Distinctio V — Livre I — Jean Duns Scot - Lectura

Jean Duns Scot - Lectura - Livre I

Distinctio V

DISTINCTIO V

 

 

[PARS PRIMA]

[DE GENERATIONE ESSENTIA]

 

[QUAESTIO UNICA]

[1] Circa distinctionem quintam quaeritur utrum essentia generet aut generetur, - ad quam quidem quaestionem reducuntur aliae quaestiones quas Magister quaerit in littera.

Et haec quaestio partim est realis et partim est logicalis.

 

Arguitur igitur primo per rationem realem, quod sic :

Essentia divina communicatur, igitur essentia divina generatur.        

[2] Antecedens patet per Augustinum XV De Trinitate cap. 26 de magnis, in fine :

Pater Filio praestat essentiam sine initio,

et Filio praestatur essentia a Patre sine initio (talis est sententia). Similiter Christus in Evangelio :

Quod dedit mihi Pater, maius est omnibus his,

- et hoc non est nisi essentia sua.

[3] Consequentia probatur dupliciter :

Primo sic : communicare et communicari sunt relativa in divinis ; sed non sunt relativa sicut sunt relativa communia, ut simile et dissimile, et aequale, etc., quia huiusmodi requirunt aliquod unum in utroque extremo; igitur sunt relationes originis. Sed huiusmodi relativa non sunt nisi relatio sicut generantis et geniti, spirantis et spirati, - igitur illud quod communicatur, vel generatur vel spiratur.       

[4] Item consequentia probatur sic, secundo : quando sunt duo paria correlativorum, si extremum unius correlationis sit idem extremo alterius, et alterum extremum correlationis erit idem alteri alterius correlationis, - ut si a et b sint relativa et c et d similiter, si a et c sint idem, b et d erunt idem, quia unius correlationis tantum sunt duo extrema ; unde si hoc non esset verum, aliter idem referretur ad diversa eodem genere relationis. Sed ista sunt relativa producens et productum et communicans et communicatum ; sed producere et communicare sunt idem, igitur produci et communicari erunt idem. Si igitur essentia communicatur, essentia producitur, et generatur aut spiratur.

[5] Praeterea, Richardus De Trinitate libro VI cap. 22 dicit quod aliqui tempore suo negaverunt substantiam genitam esse, et in morem Goliae gladium ferunt quo iugulentur, quia multas auctoritates adducunt sanctorum, quarum nulla est pro eis. Unde videtur ibi quod expresse loquitur de Magistro, sententiam suam improbando. Igitur secundum eum substantia generatur. 

[6] Praeterea, Augustinus VII De Trinitate cap. 4 :

Nihil aliud est Verbum quam Sapientia nata ;

sed Sapientia nata idem est quod essentia; igitur essentia nata est.

Nec valet dicere quod Sapientiam ibi non accipit essentialiter, quia dicit ibi quod in altero, quod est Sapientia, demonstratur essentia ; unde vult ibi quod Sapientia, ut ad se dicitur. est nata.

 

[7] Praeterea, hoc arguitur logice sic :

Quando aliquid per se praedicatur de alio, praedicatum potest supponere pro subiecto ; sed haec est per se Pater essentia est, quia aut per se aut per accidens vera est. Non per accidens, quia ex V Metaphysicae aliqua sunt unum per accidens quando unum accidit alteri vel utrumque tertio, quod non contingit in proposito. Igitur essentia potest supponere pro Patre. Igitur haec erit vera essentia generat, quia potest supponere pro Patre, - et eadem ratione haec vera essentia generatur, quia potest supponere pro Filio, ut probatum est.     

[8] Praeterea, essentia est Pater, igitur essentia generat. Antecedens verum, ergo consequens.

Probatio consequentiae: de quo praedicatur subiectum, et passio subiecti, ut de quo praedicatur triangulus, et habere tres angulos ; sed generare praedicatur per se de Patre quasi passio, vel si primo modo, idem sequitur ; ergo si Pater generat, et essentia generabit, quia generare formaliter convenit Patri. 

[9] Praeterea, essentia est pater Filii, igitur essentia generat. Probatio antecedentis : pater Filii est essentia ; igitur per conversionem, essentia est pater Filii.

Probatio consequentiae : si essentia sit pater Filii, igitur Filius est filius essentiae, quia in relativis est consequentia mutua : ut si hic pater est huius, e converso illud est filius illius ; sed si Filius sit filius essentiae, igitur Filius generatur ab essentia, et sic essentia generat.   

[10] Praeterea, genitum in quantum genitum est aliquid vel nihil ; sed aliquid et nihil contradicunt, ergo alterum de quolibet ; sed genitum in quantum genitum non est nihil ; igitur in quantum genitum est aliquid. Sed in divinis nihil est formaliter aliquid nisi essentia, igitur genitum in quantum genitum est essentia ; igitur essentia generatur.

 

[11] Contrarium dicit Magister in littera, et probat per rationes et auctoritates.

 

[I. AD QUAESTIONEM]

[12] Ad hoc dicendum quod haec quaestio est partim realis, in quantum quaerit utrum res illa in divinis quae est essentia, sit operans et principium productionis personalis, aut terminus, - et partim est logica, in quantum quaerit an essentia possit supponere pro persona cui convenit, sicut Deus supponere potest pro persona cum dicitur Deus generat aut generatur.

 

 

[A. DE REALITATE QUAESTIONIS]

[1. OPINIO ABBATIS IOACHIM CONTRA PETRUM LOMBARDUM]

[13] Quoad hoc quod ista quaestio quaerit de realitate, dico quod Ioachim dixit Petrum, magistrum Sententiarum, errare, quem vocavit haereticum, quia si sit essentia in divinis quae nec generat nec generatur, tunc erunt quattuor res in divinis - sicut ipse arguebat - nam in divinis est res generans et res genita et res spirata ; si igitur ibi sit res quae nec generat nec generatur, in divinis erunt quattuor res. Et ideo dixit quod in divinis sunt tres res, et nulla una res in eis. Propter tamen aliquas auctoritates sanctorum, et etiam Evangelii :

Ego et Pater unum sumus,

dixit quod tres personae dicuntur esse unum sicut populi dicuntur esse unum in Ecclesia, et omnes christiani membra Ecclesiae ; sic Pater et Filius sunt unum quia concordant in voluntate, tamen - ut dixit - non sunt unum in essentia. Et hanc glossam probavit ipse per hoc quod Christus in Evangelio oravit ut sui essent unum, sic :

Oro ut mei sint unum sicut nos sumus ;

sed manifestum quod sui non sunt unum in essentia ; igitur nec tres personae. Unde dixit quod, sicut dicitur in Act. quod

credentium erat anima una et cor unum,

 sic tres personae unum sunt.

 

 

[2. CONTRA OPINIONEM ABBATIS IOACHIM]

[14] Haec opinio damnatur quoad hoc quod dicit quod non est una res in tribus personis; hoc enim est haereticum, et Papa damnavit in Concilio, et improbatur in decretali Extra sic :

Pater in generando dat essentiam Filio,

et non aliam quam habet, quia infinita est, et tunc si aliam daret Filio, Filius non esset aequalis Patri ;

nec partem essentiae dedit et partem retinuit, quia essentia non est divisibilis,

nec tunc esset Deus perfectus; igitur eandem essentiam quam habet Filio communicavit.      

[15] Et respondetur ibi ad hoc quod dixit quod Salvator oravit quod sui essent unum etc., quod

hoc est verum suo modo, quod sicut tres personae sunt unum suo modo in essentia, sic sui essent unum in fide et caritate,

in quibus Ioachim non fuit unus cum aliis fidelibus. Et hanc glossam probat Papa per illud Evangelii :

Estote perfecti sicut Pater vester caelestis perfectus est.

 Numquid voluit quod nos essemus ita perfecti sicut Deus Pater est ? numquid voluit quod essemus dii ? Unde voluit quod proportionaliter essemus perfecti, secundum statum nostrum, et non quod essemus perfecti naturaliter sicut Pater caelestis, quia hoc est impossibile, includens contradictionem.

 

[3. PRO OPINIONE PETRI LOMBARDI]

[16] Nec ex dictis Petri sequitur quaternitas, sicut Papa respondet, quia una res est, quae nec generatur nec generat, nec spiratur nec spirat, - et haec eadem res est omnes res quae sunt in divinis; unde ista res est res generans et est res quae generatur. Ideo dicit Papa :

Confitemur cum Petro,

- et ideo opinio Magistri est authentica, quod essentia nec generat nec generatur.        

[17] Et ad hoc adducitur ratio sic : res generans necessario generat rem, - sed non est intelligibile quod res generans non distinguitur a re genita realiter, sicut patet per Augustinum I De Trinitate cap. 1 ; sed deitas non potest distingui a se realiter ; igitur deitas sive essentia nec generat nec generatur, quia generans et genitum distinguuntur realiter.   

[18] Dicit aliquis : do tibi distinctionem inter Patrem et Filium, sed essentia ut accipit esse in Filio sic generatur, et ut habet esse in Patre sic generat.

[19] Sed haec est responsio logica. Si loquaris de essentia quo Pater est et ut natura, sic non habet esse per generationem nisi ut habet esse in persona ; ergo non debet generari illa res nisi ut distinguitur a re quae est generans, - et tunc, cum non ponis absolute ibi, non potes dicere quod generetur. 

 

[B. DE LOGICA QUAESTIONIS]

[20] Secundo est videndum quare secundum veritatem logicam haec vera sit Deus generat, et non haec essentia generat.

Et dico quod huius ratio est ista : quando aliquid praedicatur de aliquo abstracto ultimata abstractione praedicatione formali, ad hoc quod propositio sit vera requiritur quod praedicatum sit de formali intellectu subiecti, ita quod sit vera per se primo modo

[21] Et haec propositio declaratur sic : multis modis fit abstractio, et quanto pluribus modis aliquid concernit aliud, tanto pluribus modis potest fieri abstractio. Substantia autem non concernit nisi suppositum suum (communiter loquendo de concretione), et ideo tantum est una abstractio in substantia, secundum suam concretionem substantialem suppositi, - et haec est abstractio a concretione suppositi ; et haec abstractio est eiusdem a se aliquo modo ad quod contrahitur, et illud abstractum tantum praedicatur de se et non de supposito, ut

humanitas tantum est humanitas et equinitas tantum est equinitas.

[22] Sed concretio accidentis duplex est, nam accidens concernit suum proprium subiectum, et etiam concernit suum suppositum. Et ideo duplex est abstractio accidentis : una ipsius accidentis a subiecto, quod est alterius naturae, ut albedinis a ligno ; et facta ista abstractione, adhuc concernit suum suppositum, et ideo alia abstractione abstrahitur a concretione sui suppositi, - ut sicut humanitas ab homine quae concernit suppositum, sic albedineitas ab albedine quae concernit hanc albedinem et illam sicut sua supposita.       

[23] Adhuc autem relatio pluribus modis concernit, et ideo plures sunt abstractiones relationis : concernit enim relatio suum subiectum, sicut cum dico quod ignis est causa, - et ideo causalitas uno modo abstrahitur a concretione sui subiecti; facta autem ista abstractione, adhuc concernit suum fundamentum, nam in calore est potentia calefaciendi et causalitas ad calefaciendum, - et ideo abstrahitur alia abstractione, a suo fundamento ; facta autem hac abstractione et illa ipsius relationis, adhuc causalitas concernit supposita, nam haec causalitas est causalitas et haec  similiter, et ideo abstrahitur tertio a concretione sui suppositi, et tunc accipitur per modum suae quiditatis: haec est ultima abstractio, et natura secundum quod sic abstrahitur a suis suppositis extraneatur suppositis eiusdem naturae.

Sic igitur patet quid intelligendum est per ultimatam abstractionem.

[24] Nec sufficit ad hoc quod aliquid praedicetur primo modo per se, quod praedicetur de abstracto ista abstractione, sed requiritur quod praedicetur praedicatione formali, quia in divinis conceditur praedicatio per identitatem praeter praedicationem formalem : et huiusmodi sunt nomina substantiva, in divinis, quae de ratione sui non determinant sibi praedicationem formalem, eo quod non concipiuntur ut informantia, et ideo possunt praedicari per identitatem, nec repugnat eis sic praedicari; unde non oportet quod de ratione sui determinant praedicari formaliter, - ut paternitas est Deus vera est per identitatem, licet non praedicatur hic formaliter, quia Deus non significat per modum informantis. Sed nomina adiectiva, quae sunt in divinis, determinant se ut praedicentur tantum formaliter, et hoc quia significant per modum informantis, ut currere et currens et huiusmodi, - et ideo nihil potest currere nec esse currens, nisi hoc sibi conveniat praedicatione formali; unde haec determinant sibi per modum praedicandi formalem, propter dictam causam.   

[25] Quando igitur est abstractio ultimata et praedicatur aliquid formali praedicatione, propositio non est vera nisi praedicatum sit de formali intellectu subiecti et per se primo modo; sed cum dico essentiam, dico quid absolutissimum et ultima abstractione abstractum, quia abstrahitur a suppositis (consideratur enim tunc non ut in supposito), et praedicatum, cum sit adiectivum - scilicet generare - praedicatur formaliter ; igitur non potest esse haec vera quod essentia generet aut generetur nisi sit per se vera primo modo : sed manifestum est quod non est vera per se primo modo, quia praedicatum non est de formali intellectu subiecti ; ideo haec non est vera essentia generat aut generatur. Haec tamen Deus generat aut generatur potest esse vera, quia Deus non abstrahitur ultima abstractione, sed accipitur et significat per modum quo convenit suppositis, licet non possit proprie dici quod Deus concernit supposita; quia igitur generare aut generari competit Deo pro supposito, cui formaliter convenit et pro quo formaliter stat, ideo haec est vera Deus generat aut generatur.

 

[II. AD ARGUMENTA PRINCIPALIA]

[26] Ad primam rationem, quando arguitur essentia communicatur, igitur essentia generatur, concedo antecedens et nego consequentiam.     

[27] Ad probationem, quando dicitur quod communicare et communicari sunt relativa, dico quod in creaturis est aliquid quod producitur, quod est primus terminus productionis,

- et est totum compositum quod primo producitur et generatur,

sicut probatur VII Metaphysicae ; similiter, est aliquid formale in producto quod producitur, quod est formalis ratio sub qua terminat productionem, et est formalis terminus productionis, et haec est forma producti.

[28] Et quod sic forma uno modo vere terminat productionem, patet per Philosophum II Physicorum, qui probat quod forma est natura per hoc quod

generatio est via in naturam et est via in formam ;

igitur forma natura est. Item, dicit in eodem II quod

forma et finis coincidunt ;

et loquitur ibi non de fine operantis, sed de fine qui est forma terminans generationem. Uno ergo modo forma vere est terminus productionis, sed tamen terminus primus adaequatus est ipsum compositum.       

[29] Producens ergo habet habitudinem ad primum, productioni adaequatum, et ad formam producti, quae est formalis ratio qua productum terminat productionem. Et licet non sit haec alia et alia actio realiter, quia una actione comparatur ad primum terminum et ad terminum formalem producti, qui capit esse in alio, relatio tamen ignis generantis ad ignem generatum est realis, - et similiter relatio ad formam terminantem est realis. Unde relatio causalitatis respectu compositi et respectu formae est realis, quia ibi est realis distinctio inter producens et productum. Sed ponamus quod ignis communicaret eandem formam quam habet : adhuc esset relatio realis ad productum, sed quia forma est eadem producentis et producti, forma non erit causata ab igne, nec distinctio realis formae communicatae a forma communicantis - et ideo respectu formae communicatae non haberet ignis relationem realem; unde esset habitudo tunc realis, compositi ad generans, sed non formae productae.

[30] Dico igitur ad propositum quod actio est verissime in divinis : unde Augustinus, removens alia praedicamenta a Deo, verissime

attribuit Deo actionem licet non passionem ;

unde communicare actionem importat. Si igitur compararetur primum producens ad primum productum, est relatio realis, quia ibi est distinctio realis. Sed si compararetur primum producens ad terminum formalem producti, tunc non est relatio realis, quia est idem cum formali ratione producentis, unde est idem cum producente : unde non est realis distinctio respectu producentis ; similiter forma producti non capit novum esse, propter quod respectu formae producti non est relatio realis.

[31] Et ad significandum hoc - scilicet relationem realem et distinctionem realem inter producens et ipsum productum, et non inter producens et formam quae terminat productionem - imponuntur ista nomina producens et productum, communicans et communicatum. Unde communicare respectu termini formalis quem essentia dicit est relatio rationis in Patre, quia Patrem communicare essentiam est facere ipsam communem sibi et Filio, et ideo communicare dicit relationem rationis in Patre respectu formae. Dico igitur ad formam rationis quod communicare et communicari sunt relationes oppositae rationis, non rei, quia non inter terminos realiter distinctos. 

[32] Ad aliam probationem, quando arguitur quod communicare et producere, sive generare, sunt idem, dico quod hoc verum est per identitatem, quia concurrunt ex parte agentis in eodem supposito : communicans enim est generans; unde relatio rationis et rei non sunt distincta realiter ; verumtamen neutrum extremum est idem alteri secundum rationem formalem, quia unum habet terminum realiter distinctum, et aliud secundum rationem distinctum.

[33] Ad secundum, quando dicitur secundum Augustinum quod Sapientia est nata, dico quod haec potest concedi, et eam concedit Magister distinctione 2 ; et hoc ideo, quia Sapientia non abstrahitur ultimata abstractione quin dicat rationem principii operantis (sicut calor non tantum abstrahitur a subiecto quin dicat adhuc potentiam ad calefaciendum) ; propter quod potest concedi Sapientiam esse natam, sed non essentiam, quae abstrahitur ultimata abstractione.

[34] Ad aliud, de Richardo, dico quod magister Petrus est maioris auctoritatis quam Richardus vel Hugo de Sancto Victore. Unde in canone determinatur qui sunt auctores, distinctione 15 cap. Sacrosancta Romana Ecclesia et distinctione 16 Quoniam sanctae, - inter quos etiam computatur Petrus, sicut dicit canon Confitemur cum Petro, et non enumerantur Richardus nec Hugo ; et ideo credendum est magis Magistro quam eis, iuxta illud Augustini contra illum haereticum :

Credo Evangelio, quia credo Ecclesiae,

et ideo quia ipse haereticus contradicit Ecclesiae, ideo et Evangelio. Unde dico quod si Richardus ibi intendebat loqui contra Magistrum, sicut videtur, nego eum; si autem accipiat substantiam pro hypostasi et persona - cum dicit substantiam esse genitam - more graecorum, tunc loquitur sicut graecus et non sicut latinus: Magister autem locutus est sicut latinus.

[35] Ad quartum, quando arguitur Pater est essentia, haec est per se, quia si non, tunc per accidens, dico quod in creaturis omnis identitas realis vel est essentialis vel accidentalis, accipiendo accidens pro eo quod est extra intellectum alicuius et sibi extraneum. Si tamen accipitur accidens secundum quod aliquid accidit subiecto suo, sic est falsa propositio, sicut patet de genere et differentia, quod differentia non est accidens generi sicut accidens subiecto, sed tamquam determinans ipsum, - et isto modo omne inferius accidit superiori. Sicut autem accidens quod est extraneitas mediat in creaturis inter per se et per accidens proprie, sic in divinis inter per se et per accidens mediat identitas, non tamen formali ratione includente, sicut supra dictum est diffuse. Unde dico quod haec non est per se primo modo Pater est essentia, quia praeter omnem operationem intellectus distinctio est secundum rationes formales inter essentiam et inter id quo Pater est Pater; nec tamen est per accidens, sed est medium quod sint eadem sine formalis rationis unitate.      

[36] Ad aliud, quando arguitur essentia est Pater, igitur essentia generat, dico quod Pater potest accipi substantive, et sic stat pro persona cuius est proprietas paternitas, et est idem dicere quod essentia est idem quod est habens paternitatem, - et sic etiam vera est essentia est Pater ; Pater etiam potest accipi adiective: et tunc Pater non significat suppositum cuius est proprietas, sed modum quemdam relativum, et sic haec falsa est essentia est Pater, quia adiectivum non praedicatur nisi formaliter, et essentia formaliter non includit paternitatem, quia tunc formaliter diceretur ad aliud, et tunc etiam paternitas esset proprietas eius, - et haec distinctio accipitur a Magistro distinctione 27.

[37] Quando igitur dicitur quod de quo praedicatur subiectum, et passio sua, dico quod si passio potest habere consimilem modum praedicandi cum subiecto, tunc vera est propositio, - si vero passio non potest habere modum praedicandi de alio quem habet subiectum, sed determinat sibi alium modum praedicandi, tunc non est propositio vera; et sic est in proposito cum dicitur Pater generat : Pater enim, prout accipitur substantive, potest habere rationem qua potest praedicari de essentia - sicut praedictum est per identitatem, quia non significat per modum informantis; sed generare illum modum praedicandi non potest habere, quia determinat sibi modum praedicandi formalem ; et ideo licet haec sit vera essentia est Pater, non tamen haec essentia generat.

[38] Ad sextum doctor quidam recitat duas responsiones aliorum doctorum, et nominat eos :

Magister Alexander Halensis dicit quod in ista essentia est pater Filii, pater potest accipi substantive vel adiective: et si substantive, sic vera est, sicut sua convertens, - et alio modo est falsa, sicut et convertens.

[39] Postea ponit responsionem Praepositini, qui dixit quod haec est vera simpliciter essentia est pater Filii, - et hoc probavit dupliciter : primo per conversionem, quia haec vera est Pater Filii est essentia, igitur et sua convertens. Item, secundo sic : essentia est pater ; aut igitur nullius, aut alicuius. Non nullius, quia tunc non esset pater; si alicuius, igitur essentia est pater alicuius, - et non nisi Filii ; ergo etc. 

[40] Et tertio, ille doctor ponit responsionem, dicens quod

quando aliqua concernunt, quanto magis concernunt tanto magis dependent et significant per modum dependentiae, et quanto minus concernunt et magis abstrahuntur tanto minus dependent, - quod ipse declarat in verbo, quod significat per modum egredientis a supposito et in dependentia ad suppositum, et similiter in generibus ; sed cum dicitur essentia est pater Filii, hic expresse accipitur concretive ad suppositum, et ideo tantum adiective. Unde licet haec sit distinguenda essentia est Pater, quod potest accipi substantive vel adiective, non tamen haec essentia est pater Filii.

[41] Et ad Praepositinum respondet quod non debet converti absolute, sicut non sequitur individuum est homo, igitur homo est individuum, sed sic igitur homo est aliquid quod est individuum ; sic haec essentia est aliquid quod est pater Filii, quae vera est. Ad aliud dicit quod est falsa quia essentia non est pater Filii vel alicuius, igitur non est Pater, nam in prima pater stat solum adiective, et in consequente stat substantive, quia sic vera est essentia est Pater.

 

[42] Sed istam responsionem non intelligo veram esse, sed quod contradictionem includat; nam ex quo pater significat relationem et habitudinem ad aliud, contradictio est dicere quod essentia sit Pater, et tamen quod non sit pater alicuius, quia hoc includitur in formali intellectu patris, quod sit alicuius.

[43] Arguitur sic : sive pater accipiatur cum relativo expresso sive non, quaero utrum habet conceptum ad se vel ad aliud. Si ad se, non concipis patrem, quia modus iste essentialiter sibi repugnat ; ergo concipis ipsum ut ad aliud ; ergo contradictio est quod essentia sit pater, et tamen non alicuius.

Confirmatur : impossibile est patrem concipere sine illo quod est de formali ratione eius, sive praeter id quod includitur in formali ratione eius ; sed esse alicuius includitur in formali ratione patris ; ergo etc.

[44] Item, conversio ista est possibilis propter hoc quod habet relativum expressum ; si autem pater non possit supponere adiective, secundum hoc propositio non erit falsa, licet incongrua, quia adiectivum non potest supponere. Album autem non importat subiectum nisi de modo significandi et non essentialiter, et ideo potest abstrahi ; sed non potest abstrahi sic albedo quod includat dependentiam ad substantiam, quia hoc est de essentia eius. Ponere autem quod essentia sit Pater et tamen quod non sit pater alicuius, est ponere Patrem absolutum; sed ponere relativum absolutum, est destruere ipsum. Quia igitur illud quod est de essentia alicuius non variatur qualitercumque accipitur, et esse Filii est essentia Patris qualitercumque accipitur, oportet quod si aliquid sit Pater, quod sit pater Filii. Et ideo dico, sicut magister Alexander dixit, quod est distinguenda. Et si pater accipitur substantive, sic est haec vera essentia est pater Filii, et sic etiam sua conversa; alio modo falsa . Rationes autem Praepositini sunt pro me.

[45] Ulterius tunc, ad argumentum, quando arguitur quod in relativis tenet mutua consequentia, dico quod hoc verum est in relativis primis, ut pater et filius, et etiam in relativis per se, ut quando paternitas dicitur de aliquo formaliter, filiatio dicetur ad ipsum, sed filiatio non construitur cum essentia nisi vi relationis; unde in isto antecedente essentia est pater Filii est veritas propter identitatem, et est praedicatio identitatis secundum quod vera est, sed in isto consequente Filius est filius essentiae est praedicatio formalis, et ideo non tenet consequentia.

  

[46] Ad ultimum, quando arguitur quod generatur, in quantum generatur est aliquid, dico quod si ly in quantum dicat formalem rationem inhaerentiae, sic falsa est. Unde quod generatur est aliquid, sed non in quantum generatur, quia non est aliquid per passivam rationem generationis; nec tamen in quantum genitum non est aliquid, sed est medium : non in quantum genitum est aliquid. Unde non sequitur genitum est aliquid vel nihil, igitur in quantum genitum est aliquid vel nihil, sed est medium, sicut supra dictum est de hac consequentia quomodo peccat.

 

 

[PARS SECUNDA]

[DE GENERATIONE FILII]

 

[QUAESTIO UNICA] 

[47] Utrum Filius generetur de substantia Patris.

 

Quod non, videtur : Augustinus VII De Trinitate cap. 11 :

Tres personas unius substantiae dicimus, ex una substantia non dicimus ;

sed substantia se habet uniformiter ad omnem personam; igitur nulla persona est de substantia. 

[48] Praeterea, esse de substantia Patris non minorem distinctionem importat quam esse substantiae, quia praepositio cum suo casuali non minorem distinctionem significat quam suum casuale prout in genitivo construitur; si igitur Filius sit de substantia Patris, igitur Filius est substantiae Patris, - et sic substantia generaret, quod est negatum in quaestione praecedente.       

[49] Praeterea, cum dicitur Filius est de substantia Patris, praepositio cum suo casuali aut aliquam distinctionem importat, aut nullam ; si nullam, igitur Pater est de substantia Patris, - si aliquam, tunc Filius non erit de substantia Patris, quia nulla est distinctio eius ab essentia.

[50] Contra :

Augustinus XV De Trinitate cap. 19 ; et similiter, Magister in littera adducit auctoritatem Augustini Contra Maximinum libro III :

Nullo modo Filius generatur si de substantia Patris esse negatur.        

[51] Praeterea, in creaturis filius non est filius nisi quia est de substantia generantis : nam si generatum sit omnino de materia alia quam ipsius generantis, tunc non erit filius eius, sicut patet in inanimatis, quae inducunt formas suas in materias alienas, et ideo ignis non dicitur esse filius ignis; unde sola animata, quae communicant materiam suam generatis, dicuntur habere filios. Ubi est igitur vera paternitas - sicut in caelis

(a qua omnis paternitas nominatur)

oportet quod ibi substantia communicetur Filio ita quod sit de substantia eius; et cum substantia ibi non potest dividi, oportet quod Filius sit de tota substantia Patris.

 

 

[I. OPINIO ALIORUM]

[52] [OPINIO EXPOSITIO] In ista quaestione quidam doctor nititur corrigere Magistrum, et dicit quod auctoritates quas adducit, debent sic intelligi : Filius est de aliquo quod est substantia Patris.

[53] Modus autem suus ponendi est iste :

Dicit enim quod ex generatione creaturarum debemus manuduci in generationem Filii in divinis, quantum possibile est. In generatione autem creaturarum sic videmus esse, quod materia est praesupposita, et in eam sic praesuppositam inducitur forma, et in fine inductionis et generationis compositum - primo terminans generationem - habet primo esse, quod prius non habuit, et secundo forma habet esse simpliciter de novo. Sed materia quasi per accidens acquirit esse, quia prius simpliciter fuit : sed nunc acquirit aliquod esse in quantum pars est compositi, cuius prius pars non fuit.

[54] Sic dicit esse aliquo modo de persona, nam persona est quasi composita ex essentia et relatione, et relatio est sicut forma, quia per relationem persona distinguitur, et forma et actus distinguit, ex VII et VIII Metaphysicae. Essentia igitur in persona est quasi materia. Unde dicit quod persona primo producitur, et relatio est forma producti, secundum quam terminat productionem in essentia quasi in principio materiali : Filius igitur generatur de essentia quasi de principio materiali, quae tamen essentia est essentia Patris, - et generatur de essentia Patris ut Patris est.

[55] Pro hac opinione adducit ipse rationem Augustini Contra Maximinum et unam auctoritatem.

Rationem sic : si Filius sit de substantia Patris, aut igitur est de aliquo, aut de nihilo. Sed non est de nihilo, quia, sicut vult Anselmus, esse aliquid de nihilo potest intelligi tripliciter : uno modo negative, sicut dicitur quod iste loquitur de nihilo quando non loquitur, - et sic non potest intelligi in proposito, quia tunc Filius non esset ab aliquo, nec de aliquo ; vel potest intelligi quod nihil sit materia eius, prout praepositio de dicit circumstantiam causae materialis, ita quod sit de nihilo ut nihil sit materia eius de qua fiat, - et sic non habet locum in proposito, ut manifestum est; vel potest intelligi prout dicit ordinem, ut sit de nihilo quia post nihil, - et sic etiam non est verum Filium esse de nihilo, quia non est post nihil. Relinquitur ergo quod Filius sit de aliquo, et non quia post aliquid, - igitur de aliquo quasi ex materia ; sed non est nisi de substantia Patris et essentia ; igitur essentia est quasi materia de qua producitur Filius.

[56] Si dicas quod Filius est de substantia Patris ut principii originantis, contra hoc arguit : quia quaero an Filius sit de nihilo, an de aliquo ut praepositio de denotat circumstantiam causae materialis. Non sic est de nihilo, - igitur sic erit de aliquo, sicut prius.

[57] Hoc etiam probatur per auctoritatem Augustini VII De Trinitate cap. 4 : Filius proprie est

Sapientia nata ;

sed hoc non potest concedi nisi essentia Patris esset quasi materia aliqua, principium materiale Filii.      

[58] Postea autem obicit contra se, et respondet.

Obicit autem sic : cum essentia divina sit purus actus, non videtur possibile quod sit sicut materiale principium respectu actus.      

[59] Item : si Filius sit de substantia Patris, cum haec sit communis trium personarum, tunc Filius erit de substantia Filii eadem ratione.      

[60] Respondet sic, quod tripliciter dicitur aliquid esse in potentia ad aliquid : uno modo est aliquid in potentia ad aliquid realiter, sicut materia dicitur esse in potentia ad formam; alio modo est aliquid in potentia ad aliquid differens secundum intentionem, sicut genus est in potentia ad differentiam, per quam determinatur cum non sit alia res ; tertio modo dicitur aliquid esse in potentia ad aliquid solum secundum rationem, et sic in divinis essentia dicitur esse in potentia ad relationes, a quibus non differt nisi secundum rationem : haec autem potentialitas stat cum actu puro.     

[61] Hanc autem generationem magis dicit convenire cum alteratione quam cum generatione substantiali, quia in alteratione subiectum est ens in actu, non sic in generatione, - sed in generatione Filii in divinis essentia est actus et in actu ex se ; sed tamen quia subiectum in alteratione realiter differt ab utroque extremorum, ideo non est simpliciter similitudo hinc inde. Et ideo magis convenit cum mutatione intentionali qua genus reducitur in actum per differentiam non realiter differentem ab eo : nec hic est etiam omnimoda similitudo, quia genus non est aliquid unum nisi secundum rationem, et per differentias reales advenientes fit genus realiter diversa, secundum quod cum diversis differentiis constituit diversas species ; essentia autem manet eadem in divinis, et est aliquid simpliciter unum sub diversis relationibus quibus constituit diversas personas. Et ideo dicit quod nulla generatio aut mutatio in creaturis habet simpliciter similitudinem et convenientiam cum generatione in divinis ; illa tamen quae sunt essentialia generationi salvantur ibi, puta materiale et compositum et forma, haec enim in divinis sunt, - sed oportet addere determinando semper per quasi.

[62] Quidam etiam alii, tenentes praedictam opinionem, muniunt eam per rationes.

Et primo ostendunt quod essentia generetur subiective, quia Philosophus V Physicorum - probans quod generatio non est motus - sic arguit :

quod movetur, est ; sed quod generatur, non est ; igitur quod generatur, non movetur.

Quaero igitur, pro quo supponit ly quod, in minore, cum dicitur quod generatur, non est ?

Non pro termino generationis, quia vel maior esset falsa, vel aequivocatio esset et variatio medii : nam quod movetur non est secundum esse quod habet per terminum motus, - vel si accipitur ibi esse pro esse subiecti, et sic vera, et in minore pro esse termini generationis, erit variatio medii ; igitur secundum Philosophum subiectum generationis generatur. Si igitur Filius generetur de substantia Patris, oportet quod essentia vel substantia generetur.

[63] Praeterea, arguunt quod essentia in divinis sit subiectum generationis et quod ibi generatio sit quantum ad essentialia generationi : nam quidquid manet - in creaturis - sub utroque terminorum transmutationis, illud est subiectum transmutationis; ergo auferendo illa quae imperfectionis in transmutatione, oportet quod illud quod manet sub utroque termino generationis, sit subiectum eius ; sed essentia divina manet eadem in Patre et Filio, quando Pater per generationem communicat essentiam suam Filio ; igitur subiectum istius communicationis et generationis erit essentia.

[64] Praeterea, si per transmutationem fiat aliquid in aliquo, idem est subiectum fieri et formae terminantis fieri, - igitur in generatione illud erit subiectum quod est subiectum formae terminantis generationem ; sed essentia est subiectum relationis Filii generati ; igitur essentia erit subiectum generationis Filii.

[65] Praeterea, quandocumque ex pluribus fit aliquod unum, oportet quod unum eorum sit potentiale et aliud actuale, - sed quia in divinis non est proprie potentia, ideo dicatur quod oportet unum esse perfectibile et aliud perfectio ; sed ex essentia et relatione constituitur persona divina, igitur unum istorum erit determinabile et alterum determinans ; sed relatio est perfectio et ut determinatio, igitur essentia erit determinabilis per relationem, - et tunc, sicut prius, illud est subiectum fieri quod habet determinari per formam terminantem fieri.

[66] Praeterea, omnis potentia activa requirit potentiam passivam, sicut patet ex Commentatore super XII Metaphysicae : tot sunt potentiae activae in motore primo, quot potentiae passivae in materia prima ; igitur cum Pater habeat potentiam et fecunditatem activam generandi Filium, suae potentiae et fecunditati activae correspondebit aliqua potentia passiva ; sed haec non potest esse essentia ut in Filio; igitur erit essentia Patris, vel essentia absolute, subiectum et potentia passiva illius generationis qua Pater generat Filium.

[67] Et adducunt exemplum: quod si ignis ex sua materia generaret ignem, ita vere esset generatio ignis sicut si generaret ex materia aliena, et tunc proprie et vere subiectum generationis ignis generati esset materia ignis generantis; igitur sic in proposito: licet Pater ex sua substantia et essentia generet Filium, erit tamen proprie generatio cuius subiectum erit essentia divina.

 

[68] [OPINIONIS IMPROBATIO] Sed contra hanc opinionem dico, in principio, quod nullus a tempore Augustini ausus est dicere materiam vel quasi materiam, compositum vel quasi compositum, esse in divinis, ante istum doctorem. Et si nihil aliud haberem, adhuc non dicerem hoc. Verumtamen non deficiunt rationes ita probabiles pro ista parte sicut pro alia.

[69] Arguo igitur primo sic : essentia est formalis terminus generationis et productionis Filii, igitur essentia non est materia nec quasi materia generationis Filii sicut subiectum. 

[70] Antecedens probatur :

Primo, Salvator Ioan. 10 ait :

Quod dedit mihi Pater, maius est omnibus,

et hoc non est nisi essentia divina; igitur Pater dedit Filio per generationem essentiam. 

[71] Item, secundo probatur idem antecedens sic : Augustinus XV De Trinitate cap. 26 de magnis, versus finem, dicit :

Sicut Filio praestat essentiam sine initio temporis sine ulla mutabilitate naturae de Patre generatio, ita Spiritui Sancto praestat essentiam sine ullo initio temporis sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio ;

essentia igitur, secundum Augustinum, communicatur Filio generatione. Sed non conceditur aliqua forma communicari nisi sit terminus communicationis et productionis ; igitur essentia erit formalis terminus productionis Filii, quia non est primus terminus qui est persona.  

[72] Item, tertio antecedens probatur sic, per rationem : si essentia non esset formalis terminus productionis Filii, tunc generatio et productio Filii magis essent de genere relationis, et mutatio relativa, quia secundum Philosophum V Physicorum

mutatio est eadem specie cum termino,

ut dealbatio cum albedine, et non cum ligno albo, quod est unum per accidens ; si igitur terminus productionis Filii esset relatio, tunc esset illa productio ad aliquatio, nec esset productio substantiae, quod falsum est.   

[73] Praeterea, quarto sic : si essentia non esset formalis terminus generationis Filii, sed relatio, tunc generatio Filii non esset generatio univoca, quia generatio univoca non est nisi quando formalis terminus est aliquid in quo generans et genitum conveniunt, - et sic generatio Filii esset imperfecta (sed forte ipsi concederent quod generatio est magis aequivoca, sed de hoc posterius).   

[74] Consequentia autem principalis rationis ostenditur :

Primo sic : materia vere est in potentia vere ad formalem terminum mutationis ; igitur similiter illud quod est quasi materia est quasi in potentia ad terminum formalem productionis ; sed essentia nec est in potentia ad se ipsam vere nec quasi est in potentia ad se ipsam, nec est perfectibilis nec quasi perfectibilis a se ipsa ; igitur si essentia sit formalis terminus generationis, ut probatum est, essentia non erit subiectum generationis Filii, nec per consequens quasi materia respectu Filii.

[75] Praeterea, secundo ostenditur eadem consequentia sic: una persona non habet essentiam nisi uno modo habendi eam ; sed persona producta, ut persona Filii, habet essentiam ex vi productionis, sicut dicit Augustinus ; igitur non habet eam alio modo. Sed si essentia esset ut subiectum generationis Filii et materia eius, alio modo haberet Filius essentiam quam ex vi productionis, ita quod si ipsum habere isto modo, sine contradictione potest intelligi, etsi non habeat alio modo, igitur si essentia est formalis terminus productionis Filii, sequitur quod non sit subiectum nec quasi materia Filii.

[76] Probatio maioris : si persona habeat essentiam hoc modo habendi, igitur est perfectus Deus circumscripto omni alio modo habendi eam, - et si hoc, igitur non est perfectus ex hoc quod habet essentiam alio modo ; igitur si sit perfectus ex hoc quod Filius habet essentiam ex vi productionis, non habebit essentiam per modum subiecti et materiae, et per consequens una persona tantum uno modo habendi habebit essentiam.

Sic igitur completur prima ratio, totalis, et quantum ad probationem antecedentis et consequentiae.

 

[77] Praeterea, secundo sic : potentia factiva simpliciter perfecta producit se sola, non tantum excludendo causam omnem in eodem genere, ut omnem aliam causam productivam, - sed universaliter omnem causam comparticipem, sive eiusdem generis sive alterius.

Probatio : nulla causalitas materiae est simpliciter perfecta (licet sit perfecta in suo genere, tamen semper aliquid imperfectionis habet), et ideo talis causalitas non potest reduci ad aliquid simpliciter perfectum in illo genere ; reducetur igitur ad aliquid perfectum simpliciter in alio genere, ut ad primum agens. Sed primum ad quod alia reducuntur, non indiget eis in sua causalitate; igitur primum agens sive potentia factiva simpliciter perfecta non eget aliqua alia causa, sed se sola omnino producere potest.

[78] Hoc etiam apparet in creatione, ubi potentia activa producit creaturam se sola, non solum excludendo causam eiusdem generis, sed etiam causam omnem materialem, quia de nihilo producit (licet isti dicerent quod creatio praesupponit essentiam quae fuit ab aeterno, tamen secundum communem opinionem hoc non tenetur) ; igitur ulterius, abstrahendo a potentia factiva et activa potentiam productivam, potentia productiva simpliciter perfecta excludit simpliciter omnem causam ; igitur primum productivum agit se solo, nullo alio concurrente in genere causae materialis. Pater igitur, qui est primum producens, se solo producit Filium, nec requirit aliquid quasi materiam vel subiectum. 

 

[79] Praeterea, tertio arguitur sic: Augustinus Contra Maximinum libro III, et habetur in littera, - quod sicut

Filius non est de nihilo sed de quo est genitus,

ita

Spiritus Sanctus non est de nihilo sed inde est unde procedit.

Nunc autem in Spiritu Sancto est ita, quod ibi est relatio in essentia, et faciunt unum ibi sicut in Filio; sed Spiritus Sanctus non est de substantia Patris et Filii ut de materia ; igitur propter illas auctoritates et propter hoc quod in Filio est relatio in essentia, cum qua facit unum et qua ibi relatio distinguit per modum formae, non oportebit ponere essentiam Patris ut materiam respectu generationis Filii sicut nec essentiam Patris et Filii ut materiam respectu processionis Spiritus Sancti.

[80] Probatio assumpti, quod Spiritus Sanctus non sit de substantia Patris et Filii ut de materia :

Hoc enim satis apparet ex dictis eorum : dicit enim iste doctor, sicut supra est recitatum in quaestione de trinitate personarum, quod

Spiritus Sanctus non procedit per modum impressi sed quia voluntas convertit se supra se ipsam ut nuda est et informata, et excutit amorem,

- sicut si pulmo haberet virtutem expulsivam, in se non attraheret aerem ; igitur non ponitur quasi materia respectu processionis Spiritus Sancti in qua forma eius imprimatur, sed procedit per quamdam expulsionem, et non impressionem.   

[81] Item, confirmatur : iste doctor concedit, et bene, quod

generatio est principalior productio in divinis

(et hoc etiam dicit Augustinus), quia ista productio praevia est et praecedit aliam, - sicut intellectus in divinis praecedit voluntatem, et non dependet ab ea, sicut est in nobis ; cum igitur voluntas potest esse principium producendi non in aliquo ut in materia, sed liberaliter (sicut loquitur Avicenna) non ut perficiatur suo producto, igitur intellectus - qui est principalior - se solo potest producere liberaliter, absque hoc ut perficiatur suo producto : ut sic, non requirit aliquid quasi materiam, in qua producat.

 

[82] Praeterea, quarto arguitur sic : quando activum et passivum concurrunt ad productionem alicuius effectus, prior est relatio activi et passivi quam utriusque ad tertium. Quod patet primo, in exemplo : ut si ignis et lignum concurrant in ratione activi et passivi respectu caloris producendi, prior erit relatio ignis ad lignum ut activi ad passivum quam utriusque ut causae ad calorem ut ad effectum ; et ratio propositionis est, quia prius oportet causas approximare quam procedat effectus, - approximantur autem in quantum hoc est activum et illud est passivum. Si igitur ad productionem Filii cum fecunditate activa Patris concurrat materia vel quasi materia, ut essentia, prior erit habitudo Patris realis ad essentiam quam Patris ad Filium ; et quod debet esse prior, probatum est ; - sed quod tunc illa habitudo sit realis, probatio : quia nulla res vera necessario ex natura sua praeexigit ens mere rationis, quia si sic, non esset ex natura rei illud quod praeexigit sed praecise rationis ; cum igitur habitudo Patris ad Filium - quae realis est praeexigat habitudinem Patris ad essentiam, si essentia sit quasi materia generationis sive subiectum, habitudo Patris ad essentiam erit realis, et sic ipsius Patris erunt duae habitudines reales ante productionem Spiritus Sancti, una ut activi et passivi et alia producentis et producti, quod falsum est.

 

[83] Praeterea, quinto arguitur sic : si essentia sit illud de quo producitur Filius, oportet quod hoc sit secundum aliquod esse ipsius essentiae, quia illud de quo generatur Filius oportet habere aliquod esse prout sibi imprimitur forma eius. 

[84] Quaero igitur quid est illud esse quod habet essentia, secundum quod de ea producitur Filius: vel est esse quod est essentia de se, aut est esse incommunicabile in alia persona ?

Si primo modo, igitur ita vere Filius erit genitus de essentia Filii sicut de substantia et essentia Patris ; unde et ipsi concedunt quod hoc non potest dici, dicentes quod Filius sit de substantia ut est Patris et non de substantia ut est trium personarum.

Sed si hoc dicatur, quod Filius est de essentia Patris secundum esse in alia persona, ut in prima exsistens, tunc arguo sic : esse de quo est aliquid per impressionem, non potest intelligi sine esse in quo est aliquid, nec esse in quo est aliquid potest intelligi sine hoc quin sit illud. Si igitur est aliquid de quo per impressionem est Filius, ut substantia secundum quod est in Patre, tunc substantia secundum quod est in Patre necessario erit illud in quo est Filius ; sicut si superficies sit illud de quo per impressionem est albedo, superficies est illud in quo est albedo, - et per consequens sicut superficies est habens albedinem, ita essentia ut est in prima persona erit habens filiationem et notitia tunc genita erit in Patre et Pater erit notitia genita, sicut etiam supra argutum est contra istum doctorem, in quaestione de trinitate personarum. 

[85] Ad istam rationem forte aliquis diceret primo sic, quod sicut in creaturis materia secundum quod est subiectum generationis, de quo fit compositum generatum, non est in aliquo (quia non est in supposito corrupto, cum iam non sit, - nec est in supposito generato prout est subiectum, quia sic non consideratur ut in potentia ad formam geniti, sed materia est subiectum ut est in potentia ad esse geniti, quasi medium inter esse et non-esse, et sic

inter contradictoria,

sicut dicit Philosophus), sic in proposito.

[86] Sed si dicatur hoc, tunc sequitur propositum. Quantumcumque enim abstrahitur esse materiae ab aliis, tamen materia, prout est subiectum generationis et sic abstrahitur, habet esse proprium, quod est prius omni composito, - et hoc, dico, habebit proprium esse reale et non solum in anima, quia aliter aliquid esset causa realis et non secundum esse reale, et causaret realiter et non exsistens secundum esse reale, quod non est intelligibile. Sed in proposito non potest dari aliquod esse ipsi essentiae secundum quod ponitur esse subiectum generationis et esse illud de quo Filius generatur; non enim de essentia potest generari Filius ut habet esse in consideratione intellectus tui vel alterius, sed oportet quod si de essentia generetur Filius, hoc sit secundum aliquod esse reale, et tunc quaeritur sicut prius: aut est de essentia ut est indifferens omnibus personis, aut ut habet esse incommunicabile in alia persona, - et arguitur ulterius sicut prius. 

[87] Ad rationem praecedentem forte aliter diceret aliquis quod essentia est in prima subsistentia, ut in Patre, prout de ea generatur Filius, sed ex hoc quod habet et recipit relationem Filii est in alia subsistentia a subsistentia Patris, et est tunc alia persona, distincta, et sic non sequitur quod essentia ut est in Patre haberet notitiam genitam.

[88] Contra arguo sicut prius : esse de quo est aliquid per impressionem, necessario est esse in quo est aliquid, ita quod in quocumque signo est primum, et secundum, - aliter enim esset contradictio. Si igitur Filius esset de essentia Patris (esset Filius per impressionem, et non per expressionem sicut Spiritus Sanctus), necessario in eodem signo Filius - sive notitia genita - esset in essentia ut in Patre est, et sic ut prius, essentia ut in Patre est haberet notitiam genitam, et Pater formaliter cognosceret notitia genita, quod omnino falsum est.

[89] Praeterea, non est possibile quod materia aliqua fiat alterius suppositi per hoc quod recipit : non est enim possibile quod materia solum reciperet, et quod nihil ageret, et sic fiat alterius suppositi, - quod tamen ponit ista responsio. 

 

[II. RESPONSIO PROPRIA AD QUAESTIONEM]

[90] Concedo igitur, cum aliis doctoribus, quod Filius non generatur de substantia Patris quasi ex materia.

Unde circa solutionem istius quaestionis intendo quattuor declarare : primo, quod Filius non generatur ex essentia Patris quasi ex materia ; secundo, quod vere dicitur quod Filius generatur de substantia Patris ; et tertio, quomodo Filius non generatur ex nihilo, licet non generetur ex essentia quasi ex materia ; et quarto, quod non obstante quod ex essentia et relatione fiat unum, essentia tamen non erit quasi materia. 

 

[A. FILIUS NON GENERATUR EX ESSENTIA PATRIS QUASI EX MATERIA]

[91] De primo est sciendum quod generatio in creaturis includit mutationem et productionem. Quia generans est imperfectae virtutis, ideo non solum requirit aliam causam eiusdem generis, sed causam alterius generis causae, et ideo non producit totum compositum, sed praesupponit materiam, et tunc producit formam transmutando materiam. Et ideo alios terminos habet formaliter mutatio et productio, nam terminus mutationis est ipsa forma inducta in materia, sed terminus proprius productionis est totum compositum (et secundum hoc, Philosophus variis modis loquitur de termino generationis, nam in II Physicorum ponit quod

forma est terminus generationis,

- et in VII, quod

compositum primo generetur) :

ex quo patet quod ratio productionis separabilis est a ratione mutationis - amota imperfectione agentis - sine contradictione, nam productio est qua res capit esse. Nunc autem accidit rei quae producitur - et quae esse capit per productionem - quod mutetur, sicut patet in creatione, ubi vere producitur totum sine mutatione praecedente ; unde ubi est perfecta virtus activa, ibi potest res capere totum esse sine mutatione. Productio igitur separabilis est a mutatione, tum quia habent terminos formaliter distinctos in generatione, nam termini proprie mutationis sunt privatio et forma, sed terminus productionis est ipsum totum compositum, - tum quia agens perfectae virtutis potest agere, et ibi erit tunc productio, sed non mutatio; unde in creatione, quia producitur aliquid a perfecto producente, est productio et non generatio.

[92] Auferendo igitur illud quod est imperfectionis in generatione (scilicet praesuppositio materiae, quae requiritur propter imperfectionem agentis), transfertur generatio ad divina. Et ideo generatio tantum transfertur ad divina prout includit productionem, et non mutationem, - et ideo nullo modo in divinis est subiectum aut materia nec quasi materia, cum ibi non sit mutatio nec quasi mutatio.

 

[B. FILIUS VERE EST DE SUBSTANTIA PATRIS]

[93] Secundo dico quod vere

Filius generatur et est de substantia Patris.

Nam doctor tenens priorem opinionem, dicit quod Magister concedit quod Filius sit de substantia Patris secundum causalitatem originis, - et certe, si hoc diceret, non sufficienter diceret, quia sic creatura est de substantia Patris secundum causalitatem originis. Unde nec dicit solam causam originantem, nec solam consubstantialitatem, quia sic posset dici quod Pater esset de Filio, sed praepositio de in proposito notat originationem et consubstantialitatem, sicut unus antiquus doctor dicit ; unde notat in proposito consubstantialitatem cum origine, et sic nec est creatura de Patre nec Pater de Filio. 

[94] Unde sciendum est quod istae praepositiones a et ab significant circumstantiam causae originantis, sicut cum dicitur lumen est a sole et splendor ab igne ; haec autem praepositio ex denotat circumstantiam causae materialis, sicut homo est ex corpore et anima ; haec autem praepositio de denotat circumstantiam causae efficientis, sed non in generali, quia non dicimus quod domus est de aedificatore : unde non dicit circumstantiam causae agentis in universali, sicut a vel ab, sed denotat circumstantiam causae agentis cum consubstantialitate originis, - et sic intendit Magister quod Filius est de substantia Patris, sicut patet intuenti expositionem suam in ista distinctione.

[95] Et hoc satis convenit dictis Augustini XV De Trinitate cap. 13, in fine, et cap. 14 :

Hoc, quod est expressius, de Patre-scientia et de Patre-sapientia.

Et quare dicit expressius ? Non quia improprie, sed quia ibi tantum exprimit consubstantialitatem; sed cum dicitur de Patris substantia, ibi notat originem. Unde notatur et consubstantialitas et origo. Et haec etiam est intentio Augustini Contra Maximinum libro III cap. 33.

 

[C. FILIUS NON EST DE NIHILO]

[96] Tertio dico quod Filius non est de nihilo, licet non sit de substantia Patris quasi de materia, - quia Filius est de substantia Patris sicut de principio consubstantiali-formali originanti et originato, et hoc salvat verissime Filium non esse de nihilo, et verius quam si Filius generaretur quasi ex materia. Exemplum in creaturis: si ignis generaret ignem ita quod non praesupponeret materiam - nec praeexsisteret materia - sed produceret materiam et communicaret formam, verius esset ignis tunc non de nihilo quam modo quando praesupponit materiam, et eo verius quo forma est verius ens quam materia. Sic Filius non est de nihilo, quia est de substantia Patris ut de termino formali, quia Pater communicat totum ut terminus; et ideo Filius, licet non sit ex materia nec praesupponat aliquid in ratione materiae, non tamen est de nihilo.

[97] Et sufficit haec consubstantialitas ad rationem Filii, quia ratio paternitatis in creaturis non est quia materiam communicat, sed propter terminum communicatum. Unde quando bos generat, decidit semen, - et si tunc produceret et decideret a se bovem, vere pater esset : unde bos si posset, decideret bovem sicut semen, et propter istum terminum productum dicitur esse pater et si nihil aliud operaretur; unde si moreretur statim, adhuc ex semine producitur bos. Non igitur est bos pater propter communicationem materiae generationis, sed magis propter formam et terminum quem producit. Ita Pater in divinis non erit Pater quia producit Filium quasi ex materia, sed quia communicat totum ut terminus.

 

[D. QUOMODO RELATIO ET ESSENTIA POSSUNT ESSE IN EADEM PERSONA]

[98] Quarto est videndum quomodo duo concurrunt ad constitutionem personae, scilicet relatio et essentia, et tamen quod essentia non sit materiale nec quasi materiale.

 

[DIFFICULTATES] Hoc enim non videtur posse stare :

Tum quia fundamentum non se habet ex aequo cum relatione, ergo secundum ordinem quemdam se habent ; sed fundamentum non est ut informans respectu relationis ; igitur, e contra, relatio se habebit ut informans respectu fundamenti, et sic fundamentum erit quasi-materiale. 

[99] Item, illud est formale quo aliquid distinguitur ; sed persona distinguitur relatione et non essentia; igitur relatio erit ut formale et essentia ut materiale, indistinctum.

[100] Item, non est possibile quod ex duobus fiat unum nisi alterum sit ut materiale et potentiale, sive determinabile, et reliquum actuale ; igitur si persona sit unum ex essentia et relatione, alterum erit quasi-materiale : et non relatio, igitur essentia.

Haec maxime augent difficultatem quaestionis.

 

[101] [RESPONSIO] Ad ista. Et primo declaro quare essentia non potest esse ut materiale et determinabile, ex quo apparebit responsio ad primum.

In creaturis videmus quod natura creata, ut humanitas, est illud quo aliquid est homo, et universaliter natura et quiditas est quo aliquid est ens, et illud est perfectionis in creaturis. Est tamen considerare in natura et quiditate rei creatae aliud, quod est imperfectionis. Natura enim creata, ut humanitas, est limitata et potentialis et determinabilis, non habens ex se ultimam actualitatem, - nec de se est haec, quia dividi potest in multa supposita; et ideo per aliquid quod est extra rationem eius, habet ultimam actualitatem et unitatem. Quid autem sit aliud, apparebit alias, quando fiet sermo de causa individuationis ; sed quantum ad propositum, sit illud a, per quod habet ultimam actualitatem et unitatem : a igitur constituit Socratem in unitate sua et est ultimus actus Socratis, et humanitas est actus, sed non ultimus sed determinabilis per a, quod est imperfectionis.    

[102] Auferamus igitur illud quod est imperfectionis et attribuamus personis divinis illud quod est perfectionis, - et dicemus quod natura divina habet illud quod est perfectionis in natura creata (nam natura divina hoc habet quod persona ea dicatur esse Deus, sicut humanitate et Socrates homo), sed quia essentia divina habet ultimam actualitatem et unitatem, ideo de se haec est, propter quod non est contrahibilis nec determinabilis per aliquid personale ; a autem est actus compositi ut totius, et humanitatis ut partis, et hoc est imperfectionis in humanitate, - deitas autem habet quod ea sit aliquid Deus, sed quia non habet illud quod est imperfectionis, ideo non attribuitur Deo illud quod est imperfectionis in humanitate : propter quod essentia divina nec est determinabilis nec quasi determinabilis, nec perfectibilis nec quasi-perfectibilis. Esse igitur quod est extra rationem essentiae potest esse actus totius suppositi, sed non actus essentiae divinae tamquam partis sicut a est actus ultimus compositi et etiam actus humanitatis quia non est informabilis vel determinabilis (sicut fuit humanitas) ex imperfectione ; ideo paternitas non est actus essentiae in Patre tamquam Patris, quia deitas - in quantum huiusmodi - formaliter est infinita : sed paternitas unde paternitas, non est formaliter infinita, sed unde divina est, - et ideo nullo modo essentia divina determinabilis est per paternitatem aut per quamcumque aliam relationem.  

[103] Hoc etiam alio modo declaratur sic, per comparationem ad creaturas, - nam in creaturis ordo originis et perfectionis contrario modo se habent, sicut patet ex IX Metaphysicae :

quod enim primum est origine, posterius est perfectione,

et e contra; et hoc ideo est, quia natura procedit de imperfecto ad perfectum, et ideo propter imperfectionem procedendi ipsius naturae - in via originis primo quaeritur materia et deinde forma. Sed si in natura illud quod est primum secundum perfectionem esset etiam primum secundum originem, tunc forma primo quaereretur a natura, - et quia talis est forma, quaereretur materia habilis ad talem formam. 

[104] Nunc autem in divinis illud quod est primum origine est etiam primum perfectione. In Deo autem, in primo signo naturae, in quo non intelligitur habere esse incommunicabile in aliqua persona, est formaliter et ex se infinitum, - et sic incipit ibi processus originis, a perfectissimo ; et sicut alia - ut relationes - sequuntur origine, sic sequuntur perfectione : sicut si forma esset primum origine, tunc sicut materia sequitur origine, sic et perfectione, et sicut tunc primo quaeretur forma et deinde ea quae sunt formae, sic primo quaeritur essentia in divinis et deinde relationes pullulantes, - quae deitate sunt subsistentes, nam paternitas Deus est deitate et paternitas subsistens est deitate; et ideo nullo modo habent relationes rationem informantis essentiam, nec essentia rationem informabilis ab eis nec determinabilis.

[105] Hoc etiam declaratur in exemplo: si aliquid augmentetur in se sine alio adveniente, ut est in rarefactione, ibi forma rei augmentabilis mutatur et recipit novam perfectionem. Sed ponamus quod augmentatio fiat aliquo extra adveniente, isto modo, quod anima habens potentiam et virtutem perficiendi totum corpus organicum tantum perficiat unam partem, ut cor, et quod postea aliae partes corporis addantur, tunc anima - sine ulla mutatione sui - absque hoc quod aliunde perficitur perficit alias partes organicas.

Sic essentia divina, in primo signo naturae est perfectissima ; postea, quasi superveniant relationes pullulantes, essentia intimat se eis, dans eis quidquid perfectionis habent et quod sint Deus deitate, et ideo nullo modo habet potentiam passivam ut perficiatur eis.     

[106] Per hoc igitur ad rationem dicendum est quod in creaturis quaeritur fundamentum ut substratum relationi, et ideo rationem materiae et determinabilis habet; sed in proposito quaeritur fundamentum primum perfectione non ratione materiae sed quaeritur ratione fundamenti ut formae, - unde neutrum est informans respectu alterius ; est tamen ibi quo et quod, nam essentia est quo respectu personae, sed relatio nullo modo est quo respectu essentiae, eo quod essentia nihil perfectionis habet a relatione.

[107] Dico igitur ad formam rationis quod non est de ratione fundamenti praecedere in ratione materiae et perfectibilis, nisi ubi ordo originis est alius ab ordine perfectionis, sicut est in creaturis. Sed ubi est idem ordo originis et perfectionis, sicut est in proposito, non oportet quod illud quod praecedit in ratione fundamenti, praecedat in ratione materiae, - immo praecedit in ratione actualitatis et formae, non tamen ut informans, sicut dictum est. Et ideo paternitas non est in essentia quemadmodum similitudo est in albedine, sed magis - aliquo modo - sicut Socrates in humanitate ; unde Damascenus :

relationes sunt in natura, sed non determinant naturam sed hypostasim,

- nam quando relatio primo est in fundamento, et mediante fundamento est in supposito, non potest relatio denominare suppositum nisi quia prius fundamentum, sicut Socrates non dicitur esse similis Platoni nisi quia est similis sibi in albedine vel in aliqua alia forma. Si igitur ratio paternitatis primo esset in essentia ut informans eam, dans ei primo actualitatem et post ipsi personae, tunc persona, ut Pater, non esset Pater nisi deitate, quod est contra Augustinum :

non eo dicitur Pater quo Deus ;

et ideo pono fundamentum in ratione formae convenire pluribus.

[108] Ad secundum, quando arguitur quod relatio ex quo distinguit, forma et actus erit, dico quod totum compositum primo distinguitur, et quia est formatum forma, aliquo sui distinguitur ; materia autem non est formata aliquo sui, sed alia essentia denominative adiacente. Dico ergo quod quando aliquid est distinguens totum compositum et partem, tunc est actus non solum totius sed etiam partis, - et si a distinguat Socratem a Platone, et humanitatem Socratis ab humanitate Platonis, tunc a est actus Socratis et etiam humanitatis ; sed si distinguens distinguat totum, et partem non, tunc erit actus respectu totius sed non respectu partis, - ut si sit eadem humanitas in Socrate et in Platone ita quod a sit actus Socratis et b actus Platonis, et eadem humanitas in eis, a tunc esset actus Socratis, non humanitatis. Sic dico quod relatio est actus proprius distinguens personam a persona, qua persona est persona primo, et distinguens personam et non essentiam quae est in ea; et ideo relatio sic est actus personae quod nullo modo essentiae.

[109] Ad aliud, quando arguitur quod ex duobus non potest fieri unum nisi alterum sit ut materiale et aliud ut formale, dico quod verum est quod unum non potest fieri ex duobus nisi sit unum perfectibile et aliud perfectio et actus eius ; sed sicut in persona non est materia nec quasi materia, nec ita est ibi compositum nec quasi compositum, sed est omnino simplex. Unde unum compositum non dicitur esse nisi ibi sint duo, quorum unum est perfectio alterius, - nec est unitas compositi nisi hoc perficiat illud, sicut patet ex VIII Metaphysicae :

materia et forma constituunt unum compositum, quia haec potentia, haec actus et perfectio eius ;

sed ante hanc unitatem est unitas simplicitatis, ubi non est res et res. 

[110] Sed quomodo est intelligibile quod paternitas non est formaliter essentia, praeter omnem operationem intellectus, et quod ex eis fiat unum, - et tamen quod unum non sit ut potentia respectu alterius, et quod non faciant compositionem ?

Dicendum quod paternitas formaliter non includit deitatem nec est formaliter deitas, nec e contra, quia non eo Pater quo Deus ; et tamen deitas verissima identitate habet paternitatem, qua tamen non informatur, et ideo non est aliqua compositio. Unde dico quod quantumcumque ratio formalis sapientiae est infinita et similiter ratio bonitatis, in divinis, formalis tamen distinctio sapientiae a bonitate non tollitur per infinitatem, sicut supra dictum est; tamen quia sapientia est formaliter infinita, ista infinitas facit quod sapientia per identitatem habeat totam realitatem bonitatis, quia si non, iam perfectio sapientiae finita esset, quod falsum est. Et ideo, quia paternitas et essentia - et omnia attributa - unitive idem sunt, licet non formaliter, ideo non faciunt aliquam compositionem ; et ideo verius salvatur simplicitas in Deo isto modo quam secundum positionem aliam, quae ponit

attributa distingui per operationem intellectus, quod sunt in essentia virtute et potentia, et quod paternitas sit ut forma et actus et essentia  ut potentia,

nam ubicumque est potentia et actus, ex parte rei, de necessitate est compositio. Sed ego pono quod sunt unitive idem in essentia, licet formalis ratio unius non sit formalis ratio alterius : et hoc non est aliud quam dicere, sicut dicunt antiqui doctores, quod deitas praedicatur de paternitate et sapientia de bonitate (et unum attributum de alio) praedicatione per identitatem, non praedicatione formali, - et hoc non est aliud quam dicere quod aliquid est unum quod non est formaliter unum, et sic aliqua sunt idem quae non sunt formaliter idem; unde perfectissima et maxima identitas non est identitas formalis.

 

[III. AD ARGUMENTA]

[111] Ad primam rationem alterius opinionis - quae est ratio Augustini Contra Maximinum - concedo quod Filius non est de nihilo ; sed non sequitur, sicut tu concludis,

igitur est de substantia Patris sicut de materia,

immo est de substantia Patris sicut de principio consubstantiali originanti et originato, et ideo non remanet quaestio Augustini insoluta, quam Maximinus non potuit solvere. 

[112] Ad illud de VII De Trinitate, quod

Filius est Sapientia nata,

dico quod ista auctoritas non est valens ad quaestionem istam, sed magis ad quaestionem praecedentem, ubi soluta est.  

[113] Ad illam narrationem quam facit, dicendum quod ibi non est materia nec forma, nec cum quasi.

 

[114] Ad hoc quod alii dicunt, primo, quod essentia divina generatur subiective, dico quod ipsi aedificant falsum supra falsum ; unde non generatur subiective essentia, quia non est materia nec quasi materia. Philosophus tamen verum dicit, quod subiectum generationis generatur, quia subiectum potest denominari a sua forma et generatio est materiae ut subiecti ; similiter, compositum et forma ad quam terminatur generatio, denominantur a generatione, et ideo aequivoca est denominatio hinc inde.

[115] Ad aliud, quando arguitur quod illud quod manet sub utroque termino mutationis, illud est subiectum mutationis, dico quod generatio in divinis non est mutatio nec quasi mutatio, quia non est privatio et forma, quae sunt termini mutationis, - unde nihil mutatur hic a privatione ad formam ; nec aliquid idem manet sub terminis generationis quae sunt privatio et forma, unde non habet essentia nunc esse quod non prius,- sed sunt hic tantum termini producens et productum. Nec proprie essentia manet sub relationibus ut subiectum, sed magis in eis, dans eis subsistentiam.

[116] Ad aliud, quando arguitur quod idem est subiectum fieri et formae terminantis fieri, relatio autem est in essentia, dico quod verum est quod relatio est in essentia, non ut forma perficiens, sed sicut socrateitas est in humanitate, non ut eam perficiat, quia humanitas est sibi ut quo ; unde non est ibi in sicut forma impressa (quemadmodum ipsi imaginantur), sed est ibi productio unius subsistentis in natura divina.

[117] Ad aliud, quando arguitur de unitate, patet responsio per praedicta, quod essentia formaliter non est relatio et tamen propter infinitatem essentiae unitive sunt idem, nec est ibi aliqua compositio.

[118] Ad aliud, quando arguitur quod potentiae activae correspondet potentia passiva, dico quod concludit oppositum, quia fecunditati activae correspondet potentia passiva propter eius imperfectionem ; et ideo ubi est fecunditas activa sine imperfectione, ibi non est passum, - sicut patet in creatione, ubi nulla potentia passiva correspondet potentiae creativae. Dico tamen quod si aliquid est fecundum modo ad producendum, aliud est possibile produci, loquendo de potentia logica, scilicet ubi non est contradictio nec repugnantia terminorum, - et ideo si Deus Pater potest generare Filium, Filius potest produci : ista potentia logica, et nulla alia potentia, secundum philosophos est ponenda in divinis ; unde Filius potest produci, quia producitur totus ut terminus.

[119] Ad illud exemplum de igne dico quod si ignis generaret de sua substantia ut primum generans, generaret se solo, sine omni causa, et communicaret substantiam suam sicut terminum actionis suae, ut bos communicat semen. 

 

[120] [AD ARGUMENTA PRINCIPALIA] Ad primum principale, quando arguitur, secundum Augustinum,

tres personas unius substantiae dicimus, ex una substantia non dicimus,

dico quod Filius non est ex eadem natura ut est communis tribus personis, sed est de substantia ut determinatur per principium producens; unde est de substantia Patris tamquam de principio consubstantiali originanti et originato, et non sicut de materia.

[121] Ad aliud, nego hanc consequentiam Filius est de substantia Patris, ideo Filius est substantiae Patris, quia quando construitur relativum cum suo casuali in illa habitudine qua ad ipsum natum est referri, tunc construitur tantum in ratione relativi ; nunc autem in ista consequentia, alia constructio est in consequente quam in antecedente, quia in antecedente est propria, in habitudine qua refertur, sed in consequente non, - unde in antecedente Filius denotatur referri ad Patrem, sed in consequente ad substantiam. 

[122] Ad aliud, quando dicitur Filius est de substantia Patris, notatur hic distinctio in eo quod sequitur substantiam ; unde haec propria est Filius est de substantia Patris, licet non aliud.

 

[123] [AD ARGUMENTA IN OPPOSITUM] Ad auctoritatem in oppositum, patet responsio.

[124] Ad rationem dicendum quod non ideo filius quia communicat materiam, - sed si posset bos communicare et producere bovem, sicut semen, pater esset ; et ideo communicat semen ut terminum pater, non ut materiam.