Livre IV — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre IV

Liber IV (Quaestiones)

LIBER IV (Quaestiones)

 

Distinctio I

q. 1 : Utrum sacramenta veteris legis habebant justificare et gratiam percipientibus ea confiere sicut modo sacramenta novae legis habent facere.

q. 2 : Utrum circumcisio auferre habuit culpam et conferre gratiam.

 

Distinctio II

3 : Utrum baptismus Iohannis fuit sacramentum a Deo institutum conferens gratiam et imprimens characterem.

 

Distinctio III

4 : Utrum vocalis verborum expressio requiritur ad baptismum necessario.

 

Distinctio IV

5 : Utrum baptismus in omnibus baptisatis habeat aequalem effectum.

 

Distinctio V

6 : Utrum ex malitia ministri baptisantis impediatur sacramentum baptisantis.

 

Distinctio VI

7 : Utrum baptismum, quem non licet iterare, liceat ad aetatem adultam differre et parvulum existentem in materno utero congruat baptisari.

 

Distinctio VII

8 : Utrum per sacramentum confirmationis fiat confirmatio, gratiae collatio et characteris impressio.

 

Distinctio VIII

9 : Utrum sacramentum Eucharistiae, quod figurari debuit in veteri lege et nunc sumendum est a nobis ieuno ore, post sumptionem, ante consumptionem recipientis longam moram requirat et Ecclesia ipsum convenienti hora conficiat.

 

Distinctio IX

10 : Utrum corporis Christi manducatio sacramentalis sit de necessitatis salutis.

 

Distinctio X

11 : Utrum in sacramento altaris sub speciebus panis et vini contineatur corpus Christi corporaliter, realiter et veraciter.

 

Distinctio XI

12 : Utrum per verba confirmationis fiat transsubstantiatio substantiae panis in corpus Christi.

 

Distinctio XII

13 : Utrum Christi fidelibus venerabile sacramentum Eucharistiae magis expediat interpellatim quam cottidie sumere.

 

Distinctio XIII

14 : Utrum missa boni sacerdotis sit melior quam missa mali.

 

Distinctio XIV

15 : Utrum poenitentia sit virtus moralis.

 

Distinctio XV

16 : Utrum homo carens caritate possit satisfacere Deo de aliquo peccato mortali.

 

Distinctio XVI

7 : Utrum contritio, confessio et satisfactio sunt partes paenitentiae.

 

Distinctio XVII

18 : Utrum dolor contritionis de necessitate requisitus in sacramento poenitentiae debet esse maior omni altero dolore.

19 : Utrum homo de necessitate salutis teneatur confiteri omnia peccata sua mortalia.

 

Distinctio XVIII

20 : Utrum potestas clavium extendat se ad remissionem culpae et poenae.

21 : Utrum soli sacerdotes habent potestatem clavium.

 

Distinctio XX

22 : Utrum aliquis sit absolutus ab omni poena purgatorii, quando complevit poenitentiam a sacerdote sibi impositam pro omnibus peccatis suis, supposito quod non iniunxit sibi condignam poenitentiam.

23 : Utrum indulgentiae valeant existentibus in purgatorio et existentibus in mortali peccato.

 

Distinctio XXI

24 : Utrum sacerdos id quod scit per confessionem teneatur in omni casu sub secreto tenere.

 

Distinctio XXII

25 : Utrum peccata dimissa per poenitentiam sacram redeant propter ingratitudinem recidivantis post huiusmodi dimissionem in aliquod peccatum mortale.

 

Distinctio XXIII

26 : Utrum extrema unctio sit sacramentum.

 

Distinctio XXIV

27 : Utrum ordo sit sacramentum.

 

Distinctio XXV

28 : Utrum ordinator exigens pecuniam ab ordinatis sit simoniacus.

 

Distinctio XXVI

29 : Utrum matrimonium sit sacramentum.

 

Distinctio XXVII

30 : Utrum post contractum matrimonii per consensum sufficienter expressum unus coniugum altero invito possit intrare aliquam religionem.

 

Distinctio XXIX

31 : Utrum coactio circa consensum impediat matrimonium.

 

Distinctio XXX

32 : Utrum ex causa inhonesta possit contrahi matrimonium.

 

Distinctio XXXIII

33 : Utrum reddere debitum exigente altero coniugum semper fuit secundum iustitiam necessarium.

 

Distinctio XXXVI

34 : Utrum sit dare impedimentum solvens matrimonium iam contractum.

 

Distinctio XXXIX

35 : Utrum quodlibet horum, ordo videlicet et continentiae votum, impediat matrimonium

 

Distinctiones XL-XLII

36 : Utrum affinitas impediat matrimonium.

 

Distinctio XLIII

37 : Utrum resurrectio mortuorum futura erit naturalis vel miraculosa.

 

Distinctio XLIV

38 : Utrum suffragia vivorum prosunt animabus defunctorum.

 

Distinctio XLVII

39 : Utrum in omni opere divino concurrat simul Dei misericordia et eius iustitia.

 

Distinctio XLVIII

40 : Utrum beatitudo animarum post resumptionem suorum corporum sit maior, quam fuit ante huiusmodi receptionem.

 

Distinctio L

41 : Utrum damnati per comparationem ad statum beatorum mutuo se videant quoad gloriam sanctorum et poenam damnatorum.

42 : Utrum animae humanae a corporibus separatae cognoscant in genere proprie ea quae fiunt in hoc mundo.

Section 1 of 1