Quaestio II, articulus 2 — Prologue — Jean Capreolus

Jean Capreolus - Prologue

Quaestio II, articulus 2

ARTICULUS II

 

Moventur dubia

 

  1. Obiectiones

 

§1. Contra primam obiectionem.

Quantum ad secundum, movenda sunt dubia. Et primo contra primam conclusionem arguitur secundum Gregorium (prolog. q. 5,art. 2), quod habitus practicus non oportet quod sit de operabili absolute.

Argumenta Gregorii.

Primo. Quia scientia dicitur practica ex se, et ex natura sua formaliter, et non quia in tali vel tali sciente, verbi gratia, habente potentiam operandi, est directiva actionis. Ergo ex natura sua, et non quia in tali subiecto, est practica. Tenet consequentia ; quia eo scientia dicitur practica, quo activa, et eo activa, quo actionis directiva. Antecedens probatur : quia scientia ex natura sua est principium talis actus, et formaliter directiva, ex quali generata est ; et certum est quod quicumque vel qualiscumque habeat talem scientiam, dummodo sit eiusdem rationis, in similes actus secundum speciem mediantibus talibus scientiis exit, et non in alios unus, et alius in alios, nec idem in uno tempore in quemdam, et in alio tempore in alium secundum speciem. Unde si medicus chirurgicus mediante sua medicina practica elicit notitiam directivam quod apostematibus calidis adhibenda sunt quae repellant, si perdat manus vel potentiam adhibendi talia, non minus mediante illa medicina eliciet talem actum.

Secundo. Nam stultum esset dicere quod peritus statuificus mox cum perderet manum vel potentiam manualiter statuas fabricandi, simul perderet artem. Nec minus stultum esset dicere quod ars remanens in ipso alium actum elicitum haberet secundum speciem, quam prius dum erat manuatus. Igitur sicut prius habebat notitiam directivam operis, ita et nunc. Igitur est practica sicut prius.

Tertio. Nam ex conclusione sequitur eum dem habitum numero fieri frequenter successive et practicuin et speculativum. Patet : si infirmitate aliqua superveniente statuificus operari non posset exterius, eius ars erit speculativa, quae primo fuit pratica ; rursus eo sanato et potente operari efficietur iterum practica ; et ita de musico quando efficietur raucus.

Quarto. Nam potentia activa scientis non sufficit ad hoc quod eius habitus sit practicus ; nam sequitur quod physica, quae habetur de actibus animae, et intellectionibus et volitionibus, esset proprie practica, nam physicus habet potentiam talia producendi. Similiter geometria de figuris esset proprie practica, cum geometra possit figuras facere et describere.

Quinto. Nam tunc habitus magis esset dicendus practicus ex subiecto quam ex obiecto. Nam secundum hoc ex variatione scientis, non variata conditione obiecti, variatur habitus secundum practicum et speculativum. Si enim sciens non habeat potentiam productivam obiecti, habitus non erit practicus, sed speculativus.

Sexto. Nam tunc habitus practicus erit practicus per accidens, et magis per accidens quam intellectus ; nam intellectus dicitur practicus denominative ab eo quod formaliter est in ipso subiective, scilicet a notitia practica ; habitus vero dicitur practicus non ex aliquo quod sit in eo, nec ab aliquo quod sit in eodem subiecto primo cum eo, sed denominative a potentia executiva, secundum hanc viam ; quae omnia sunt falsa. Igitur et conclusio ex qua sequuntur ista.

 

 

§2. Contra secundam conclusionem

Argumenta Scoti.

Contra secundam conclusionem arguitur secundum Scotum (prolog. quaest. 4), probando quod scientia dicatur proprie practica ratione obiecti et non ratione finis principaliter.

Primo sic. Ratio habitus practici consistit in duplici respectu aptitudinali, scilicet in ratione prioritatis et naturalis conformitatis. Quod patet ex diffinitione praxis, quae talis est : Praxis est operatio alterius potentiae ab intellectu, naturaliter posterior intellectione, nata conformari rectae rationi, ad hoc quod sit recta ; praxis enim naturaliter debet esse posterior intellectione, et debet esse naturaliter nata elici conformiter rationi rectae. Tales autem respectus sunt relationes aptitudinales : quia non est de ratione actus vel habitus practici, quod actualiter extendatur ad conferendum sibi aliquam operationem, quia praxis non necessario comitatur actum et habitum practicum. Sic ergo patet maior. Tunc sic : Isti respectus aptitudinales non competunt uni scientiae et non alteri, nisi ratione absoluti. Illud autem absolutum non habet istam habitudinem ex fine, sed ex forma ; quae quidem non dependet nisi ab intellectu et obiecto. Non autem habet hanc aptitudinem ex intellectu. Ergo ex obiecto.

Secundo sic. Nam quod operatio aliqua possit conformari intellectui, est ex natura obiecti, quod quidem contingens est et operabile ab homine ; et iterum quod operatio sit posterior, oritur ex intellectu qui est potentia naturaliter prima et ex obiecto dirigibili per intellectum. Habet autem obiectum unde hoc oriatur, sive proponatur ad faciendum, sive non. Ergo ratio practici, et istius respectus, non oritur ex fine.

Tertio sic. Quia finis non causat nec movet nisi dum amatur, ut patet XII Metaphysicae. Habitus autem est practicus, dato quod nihil actualiter attendatur aut ametur. Et ita idem quod prius.

Ista autem argumenta videntur infringere secundam conclusionem in hoc quod ponit quod scientia illa dicitur simpliciter practica ex fine ; et similiter contra tertiam conclusionem in hoc quod ponit scientiam non dici actualiter practicam nisi dum actualiter ordinatur in finem operis.

 

 

§3. Contra quartam conclusionem

I. Argumenta Aureoli.

Contra quartam conclusionem arguit multipliciter Aureolus (q.3 prol.), probando quod actus interior, puta intellectus, sit praxis ; et quod habitus ordinatus ad illam, sit practicus. Arguit autem sic. Logica, Rhetorica, et huiusmodi sunt practica). Sed istae solum dirigunt actus ipsius intellectus. Ergo habitus dicitur practicus in ordine ad actus intellectus per ipsum regulatos. Maiorem probat sex mediis.

Primum est tale. Ille habitus qui non caret respectu conformitatis et prioritatis, nec activitatis, nec directivi, non videtur esse speculativus ; immo si habet hos respectus, aliquid habet ultra rationem speculativam, et idcirco est practicus. Sed Logica est huiusmodi ; habet enim respectum regulantis in ordine ad actus intellectus aliarum scientiarum, et dirigit alias scientias, et est prior eis, cum sit vanum simul quaerere scientiam et modum sciendi , ut dicitur secundo Metaphysicae. Ergo Logica et similes, ut videtur, sunt practicae et non speculativae.

Secundum est tale. Nullus habitus cuius finis non est actus proprius, sed actus alterius habitus, potest poni speculativus ; talis enim non est gratia sui, quod est una conditio speculativi habitus, primo Metaphysicae. Sed Logica et similes non habent pro fine actum proprium, mediantibus illis elicitum, sed actum aliarum scientiarum mediantibus ipsis directum. Unde non sunt gratia sui, sed propter introductionem, ut patet in eodem. Ergo non erunt speculativie, sed magis activae.

Tertium. Ille habitus qui extenditur ultra suum actum, est pure practicus ; cum ratio practici in extensione consistat, iuxta illud Philosophi (tertio de Anima) : Intellectus sua extensione fit practicus. Sed Logica et alii habitus similes, extra actum suum se extendunt. Ergo erunt practici.

Quartum. Nullus artifex dividitur in utentem et docentem nisi sit practicus ; in utendo quippe dicitur practicare, ut patet de medicina. Sed Logica dividitur in docentem et utentem. Ergo erit practica.

Quintum. Nullus habitus speculativus operatur suum obiectum ; non enim astrologia facit caelos, nec physica herbas et lapides. Activa vero agit circa ipsum et operatur ; unde dicitur VI Metaphysicae quod activa est respectu operabilium quorum principium in nobis est. Sed logicus per habitum logicae facit conclusiones veri expressivas, ut propositiones et syllogismos ; rhetoricus vero facit sermones persuasivos ; haec autem sunt subiecta in eis. Ergo sunt habitus practici, non speculativi.

Sextum. Ille habitus qui habet rationem potentiae activae et virtutis est habitus practicus et activus. Sed Philosophus dicit rhetoricam esse virtutem quamdam in primo Rhetoricae, et Commentator vocat eam ibidem practicam et facultatem quamdam. Et idem dicendum est de logica, cum dialectica sit assecutiva rhetoricae, ut dicitur primo Rhetoricae. Ergo logica et rhetorica sunt habitus practici.

Haec ille.

 

 

II. Argumenta Gregorii.

Arguit etiam Gregorius de Arimino (prolog. q. 5, art. 1) probans quod aliqua intellectio est vere praxis.

Primo sic. Quia aliqua notitia est vel potest esse directiva speculationis, et nullius alterius operationis. Ergo aliqua speculatio, et per consequens aliqua operatio intellectus est vere praxis. Tenet consequentia : quia omnis notitia dicitur practica extensione eius ad praxim ; talis autem extensio non intelligitur nisi per modum directivi : idem enim est notitia practica et directiva praxis ; ergo si aliqua notitia est practica et nullius alterius operationis est directiva quam speculationis, speculatio utique erit praxis. Antecedens probatur : quia contingit aliquem deliberare, utrum insistendum sit speculationi vel operationibus vitae activae, et utrum speculationi harum vel illarum rerum, et similiter quo loco, quo tempore, et quantum, et quomodo speculandum sit, et iudicare quid speculandum est circa veritates sacrae Scripturae vel alias, et tantum et tali tempore, et sic de aliis circumstantiis ; constat autem quod tale iudicium est vere practicum, non minus quam iudicium quo iudicatur etiam temperate vivendum esse, subveniendum indigenti, aut aliud simile ; et istud iudicium nullius alterius operationis quam speculationis est directivum, ut patet.

Confirmatur. Quia omnis notitia, cui conformiter convenit elici electionem virtuosam, est notitia practica ; talis autem notitia de speculando vel non speculando directiva est huiusmodi ; igitur etc. Maior patet auctoritate Philosophi VI Ethic. cap. 2, dicentis : oportet quidem rationem veram esse et appetitum rectum, siquidem electio studiosa supersit ; et eadem hanc quidem dicere, hunc autem prosequi ; haec quidem ergo mens, at veritas practica.

Et paulo post etiam ait : Practici et intellectivi opus veritas confesse habens appetitui recto. Minor probatur. Nam electio qua aliquis eligit studere in sacra Scriptura debito fine et aliis bonis circumstantiis, utique virtuosa est et meritoria, sicut bene patet ex verbis Gregor. VI Moral., dicentis : Nonnumquam studiosus tarditate intelligentiae invenitur, ut eo magis praemia retributionis inveniat, quo magis in studio inventionis elaborat. Ubi patet quod conatus in studio intelligendi veritatem sacrarum Scripturarum utique meritorius est.

Secundo. Omnis operatio ad quam inclinat virtus appetitiva est vere praxis. Sed ad studendum et speculandum mysteria Scripturarum inclinat aliquos sanctos viros virtus appetitiva, ut satis certum est. Igitur etc.

Tertio. Omnis actus imperatus a voluntate est praxis. Speculatio est huiusmodi. Igitur etc. Si dicatur quod non sequitur : Speculatio est imperata a voluntate ; ergo est praxis ; sed sequitur : Ergo est praxis vel practica. Contra hoc arguitur. Aliqua speculatio est imperata a voluntate, et non est practica. Ergo aliqua speculatio est praxis. Consequentia patet ex concesso. Antecedens probatur. Quia, vel omnis intellectio esset practica et, eadem ratione, omnis scientia, quod est falsum ; vel nulla intellectio non practica posset imperari a voluntate, quod est contra experientiam : potest enim imperari a voluntate consideratio logicalis et metaphysicalis, et aliae quaelibet habituum speculativorum.

 

 

§4. Contra sextam conclusionem

I. Argumenta Aureoli.

Contra sextam conclusionem arguit sic Aureolus (prolog. q. 3). Impossibile est duas differentias divisivas in unam speciem convenire sic quod una insit secundum quid et alia simpliciter ; ut patet quod rationale et irrationale, quae sunt differentiae divisivae animalis, numquam concurrunt in uno animali quod simul sit rationale et irrationale, scilicet rationale simpliciter et irrationale secundum quid, vel e contra. Sed practicum et speculativum sunt differentiae divisivae scientiae, ut patet VI Metaphysicae. Ergo nullus habitus unus est secundum quid practicus et simpliciter speculativus. Et per consequens habitus theologia non est unus ; cuius oppositum S. Thomas dicit. Unde non apparet quin ista duo dicta ad invicem contradicant, scilicet, quod sit unus habitus, et sit secundum quid practicus et simpliciter speculativus.

 

Secundo. Quandocumque aliquae duae differentiae concurrunt in unum, non potest dici quod sit ibi aliqua unitas simpliciter ; ut quia congregativum et disgregativum sunt in rubeo, idcirco non potest rubeum dici simpliciter disgregativum ne sit album, nec simpliciter congregativum ne sit nigrum, licet forte magis sit congregativum, quia magis vergit ad nigredinem. Sed practicum et speculativum insunt isti habitui, secundum te. Ergo non potest dici quod simpliciter sit speculativus, licet forte magis sit speculativus quam practicus. Unde quia media et mixta non sunt aliquod extremorum in actu, sequitur quod si iste habitus sit medius vel mixtus ex speculativo vel practico, quod non sit formaliter speculativus vel practicus ; cuius oppositum tu dicis. Unde contradictio est quod sit formaliter speculativus, et quod sit mixtus ex speculativo et practico, ut videtur.

Si dicatur ad istas duas rationes quod speculativum et practicum non sunt differentiae essentiales divisivae scientiae in communi, hoc non valet triplici ratione.

Tum primo, quia est contra Philosophum qui dividit, VI Metaphysicae, scientiam, tamquam per primas differentias, per has duas. Et quod sit eius intentio quod haec divisio sit per differentias essentiales, videtur posse probari. Impossibile est enim aliquas species contentas essentialiter sub differentia, esse species generis, nisi illud genus per illas differentias essentialiter dividatur : nam si animal dividatur per coloratum et non coloratum, album et nigrum, quae continentur sub colorato non sunt species animalis, quia coloratum non est essentialis differentia animalis ; species vero contentae sub irrationali sunt per se species animalis, quia irrationale est essentialis differentia divisiva animalis. Sed physica, metaphysica, et divina continentur sub speculativa, quia speculativae sunt tres, secundum Philosophum ibidem ; et ipsae sunt essentiales species scientiae in communi. Videtur ergo intellexisse quod speculativum et practicum sunt essentiales differentiae scientiae.

Tum secundo, quia quod inest habitui ex obiecto videtur sibi inesse essentialiter. Sed habitus trahit huiusmodi rationes ex obiecto, ut probatum fuit arguendo contra secundam et tertiam conclusiones. Igitur, ut prius.

Tum tertio, quia plus differunt sub scientia in communi moralis et naturalis, quam naturalis et metaphysica, quia naturalem et metaphysicam Philosophus ponit sub speculativa, quam divisit contra practicam, sub qua locatur moralis. Sed hoc non obstaret nisi speculativum et practicum essent essentiales differentiae. Igitur, idem quod prius.

 

Tertio principaliter arguit sic. Quandocumque aliquis habitus agit de actibus hominum prout ordinantur ad speculationem, debet dici simpliciter speculativus et nullo modo practicus ; quod patet ex opposito : nam moralis scientia tractat de partibus animae, et obiecto voluntatis, et de multis aliis speculabilibus ; sed quia omnia ista considerantur in ordine ad mores, idcirco totaliter dicitur practicus et non speculativus. Sed secundum S. Thomam, theologicus habitus tractat de actibus humanis in ordine ad divinam cognitionem. Igitur tantum est speculativus, et nullo modo practicus ; cuius oppositum tu dicis.

 

Quarto sic. Ille habitus est mere practicus, et nullo modo speculativus, qui est de obiecto attingibili a sciente excellentioribus operationibus quam sit actus illius habitus. Hoc patet ; tum quia tale obiectum comparatur ad scientem non tantum ut speculabile, sed ut operabile, hoc est per operationem attingibile ; tum quia medicina et omnes scientiae practicae, ex hoc practicae sunt, quia obiectum earum est operabile ab homine, et nobiliori modo attingibile quam persolum ipsum scire ; melius est enim homini esse sanum quam scire sanitatem et esse aegrotum, et melius est habere virtutes quam scire quid est virtus, secundum Philosophum secundo Ethicorum. Sed habitus theologicus habet Deum pro obiecto, qui est a nobis attingibilis nobiliori operatione, et excellentiori actu quam sit intelligere intellectione habita ex puris naturalibus in hac vita ; nobilius enim attingitur Deus, si ei adhaereatur per fidem, et assurgatur per spem, et diligatur per charitatem, et si eius obediatur consiliis et praeceptis, quam si hoc modo nubilose credibilibus exponatur. Igitur iste habitus est pure practicus.

 

Quinto sic. Quandocumque obiectum est operabile, habitus transiens super ipsum, maxime negociatur circa opera, et docet operationibus ipsum attingi, ut docet Philosophus primo Ethicorum ; et hinc est quod theologus magis negociatur qualiter istis actibus, qui sunt credere, sperare, diligere, obsequitur Deus. Igitur est practicus.

 

Sexto. Ille habitus qui non solum habet pro fine actum quem elicit, immo etiam actum quem dirigit, est pure practicus, ubicumque sit, et in quacumque potentia sit ille actus. Sed habitus theologicus non solum habet pro fine actum quem elicit, immo actum quem dirigit, qui est credere, secundum Augustinum, XIV de Trinitate : Per ipsum namque habitum fides defenditur, creditur, et stabilitur contra incredulos ; roboratur et redditur delectabilis quantum ad pios ; gignitur et redditur capabilis quantum ad dubios ; iste autem actus credendi elicitur ab habitu fidei, et non ab isto habitu. Igitur habitus theologiae est pure practicus.

 

Septimo. Aut illa speculatio, quae ponitur finis huius scientiae, est speculatio viae, ita quod speculatio secundum istum habitum sit finis, et hoc est evidenter contra auctoritates aliquas Sanctorum dicentium istum habitum ordinari ad charitatem, fidem, spem et alias virtutes ; vel est speculatio patriae, et haec non faceret istum habitum speculativum : tum quia omnis scientia ad felicitatem et beatitudinem ordinatur secundum Avicennam, primo suae Metaphysicae, et nihilominus certum est quod non omnis scientia est speculativa ; tum quia non omnis speculatio facit habitum speculativum, sed tantum illa quae elicitur mediante illo habitu, alioquin virtus moralis, quae disponit multum ad speculationem, secundum Commentatorem, septimo Physicorum, qui dicit quod non est remotum quod virtutes morales faciunt multum ad scientiam, maxime castitas ad speculationem, esset habitus speculativus. Constat autem quod speculatio patriae non elicitur mediante illo habitu. Igitur iste habitus non est speculativus.

 

Octavo. Ille habitus dicitur proprie practicus, qui aliquam praxim conformat atque rectificat, et est naturaliter prior ea. Sed theologia est huiusmodi. Ipsa enim est necessaria intellectui creato, ut sit conformans actum voluntatis creatae, quae est Dei dilectio, atque ipsam rectificans, et est naturaliter prior ea. Quod quidem manifestum est in theologia de necessariis, nam ex consideratione istius :  Deus est trinus et unus, et aliarum veritatum, apparet quis debeat esse finis nostrae voluntatis, et qualiter ferendum est in ipsum, et quibus viis et operationibus ; et ita ex hac cognitione sumuntur principia rectitudinis in omni nostra voluntate. De theologia quoque quae est de contingentibus, idem patet. Ergo sequitur quod theologia est penitus practica.

 

 

II. Argumenta Gregorii.

Arguit etiam Gregorius de Arimino sic (prolog, q. 5, art. 4) : Omnis habitus totalis includens aliquos habitus partiales practicos, et aliquos speculativos, quorum speculativorum actus sunt virtualiter, de proximo tamen, directivi praxis, et ex (piorum conclusionibus, vel propositionibus, tamquam ex principiis, conclusiones practicae convenienter sequuntur, denominatur practicus. Sed nostra theologia totalis plures habitus practicos partiales includit ; et etiam plures speculativos ; actus etiam illorum speculativorum sunt virtualiter de proximo directivi praxis, puta dilectionis erga Deum et proximum ; et talium practicarum conclusionum sunt principia. Igitur etc. Maior patet, quoniam ex talibus causis, totalis etiam medicina includens practicam et theoricam, practica dicitur ; et similiter moralis philosophia, in qua non est dubium includi multas veritates non formaliter praxis directivas, ac per hoc nec proprie practicas. Non est autem maior ratio pro istis quam pro alio habitu quocumque tales conditiones habente. Patet etiam quia demonstratio sumit denominationem a conclusione, ut dicatur universalis vel particularis, affirmativa vel negativa, non obstante quod aliqua praemissarum sit alterius qualitatis, vel quantitatis. Et ad propositum, si conclusio sit practica, totus syllogismus erit practicus, etiam si altera praemissarum sit speculativa. Sed minor probatur. Quoniam quaecumque veritates theologiae significant divinam perfectionem, aut divinam operationem ad extra, creationis, vel providentiae aut alterius eius beneficii, ut Incarnationis, et aliorum pro redemptione nostra, aut eruditione, vel glorificatione ; aut quaecumque alia in sacra Scriptura contenta, non secundum se formaliter directiva dilectionis Dei, omnes virtualiter de proximo continent veritates nos formaliter dirigentes ad diligendum Deum, sicut patet ; quia quasi omnes ad aliquam maneriem memoratarum veritatum pertinent ; et de istis statim notum est quod dicitur.

 

Secundo arguit ex dictis Scripturae sacra, et doctorum. Nam auctor principalis huius doctrina, Christus, dicit Matth., quod in praecepto de dilectione Dei et proximi tota lex pendet et prophetae.

Item Apostolus Roman. : Plenitudo legis est dilectio.

Et idem et I ad Timot. : Finis praecepti est charitas.

Item Augustinus in Ench., capitulo ultimo : Omnia praecepta divina referuntur ad charitatem, de qua dicit Apostolus : Finis praecepti est charitas.

Et infra : Charitas quippe ista Dei et proximi est, et utique in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Adde Evangelium, adde Apostolos, non enim aliunde vox ista est : finis praecepti est charitas. Ecce quod tota lex, et omnes prophetae, et Evangelium, et apostolicae doctrinae, et consequenter tota theologia, ad charitatem ordinantur et virtualiter nos inducunt.

Item primo de Doctrina christiana, capitulo 35 : Omnium (inquit) quae dicta sunt, ex quo de rebus tractavimus, haec summa est, ut intelligatur quod legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo et finis esse dilectio rei qua fruendum est, et rei quae nobiscum ea re frui potest.

Item libro secundo, capitulo septimo : Omnium (inquit) divinarum Scripturarum studiosus nihil in eis aliud inventurus est quam diligendum esse Deum propter Deum, et proximum propter Deum.

Item Gregorius super Ezechielem Homil. 10 c., dicit : Ad hoc solum Deus per totam sacram nobis Scripturam loquitur, ut nos ad suum, et proximi amorem trahat. Igitur quaecumque in ea continentur, vel formaliter, vel virtualiter, de proximo nos dirigunt ad charitatem.

 

 

B. Solutiones

 

§1. Ad argumenta contra primam conclusionem.

 

Ad argumenta Gregorii.

Ad primum contra primam conclusionem dicitur quod bene probat quod scientia non dicitur practica quia est in subiecto habente proximam potentiam operandi obiectum scientiae, sed non probat quin scientia dicatur practica ex hoc quod est de obiecto quod sciens aptus natus est operari, licet forte non possit, ita quod ly operabile dicit aptitudinem secundum potentiam logicam, et non potentiam proximam operandi a sciente. Unde negatur consequentia, et ad probationem dicitur quod non valet ; non enim quaecumque directivitas actionis sufficit ad hoc quod habitus sit practicus, sed requiritur directivitas actionis qua obiectum est operabile a sciente.

Ad secundum et tertium dicitur quod licet potentia operandi obiectum non requiratur ad hoc quod habitus sit practicus, requiritur tamen aptitudo scientis secundum suam scientiam ad operandum illud, et illa aptitudo non variatur sicut potentia.

Ad quartum dicitur quod illa para philosophiae quae est de actibus intellectus et voluntatis, est speculativa quoad modum et finem, licet sit practica quoad obiectum. De musica vero et geometria et huiusmodi dicitur similiter. Potest etiam dici quod non sufficit, ad rationem habitus practici, quod sit de obiecto qualitercumque operabili a sciente, sed oportet quod sit de operabili a sciente, opere cadente sub consilio vel electione. Huiusmodi autem non sunt opera intellectus et voluntatis prout cadunt in consideratione physici, nec numerandi aut figurandi. Et ista solutio in idem redit cum prima.

Ad quintum negatur assumptum. Nec valet probatio. Non enim subiectum habitus practici, ex sua variatione, variat habitum penes practicum et speculativum ; cum aptitudo operandi non varietur, sed potentia varietur, vel potius sciens varietur quantum ad posse et non posse, non autem quoad aptum esse vel non aptum esse ad operandum.

Ad sextum negatur consequentia, scilicet qua infertur quod habitus sil practicus per accidens, prout accidens opponitur per se secundo modo, licet sit practicus per accidens opposito primo modo perseitatis, accipiendo practicum ex parte obiecti ; nam accipiendo practicum ex parte finis, conceditur quod habitus accidentaliter est practicus, et potest fieri de practico non practicus, et e contra, ut supra dictum est. Illud autem quod dicitur de comparatione habitus practici ad intellectum practicum non valet. Nam licet tam hic quam ille dicatur practicus ex habitudine ad extrinsecum, tamen respectus consequens habitum practicum inseparabilior est ab eo quam respectus consequens intellectum practicum. Maior autem distantia habitus practici ad illud ex cuius habitudine dicitur practicus, quam intellectus ad habitum practicum, non facit habitum esse accidentalius practicum quam intellectum : quia nec hic nec ille dicitur totaliter practicus per aliquid distans, sed per respectum, qui non distat ab eo quod refert ; et ille est inseparabilior, et magis per se consequens in secundo modo habitum practicum quam intellectum practicum.

 

 

§2. Ad argumenta contra secundam et tertiam conclusiones

Ad argumenta Scoti.

Ad primum contra secundam et tertiam conclusiones dicitur quod illi respectus aptitudinales, scilicet naturalis prioritatis et conformitatis, non sufficiunt ad hoc quod habitus sit simpliciter actu practicus, sed requiritur quod ordinetur habitualiter ad finem qui sit operatio extra intellectum per voluntatem proponentem operari per talem habitum. Dico etiam quod habitus non habet tales respectus aptitudinales ex obiecto : quia tunc nullus habitus posset esse respectu domus, nisi esset practicus actu vel virtute, cuius oppositum dictum est in praedictis conclusionibus ; sed dictos respectus habet non solum ex sua forma absoluta, immo ex modo considerandi obiectum, scilicet ut operabile, quem modum habet habitus ab intellectu, qui super obiectum operabile potest ferri sic vel sic, secundum quod movetur diversimode a voluntate.

 

Ad secundum, per idem. Nam quod operatio aliqua sit conformabilis intellectui, non dat habitui quod sit actu practicus, sed habitu, vel virtute. Et similiter quod operatio sit dirigibilis per habitum, non solum habet ex obiecto extra habitus directivi, sed ab intellectu vel voluntate.

 

Ad tertium dico similiter quod habitus non est actualiter practicus, nisi ordinetur ad finem operis per voluntatem et intellectum. Non tamen oportet quod illa ordinatio vel propositum sit actus secundus ; sed sufficit quod sit actus primus, scilicet propositum habituale. Unde qui audit medicinam solum ad hoc ut sciat, non proponendo actualiter aut habitualiter operari per illam, acquirit scientiam practicam solum virtualiter, non autem actualiter. Et ideo dicit sanctus Thomas prima parte, q.15, art.3, ad secundum, quod eorum quae nec sunt nec erunt nec fuerunt, Deus non habet practicam cognitionem nisi in virtute tantum. Et idem dicit de Veritate, q.3, art.3.

 

 

§3. Ad argumenta contra quartam conclusionem

I. Ad argumentum Aureoli contra quartam conclusionem, pro quanto nititur probare actum intellectus immediate et in se sumptum esse praxim, negatur maior ; sicut etiam negat eam sanctus Thomas prima secundae, q.57, art.3, ad tertium, ubi sic dicit : Etiam in ipsis speculabilibus est aliquid per modum cuiusdam operis, puta constitutio syllogismi, aut orationis congruae, aut opus numerandi, vel mensurandi. Et ideo quicumque habitus speculativi ad huiusmodi opera rationis ordinantur, dicuntur per quamdam similitudinem artes, sed liberales.

Haec ille.

Ex quibus patet quod aliqui habitus speculativi ordinantur ad constitutionem syllogismi, et orationis congruae, qui tamen non sunt alii quam grammatica, et logica, et rhetorica.

Nunc ad primam probationem illius negati, negatur maior. Dicti enim respectus, dum non sunt immediate directivi actus potentiae alius ab intellectu, non dant habitui quod sit practicus, sed dant ei quod sit ars et non solum scientia, ut dictum fuit in quarta conclusione.

Ad secundam probationem negatur similiter maior. Non enim oportet quod habitus cuius finis est actus alterius habitus, sit practicus, nisi ordinetur ad actum exteriorem modo superius exposito ; praesertim hoc non oportet, quando actus talis habitus, qui ordinatur ad actum alterius habitus, habet in se nobilitatem et dignitatem, posito quod numquam ad illum actum ordinaretur. Huiusmodi autem sunt actus ab habitu Logicae eliciti ; speculari enim de universalibus et praedicamentis, et de eorum proprietatibus habet in se sufficientem dignitatem.

Ad tertiam negatur maior, nisi extensio illa sit ad actum exteriorem, et nisi tota dignitas actus in illa extensione consistat.

Ad quartam dico quod non omnis usus, per habitum directus, reddit habitum directivum practicum, sed solum usus exterior modo supra exposito ; praesertim quando habitus directivus dirigit actus speculationis, cuiusmodi est Logica. Unde sanctus Thomas secunda secundae, q.180, art.3, ait : Non solum ad contemplationem et speculationem pertinet ipsa veritatis speculatio, immo multi alii actus. Quorum quidam pertinent ad acceptionem principiorum, ex quibus proceditur ad contemplationem veritatis. Alii autem pertinent ad deductionem principiorum in veritatem, cuius cognitio quaeritur. Alii autem sunt perceptiones sensuum ad cognoscendum aliquos effectus, et imaginationes, et discursus rationis circa diversa signa, vel quaecumque perducentia in cognitionem veritatis intentae.

Ad quintam negatur maior, loquendo de habitu speculativo, qui est ars ; nec est simile de astrologia, vel physica : quia obiectum illarum non est adeo deserviens speculationi, sicut obiectum Logicae, quae est quodammodo instrumentum sciendi.

Ad sextam solvit sanctus Thomas, prima secundae, quaestione quinquagesima septima, articulo primo, ubi facit tale argumentum :  Virtus est habitus operativus. Sed habitus speculativi non sunt operativi ; distinguitur enim speculativum ab operalivo. Ergo habitus intellectuales speculativi non sunt virtutes.  Ecce argumentum in forma. Et respondet sic : Dicendum, inquit, quod duplex est opus, scilicet interius et exterius. Practicum ergo vel operativum, quod dividitur contra speculativum, dicitur de opere exteriori, ad quod non habent ordinem habitus speculativi ; sed tamen habent ordinem ad opus quod est speculari verum. Et secundum hoc est habitus operativus.

Haec ille.

Ex quibus patet quod esse operativum vel activam potentiam aut virtutem non tollit habitui rationem speculativi, nisi virtus illa vel potentia activa sit respectu operis extra intellectum, quod scilicet non est speculatio veritatis nec deservit Logicae.

 

 

II. Ad argumenta Gregorii.

Ad primum Gregorii dicitur quod opus aliquod potest dupliciter regulari per rationem. Uno modo quoad suum exercitium absolute elicitum vel imperatum. Alio modo quoad substantiam suam, vel in ordine ad ea quae dant ei rationem vel speciem, puta obiectum.

Primo modo conceditur quod operatio intellectus, etiam speculatio, potest a ratione regulari, ut argumentum probat, etiam ratione practica ; sed tamen non regulatur illo modo, nisi regulata electione cadente super opus intellectus.

Secundo autem modo, nulla ratio practica opus intellectus habet regulare. Non enim ratio regulans actum assentiendi huic conclusioni : homo est beatificabilis, est practica, sed speculativa. Nec aliae instantiae, datae de veritatibus aut falsitatibus, sunt ad propositum. Dico ergo quod antecedens est falsum : quia nulla notitia practica proprie regulat opus intellectus solum, immo numquam ratio practica regulat opus intellectus, nisi in quantum regulat electionem de tali opere, et ideo opus intellectus non est praxis, nisi mediante electione ; actum autem intellectus taliter regulari non est regulari secundum se, sed quantum ad sui exercitium.

Ad confirmationem, dicitur quod bene probat quod speculatio quoad sui exercitium est praxis ; sed tale exercitium non est nisi peractum alterius potentiae, scilicet voluntatis.

 

Ad secundum similiter dicitur quod bene probat quod opus intellectus est bene regulabile ratione practica, sed non immediate ; et ideo non habetur quod sit vere praxis ; sed potius electio illa qua immediate notitia regulatur ratione practica.

 

Ad tertium negatur maior. Non enim omnis actus imperatus a voluntate est proprie praxis, nec sequitur quod speculatio sit praxis, sed solum sequitur quod eius exercitium sit praxis ; non quod ipse actus, et quantum ad substantiam, et quantum ad exercitium sit praxis.

 

 

§4. Ad argumenta contra sextam conclusionem.

I. Ad argumenta Aureoli.

Ad primum et secundum contra sextam conclusionem dicitur primo, quod responsio ibi data posset probabiliter sustineri ; nec per arguentem insolubiliter impugnatur. Nam scientia dicit quamdam entitatem absolutam secundum suam essentiam ; habitus autem dicitur practicus ex respectu ad operationem ; quare cum respectus non sit intrinsecus essentiae absoluti, practicum non potest esse essentialiter differentia scientiae, sicut nec paternitas homini.

Item, secundum quod ponit arguens, idem habitus absolute et eiusdem speciei, potest successive variari,secundum practicum et speculativum ; nam scientia quam habeo de rosa et de generatione illius est speculativa ; et si Deus daret mihi potentiam productivam rosae, illa scientia statim induceret rationem practici. Dicit etiam quod scientia moralis existens in mente angeli est mere speculativa, sicut scientia generationis rosae in homine est speculativa. Constat autem, secundum eum, quod illa scientia moralis in mente angeli est eiusdem speciei, cum sit de eodem obiecto, et in potentia eiusdem rationis ; et tamen in nobis est scientia practica. Quidquid autem sit de hoc secundo, tamen prima probatio videtur vera.

Ex quo patet quod ratio practici non est essentialis differentia scientiae quantum ad suum absolutum. Nec valet si dicatur, quod saltem est essentialis differentia scientia, in quantum scientia est virtus intellectualis, includens respectum convenientis et debiti ac congruentiae in ordine ad naturam in qua est. Istud, inquam, non valet. Ille enim respectus, qui consequitur absolutum scientia in quantum est virtus intellectualis, consequitur necessario, positis extremis, scilicet absoluto scientiae et absoluto naturae in qua est. Sed non sic est de respectu practici. Quia scientia de generatione rosae quae est in homine, est speculativa ; et tamen posset fieri practica, si superadderetur potentia productiva et executiva directionis scientiae.

Ad secundam rationem dico quod false imaginatur, utpote quod speculativum et practicum sic concurrant ad eumdem habitum sicut extrema ad mixtum ex illis ; sicut si ex albedine et nigredine fiat rubedo. Nos autem non sic intelligimus in proposito ; sed potius illo modo quo idem absolutum, habet respectu alterius habitudinem factivi, et respectu alterius non habet talem habitudinem factivi, sed mensurati ad mensuram. Isto modo idem habitus extendit se ad speculabile et operabile : ad speculabile quidem, principaliter ; sed ad operabile, secundum quid et secundario. Isto modo diceretur ad primas duas rationes iuxta responsionem ibi datam.

 

Aliter tamen posset dici, et secundum mentem sancti Thomae, quod, dato quod istae differentiae, speculativum et practicum, prout sumuntur ex obiecto habitus, non ex fine habitus, dividerent essentialiter scientiam naturali lumine genitam, non tamen scientiam divino lumine revelatam. Sicut enim color et sapor ad diversas potentias sensitivae partis exterioris pertinent ; quae tamen sensibilium differentiae, ad eamdem potentiam cognitivae interioris, scilicet ad sensum communem pertinent, nec illam diversificant. Et similiter omnes sensibilium differentiae ad unam potentiam reducuntur intellectivam. Et sicut appetitus sensitivus diversificatur per concupiscibilem et irascibilem, non tamen potentia voliliva. Sic in proposito. Practicum et speculativum ad diversas scientias inferiores pertinent ; quae tamen differentiae non diversificant supremam scientiam, quae non ex sigillatione rerum in animam provenit, quemadmodum aliae, sed potius ex divinae notitiae impressione. Secundum enim quod ipse dicit in scripto super Boetium de Trinitate, quaestione tertia, articulo primo, ad quartum :  Fides est quaedam sigillatio primae veritatis in mente.  Et prima parte, quaestione prima, articulo tertio : Theologia nostra est quaedam impressio divinae scientiae. Constat enim quod inferiores habitus et potentiae diversificantur circa aliqua, quae tamen omnia apprehenduntur sub uno habitu vel una potentia superiori. Et ideo habitus superior, qui per differentias, quibus inferior habitus dividitur, non diversificatur, potest se sic habere ad eos, quod principaliter se extendit ad unam earum et secundum quid ad aliam ; sicut ars militaris, licet se extendat ad ea de quibus est frenefactiva et equestris et gladiatoria, tamen principaliter vel principalius se extendit ad ea de quibus est gladiatoria quam ad ea de quibus est frenefactiva vel equestris. Et sic in proposito dicendum est, ad primas duas rationes respondendo. Dico tamen quod practicum et speculativum, ut respiciunt finem habitus, dividunt scientiam in communi, licet forte sint differentia accidentales eius, ut supra dictum est. Unde omnis scientia, vel est practica ex fine, vel speculativa, et nulla est simul practica et speculativa ex fine principali.

Tunc igitur ad primam huius responsionis improbationem dicitur quod non est illa intentio Philosophi, quam dicit arguens. Et cum hoc probat, dico quod maior huius rationis est vera, si species contineatur essentialiter sub illa differentia. Si vero accidentaliter se habet ad genus, tunc species illae non plus continentur sub genere quam sub differentia tali ; sed ad hunc sensum negatur minor.

Ad secundam probationem negatur minor, ut dictum est.

Ad tertiam dicitur quod peccavit secundum non causam ut causam. Assignat enim pro causa huius quod Naturalis et Moralis plus differant quam Naturalis et Mathematica, hanc scilicet quia secundae duae sunt speculativae, non autem duae primae. Illud autem non est causa huius differentiae, loquendo de essentiali differentia scientiarum ; sed potius causa est quia plus differunt prima subiecta Naturalis et Moralis quam Naturalis et Mathematicae, et media demonstrationum etiam, quae sunt causa effectiva habituum ; ex quibus duobus habituum differentiae essentialiter compensantur, ut habetur a sancto Thoma prima secundae, q.54, art.2. Ex dictis patet quomodo responsio prius data ad prima duo argumenta bona est. Sicut enim quia album et nigrum sunt differentiae accidentaliter divisivae animalis, et non essentialiter ; ideo non est impossibile quod aliquod animal sit album simpliciter et nigrum secundum quid ; ita non inconveniens est, quod aliqua scientia sit simpliciter speculativa et secundum quid practica.

 

Ad tertium contra eamdem sextam conclusionem, dico quod maior, secundum quod iacet, est falsa. Licet enim ille habitus qui agit de actibus hominum prout ordinantur ad speculationem sit simpliciter speculativus, potest tamen dici practicus secundum quid ; sicut per oppositum dicit arguens de scientia morali. Dico enim quod ipsa est simpliciter practica, scilicet quantum ad finem quem intendit ; est tamen secundum quid speculativa in aliqua sui parte. Et per oppositum, habitus theologiae potest dici speculativus et practicus, licet etiam non agat de humanis actibus nisi in ordine ad speculationem ; erit enim speculativus simpliciter, scilicet quoad finem et quoad principaliores partes sui obiecti ; erit tamen secundum quid practicus in quantum agit de obiecto operabili a sciente, non tamen principaliter propter operari obiectum ; hoc est scientiam esse secundum quid practicam.

 

Ad quartum negatur maior. Nam de operabili ab homine, potest homo hahere scientiam speculativam secundum quid, ut dictum fuit in secunda et tertia conclusione. Nec probationes maioris valent. Non enim omnis habitus aspiciens rem operabilem a sciente, est proprie et actu practicus ; et in hoc deficit prima probatio. Similiter medicina non ex hoc dicitur practica, quia eius obiectum est operabile ab habente medicinam ; et in hoc deficit secunda. Similiter sciendum quod non sufficit ad hoc quod habitus sit practicus, quod sit de obiecto operabili et secundum quod est operabile, illo modo quo arguens accipit operabile, hoc est per operationem attingibile obiectaliter ; sed oportet quod isto modo sit operabile a sciente, sicut ab eo factibile vel productibile, aut realiter alterabile. Obiectum autem Theologiae non est isto modo a creatura operabile. Ridiculum enim est dicere quod diligens Deum operetur Deum.

 

Ad quintum, sicut ad praecedens.

 

Ad sextum negatur maior, ut patet ex praedictis. Minor etiam falsa est. Non enim credere, aut sperare, aut operari secundum praecepta sunt obiecta aut fines principales habitus theologici ; sed potius contemplatio primae veritatis. Unde sanctus Doctor, primo Sentent., prol. q.1, art.3, quaestiuncula 1, ad primum, dicit : Opus non est ultimum intentum in hac scientia, sed contemplatio primae veritatis, ad quam depurati ex bonis operibus pervenimus ; sicut dicitur Matth. : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbant. Et ideo principalius est speculativa quam practica.

Haec ille.

 

Ad septimum dico quod finis ultimus huius scientiae est contemplatio patriae, sed finis proximus est contemplatio viae ab isto habitu elicita, quae est quoddam initium ultimae illius. Unde sanctus Thomas secunda secundae, q.180, art.4 : Ad vitam, inquit, contemplativam pertinet contemplatio divinae veritatis, quae, in quantum huiusmodi, est finis humanae vitae. Unde Augustinus dicit primo de Trinitate : Contemplatio Dei promittitur nobis actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum. Quae quidem in futura vita erit perfecta, quando videbimus eum facie ad faciem ; unde et perfecte beatos faciet. Nunc autem contemplatio divinae veritatis competit nobis imperfecte, videlicet per speculum et in aenigmate. Unde per eam fit nobis quaedam inchoatio, qux incipit, ut in futuro terminetur. Unde et Philosophus, in X Ethicorum, in contemplatione optimi intelligibilis ponit ultimam felicitatem hominis.

Haec sanctus Thomas.

Ex quibus apparet quod illud quod dicit arguens, quod ista scientia non ordinatur ad contemplationem viae sed ad fidem et charitatem, nihil valet. Dico enim quod, secundum sanctum Thomam, ibidem, ista scientia ordinatur ad hoc et ad illud. Ut enim ibidem ait : Ordine quodam quatuor pertinent ad vitam contemplativam. Primo quidem virtutes morales. Secundo autem alii actus praeter contemplationem. Tertio contemplatio divinorum effectuum. Quarto vero ipsa contemplatio divinae veritatis. Dicit etiam, articulo secundo, quod a virtutes morales pertinent dispositive ad vitam contemplativam, in quantum impediunt vehementiam passionum, et sedant tumultus occupationum exteriorum, per quae duo impeditur actus contemplationis, in quo essentialiter consistit vita contemplativa. Ibidem etiam ostendit, articulo primo, et articulo secundo, ad primum, quomodo dilectio Dei et proximi pertinent ad vitam contemplativam, sicut causae moventes ad intelligendum et contemplandum ; nam ex dilectione homo inardescit ad eius contemplationem conspiciendam.

 

Ex quibus patet quod ista scientia ordinatur ad charitatem sicut ad illud quod movet ad exercendum actum huius scientiae. Ordinatur etiam ad virtutes morales sicut ad illa quae disponunt ad speculandum secundum habitum theologicum. Sed ad actum divinae contemplationis viae per istum habitum elicitum essentialiter ordinatur sicut ad finem proximum ; ad contemplationem autem patriae ordinatur ultimate. Cum autem arguens nititur probare quod Theologia non principaliter ordinetur ad contemplationem patriae, ex hoc scilicet quod omnis scientia ordinatur ad illam contemplationem, dico quod probatio nulla est. Licet enim tota philosophia ordinetur ad finem beatitudinis, ut ponit sanctus Thomas in scripto super Boetium de Trinitate, q.5, art.1, ubi etiam recitat Aug. X de Civitate Dei allegantem Varronem qui posuit quod nulla est homini alia causa philosophandi, nisi ut sit beatus ; tamen aliter ista scientia quam aliae humanitus inventae, in beatitudinem ordinatur. Tum quia essentialis finis huius scientiae est quaedam inchoatio futurae beatitudinis, ut dictum est ; non sic de aliis scientiis est. Tum quia scientia ista est quaedam impressio divinae scientiae, ut praeallegatum extitit ; habitus etiam principiorum huius scientiae, scilicet lumen fidei, est quaedam sigillatio primae veritatis, ut etiam praehabitum fuit. Tum quia ista scientia docet viam veniendi ad finalis beatitudinis complementum.

 

Ad octavum dicitur quod iste habitus non principaliter ordinatur ad regulandum praxes, nec secundum omnes sui conclusiones. Et cum dicitur quod quantum ad istas propositiones necessarias quae videntur esse summe speculativae inter omnes conclusiones, aut principia theologiae, scilicet Deus est aeternus et unus, et huiusmodi, est regulativa actuum voluntatis ; dico quod secundum praedicta in quinta conclusione, non omnis relatio habitus ad praxim facit habitum practicum, sed solum tunc cum habitus est proxima relatio operis ; cuiusmodi non est in proposito de articulis fidei, ut ibidem prolixius extitit declaratum.

 

 

II. Ad argumenta Gregorii.

Ad primum Gregorii negatur minor. Non enim quaecumque conclusiones theologicae sunt de proximo habitus directivi alicuius praxis, sicut patet de istis : Essentia divina non generat, Deus est aeternus, et de infinitis talibus, ut dictum est in quinta conclusione prius, et statim ad octavum. Et est eodem modo dicendum de illis, quae exprimunt scientiam Dei, vel opera eius ad extra, ut : Deus est omnisciens, omnipotens, solum creator.

 

Ad secundum dicitur quod omnes illae auctoritates probant quod dilectio Dei est intenta in hac scientia proximo ; sed non principaliter ultimate, et dictum est in solutione ad septimum.

Ad argumentum in pede quaestionis factum patet responsio per praedicta ; praesertim in responsione septimi argumenti contra sextam conclusionem.