Distinctio XLIV — Livre II — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre II
DISTINCTIO XLIV
- Post praedicta consideratione etc.
a. Nihil quod aufert vel minuit libertatem est pars libertatis vel ipsa libertas ; sed potentia peccandi aufert vel minuit libertatem, ut dicit Anselmus ; ergo haec non est libertas vel pars libertatis ; et ita non est a Deo.
Anselmus, De casu diaboli : Ipsa potentia volendi et ipsum velle a Deo est et fuit aliquod bonum. Potestas enim nonnisi bonum est et spontaneum donum Dei ; velle autem secundum essentiam bonum est, sed quoniam iniuste factum, malum est, et tamen a Deo est, a quo est omne bonum quod aliquid est. Nempe non solum hoc habet a Deo, quod Deus sponte dat, sed quod iniuste rapit, Deo permittente. Et sicut dicitur Deus facere quod permittit fieri, ita dicitur dare quod permittit rapi.
b. Potestas peccandi est bonum ; sed bono bene possumus uti ; ergo potestate peccandi bene possumus uti. Sed usus ipsius est peccare ; ergo peccando bene utimur.
Dicendum quod potentia peccandi, ut bonum est, bene possumus uti ; sed ipsius usus, ut bonum est, non est peccare, sed potius dirigere. Anselmus, loquens de potentia bona : Tunc conditione naturae non poterat a se habere ; nunc merito culpae non debet habere. Nullo quidem modo potest a se habere iustitiam, quoniam nec antequam eam recipiat, nec postquam eam deseruit.
c. Cum voluntas sit potentia, et voluntas dicatur bona vel mala, quare similiter potentia non dicatur bona vel mala.
Dicendum quod potentia non dicit nisi comparationem ad actum ; sed voluntas amplius dicit, scilicet potentiam inclinatam ad actum sub ratione boni vel apparentis boni. Unde fallacia consequentis potest incidere in praedicta ratione.
Augustinus, De littera et spiritu : Nunquam legitur in Scriptura : Non est voluntas nisi a Deo. Et non scribitur, quia non est verum ; alioquin peccatorum, quod absit, auctor est Deus. Cum autem accipit potestatem, a iudicio Dei venit. Item, cum accipit, potestas datur, non utique necessitas imponitur. Unde intelligitur malos accipere potestatem ad damnationem suae malae voluntatis, et bonos ad probationem suae bonae voluntatis.
2. Utrum potestas nocendi sit in diabolo. Super 71 Psalmum, 12 : A potente : Id est a diabolo, quem non sua virtus, sed peccata hominum potentem fecerunt.
Dicendum quod potens dicitur in se vel in effectu. Unde nostra peccata faciunt eum potentem in effectu, et sua virtus facit eum potentem in se. Super illud : Non est potestas nisi a Deo, 13 Rom., 1 : Iniustum non est ut, improbis accipientibus nocendi potestatem, patientia bonorum probetur et malorum iniquitas puniatur. Nam per potestatem diabolo datam et Iob probatus ut iustus appareret, et Petrus tentatus ne de se praesumeret, et Paulus colaphyzatus ne se extolleret, et ludas damnatus ut se suspenderet.
- a. Videtur quod aliqua sit potentia non a Deo. Dicitur enim 8 Osee, 4 : Ipsi regnaverunt et non ex. me ; principes ex stiterunt et non cognovi.
Super illud : Qui resistit, 13 Rom., 2 : Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit ; sed potestas tyrannorum est potestas ; ergo qui resistit potestati illorum peccat.
b. Ad primum dicendum quod ipsi regnaverunt et non ex me, tamen me permittente, sed non praecipiente.
Ad aliud, quod qui resistit potestati principum ut potestas est, et Dei ordinationi resistit, sed non ut mali est. Dicendum ergo quod quaedam pertinent ad thronum principis, et in illis obediendum est suae potestati ; sed quaedam pertinent ad statum merendi vel demerendi, et in illis non est omnino obediendum, quoniam secundum talia recte sumus sub Deo. Hieronymus : Ecclesiae praepositum timeas ut Deum ; diligas ut parentem ; crede salutare quidquid ipse praecipit, nec maioris sententiam iudices, cuius officium est obedire et quae iussa sunt implere.
- Utrum timenda sit potestas diaboli. 41 Iob, 24 : Non est potestas sub caelo quae comparetur ei; et ita timenda, quoniam vix est resistendum ei.
61 Psalmo, versus : Quia potestas Dei est, Glossa : Diabolus est quaedam potestas ; plerumque tamen vult nocere et non potest, quoniam potestas eius sub potestate est. Tantum enim impellit parietem, quantum accipit potestatem. Qui enim tentatori dat potestatem, ipsi tentato dat misericordiam. Noli ergo inimicum timere.
- a. Utrum potestates saeculares debent cohibere potestatem haereticorum. Augustinus, Ad Vincentium : Mea primitus sententia non erat, nisi neminem ad unitatem Christi esse cogendum ; verbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos catholicos haberemus, quos apertos haereticos noveramus.
b. Contra hoc, idem Augustinus in eadem epistola : Si quisquam inimicum suum, freneticum factum periculosis febribus, currere videret in praeceps, nonne tunc, si eum sic ire permitteret, potius malum pro malo redderet, quam si corrigendum ligandumque curare ? Numquid, quia nonnullorum insanabilis est pestilentia, ideo negligenda est medicina ? Putas neminem debere cogi ad iustitiam, cum legas Paulum ad tenendam veritatem magna violentia Christi cogentis esse. compulsum. Putas nullam vim homini adhibendam ut ab errore liberetur, cum audias Christum dicentem : Nemo venit ad me, nisi quem Pater traxerit.
c. Dicendum quod Augustinus intelligit unum secundum statum primitivae Ecclesiae, et alterum secundum statum subsequentem.
