Distinctio XXVII — Livre II — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre II
DISTINCTIO XXVII
- Hic considerandum est etc. In hoc capitulo ostendit quod idem in subiecto est gratia operans et gratia cooperans, licet diversa sint in ratione. Deinde ostendit tria esse genera bonorum, ut sumat cuiusmodi bonum sit liberum arbitrium. Est enim unum bonum quod est maximum, ut virtus ; et aliud minimum, ut species vel decor corporis ; et tertium medium, ut potentiae animae ; et isto modo dicitur liberum arbitrium de genere bonorum.
- Augustinus, super illud Psalmi : Concupivit anima mea desiderare, dicit quod est velle desiderare iustificationes, et est desiderare iustificationes, et est facere iustificationes. Et ista tria distinguuntur penes triplicem voluntatem. Est enim voluntas naturalis, et est voluntas deliberativa, et est voluntas operativa.
Augustinus dicit quod primum, scilicet desiderium concupiscendi, non est meritorium. Sed contra : aliquis concupiscit desiderare et alius non ; et ita in illis est velle et nolle, et ita opus liberi arbitrii ; et respectu boni : ergo meritorium vel demeritorium.
Augustinus, VIII Confessionum : Duae erant voluntates meae : una vetus et alia nova, quae inter se confligebant ; inter quas est voluntas media, secundum quam concupiscimus desiderare. Haec non ex toto vult nec ex toto imperat ; altera plena est et plene imperat. Non igitur monstrum animi partim velle, partim nolle, sed aegritudo animi, quoniam non totus animus assurgit veritate sublevatus, consuetudine praegravatus.
- Idem donum, eadem virtus. Nota quod donum est ut ab alio est, et virtus ut ad aliud, et gratia ut in alio, ipsum gratum faciens. Ad naturam meriti tria exiguntur, scilicet subiectum quod meretur, et potentia per quam meretur, et finis intentus ad quem. Unde triplex est principium merendi, scilicet gratia quae reddit subiectum gratum, et virtus disponens potentiam, et caritas disponens opus illius potentiae in finem, unde reddit opus Deo carum. Et sic patet qualiter intelligendo gratia ante virtutem est, et virtus ante caritatem, licet simul sint secundum esse.
- Si vero quaeritur quomodo ipsa gratia etc.
a. Super illud : Tertio decimo anno, 25 Ier., 3 : Ostendit nos Dei auxilio semper indigere ; nec sufficit quod semel datum est, nisi assidue Domini admonitione roboretur.
b. Videtur quod qui semel habuit caritatem, quod nunquam decedet sine caritate ; et similiter quod nullus moritur in imperfecta caritate, et quod caritas continue augeatur ; quoniam, ut dicitur hic in littera, caritas meretur augeri , et Dominus non est iniustus ; ergo quam cito habet gratiam, et augetur gratia.
Adhuc, si ille in quo est gratia meretur ratione gratiae, ergo de natura gratiae, in quantum in se est, tendit ad hoc ut augeatur ; et ita continue augebitur.
- Dicitur in littera quod gratia non est otiosa. Quaeratur utrum virtus unquam sit otiosa. Aliquando enim non movemur motu alicuius virtutis ; et ita videtur quod aliquando virtus sit otiosa.
Dicendum quod gratia est habitus semper cum suo actu ; ideo nunquam exit ab otio in actum. Sed virtus est habitus aliquando cum suo actu, aliquando non ; ideo aliquando otiosa.
- Alia namque etc. ; caeteris autem bonis. Argumentum quod gratia maius bonum est quam anima, quoniam anima contingit male uti, et gratia non.
Dicendum quod anima utitur aliquo alio, sed non proprie dicitur quod aliquis utatur anima.
- Quaeratur autem etc. ; Bonus autem usus eius iam virtus est. Prius dixit quod opus virtutis est bonus usus ipsius, et hic dicit quod virtus est bonus usus ipsius ; ergo sequitur quod virtus est opus eius.
Contra : nullius opus est ipsum cuius est opus.
- Hic videndum est quid sit virtus etc.
a. In agendo de virtute, primo ostendit quod virtus est opus Dei ; secundo ostendit quod bona opera sunt a libero arbitrio et a Deo ; tertio ostendit quod iustificatio est ex fide et caritate, prout caritas est Spiritus Sanctus ; quarto ostendit utrum virtutes sint boni usus.
b. Nota etiam quod virtus dicitur « bona qualitas » ad differentiam vitii ; et dicitur quod ea « recte vivitur » ad differentiam scientiae, qua vere vivimus ; et dicitur « nullus male utitur » ad differentiam potentiae in anima ; et dicitur « quam solus Deus » ad differentiam virtutis consuetudinalis
c. Sed tunc accidit dubitatio. Augustinus Qui creavit te sine te, non iustificat te sine te ; sed per virtutem iustificatur homo ; ergo sine te non factus es virtuosus ; ergo virtutem non operatur solus Deus.
Adhuc, Bernardus : Opus salutis non fit sine duobus, scilicet a quo fit et cui fit, vel in quo fit, ut in homine recipiente virtutem ; et ita non solus Deus operatur virtutem.
Adhuc, ad iustificationem exiguntur quatuor, scilicet motus liberi arbitrii, infusio gratiae, contritio, remissio peccati ; sed per virtutem iustificamur ; ergo ad virtutem exigitur motus liberi arbitrii, et ita non solus Deus operatur virtutem in nobis.
d. Ad hoc dicendum quod solus Deus tamquam causa effectiva operatur virtutem, sed homo tamquam causa receptiva ; unde est tamquam consentiens. Et sic dicit Apostolus quod nos sumus coadiutores Dei, tamquam scilicet consentiendo.
- Duplex est principium motivum a quo est virtus ; unde, respectu duplicis principii motivi, duplex assignatur definitio virtutis. Definitio autem posita in littera assignatur respectu principii motivi extra. Assignatur alia definitio respectu principii motivi intra, quale est natura, prout dicitur : Virtus est habitus in naturae modum rationi consentaneus. Assignatur autem definitio in comparatione ad ipsum in quo est virtus ; sed hoc potest esse respectu potentiae in qua est indistincte, et sic dicitur virtus ultimum in re de potentia. Est alia definitio respectu potentiae distinctae ; sed hoc potest esse aut respectu rationis, aut respectu voluntatis, aut voluntatis coniunctae rationi. Secundum primum dicit Augustinus quod virtus est ratio recta ad suum finem perveniens. Secundo modo dicit Augustinus, De civitate Dei, quod virtus est bona voluntas. Tertio modo dicit Hugo de S. Victore : Virtus est affectus cum ratione ordinatus. Assignatur autem alia definitio respectu formae virtutis ; unde dicitur : Virtus est ordo amoris, ut ait Augustinus in libro De moribus. Assignatur autem alia definitio respectu finis primi ; et talis finis est, ut vita nostra reguletur secundum rectam rationem. Unde Augustinus, De quantitate animae: Virtus est aequalitas vitae rationi undique consentientis. Assignatur etiam alia respectu finis ultimi, prout dicitur quod virtus est dispositio perfecti ad optimum.
- Si gratia igitur quae sanat etc.
a. Dubitatio solet esse utrum virtus una sit an multae. Quod una, videtur, per unitatem finis ; quoniam, cum virtus sit bona voluntas et omnis bona voluntas respectu unius voliti est, ergo, cum unum volitum, et una erit voluntas ; et ita una virtus erit.
Augustinus probat, in libro De moribus Ecclesiae, quod omnis virtus est amor ; sed hoc non potest esse nisi per caritatem ; cum ergo caritas indivisa sit secundum speciem, et virtus erit indivisa secundum speciem.
Adhuc, gratia est una, indivisa secundum speciem, et illa eadem est cum virtute ; ergo virtus indivisa erit secundum speciem.
b. Ad contrariam partem sic : Habitus sunt secundum quos bene vel male nos habemus ad operationes ; ergo, cum operationes multae sint secundum speciem, et virtutes multae erunt secundum speciem.
c. Dicendum quod multae sunt virtutes secundum speciem. Et virtus non accipit esse speciei ab ultimo volito, sed esse generis ; immo recipit esse speciei a propinquo volito.
- Dicit in littera quod virtus movet liberum arbitrium. Sed tunc quaeratur utrum ille motus sit gratuitus vel non. Sed cum formetur a gratia, videtur quod sit gratuitus, et ita meritorius. Sed contra : omnis motus meritorius a libero arbitrio, et iste non est a libero arbitrio : ergo non est meritorius.
Quidam autem solvunt, quod virtus movet liberum arbitrium, id est informat. Sed contra : semper informat liberum arbitrium, cum sit in eo ; ergo semper movet ipsum.
Et quidam dicunt quod hoc non est inconveniens, quoniam gratia est ut lumen spirituale, et ideo semper est in actu suo. Unde licet gratia semper movet, non tamen liberum arbitrium semper movetur, quoniam aliquando non obedit. Aliter enim semper mereretur liberum arbitrium. Unde Augustinus ; Deus illuminat omnem hominem, non tamen omnis homo illuminatur.
- Quae ipsa etiam donum Dei est etc. Dionysius : Divinae beatitudinis bonitas, [semper iuxta eadem et similiter] habens proprii luminis beneficos radios in omnes copiose extendit intellectuales vultus. Dionysius : Inest eis recipere, praesente eo et semper ad divinam propriorum traditionem exsistente paratissimo ; et ita semper paratus est dare gratiam. Ergo, si non accipiamus, videtur quod peccamus ex omissione.
Dicendum quod non semper ex omissione peccamus ; quoniam si homo moveretur ad recipiendum et tunc averteret se, tunc ex omissione peccaret.
- Augustinus, Ad Valentinum : Scriptum est in Ioanne : Non venit ut iudicet mundum, sed ut salvet ; et in Symbolo habetur quod venturus est iudicare vivos et mortups. Sed, si non sit gratia Dei, quomodo salvabit ? Et si non sit liberum arbitrium, quomodo iudicabit ? Et ita videtur quod sit liberum arbitrium et quod gratia sit.
- Augustinus quaerit utrum Dominus tenetur dare gratiam. Quod videtur, quoniam tenetur ad omne quod promisit.
Dicendum quod non tenetur, quoniam tentio est respectu superioris ; unde, cum non habet superiorem, nec teneri debet alicui.
- Cum ergo dieitur fides etc. ; si tamen adsit caritas. I Cor. 13, 2 : Si caritatem non habeo, nihil sum. Unde patet quod caritas est forma omnium ; sed quod caritas est forma omnium prout virtutes sunt habitus meritorii, sed non prout virtutes sunt habitus boni. Augustinus, in libro Soliloquiorum : Tria sunt animae necessaria, scilicet ut sanos habeat oculos, quod fit per fidem ; et ut aspiciat, quod fit per spem ; et ut videat, quod fit per caritatem.
- Ex actibus Itaque virtutum etc. Bernardus : Iustitiae suae Deus voluit habere consortem, ut et coronae faceret promeritorem. In eo enim iustitiae statuit consortem et coronae promeritorem, cum operum, quibus promissa est corona, dignatus est habere coadiutorem ; porro coadiutorem, cum fecit volentem, id est voluntati suae consentientem. Et ita voluntas in auxilium, et auxilium in meritum reputatur. Nec dubium est quod a Deo sit velle et perficere pro bona voluntate. Deus igitur est auctor meriti, quia voluntatem applicat operi et opus explicat voluntati. Alioquin, si proprie ea quae dicimus nostra sunt merita, spei sunt quaedam seminaria, caritatis incentiva, occultae praedestinationis indicia, futurae felicitatis praesagia, via regni, non causa regnandi.
Anselmus : Maius miraculum aestimo cum Deus voluntati desertam reddit rectitudinem, quam cum mortuo reddat vitam amissam. Corpus enim necessitate moriendo non peccat, ut vitam non recipiat ; voluntas vero, per se deserendo rectitudinem, meretur ut illa semper indigeat.
Augustinus, Ad Valentinum : Non sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona sine gratia attribuatis : quod est in sinistram declinare ; nec gratiam sic defendatis, ut quasi de illa securi, mala opera diligatis.
- Idem nempe usus est etc. Augustinus : Quisquis confitetur tibi sua merita, quid tibi enumerat nisi tua dona ? Augustinus, Libro quinque responsionum : Recte arbitror liberum arbitrium comparari iumento ; unde in Psalmo : Velut iumentum factus sum. Gratia vero comparatur sessori. Quia, sicut illud animal, ut dometur ad opus homini necessarium, de armento vagum apprehenditur et incipit per curam domantis se eius voluntati subicere, ita liberum arbitrium, quod vulneratum est in homine, vivit per Dei gratiam et apprehenditur de armento sensualitatis, in quo sub pastore diabolo per incongruas vagabatur voluptates. Ipse enim est pastor et idolum, ut 11 Zach., 17.
