Distinctio XXIX — Livre II — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre II

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

 

  1. Post haec considerandum est etc. Quoniam in hac distinctione quaerit utrum homo ante lapsum habuerit virtutes, ideo prius determinavit quid virtus et quae comparatio ipsius ad gratiam. Quod prius determinatum est.

a. II Tim. 2, 5 : Nullus coronabitur nisi qui legitime certaverit ; sed in primo statu non erat certamen ; ergo non coronam merebatur.

Ubi maior pugna, maius meritum et maior corona ; et ubi minor pugna, minus meritum ; ergo ubi nulla pugna, ibi nullum meritum. Sed in statu ante peccatum, nulla erat pugna ; ergo nullum meritum.

Dicendum ad primum quod aliud est mereri beatitudinem et aliud est mereri coronam, quoniam vincenti dabitur corona et merenti beatitudo.

Ad aliud dicendum quod ubi maior caritas in pugna, ibi maior corona, et aliter non.

b. Bernardus : Quid mirum, si iacens liberum arbitrium non potest per se surgere, quod stans in aliquod melius suo conatu non poterat proficere. Si non poterat de inferiori gradu ad superiorem per se surgere, quomodo de gradu in gradum deiectus poterit introire ? Ioannes Damascenus : Fecit hominem habentem potestatem manere et proficere in bono, divinam cooperantem habentem gratiam.

Dicendum quod duplex est profectus, scilicet gratiae ad perseverantiam, vel gratiae ad beatitudinem ; nos autem meremur, licet non profectum ad perseverantiam finalem.

 

  1. Non tamen iustitiae habendae. Contra : non erat tunc iustitia in eo, quoniam tunc non habuit virtutes.

Dicendum quod duplex est iustitia : nam una est originalis, ut dicit Anselmus, et hanc habebat ; sed postea iustitiam virtutem habebat.

 

  1. Praeterea quaeri solet etc.

a. Augustinus : Homo ante peccatum, etsi habuit unde possit stare, non tamen habuit unde possit proficere. Sed luce potuit proficere ; ergo homo ante peccatum carebat luce : ergo gratia, cum lux nihil aliud sit quam gratia.

Dicendum quod in primo suo statu carebat luce ; nec tamen ibi fuerunt tenebrae, quoniam adhuc non erat tempus determinatum in quo susceptibile esset alterum illorum.

b. Adhuc, si non habuit quo proficere potuit, ergo aliquod in eo erat impedimentum ; sed si utramque haberet gratiam, in eo nullum esset impedimentum ; sed est in eo impedimentum : ergo non habet utramque gratiam.

Dicendum quod utramque habuit, sed non ut liberaretur, sed ut praepararetur.

c. Adhuc, XXIV distinctione, supra, dicitur : Stare non est in angelis ad meritum, si in eis non fuit causa impellens ad malum. Unde ante peccatum non habuit homo unde mereretur, cum nihil in eo fuit causa impellens ad malum ; et ita tunc non fuit accepturus immortalitatem per meritum, quam nunc suscipiet per gratiam.

Dicendum quod homo ante peccatum in secundo statu suo habuit virtutes. Unde dicitur in Luc. 10, 30 : Vulneratus in naturalibus et spoliatus in gratuitis ; unde prius habuit gratuita, et ita in illo statu potuit mereri.

d. Ioannes Damascenus : Deus fecit hominem innocentem, rectum, virtuosum, sine sollicitudine, sine tristitia, omni virtute decoratum, omnibus bonis ornatum. 17 Eccli., 1-2 : Secundum imaginem [suam] fecit illum, et vestivit illum virtute. XV distinctione III libri, cap. Sed forte : Gratiam accepit, per quam proficere potuit.

Dicendum quod est beatitudo immunitatis poenae et culpae, quam habebat Adam in principio suae creationis ; est etiam beatitudo securitatis in spe, quam habebant sancti in limbo inferni ; et est beatitudo gloriae in patria.

e. Augustinus, Ad Eugenium papam : Cum videret patrem omnium circumdatum immortalitate, vestitum caritate, [et] hoc accepisse terrenum hominem quod ipse per superbiam cognoscitur amisisse, invidit insatiabilis homicida. Quid enim est diabolus, nisi angelus a Deo per superbiam separatus ? Si Adam ante peccatum habuit caritatem, ergo habuit fidem vel spem : ergo credidit articulos fidei : ergo praescivit Christum passurum ; sed nonnisi propter peccatum generis humani ; ergo praescivit genus humanum peccaturum esse. Sed non scivit hoc de alio ; ergo de se ipso.

Dicendum quod non sequitur : habuit caritatem, ergo habuit fidem, quoniam habuit aliquid loco fidei ; et si aliquid loco fidei [non] haberet, non tamen secundum illud distincte cognovit.

 

  1. Potest autem quaeri etc.

a. Quod primus homo habuit gratiam ante peccatum, videtur. Augustinus, De civitate Dei : Nunquam angelos sine casto amore fuisse credendum est ; simul enim erat in eis condens naturam et largiens gratiam. Sed magis indigebat praedictis Adam, quoniam caro erat, quam angeli ; ergo homo potius munitus erat illis quam angelus. Anselmus, in libro De casu diaboli : Angeli appetierunt ad quod pervenissent si stetissent ; et similiter primi parentes, quoniam, ut ait Augustinus, angelus cadens suasit homini similitudinem suae voluntatis ; ergo similitudo beatitudinis erat apud eos, et ita habuerunt gratiam. Diabolus invidit, eo quod vidit hominem accepisse hoc quod ipse amisit ; sed non amisit nisi gratiam ; ergo homo accepit gratiam.

b. Quod autem habuit virtutes, habetur. Tunc enim non cognovit nisi per fidem, quoniam non per speciem ; aut oportet ponere tertium modum cognoscendi. Post peccatum habuit fidem ; sed illam non recepit per peccatum ; ergo ante peccatum fidem habuit, et ita virtutem.

c. Dicendum quod est videre Deum aut per speciem, aut per speculum. Si per speculum, aut est tunc videre Creatorem per creaturas ut Creator est, aut ut Reparator est. Dicendum ergo quod Adam vidit Deum per speculum, et non in aenigmate, sed per lumen ; nos autem videmus eum per speculum et in aenigmate, sed in patria videbimus eum per speciem et per lumen. Unde cognitio ipsius Adae, quae erat per speculum et lumen, facta est per peccatum fides informis ; quoniam privatur cognitio quae erat in Adam ante peccatum per lumen, et remanet illa quae erat per speculum.

 

 

(E)

Cap. Praeterea, super illud : Quando Adam solus erat. Contra, 4 Eccl., 10 : Vae soli, quia si ceciderit etc. Respondeo : intelligitur mystice de libero arbitrio non habente sociam caritatem.

Super illud : Videte ne forte mittat. Augustinus : Videte ne forte sumat de ligno vitae ; non, sicut quidam male intelligunt, prohibendo, sed potius ad lignum vitae invitando. Secundum Magistrum, in Historiis, prohibitive legitur, et in hoc magna notatur Dei misericordia, quia victuri essent in miseria, et tunc quantum vita diuturnior, tantum miserior.

Super illud : Ne vero posset etc. Quaeritur qualiter ingressi sunt Enoch, de quo 5 Gen., 24, et Elias, IV Reg. 2, 11. Respondeo : intelligitur quod, cum esset versatilis, ad tempus fuit semotus. De Christo autem dicitur quod amovit omnino et aperuit ianuam ; sed hoc intelligitur de paradiso superiori. Augustinus, super illud Gen. 6 : Timui, eo quod nudus essem : Adam, a Deo aversus et ad se ipsum conversus, nuditatem suam vidit et displicuit, quia non habebat proprium. More superbi, non se accusat quod mulieri consensit, sed in eam culpam refundit ; et de astutia quam conceperat, in Deum retorquet quod peccavit. Unde addidit : Mulier quam dedisti mihi etc. Proprium est peccatoribus Deo velle tribuere quod accusantur ; quod inde est, quia sic peccavit homo, ut vellet esse par Deo, liber scilicet sicut Deus ab omni dominio. Quoniam ergo in maiestate par illi esse non potuit, in peccato sibi esse parem eum facere contendit ; immo eum vult ostendere nocentem, se autem innocentem. Mulier culpam refert in serpentem, quasi obtemperare coegisset, ac si ipsa [non] potuerit verba serpentis [non] audire et praecepto Dei non obedire.

 

Cap. Quare ergo perpetua soliditate, super illud : Cum Scriptura dicat eum soporatum fuisse. Raptus est mutatio praeter naturam in situm vel quasi situm valde distantem secundum vim dominantis naturae. Per hoc solvitur quod non est glorificatorum raptus. Additur autem ad appropriationem huius raptus « secundum vim » : secundum vim intelligibilem quantum ad actum suum. Si vero quaeratur quis est situs a quo rapitur, intelligendum est quod usus potentiae conversae ad corpus. Si vero quaeratur inter usus quis est maxime oppositus raptui, dicendum quod usus vegetabilis quoad generationem. Ibi enim fit homo totus caro, sicut habetur I Cor. 6, 18 : Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, Glossa : Sic totus animus absorbetur a carne, ut iam ipse animus non possit dici suus esse, sed simul totus homo possit dici caro. Quoad sensitivam, tactus, in quantum est sensus poenae ; et ideo dixit beatus Bernardus quod miseria non inerat secundum actum illi qui factus est in excessu contemplationis. Si vero quaeratur utrum secundum eamdem vim contingat rapi et non rapi, dicendum est quod non, licet videatur per quoddam exemplum quod legitur in Vita B. Augustini de quadam muliere : Cum provolveretur ad pedes eius facientis sermonem, non est ab eo visa vel recepta ; quae, rapta ante thronum Domini, audivit vocem de throno dicentem : O mulier, o mulier, Augustinus iste sic hesterna die cordis oculos in me figebat, dum ad te ante se procubantem carnis oculos clausos habebat. Neque enim a me ad te visum reflectere valebat.

Quaeritur utrum raptus sit ab usu zoticae virtutis, scilicet vitalis et pulsativae, et ab opere phantasiae in quantum est sensus communis qui habet situm in corde.

Si vero quaeratur ad quid sit raptus ille, patet de Adam, Gen. 2, 21, super illud : Immisit Dominus soporem in Adam etc., Glossa : Extasis ad hoc intelligitur recte immissa, ut mens Adae, particeps angelicae curiae et intrans in sanctuarium Dei, novissima intelligeret ; unde evigilans, prophetico spiritu dixit : Hoc nunc os ex ossibus meis etc. Et in alia Glossa : Qui ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus oculos claudit et in se ipso intelligit aliud esse quod regere debet ut vir, et aliud quod regatur ut mulier. II Cor. 12, 2-4 : Quod raptus erat Apostolus ad visionem intellectualem, in qua vidit Deum in se, non in aliqua figura.

Contra hoc videtur Gregorius dicere in Moralibus, super VIII d. iuxta cap. Cernitur ; et de ista visione dicitur quod ita videtur dilectio, quae non aliter videtur in specie quam est, et aliter absens in aliqua imagine simili sui. Quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus cernitur. Triplex enim fuit raptus principaliter : Apostoli Pauli scilicet, Adae et Ioannis ; et possunt distingui, ut prima revelatio sit de exitu ab opere creationis, secunda ab opere redemptionis, tertia de proxime antecedentibus actum glorificationis. Item, triplex est status Ecclesiae : quoad initium eitis, quoad progressum, quoad consummationem. In primo raptu fuit facta revelatio de exitu sive initio eius a capite ; quod patet per illud quod dixit Adam : Hoc nunc os etc. et caro de carne mea, in quo figuratur initium Ecclesiae per sacramenta, quorum signa fluxerunt de latere Christi, scilicet sanguis et aqua. In secundo, ea quae ad progressum maxime illi sunt revelata, per quem progressum accepit Ecclesia et multiplicata est, scilicet B. Paulo, qui conversus est in spiritu rapto. In tertio vero, ea quae pertinent ad consummationem, maxime B. Ioanni qui recubuit in coena supra pectus dominicum, sicut patet in fine Apocalypsis, ubi agit de resurrectione et glorificatione.

Differt autem visio in raptu a visione quae est glorificatorum, quod haec visio est secundum modum cognitivae ; illa vero quae est in glorificatis, est secundum modum cognitivae et operativae, quia ibi idem erit videre quod habere, sicut dicit B. Augustinus in Epistola ad Macedonium : Beatissimi sunt, quibus est idem videre quod habere Deum. In raptu autem est videre tantum ; caritas autem secundum modum patriae omnem vim regulat secundum modum cognitivae et operativae, scilicet intellectus practici. Caritas autem secundum modum perfectionis in via ordinat abstrahendum intellectum a phantasmatibus. Cum enim caritas uniat, nos Deo in desiderio videndi et perfruendi, ut habetur in libro Soliloquiorum, quanto fuerit maior, tanto magis unit ; et sic intellectum a phantastica veritate abstrahit.

Si vero quaeratur de actu virtutis vitalis, utrum permaneat, dicendum quod permanet, ad minus secundum actum cordis in se, licet hoc non fuerit secundum definitionem in membris. Fit enim mediante virtute spiritus, qui est lux a supercaelesti corpore, quod continue movetur ; et lux spiritualis, quae facit raptum, non aufert luci corporali suum actum omnino.

Si vero quaeratur de phantasia, cuius natura est continue moveri, cum moveatur tam in dormiente quam in vigilante, utrum cesset a suo actu in raptu, dicendum quod, sicut viget phantasia in somno, cum abstrahitur sensus communis ab actibus sensuum particularium et cedit ad sensus interiores, ita in sopore ab ipsis sensibus interioribus animae sensibilis ad sensus spirituales ipsius intellectus, de quibus alibi dicitur.