Distinctio XXIX — Livre IV — Alexandre de Halès

Alexandre de Halès - Livre IV

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

 

  1. Oportet autem etc. XXXII, quaestione 6, « Indignantur », dicitur quod minor metus excusat feminam quam virum. Metus hic dicitur qui potest cadere in constantem virum : si quis cum armis minatur alterius mortem vel mutilationem, vel corruptionem uxoris vel filiae, vel corporalem servitutem.

 

  1. Verumtamen qui inviti et coacti. Quare haec duo impedimenta tantum hic tangit, cum infra agat de impedimentis ?

Respondemus quod intendebat determinare hic causam efficientem Matrimonii, quae est consensus, qui omni modo debet esse voluntarius. Cum ergo voluntarium sit cuius principium est in ipso cognoscente singularia in quibus operatio, quia coactio impedit principium in ipso : tunc enim est in alio ; et error impedit cognitionem singulorum, id est principalium circumstantiarum, ut error personae etc., ideo principaliter de his duobus hic tangit. Consensus enim sunt voluntarii.