quaestione decimaquarta, articulo decimo sexto : Aliqua, inquit, est scientia speculativa tantum, aliqua practica tantum, aliqua secundum aliquid speculativa, et secundum quid practica. Ad cuius evidentiam sciendum quod aliqua scientia potest dici speculativa tripliciter. Primo ex parte rerum scitarum, quae non sunt operabiles a sciente ; sicut scientia hominis de rebus naturalibus vel divinis. Secundo modo quantum ad modum sciendi, ut puta si aedificator consideret domum diffiniendo, dividendo, et considerando eius universalia pnedicata : hoc enim est operabilia modo speculativo considerare et non secundum quod sunt operabilia ; operabile enim est aliquid propter applicationem formae ad materiam, et non per resolutionem compositi in principia universalia formalia. Tertio quantum ad finem ; nam intellectus practicus differt a speculativo fine, ut dicitur tertio de Anima ; intellectus enim practicus ordinatur ad finem operationis ; finis autem intellectus speculativi est consideratio veritatis. Si ergo aedificator consideret qualiter potest lieri aliqua domus non ordinans ad finem operationis, sed ad cognoscendum tantum, erit quantum ad finem speculativa consideratio, tamen de re operabili. Scientia ergo quae est speculativa ratione ipsius rei scitae est speculativa tantum ; quae vero est speculativa secundum modum, vel secundum finem, est secundum quid speculativa, et secundum quid practica ; cum vero ordinatur ad finem operationis est simpliciter practica.

Haec ille.

 

Ex quibus apparet quod scientia quae dicitur speculativa solum propter modum considerandi, vel propter finem cognitionis, potest esse de re operabili, ac per hoc circa eamdem materiam cum scientia practica. Patet etiam quod scientia dicitur simpliciter et proprie speculativa, quae est sicut de principali obiecto de re non operabili a sciente ; sed scientia non ideo dicitur simpliciter aut proprie practica, quae est de re operabili a sciente, sed ex fine simpliciter practica iudicatur.

Sciendum tamen quod non est inconveniens aliquam esse scientiam simpliciter practicam, et tamen aliquod obiectum eius minus principale nullo modo esse operabile a sciente, sicut patet de scientia morali, quae in aliqua sui parte agit de potentiis animae. Scientia ergo dicitur simpliciter speculativa, cuius principale obiectum est non operabile a sciente, et finis eius est consideratio veritatis ; sed illa dicitur simpliciter practica, cuius principale obiectum est a sciente operabile, et eius finis est operari.

 

 

Tertia conclusio : Quod aliqua scientia, quae non est actu simpliciter practica, potest fieri simpliciter et actu practica, quaedam vero non.

Istam conclusionem intendit sanctus Doctor de Veritate, q. 3, art.3, ubi sic ait : Sicut dicitur tertio de Anima, intellectus practicus differt a speculativo fine ; finis enim speculativi est veritas absolute ; sed practici est operatio, ut dicitur secundo Metaphysicae. Aliqua ergo cognitio dicitur practica ex ordine ad opus. Quod contingit dupliciter. Quandoque in actu, dum scilicet actualiter in opus ordinatur ; sicut cum artifex praeconcepta forma proponit eam in materiam inducere ; et tunc est actu practica cognitio, et similiter cognitionis forma. Quandoque vero cognitio est ad actum ordinabilis, non tamen actu ordinatur, sicut cum artifex cogitat formam artificii, et scit per modum operandi, non tamen operari intendit. Et certum est quod haec est practica habitu, vel voluntate, non autem actu. Quando vero cognitio nullo modo est ad actum ordinabilis, tunc est cognitio pure speculativa. Et hoc etiam dupliciter contingit. Uno modo quando cognitio est de rebus illis quae non sunt nata produci per scientiam cognoscentis ; sicut cum nos cognoscimus naturalia. Quandoque vero res cognita est quidem operabilis per scientiam, tamen non consideratur ut operabilis est. Res enim per operationem in esse producitur. Sunt autem quaedam quae possunt separari secundum intellectum, quin non sunt separabilia secundum esse. Quando autem consideratur res per intellectum operabilis distinguendo ab invicem ea quae secundum esse distingui non possunt, non est practica cognitio actu, nec habitu, sed speculativa tantum ; sicut si artifex consideret domum investigando passiones eius, et genus, et differentias, et alia huiusmodi, quae secundum esse indistincte inveniuntur in re ipsa. Sed tunc consideratur res ut operabilis, quando considerantur in ipsa omnia quae ad eius esse requiruntur.

Haec ille.

Idem ponit quaestione secunda, articulo octavo :  Artifex, inquit, de operabili duplicem habet cognitionem, speculativam scilicet et practicam. Speculativam quidem sive theoricam cognitionem habet cum rationes operis cognoscit sine hoc quod ad operandum per intentionem applicet ; sed tunc proprie habet cognitionem practicam quando extendit per intentionem rationem operis ad operis finem. Et secundum hoc medicina dividitur in theoricam et practicam, ut Avicenna dicit. Ex quo patet quod cognitio artificis practica sequitur eius cognitionem speculativam, cum practica efficiatur per extensionem speculativae ad opus. Remoto autem posteriori, remanet prius.

Haec ille.

Etiam prima parte, quaestione decimaquinta, articulo tertio, ad secundum, ponit dictam divisionem de cognitione in actu et in habitu.

 

Ex quibus omnibus apparet quod aliqua cognitio, quae non est actu simpliciter practica, potest fieri actu simpliciter practica, scilicet illa quae est ordinabilis ad finem operis, non tamen ordinatur, sicut exemplificatum fuit de artifice concipiente formam operis, non tamen operari intendente.

Sciendum tamen quod cum dicit sanctus Thomas illam cognitionem non esse actu practicam, quae non actualiter ordinatur ad finem operis, non intendit actualem ordinationem quantum ad actum secundum, quia tunc nullus habitus in homine dormiente esset actu practicus ; sed loquitur de actuali ordinatione quantum ad actum primum, qui dicitur virtualis intentio, qua scilicet acquirens habitum in principio intendebat per illum operari et ex post non habuit contrariam intentionem : talis enim ordinatio dicitur continue in ipso actualis, quoad actum primum , quia remanet in suo effectu, scilicet in habituali intentione quae habitum ailisvel scientiae comitatur.

Sciendum etiam quod cum ipse dicit illam cognitionem esse speculativam tantum, quae est de re operabili, sed non ut est operabilis, non contradicit illi quod dixit in secunda conclusione, ubi dicebat talem cognitionem esse secundum quid practicam. Non enim negat in tertia conclusione, quin possit dici secundum quid practica, sed vult quod non sit simpliciter practica actu nec habitu, cum quo tamen stat quod est secundum quid practica in quantum est de re operabili.

 

 

Quarta conclusio est quod habitus non dicitur practicus, prout practicum dividitur contra speculativum, ab opere interiori quod maneat intra intellectum, sed ab opere exteriori, prout omne opus sequens electionem potest dici praxis.

Istam intendit sanctus Thomas, prima secundae, q.57, art.1, ad primum :  Duplex, inquit, est opus, scilicet interius et exterius. Practicum ergo vel operalivum, quod dividitur contra speculativum, dicitur de opere exteriori, ad quod non habent ordinem habitus speculativi, sed tamen habent ordinem ad opus interius intellectus, quod est speculari verum.

Haec ille.

Item eadem q., art. 3, ad tertium, dicit sic :  Etiam in ipsis speculabilibus est aliquid per modum cuiusdam operationis, puta constitutio syllogismi aut orationis congruae, aut opus numerandi vel mensurandi. Et ideo habitus speculativi, qui ad huiusmodi opera rationis ordinantur, dicuntur per quamdam similitudinem artes, sed liberales ad differentiam illarum artium quae ordinantur ad opera per corpus exercita, quae sunt quodammodo serviles, in quantum corpus serviliter subditur animae, et homo secundum animam est liber. Illae vero scientiae, quae ad nullum opus huiusmodi ordinantur, simpliciter scientiae dicuntur, non autem artes.

Haec ille.

Item secunda secundae, q.179, art.2, sic ait : Intellectus dividitur in activum et contemplativum ; quia finis intellectivae cognitionis, vel est ipsa cognitio veritatis, quod pertinet ad intellectum contemplativum, vel est aliqua exterior actio, quod pertinet ad intellectum activum sive practicum.

Haec ille.

 

Ex quibus omnibus patet quod habitus non perdit rationem speculativi ex hoc quod habet ordinem ad opus interius, hoc est intellectuale, sed solum perdit eam ex hoc quod habet ordinem ad opus extra virtutem cognitivam, ita quod ad hoc quod dicatur practicus, sufficit quod ordinetur ad opus voluntatis regulandum vel alterius potentiae ab intellectu. Patet per eumdem. Nam prudentia ponitur ab ipso habitus practicus, secunda secundae, q.47, art.2 ; et tamen prudentia proprie extendit se ad opus appetitus, et non ad opera exteriora in exteriori materia constituta. Ait enim sic eadem q., art. 5 : Ars et prudentia sunt circa contingentia ; sed ars est circa factibilia, qua scilicet in exteriori materia constituuntur, sicut domus, cultellus, et huiusmodi ; prudentia autem circa agibilia, quie scilicet in ipso operante consistunt.

Haec ille.

 

Ex quo patet quod praxis, a qua habitus dicitur practicus, non oportet quod sit operatio exterius exercita vel transiens ; immo sufficit quod sit operatio appetitus rationalis, aut sensitivi ; quinimmo actus rationis potest dici praxis secundum quod est voluntarius ; et breviter omnis actus qui cadit sub electione et consilio. Unde in praedictae quaestionis articulo secundo, ad secundum, sic ait : Ipse actus speculativae rationis, secundum quod est voluntarius, cadit sub electione et consilio, quantum ad suum exercitium, et per consequens cadit sub ordine prudentiae ; sed quantum ad suam speciem, prout comparatur ad obiectum, quod est verum necessarium, non cadit sub consilio, nec sub prudentia.

Haec ille.

Ibidem etiam dicit :  Prudentis est bene consiliare. Consilium autem est de his quae sunt per nos agenda in ordine ad finem aliquem. Ratio autem eorum quae sunt agenda propter finem, est ratio practica. Unde manifestum est quod prudentia non consistit nisi in ratione practica.

Haec ille.

 

Ex quo patet quod omne opus cadens sub electione et consilio, et ordinabile ad aliquem finem, dicitur praxis.

De Malo similiter, q.16, art.6, ponit quod cognitio qua aestimatur aliquid esse eligendum, vel appetendum, est practica, vel affectiva. Ibidem etiam vult ad undecimum, quod omnis perversus appetitus est cum aliqua falsitate rationis practicae. Ex quo habetur quod actus voluntatis est praxis, a qua habitus meretur dici practicus, et etiam actus intellectus quantum ad exercitium, ut cadit sub electione.

 

 

Quinta conclusio est quod non omnis habitus dicitur practicus, nec omnis cognitio meretur dici practica ex quacumque relatione ad praxim, sed oportet quod sit proxima regula operis.

Istam conclusionem intendit sanctus Doctor, de Veritate, q.14, art.4 :  Non quaelibet, inquit, relatio ad opus facit intellectum esse practicum, quia aliqua simpliciter speculatio potest alicui esse remota occasio aliquid operandi, sicut philosophus speculatur animam esse immortalem, et inde sicut a causa remota sumit occasionem aliquid operandi ; sed intellectum practicum oportet esse proximam regulam operis, utpote quo ipsum operabile, et rationes operandi, et causae operis considerentur. Constat autem quod obiectum fidei non est verum operabile, sed verum increatum, in quod non potest nisi actus intellectus speculativi. Unde fides est in intellectu speculativo, quamvis sit occasio remota aliquid operandi. Unde sibi non attribuitur operatio, nisi mediante dilectione.

Haec ille.

Item tertio Sentent. dist. 23, q.2, art.3, quiestiuncula secunda : Intellectus, inquit, speculativus et practicus in hoc differunt quod speculativus considerat veritatem absolute, practicus vero considerat veritatem in ordine ad opus. Contingit autem quandoque quod ipsum verum quod in se consideratur, non potest considerari ut regula operis, sicut accidit in mathematicis et in his quae a motu separata sunt ; unde huius veri consideratio est tantum in intellectu speculativo. Quandoque autem verum quod in se consideratur, potest considerari ut regula operis ; et tunc intellectus speculativus ut practicus per extensionem ad opus. Hoc autem contingit dupliciter : quia aliquando illud venrm, quod utroque modo potest considerari, non liahet magnam utilitatem, nisi in quantum ordinatur ad opus : quia cum sit contingens, non habet firmam veritatem, sicut est consideratio de operibus virtutum. Et tunc talis consideratio, quamvis possit esse speculativi et practici intellectus, tamen principaliter est practici intellectus. Aliquando autem illius veri consideratio habet in seipsa quamdam dignitatem, etiamsi numquam ordinetur ad opus ; sicut accidit in consideratione divinorum, quorum cognitio dirigit in operatione, et tamen visio Dei est finis ultimus operis. Et tunc illa consideratio principaliter est in intellectu speculativo, et secundario in practico. Cum ergo fidei obiectum sit veritas prima, quae in quantum est finis operis regulat in opere, et fide, principaliter erit in intellectu speculativo, et secundario in practico.

Haec ille.

Ex quibus apparet quod ad hoc quod habitus proprie dicatur esse practicus, aut in intellectu practico, oportet quod sit proxima regula operis, et quod non habeat magnam dignitatem, aut utilitatem, nisi in quantum ordinatur ad opus.

 

 

Sexta conclusio est quod Theoloqia nostra est practica et speculativa, licet principalius sit speculativa quam practica.

Istam conclusionem ponit sanctus Doctor, prima parte, q.1, art.4 :  Sacra doctrina, inquit, una existens extendit se ad ea qute pertinent ad diversas scientias physicas, propter rationem communem quam in diversis attendit prout sunt divino lumine cognoscibilia. Unde licet in scientiis physicis alia sit speculativa, alia practica, sacra tamen doctrina comprehendit sub se utrumque ; sicut Deus eadem scientia cognoscit se et ea quae facit. Magis tamen est speculativa quam practica : quia principalius agit de rebus divinis quam de actibus humanis, de quibus agit secundum quod per eos ordinatur homo ad perfectam Dei cognitionem, in qua beatitudo interna consistit.

Haec ille.

Eamdem conclusionem tenet primo Sentent., q.1 prologi, art.3, ubi sic ait :  Ista scientia, quamvis sit una, tamen perfecta est et sufficiens ad omnem humanam perfectionem, propter efficaciam divini luminis ; unde perficit hominem in operatione recta et quantum ad contemplationem veritatis. Unde quantum ad aliquid est practica, et quantum ad aliquid est speculativa. Sed quia omnis scientia principaliter pensanda est ex fine, ultimus autem finis huius doctrinae est contemplatio primae veritatis in patria, ideo est principaliter speculativa.

Haec ille.

 

Et sic primus articulus terminatur.