Livre IV — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre IV
LIBER IV (Quaestiones)
Distinctio I
q. 1 : Utrum sacramenta veteris legis habebant justificare et gratiam percipientibus ea confiere sicut modo sacramenta novae legis habent facere.
q. 2 : Utrum circumcisio auferre habuit culpam et conferre gratiam.
Distinctio II
3 : Utrum baptismus Iohannis fuit sacramentum a Deo institutum conferens gratiam et imprimens characterem.
Distinctio III
4 : Utrum vocalis verborum expressio requiritur ad baptismum necessario.
Distinctio IV
5 : Utrum baptismus in omnibus baptisatis habeat aequalem effectum.
Distinctio V
6 : Utrum ex malitia ministri baptisantis impediatur sacramentum baptisantis.
Distinctio VI
7 : Utrum baptismum, quem non licet iterare, liceat ad aetatem adultam differre et parvulum existentem in materno utero congruat baptisari.
Distinctio VII
8 : Utrum per sacramentum confirmationis fiat confirmatio, gratiae collatio et characteris impressio.
Distinctio VIII
9 : Utrum sacramentum Eucharistiae, quod figurari debuit in veteri lege et nunc sumendum est a nobis ieuno ore, post sumptionem, ante consumptionem recipientis longam moram requirat et Ecclesia ipsum convenienti hora conficiat.
Distinctio IX
10 : Utrum corporis Christi manducatio sacramentalis sit de necessitatis salutis.
Distinctio X
11 : Utrum in sacramento altaris sub speciebus panis et vini contineatur corpus Christi corporaliter, realiter et veraciter.
Distinctio XI
12 : Utrum per verba confirmationis fiat transsubstantiatio substantiae panis in corpus Christi.
Distinctio XII
13 : Utrum Christi fidelibus venerabile sacramentum Eucharistiae magis expediat interpellatim quam cottidie sumere.
Distinctio XIII
14 : Utrum missa boni sacerdotis sit melior quam missa mali.
Distinctio XIV
15 : Utrum poenitentia sit virtus moralis.
Distinctio XV
16 : Utrum homo carens caritate possit satisfacere Deo de aliquo peccato mortali.
Distinctio XVI
7 : Utrum contritio, confessio et satisfactio sunt partes paenitentiae.
Distinctio XVII
18 : Utrum dolor contritionis de necessitate requisitus in sacramento poenitentiae debet esse maior omni altero dolore.
19 : Utrum homo de necessitate salutis teneatur confiteri omnia peccata sua mortalia.
Distinctio XVIII
20 : Utrum potestas clavium extendat se ad remissionem culpae et poenae.
21 : Utrum soli sacerdotes habent potestatem clavium.
Distinctio XX
22 : Utrum aliquis sit absolutus ab omni poena purgatorii, quando complevit poenitentiam a sacerdote sibi impositam pro omnibus peccatis suis, supposito quod non iniunxit sibi condignam poenitentiam.
23 : Utrum indulgentiae valeant existentibus in purgatorio et existentibus in mortali peccato.
Distinctio XXI
24 : Utrum sacerdos id quod scit per confessionem teneatur in omni casu sub secreto tenere.
Distinctio XXII
25 : Utrum peccata dimissa per poenitentiam sacram redeant propter ingratitudinem recidivantis post huiusmodi dimissionem in aliquod peccatum mortale.
Distinctio XXIII
26 : Utrum extrema unctio sit sacramentum.
Distinctio XXIV
27 : Utrum ordo sit sacramentum.
Distinctio XXV
28 : Utrum ordinator exigens pecuniam ab ordinatis sit simoniacus.
Distinctio XXVI
29 : Utrum matrimonium sit sacramentum.
Distinctio XXVII
30 : Utrum post contractum matrimonii per consensum sufficienter expressum unus coniugum altero invito possit intrare aliquam religionem.
Distinctio XXIX
31 : Utrum coactio circa consensum impediat matrimonium.
Distinctio XXX
32 : Utrum ex causa inhonesta possit contrahi matrimonium.
Distinctio XXXIII
33 : Utrum reddere debitum exigente altero coniugum semper fuit secundum iustitiam necessarium.
Distinctio XXXVI
34 : Utrum sit dare impedimentum solvens matrimonium iam contractum.
Distinctio XXXIX
35 : Utrum quodlibet horum, ordo videlicet et continentiae votum, impediat matrimonium
Distinctiones XL-XLII
36 : Utrum affinitas impediat matrimonium.
Distinctio XLIII
37 : Utrum resurrectio mortuorum futura erit naturalis vel miraculosa.
Distinctio XLIV
38 : Utrum suffragia vivorum prosunt animabus defunctorum.
Distinctio XLVII
39 : Utrum in omni opere divino concurrat simul Dei misericordia et eius iustitia.
Distinctio XLVIII
40 : Utrum beatitudo animarum post resumptionem suorum corporum sit maior, quam fuit ante huiusmodi receptionem.
Distinctio L
41 : Utrum damnati per comparationem ad statum beatorum mutuo se videant quoad gloriam sanctorum et poenam damnatorum.
42 : Utrum animae humanae a corporibus separatae cognoscant in genere proprie ea quae fiunt in hoc mundo.
