Appendix — Livre II — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre II

Appendix

[APPENDIX]

 

  1. De iis quae fiunt in eis quae sunt supra tempus et motum successivum, est dubitatio qualiter diversa opera exerceant et qualiter diversa eis accidant ; ut quibusdam contraria, sicut est in eis quae puniuntur, quia ab aquis nivium transeunt ad calorem nimium.

a. Si enim quaedam prius, quaedam posterius sunt intelligibilia, post unum facit aliud et non omnia simul : tunc videtur quod in tempore agat et mensuretur in suis operibus tempore. Et hoc falsum.

Similiter in illis quae puniuntur : non enim insimul, sed secundum prius et posterius, sunt in calore et frigore. Ergo videtur quod ibi sit tempus et quod cadunt sub tempore quae huiusmodi passionibus puniuntur. Sed hoc non potest esse, quia tempus non est nisi corruptibilium ; ergo, cum illa non sint huiusmodi, tempore non debent mensurari.

b. Item, omni corruptibilitate remota, removetur tempus ; sed post finem naturae removebitur omnis corruptibilitas ; ergo post finem naturae non erit tempus : ergo neque prius neque posterius. Ergo tunc non erit verum, aliquem angelum unum facere prius et aliquid aliud posterius.

Similiter in eis quae puniuntur post calorem frigore vel e converso.

c. Et si dicatur quod duplex est prius et posterius, scilicet in tempore et supra tempus, et haec non sunt eiusdem rationis ; unde destructa natura, adhuc est prius et posterius, sed non tempus

contra : prius et posterius quae sunt supra tempus, non sunt nisi sint aeternitatis ; sed prius et posterius non sunt nisi rei partibilis ; ergo, cum aeternitas sit impartibilis, sicut patet ex Boethio, non erit ponere prius et posterius in aeternitate.

d. Item, prius et posterius ponunt ordinem ; sed ordo non est nisi duplex, scilicet in continuis et discretis ; in continuis successivis, sicut una pars temporis prior est alia ; in discretis, sicut unum prius duobus. Sed constat quod in eis supra tempus non est prius et posterius primo modo ; ergo, si est, hoc erit secundo modo. Sed hoc falsum, quia tale prius et tale posterius non excludunt quin insimul sint talia duo quorum est ordo. Verbi gratia, cum est unitas, est binarius ; et cum est binarius, est ternarius, vel possibile saltem. Ita est in re : cum est binarius, est ternarius ; sed non ita est in operibus angeli : cum unum facit, non facit aliud ; et in eis qui puniuntur : cum in frigore sunt, non sunt in calore vel e converso. Unde videtur quod in eis quae cadunt extra tempus non possit esse prius aut posterius.

e. Solutio : dicendum quod, si aeternitas dicatur ipse Deus, sic aeternitas est impartibilis et sine priori et posteriori. Si autem dicatur aeternitas idem quod duratio sine fine vel sine defectu, quae est eorum quae sunt incorruptibilia, sic est duratio habens prius et posterius, sed sine successione ; et in tempore sunt prius et posterius in successione.

Et ad intelligendum hanc diversitatem, notandum quod successio ita causatur : in continuo est primum et ultimum, a quibus causatur prius et posterius in motu et tempore etc. Et est duplex continuum, vel unum in ratione duplicis, scilicet spatii et continui quod movetur. Sit A, B, C continuum quod movetur ; sit D, F, G spatium. Partes mobilis dissimiliter se habent ad partes spatii, ut cum A est super F, non est super G, et tunc B est super D ; et cum A est super G, B est super F, et C super D. Ex tali primo et ultimo in mobili et spatio provenit in motu successio ; et in tempore, quia tempus est numerus motus secundum prius et posterius. Unde in omni duratione vel mora est prius et posterius in successione, sed in illa quae est sic respectu duplicis primi et ultimi.

 

  1. Deinde loquamur de eis quae sunt sub durationibus, ut manifestemus in quibus accidit senium et inveteratio, et in quibus non.

a. Notandum quod quorumdam est passibilitas a contrarietate principiorum intrinsecorum, et illa sunt corruptura ; quaedam autem non, et illa non sunt corruptura. Passibilitas a contrarietate subiacet mobili continuo quod est in ratione duplicis continui, scilicet caeli ; et quia virtus illius mobilis mediante motu influit super illud passibile, sicut motus mobilis non est totus simul, sed secundum prius et posterius cum successu, ideo actus et opera quae sunt in tali passibili, et in eis quorum hoc passibile est principium, sunt successiva vel habent diversos actus successive. Et hoc intelligendum de actibus illis quos habent mediante illo mobili, ut calere, frigere, sedere, currere et consimilibus. In aliis autem quae sunt extra virtutem huius mobilis, non est actus vel operatio successiva, quantum est de se ; nec etiam diversi actus vel diversa opera aut passiones successivae erunt, cum in quibusdam diversi actus, et in aliis diversae passiones secundum prius et posterius sunt sine tempore et successione.

b. Item, eorum quorum est tale passibile principium, duplex est diversitas. Quorumdam enim est deperditio continua sine restauratione ; et illa, ex quo facta sunt, incipiunt inveterascere. Et talium est tempus mensura secundum prius et posterius [in] succedendo ; et cum haec veterascunt in tempore, et in talibus passiones quae fiunt non sunt in duratione sua novae vel quasi de novo factae.

Aliorum autem est continua deperditio, sed restauratio fit in eis. Et hoc dupliciter : scilicet quandoque maior vel aequalis ipsi deperditioni ; et talia, quam cito fiunt, veterascunt sed non senescunt. Quandoque fit minor restauratio, [et] tunc senescunt. Et talia mensurantur a tempore secundum prius et posterius in succedendo ; et cum haec inveterascunt et senescunt in tempore, et passiones et actus in eis non sunt in duratione sua novi vel quasi de novo facti. Et talia, si sunt animata quae tempus non sentiant, ut illa quae non habent memoriam, sentiunt in se passionem semper, quamdiu durat, quasi novam. Si autem tempus sentiunt, non ; sed sicut in esse suo inveterascunt, et in sentiendo. Unde in quorum sensu vel cognitione cadit successio, non tantum sicut apprehensa, sed sicut ratio vel dispositio ad apprehendendum passiones et durationes passionum, hoc accidit, quod non sentiunt quasi novam semper, quamdiu durat, passionem. In illis vero in quibus non est istud passibile principium, inveteratio non est aut senium in sua duratione ; et in talibus successio, si cadit in cognitionem eorum, cadit sicut res cognita, et non sicut ratio aut dispositio cognoscendi alia. Unde non cognoscunt in collatione prioris et posterioris et in successu ; et talia passiones in eis factas, quamdiu durant, sentiunt novas vel quasi de novo factas, et non inveteratas.

c. Ex iis patet quod prius et posterius in tali duratione in aliquo assimilantur priori et posteriori in numero, scilicet in quantum in numero non est successio, sed quoad aliud non. Item, in aliquo assimilantur priori et posteriori in tempore, scilicet quoad hoc : cum est prius, non est posterius ; et quoad successionem, non, quia talis duratio non est quantorum continuorum.

Item, quantum ad aliud assimilatur tempori, secundum quod tempus secundum se adaequatur quibusdam, sicut eis quae sunt cum toto tempore ; aliis autem secundum partem, sicut eis quae quandoque sunt, quandoque non. Similiter illa duratio secundum se quibusdam adaequatur, sicut esse ipsorum angelorum ; quibusdam autem non secundum se, sicut operibus eorum, quia quandoque agunt, quandoque non, vel non semper idem. Et similiter intelligendum de poenis animarum.

d. Si autem quaeratur : ista duratio caditne in aliquo praedicamento ? dicendum quod non, sicut Aristoteles determinat de praedicamentis. Reducibilis tamen est ad aliquod, scilicet ad quantitatem ; sed non sicut loquitur Aristoteles, quia ipse non loquitur nisi de continua et discreta ; quae discreta est in omnibus, et de continua prout est in corporea substantia, vel prout debet esse dimensio talis substantiae et motus talis substantiae vel tempus. Sed illa duratio discreta non est, neque continua sic ; immo est sicut punctus respectu continuitatis. Si autem ponatur continua, haec erit continuitas spiritualis et non corporalis ; et ideo quodammodo ad tempus se habet sicut nunc.

e. Vel potest aliter poni satis bene : quia, quod tempus sit causa corruptionis et inveterationis, hoc non habet virtute propria, sed ex conditione rei quae mensuratur tempore, ut patet ex praedictis. Quod ergo de se habet, hoc non est nisi mensurare opera et motus secundum prius et posterius ; et ideo, cum non est amplius talis materia, adhuc est tempus, sed non sicut est respectu horum inferiorum. Et tempus, hoc modo sumptum, est illa duratio, quae alio nomine potest dici perpetuitas. Et sic potest intelligi quod dicit Boethius : Tempus est pars aeternitatis , ut dicatur esse duplex aeternitas : una simplex et impartibilis, sine priori et posteriori, quae est ipse Deus ; et alia quae est perpetuitas. In qua perpetuitate pone proportionaliter nunc et prius et posterius, sicut in tempore nunc et prius et posterius, ut, sicut nunc in tempore respondet ipsi esse naturae, et nunc cum priori et posteriori operibus, ita proportionaliter nunc ipsi esse illarum substantiarum, et nunc cum suo priori aut posteriori operibus et passionibus diversis quae fiunt vel accidunt illis non simul.

 

EXPLICIT IIus LIBER

 

 

 

[APPENDIX]

(AL)

Quaestio est utrum obedientia sit virtus. Et videtur quod non, eo quod secundum eam non assimilamur Deo, et quia non videtur habere proprium actum.

Secunda quaestio est, utrum sit generalis virtus, an specialis. Et generalis videtur, per comparationem ad oppositum : omne enim peccatum dicitur inobedientia ; ergo a contrario, omnis virtus debet dici obedientia. Item, actus eius est implere omnia mandata : quod facit omnis virtus.

Tertia quaestio est, utrum per species dividatur. Et videtur quod sic, quia latria et dulia diversificant speciem cultus per hoc quod Deo et creaturae ; quare obedientia. Contra, per caritatem Dei et proximi.

Deinde est quaestio utrum obedientia sit prior fide. [Et videtur], eo quod obedientia sit subiectio intellectus et cuiuslibet potentiae ; fide autem est credere, et ita de aliis. Item, Gregorius : Obedientia, si habeat de suo, nulla est ; et iterum : Nisi habeat de suo, est minima.

Quinta est quaestio de illa auctoritate : Melior est obedientia quam victimae. Aut intelligitur de utraque formata, et quasi scelus idolatriae etc.

Sexta quaestio est, in quibus obediendum est praelatis : utrum si conscientia dictet contrarium et praecipiatur a praelato excommunicare aliquem vel interficere.

Item, quaeritur utrum teneatur damnatus ad mortem iusto iudicio, quia iustum est obedire ; et si evadat, peccatne ?

Item, servitia quanto magis debita, tanto minus grata ; si ergo simpliciter habeatur respectus ad hoc, quod est debitum, non erit gratum ; sed ita est in obedientia ; ergo obedientia non est opus gratum. Item, cum caetera sint praescriptibilia, sola obedientia est impraescriptibilis.

Item, si pro salute corporali quis intraret claustrum, quanto magis pro spirituali ? Quare videtur quod simpliciter est obediendum eis quae iniungit confessor, quia superioribus tenemur obedire.

Item, I Petri 2, 13 : Subditi estote omni humanae creaturae propter Deum.

Item, Matth. 17, 26 : Dominus solvit tributum.

Item, 22 Matth., 21 : Reddite quae sunt Caesaris Caesari. Item, super illum Psalmum : In te Domine speravi, ubi fit mentio de filiis Ionadab. Item, in Glossa super hunc Psalmum : Nonne Deo subiecta erit anima mea, versus : Et tibi, Domine, potestas ; ibi etiam fit de eodem mentio.

Previous section
Section 45 of 45