Quaestio III, articulus 1 — Prologue — Jean Capreolus
Jean Capreolus - Prologue
QUAESTIO III
Utrum theologia sit una scientia
Iterum circa prologum quaeritur : Utrum Theologia sit una scientia.
Et arguitur quod non. Illa enim quae in nulla ratione formali conveniunt, non possunt ad unam scientiam pertinere. Sed illa de quibus est Theologia, scilicet Deus et creatura, non sunt aliquid commune univocum, nec aliquam unam rationem formalem participant. Ergo Theologia non est una scientia.
In oppositum arguitur sic. Nam sacra Scriptum loquitur de ipsa sicut de una scientia, ut Sap. : Dedit illi scientiam sanctorum. Igitur, etc.
In hac quaestione erunt duo articuli.
In primo ponentur conclusiones.
In secundo movebuntur obiectiones.
ARTICULUS I
Ponuntur conclusiones
Quantum ad primum, sit :
Prima conclusio : Quod habitus scientiae, licet sit una simplex qualitas non constituta ex multis, prout habitum dicimus habilitatem ad utendum complete formis intelligibilibus, tamen habitus scientiae, prout est immediatum principium actus intelligendi, non semper est qualitas simplex.
Istam conclusionem tenet sanctus Doctor in diversis locis. Sciendum enim quod ipse quandoque vocat habitum scientiae simplicem qualitatem, quandoque autem non. Et de primo quidem, patet in prima secundae, quaestione quinquagesima quarta, articulo quarto, ubi sic dicit : Habitus ad operationem ordinatus, de quo nunc agimus, est quaedam perfectio potentiae. Omnis autem perfectio proportionatur suo perfectibili. Unde sicut potentia, cum sit una, ad multa se extendit secundum quod conveniunt in aliquo uno, id est in generali quadam ratione obiecti, ita et habitus ad multa se extendit secundum hunc ordinem ad aliquid unum, puta ad unam specialem rationem obiecti, vel unam naturam, vel unum principium. Si ergo consideremus habitum secundum ea ad quae se extendit, sic invenimus in eo quamdam multiplicitatem ; sed quia illa multiplicitas est ordinata ad aliquid ad quod respicit principaliter habitus, inde est quod habitus est qualitas simplex non constituta ex pluribus habitibus, etiam si ad multa se extendat. Non enim unus habitus se extendit ad multa, nisi in ordine ad unum, ex quo habet unitatem.
Haec ille.
Et ibidem, ad primum : Successio, inquit, in generatione habitus, non contingit ex hoc quod pars eius generetur post partem, sed ex eo quod subiectum non statim consequitur dispositionem firmam et difficiliter mobilem, ex eo quod primo incipit esse in subiecto imperfecte, et paulatim perficitur.
Haec ille.
Similiter ad tertium argumentum dicit : Ille qui in aliqua scientia acquisivit scientiam unius conclusionis per unam demonstrationem, habet quidem habitum, sed imperfecte. Cum vero acquirit per aliam demonstrationem scientiam alterius conclusionis, non generatur in eo alius habitus, sed qui prius inerat fit perfectior, utpole ad plura se extendens ; eo quod conclusiones et demonstrationes unius scientiae ordinatae sunt, et una derivatur ex alia.
Ex quibus omnibus apparet eum sensisse quod habitus scientiae sit una simplex qualitas, et quod unus habitus non constituitur ex multis habitibus.
Quod autem quandoque ipse ponat habitum scientiae non esse qualitatem simplicem, sed potius collectionem ex multis patet.
Primo. Nam de Veritate, q. 8, art.16, ad quartum, expresse dicit quod a una tota scientia comprehendit sub se diversas scientias particulares, quibus conclusiones diversae cognoscuntur. Et hoc ponit in exemplum istius : quomodo scilicet cognitio angeli comprehendit in se cognitionem matutinam et vespertinam quasi partes.
Secundo. Nam de Veritate, q. 20, art. 2, loquens de anima Christi sic dicit : Anima Christi, cognitione qua Verbum videbat, indiguit habitu quod est lumen ; non ut per quod fieret aliquod intelligibile in actu, sicut in nobis est lumen intellectus agentis ; sed ut per quod elevaretur intellectus creatus in id quod est super seipsum. Ad cognitionem vero creaturarum, habuit habitum, qui est collectio specierum ordinatarum ad cognoscendum.
Haec ille.
Tertio. Nam III Sentent. dist. 14, q. 1, art. 1, quaestiuncula secunda, dicit quod habitus intellectivae partis perficitur ex lumine et specie intelligibili illorum quae per speciem cognoscuntur. Et quaestiuncula tertia, dicit quod habitus scientiae ex duobus consistit, scilicet ex lumine intelligibili, et ex similitudine rei cognitae. Articulo etiam tertio, quaestiuncula quarta, dicit sic : Divisio habituum in diversis rebus cognoscendis, contingit in nobis ex hoc quod formae intelligibiles in nobis sunt minimae universales ; unde oportet quod diversas res per diversas species cognoscamus ; et diversae species secundum genus faciunt diversos habitus scientiarum.
Haec ille.
Ex quibus patet quod secundum eum, habitus est quid constitutum ex specie intelligibili, et ex lumine intellectus agentis. Si autem illa duo sunt realiter diversa, habetur intentum, quod habitus scientiae non est simplex qualitas non constituta ex pluribus.
Si autem species et lumen illud sunt una res, ita quod habitus sit species illustrata lumine intellectus agentis, adhuc habetur propositum. Nam in eodem art. 3, ad tertium argumentum, dicit sic : Non quaelibet specierum diversitas facit diversum habitum, alias oporteret quod quot sunt res, tot essent scientiae ; sed diversitas specierum quae non reducuntur ad eumdem modum cognitionis secundum genus ; quae quidem diversitas contingit ex eo quod lumen intellectus nostri est particulatum et debile.
Haec ille.
Ex quo habetur quod omnes illae species intelligiles, quae possunt reduci ad eumdem modum cognitionis secundum genus, constituunt eumdem habitum ; ac per hoc habitus non est forma simplex.
Quarto. Idem patet. Nam tertia parte, quaestione decimasecunda, art. secundo, sic ait : Profectus scientiae est duplex, vel sapientiae. Unus quidem secundum essentiam ; prout scilicet ipse habitus scientiae augetur. Alius autem secundum effectum ; puta si aliquis, secundum eumdem et essentialem habitum scientiae, primo minora aliis demonstret, et postea maiora. Et post pauca subdit : Cum extrahere species intelligibiles a phantasmatibus sit naturalis actio hominis secundum intellectum agentem, conveniens videtur hanc actionem ponere in Christo. Et ex hoc sequitur quod in anima Christi, aliquis habitus scientiae fuit, qui per huiusmodi abstractionem specierum, poterat augeri, ex hoc scilicet quod intellectus agens, post primas species intelligibiles abstractas a phantasmatibus, poterat etiam alias abstrahere.
Haec ille.
Et ibidem, ad primum : Scientia, inquit, acquisita est tantum ab intellectu agente, qui non totum simul operatur, sed successive. Et ideo Christus, secundum hanc scientiam, non a principio scivit omnia, sed paulatim et post aliquod tempus, scilicet in perfecta aetate.
Haec ille.
Ex quibus manifeste patet quod, secundum haec, habitus scientiae acquisitae habet partes, ex quo ex multis speciebus intelligibilibus et successive causatur ab intellectu agente et augetur per novarum adventum specierum.
Quinto. Patet idem. Nam prima secundae, q. 57, art.2, ubi quaerit utrum augmentum habituum fiat per additionem, sic ait : Quia quaedam accidentia augentur secundum seipsa, in quibusdam horum potest fieri augmentum per additionem ; augetur enim motus per hoc quod ei aliquid additur vel secundum tempus in quo est, vel secundum viam per quam est ; et tamen manet eadem species propter unitatem termini. Augetur tamen nihilominus motus per intensionem secundum participationem subiecti, in quantum scilicet idem motus potest vel magis vel minus expedite aut prompte fieri. Similiter et scientia potest augeri secundum seipsam per additionem ; sicut, cum aliquis plures conclusiones geometriae addiscit, augetur in eo habitus eiusdem scientiae secundum speciem. Augetur nihilominus scientia in aliquo, secundum participationem subiecti, per intensionem ; prout scilicet expeditius et clarius unus homo se habet alio in eisdem conclusionibus considerandis.
Haec ille.
Ex quo manifeste patet quod habitus scientiae augetur per additionem ; ac per hoc est qualitas ex multis constituta. Et consequenter videtur in eius dictis contradictio. Etiam in eodem libro, scilicet prima secundae, cum, q. 54, dicat habitum scientiae simplicem qualitatem non constitutam ex multis, in quaestione autem 52, ponat eum augeri secundum additionem.
Ad tollendum igitur huiusmodi contradictionis apparentiam, sciendum quod inter philosophos dubium extitit de qualitate scientiae vel habitus scientifici. Quidam enim dicunt, ut Avicenna, quod habitus scientiae non est aliud in nobis quam habilitas quaedam animae nostrae ad hoc quod recipiat illuminationem intelligentiae agentis et species intelligibiles ab ea in se effluentes, ut recitat sanctus Thomas, de Veritate, q. 12, art.1, et IV Sentent. dist. 50, art.2. Alii vero ponunt quod habitus scientiae non sit talis habilitas, sed potius collectio specierum intelligibilium. Et ideo sanctus Doctor, quandoque loquitur de hoc sub dubio, quandoque declinat ad unam opinionem, quandoque ad aliam. Nam in Summa contra gentiles, libro primo, cap. 56, dicit sic : Omnis intellectus fit in habitu per aliquas species intelligibiles. Nam habitus vel est habilitas quaedam ad recipiendum species intelligibiles, quibus actu fiat intelligibilis, vel est ordinata congregatio ipsarum specierum intelligibilium existentium in intellectu, non secundum actum completum, sed medio modo inter potentiam et actum.
Haec ille.
In locis autem secundo allegatis, loquitur de habitu, prout dicit collectionem specierum intelligibilium, id est species intelligibiles ordinatas ad intelligendum conclusiones illatas ex principiis. Sed alibi, scilicet in prima secundae, ubi ponit habitum esse simplicem qualitatem, loquitur de habitu prout dicit qualitatem quamdam, generatam ex frequentia actuum considerandi conclusionem ex praemissis illatam, quae habilitat intellectum ad prompte, faciliter et delectabiliter considerandum dictam conclusionem, vel conclusiones, per species suorum terminorum, et ad utendum talibus speciebus. Apparet tamen mihi quod plus declinat ad illam opinionem quae ponit scientiam esse ordinatam collectionem intelligibilium specierum. Unde hoc in pluribus locis ponit ; utpote de Veritate, q. 20, art.2, ut prius allegavi.
Item q. 11, art.1, ad undecimum, ubi sic dicit : In discipulo describuntur formae intelligibiles ex quibus scientia per doctrinam accepta constituitur, immediate quidem per intellectum agentem, sed mediate per eum qui docet ; proponit enim doctor rerum intelligibilium signa, ex quibus intellectus agens accipit intentiones intelligibiles et describit eas in intellectu possibili.
Haec ille.
Item III Sentent. dist. 14, q.1, art.1 et 3, dicit habitum scientiae constitui per species quae ad eumdem modum cognitionis reducuntur.
Item de Veritate, q. 2, art.1, ad 6, solvens illud dictum Algazelis, scilicet scientia est sigillatio scibilis in intellectu scientis : Illud, inquit, dictum Algazelis intelligendum est de scientia nostra, quae in nobis acquiritur per hoc quod res imprimunt suas similitudines in animas nostras. Sed in cognitione Dei est e contra : quia ab eius intellectu effluunt formae in omnes creaturas. Unde sicut scientia est sigillatio rerum in animabus nostris, ita eo modo formae non sunt nisi quaedam sigillatio divinae scientiae in rebus.
Haec ille.
Item q. 20, art.2, sic ait : Illud quod superadditur potentiae, quandoque recipitur in ea per modum habitus, quandoque per modum passionis. Per modum passionis quidem, quando receptum non immanet recipienti, neque efficitur eius qualitas, sed quasi quodam contactu ab aliquo agente immutatur, et subito transit ; sicut, in Praedicamentis, ruborem, passionem et non passibilem qualitatem Aristoteles dicit, quando quis propter verecundiam in ruborem cito mutatur. Tunc vero retinetur per modum habitus, quando illud receptum efficitur quasi connaturale recipienti. Et inde est quod habitus dicitur a Philosopho qualitas difficile mobilis. Inde est etiam quod operationes ex habitu procedentes, delectabiles sunt, et in promptu habentur, et faciliter exercentur : quia sunt connaturales effectae. Ea igitur quae superadduntur in potentiis sensitivis, non superadduntur per modum habitus, sed per modum passionis ; in potentiis vero intellectivae partis, per modum habitus : quia sensitiva pars agitur instinctu naturae magis quam agat ; intellectiva autem pars est domina sui actus, et ideo competit ei habere promptitudinem ad actus, ut possit operari cum libet.
Haec ille.
Eamdem sententiam ponit III Sentent. dist. 14, q.1, art.1, quaestiuncula secunda, ubi dicit quod sensus non sentit nisi ad praesentiam sensibilis ; ideo ad eius operationem perfectam sufficit impressio sui obiecti per modum passionis tantum. In intellectu autem requiritur ad eius perfectionem quod impressio sui activi sit in eo non solum per modum passionis, sed etiam per modum qualitatis et formae conna- turalis factae ; et hanc formam, habitum dicimus.
Haec ille.
Ex quo patet quod, cum species intelligibilis sit impressio obiecti in intellectu, manens in eo per modum qualitatis, quod ipsa dicitur habitus ; et eodem modo species coloris in oculo diceretur habitus, si reciperetur ibi per modum qualitatis et formae.
Item III Sentent. ubi supra, articulo scilicet primo, quaestiuncula secunda, ad primum, dicit quod angeli in cognitione naturali, non indigent habitu, secundum quod ad habitum requiritur lumen ; exigitur autem, secundum quod requiruntur species rerum.
Haec ille.
Ex quo patet quod, cum habitus scientiae constet ex lumine intelligibili et specie rei, secundum eum, ibidem, et primum istorum non requiratur in angelis, sed secundum,quod habitus scientiie in eis sunt ipsae species intelligibiles eis connaturales et concreatae.
Hoc idem ponit prima secundae, q.50, art.6, ubi quaerit an habitus sit in angelis, et respondet quod intellectus angelicus, in quantum est in potentia, indiget perfici habitualiter, per aliquas species intelligibiles, ad operationem propriam ; sed in quantum est actu, per essentiam suam potest aliqua intelligere, ad minus seipsum, et alia secundum modum substantiae suae . Ex quibus patet quod species in angelo sunt habitus.
Item art. 5, ubi quaerit an in voluntate sit aliquis habitus, arguit sic : Habitus qui sunt in intellectu sunt species intelligibiles, quibus intellectus intelligit actu ; sed voluntas non operatur per aliquas species ; ergo voluntas non est subiectum habitus.
Et respondet : Dicendum, inquit, quod, sicut in intellectu est aliqua species quae est similitudo obiecti, ita oportet in voluntate et in qualibet vi appetitiva, esse aliquid quo inclinetur in suum obiectum. Et in fine concludit : Et ideo necesse est ut in voluntate et in qualibet vi appetitiva, sint quaedam qualitates inclinantes, quae habitus dicuntur.
Haec ille.
Ex quo patet quod, cum eodem modo se habeat species in intellectu sicut illae qualitates in voluntate, quod utraeque sunt habitus.
Et sic patet prima conclusio.
Secunda conclusio est quod distinctio secundum genus scientiarum speculativarum, attendenda est paenes divisionem secundum genus scibilis in quantum est scibile ; et similiter de unitate scientiae secundum genus, quae attenditur secundum uuitatem generis scibilis.
Istam conclusionem ponit sanctus Thomas in scripto super Boetium de Trinitate, q.5, art.1, ubi dicit sic : Secundum distinctionem rerum oportet scientias speculativas dividi. Sciendum tamen quod quando habitus vel potentia paenes obiecta distinguuntur, non distinguuntur paenes quaslibet differentias obiectorum, sed paenes illas quae sunt per se obiectorum in quantum obiecta sunt ; esse enim animal vel plantam accidit sensibili in quantum est sensibile, et ideo paenes hoc non sumitur differentia sensuum, sed magis paenes differentias coloris et soni. Et ideo oportet scientias speculativas dividi per differentias speculabilium in quantum speculabilia sunt. Speculabili autem quod est obiectum speculativae potentiae, aliquid competit ex parte potentia intellectivae, et aliquid ex parte habitus scientiae, quo intellectus perficitur. Ex parte quidem intellectus competit ei quod sit immateriale, quia et ipse intellectus immaterialis est. Ex parte vero scientiae competit ei quod sit necessarium, quia scientia est de necessariis, ut probatur primo Posteriorum ; omne autem necessarium, in quantum huiusmodi, est immobile : quia omne quod movetur, in quantum huiusmodi, est possibile esse et non esse, vel simpliciter vel secundum quid, ut dicitur X Metaphys. Sic igitur speculabili, quod est obiectum potentiae speculativae, competit separatio a motu et a materia, et applicatio ad ea ; et ideo secundum ordinem remotionis a materia et a motu, scientiae speculativae distinguuntur. Quaedam igitur speculabilium sunt, quas dependent a materia secundum esse, quia nonnisi in materia esse possunt ; et haec distinguuntur. Quia quaedam dependent a materia secundum esse et intellectum ; sicut illa in quorum diffinitione ponitur materia sensibilis ; unde sine materia sensibili intelligi non possunt, ut in diffinitione hominis oportet poni carnes et ossa ; et de his est Physica, sive scientia naturalis. Quaedam vero sunt, quae quamvis dependeant a. materia secundum esse, non tamen secundum intellectum, quia in eorum diffinitionibus non ponitur materia sensibilis, ut linea et numerus ; et de his est Mathematica. Quaedam vero speculabilia sunt quae non dependent a materia secundum esse suum, quia sine materia esse possunt ; vel nunquam sunt in materia, sicut Deus et Angelus ; sive in quibusdam sit in materia et in quibusdam non, ut substantia, quantitas, qualitas, potentia et actus, unum et multa, et huiusmodi, de quibus omnibus est Theologia ; id est divina scientia : quia praecipuum cognitorum in ea est Deus ; quae alio nomine dicitur Metaphysica, id est transphysica, quia post physicam discenda occurrit nobis, quibus ex sensibilibus oportet in insensibilia devenire ; dicitur autem prima Philosophia, in quantum aliae scientiae, ab ea principia accipientes, eam sequuntur. Non est autem possibile quod sint aliquas res quae secundum intellectum dependeant a materia et non secundum esse, quia intellectus, quantum est de se, est immaterialis. Et ideo non est quartum genus philosophiae praeter praedicta.
Haec ille.
Item in scripto super primum Poster., versus finem, cap. 27, Scientia est certior, sic ait : Materialis diversitas obiecti non diversificat habitum, sed solum formalis. Cum ergo scibile sit proprium obiectum scientiae, secundum materialem diversitatem scibilium non diversificabuntur scientia, sed secundum diversitatem eorum formalem. Sicut autem formalis ratio visibilis sumitur ex lumine, per quod color videtur, ita formalis ratio scibilis accipitur secundum principia, ex quibus aiiquid scitur. Et ideo, quantumcumque sint aliqua diversa scibilia secundum suam materiam, dummodo per eadem principia sciantur, pertinent ad unam scientiam ; quia iam non erunt diversa in quantum sunt scibilia ; sunt enim scibilia per sua principia. Sicut patet quod voces humante multum differunt a sonis corporum inanimatorum ; sed tamen quia secundum eadem principia attenditur consonantia in vocibus humanis et sonis corporum inanimatorum, eadem est scientia musicae, quae de utrisque tractat. Si vero aliqua sint eadem secundum materiam, et tamen per diversa principia considerentur, manifestum est quod ad diversas scientias pertinent ; sicut corpus mathematicum non est separatum subiecto a corpore naturali : quia tamen corpus mathematicum cognoscitur per principia quantitatis, corpus autem naturale per principia motus, non est eadem scientia Geometria et Naturalis. Patet ergo quod ad diversificandum scientias sufficit diversitas principiorum, quam comitatur diversitas generis scibilis. Non est autem intelligendum, quod ad unitatem scientiae sufficiat unitas primorum principiorum simpliciter, sed unitas primorum principiorum in aliquo genere scibilium. Distinguuntur autem genera scibilium secundum diversum modum cognoscendi ; sicut alio modo cognoscuntur ea quae diffiniuntur cum materia, et ea quae diffiniuntur sine materia ; unde aliud genus scibilium est corpus materiale et corpus mathematicum ; unde sunt diversa principia utriusque generis, et per consequens diversae scientiae ; utrumque autem horum distinguitur in diversa genera scibilium, secundum diversos modoset rationes cognoscibilitatis
Hac ille.
Idem ponit in scripto super primum Physicorum : Sciendum, inquit, quod cum omnis scientia sit in intellectu, per hoc autem aliquid sit intelligibile in actu quod aliqualiter abstrahatur a materia, secundum quod aliqua diversimode se habent ad materiam, ad diversas scientias pertinent. Rursus cum omnis scientia per demonstrationem habeatur, et medium demonstrationis sit diffinitio, oportet secundum diversum modum diffinitionis, modum scientiarum diversificari. Sciendum est igitur quod quaedam sunt, quorum esse dependet a materia, nec sine materia diffiniri possunt. Quaedam vero sunt, quae licet esse non possint nisi in materia, in eorum tamen diffinitione materia sensibilis non cadit. Et haec differunt ab invicem sicut curvum et simum. Nam simum est in materia sensibili ; et necesse est quod in eius diffinitione materia sensibilis cadat : est enim simus, nasus curuus ; et talia sunt omnia naturalia, ut homo, lapis. Curvum vero, licet esse non possit sine materia sensibili, tamen in eius diffinitione materia sensibilis non ponitur ; et talia sunt omnia mathematica, ut numeri, magnitudines, et figurae. Quaedam vero sunt quae non dependent aliquo modo a materia sensibili, neque secundum esse, neque secundum rationem, vel quia numquam sunt in materia, sicut Deus et aliae substantiae separatae, vel quia non universaliter sunt in materia, ut substantia, potentia, et actus, et ipsum ens. De huiusmodi autem, est Metaphysica. De his vero quae dependent a materia sensibili secundum esse, sed non secundum rationem, est Mathematica. De his vero quae dependent a materia sensibili secundum esse et secundum rationem, est Physica.
Haec ille.
Ex quibus omnibus apparet quod divisio scientiarum secundum genus, vel etiam earum unitas secundum genus, attendenda est paenes divisionem vel unitatem generalem scibilis in quantum est scibile ; ita quod omnes illae scientiae sunt eaedem secundum genus, quarum obiecta reducuntur ad idem genus scibilis ; et illae differunt genere, quarum obiecta non sunt reducibilia ad idem scibile, sed ad diversa genera ; similiter quod illae scientiae differunt genere, quarum media demonstrativa vel probativa non reducuntur ad unum scibile, sed ad diversa. Ex hoc sequitur quod theologia humanitus inventa, differt secundum genus a Theologia per revelationem habita. Nam una sumit media, per quae probat suas conclusiones, a lumine divino ; alia vero, alumine intellectus agentis. Et ideo dicit sanctus Thomas, prima parte, q.1, art.4, ad secundum : Diversa, inquit, ratio cognoscibilis diversitatem scientiarum inducit. Eamdem enim conclusionem demonstrat astrologus et naturalis, puta quod terra est rotunda ; sed astrologus per medium mathematicum, id est a materia abstractum, naturalis autem per medium circa materiam consideratum. Unde nihil prohibet de eisdem rebus, de quibus physicae disciplinae tractant, secundum quod cognoscibilia sunt lumine naturalis rationis, et aliam scientiam tractare, secundum quod cognoscuntur lumine divinae revelationis. Unde Theologia quae ad sacram doctrinam pertinet, differt secundum genus ab illa theologia quae para philosophiae ponitur.
Haec ille.
Tertia conclusio est : Unitas specifica habitus scientifici attendenda est paenes unitatem rationis formalis obiecti, quam ille habitus primo et per se respicit ; ita quod omnes illi habitus sunt idem specie, qui respiciunt idem obiectum sub eadem ratione formali primo et adaequate, sive illa ratio sit generalis sive specialis.
Et loquor de formali ratione obiecti in quantum est scibile. Similiter intelligo de ratione formali, non solum quae se habet ut quod cognoscitur, sed etiam de ratione formali quae se habet ut quo obiectum cognoscitur. Nam habitus diversi possunt respicere idem obiectum sub eadem ratione formali primo modo, qui tamen distinguuntur per rationem obiecti secundo modo sumptam, ut patet prima secundae, q.54, art.2, ubi sic dicitur : Habitus specie distinguuntur secundum tria. Uno quidem modo, secundum principia activa talium dispositionum. Secundo modo, secundum obiecta specie differentia. Tertio modo, secundum naturam. Et exemplificat de primo modo, de physica et astrologia, quae sunt diversi habitus propter diversa media demonstrandi, licet considerent quandoque idem obiectum et eamdem conclusionem. De secundo exemplificat in contrariis, quae eodem habitu scientiae cognoscuntur, quia ad eamdem rationem scibilis pertinent ; et per oppositum habitus quandoque distinguuntur, quia obiecta diversa habent. De tertio exemplificat in virtute heroica et humana : quia una disponit ad actum convenientem naturae superiori , et alia ad actum convenientem naturie inferiori ; et similiter in vitio et virtute.
Patet ergo quod diversitas mediorum demonstrativorum tollit unitatem habitus. Talia autem media dicuntur formales rationes obiectorum scientiae secundo modo, ut patebit in alia conclusione. Ad unitatem ergo specificam habitus requiritur duplex unitas formalis rationis, scilicet illius quae se habet ut quod, et illius quae se habet ut quo.
Istam conclusionem probat sanctus Doctor de Virtutibus, q.2, art.4 : Unitas, inquit, cuiuslibet potentiae vel habitus, ex obiecto consideranda est ; et hoc ideo quia potentia, hoc ipsum quod est, dicitur in ordine ad possibile, quod est eius obiectum ; et sic ratio et species potentiae ex obiecto accipitur. Et similiter est de habitu ; qui nihil aliud est quam quaedam dispositio potentiae perfectiva ad suum obiectum. Sed in obiecto consideratur aliquid ut formale, et aliquid ut materiale. Formale autem in obiecto est illud secundum cuius rationem obiectum refertur ad potentiam vel habitum. Materiale autem est illud in quo hoc fundatur. Ut si loquamur de obiecto potentiae visivae, obiectum eius formale est color, vel aliquid huiusmodi : in quantum enim aliquid ast coloratum, in tantum est visibile ; sed materiale in obiecto est corpus, cui accidit color. Ex quo patet quod potentia vel habitus refertur ad formalem obiecti rationem per se ; ad illud autem quod ast materiale in obiecto, per accidens. Et quia ea quae sunt per accidens non variant rem, sed solum ea quae sunt per se ; ideo materialis diversitas obiecti non diversificat potentiam vel habitum , sed solum tormalis : una enim est potentia qua videmus lapides et homines et caelum, quia ista diversitas obiectorum est materialis et non secundum rationem formalem visibilis ; sed gustus differt ab olfactu secundum differentiam saporis et odoris, quia sunt per se sensibilia.
Haec ille.
Item prima parte, q.1, art.3, dicit : Unitas potentiae vel habitus est consideranda secundum obiectum, non quidem materialiter, sed secundum rationem formalem obiecti : puta homo, asinus et lapis conveniunt in una ratione formali colorati quod est obiectum visus.
Haec ille.
Idem ponit secunda secundae, q.4, art. 6 : Quilibet, inquit, habitus ex obiecto habet speciem, sed ex subiecto individuatur.
Haec ille.
Ex istis patet quod omnes illi habitus scientifici dicerentur idem specie, qui per se primo respicerent obiecta sua sub ratione mobilis ; sic quod illa ratio esset formalis in obiectis illorum habituum, et adaequata cuilibet habitui, sic quod habitus non plus se extenderet quam illa ratio, nec e contra. Et idem esset si talis ratio esset communior vel minus communis quam ratio mobilis, puta ista : ratio mobilis secundum locum, vel : mobilis ad formam realem ; dum tamen adaequaretur habitui et esset formalis in obiecto eius. Quod si quaeratur quid sufficiat ad specificam divisionem habituum scientificorum ; dicitur quod quicumque habitus respiciunt aliqua obiecta formalia per se primo et adaequate differentia specie, utique differunt specie ; et hoc, si talia obiecta formalia differant specie, non sub quocumque genere, sed solum sub hoc genere, quod est scibile : hoc enim genus scibile dividitur in genera subalterna, et post per alia usque ad species specialissimas.
Quarta conclusio est quod Theologia est una scientia.
Istam conclusionem ponit sanctus Thomas, prima parte, q.1, art.3, ubi, postquam dixit quod unitas habitus consideranda est secundum formalem rationem obiecti, subdit : Quia igitur sacra doctrina considerat aliqua, secundum quod sunt divinitus revelabilia, omnia quaecumque sunt divinitus revelabilia, communicant in una formali ratione obiecti huius scientiae ; et ideo comprehenduntur sub doctrina sacra sicut sub una scientia. Similiter ibidem, ad secundum, dicit : Nihil prohibet inferiores potentias vel habitus diversificari circa aliquas materias, quae communiter cadunt sub una potentia vel habitu superiori ; quia superior potentia vel habitus respicit obiectum sub universaliori ratione formali ; sicut obiectum sensus communis, cum sit una potentia, extendit se ad obiecta quinque sensuum. Et similiter ea quae in diversis scientiis tractantur, potest sacra doctrina, una existens, considerare sub una ratione, in quantum scilicet sunt divinitus revelabilia ; ut sic sacra doctrina sit velut qiuedam impressio divime scientiae quae est una et simplex omnium.
Eamdem conclusionem ponit primo Sentent., q.1 prologi, art.2, dicens : Quanto aliqua cognitio est altior, tanto est magis unita et ad plura se extendit. Unde intellectus divinus, qui est altissimus, per unum quod est ipse Deus, omnium rerum distincte cognitionem habet. Ita etiam, cum ista scientia sit altissima, per ipsum lumen divinae revelationis vel inspirationis efficaciam habens, ipsa unica manens, diversarum rerum considerationem habet.
Haec ille.
Et hoc de primo articulo.
