Quaestio praeambula : Napoli VII.C.27 — Prologue — François de la Marche

François de la Marche - Prologue

Quaestio praeambula : Napoli VII.C.27

(Napoli VII.C.27)

[QUAESTIO PRAEAMBULA]

 

[UTRUM ENS SIMPLICITER SIMPLEX POSSIT ESSE SUBIECTUM ALICUIUS SCIENTIAE VIATORIS]

 

[Positio quaestionis]

  1. Utrum ens simpliciter simplex possit esse subiectum alicuius scientiae viatoris : videtur quod non, quia quod non cadit sub quaestione, nec sub scientia, quia, ex II Posteriorum, quaestiones sunt aequales numero his quae vere scimus ; sed ens simpliciter simplex non cadit sub quaestione quia secundum Philosophum, VII Metaphysicae, in simplicibus non est quaestio ; ergo etc.
  2. Praeterea, de illo quod vel totaliter ignoratur vel totaliter intelligitur, ita quod non potest partim intelligi et partim ignorari, non potest esse scientia ; sed omne simpliciter simplex est huiusmodi ; ergo etc.

Minor patet per Philosophum IX Metaphysicae.

  1. Contra eisdem viis : de illo potest esse scientia quod per se cadit sub aliqua quaestione ; sed huiusmodi est ens simpliciter simplex ; potest enim de eo, primo, quaeri si est vel non ; et habito quod sit, quid vel quale sit, ut utrum finitum vel infinitum, unum vel plura ; ergo etc.
  2. Praeterea, illud quod partim intelligitur et partim ignoratur, est simpliciter scibile ; huiusmodi est ens simpliciter simplex ; ergo etc.
  3. Minor patet : habito enim quod sit et scito, possum ignorare quid sit : utrum sit finitum vel infinitum.

 

[Solutio quaestionis]

  1. In ista quaestione sunt quatuor videnda : primum, quid est simpliciter simplex ; 2um, utrum simpliciter simplex compatiatur secum aliquam non-identitatem ex natura rei ; 3°, utrum compatiatur secum aliquam distinctionem ex natura rei ; 4um, utrum talis distinctio vel non-identitas sufficiat ad rationem scientiae, maxime respectu viatoris.

 

 

[ARTICULUS PRIMUS]

[QUID EST SIMPLICITER SIMPLEX]

 

[Definitio Augustini]

  1. Quantum ad primum, accipio definitionem Augustini, qui XI De Civitate Dei, capitulo 5, definiens simpliciter simplex, sic dicit : Simpliciter simplex est quod est quicquid habet.

Quod intelligo sic : est, inquam, simpliciter simplex quicquid habet formaliter in se, non autem quicquid habet terminative vel obiective ; Deus enim habet creaturam in se obiective, non tamen est ipsa ; Pater etiam habet Filium relative seu terminative, non est tamen ipse.

  1. Intelligo, secundo, quod « est quicquid habet », non in concreto ; homo enim hoc modo est quidquid habet, quia albus, quantus, etc., sed in abstracto ; ita quod, omne quod formaliter est in Deo, ultimata abstractione, praedicatur de Deo, et per identitatem simpliciter est ipse Deus.

 

[Duo corollaria : primum]

  1. Ex ista definitione sic declarata, elicio duo corollaria.
  2. Primum est quod relatio realis quaecumque in creaturis componit vere cum suo fundamento, contra quosdam dicentes non esse compositius album simile quam album simpliciter.
  3. Hoc probo sic : omne quod est vel facit unum cum aliquo, vel est unum cum eo unitate simplicitatis vel compositionis ; sed relatio cum suo fundamento est unum non unitate simplicitatis quia, quaecumque sunt isto modo unum, praedicantur de se in abstracto, ut patet ex praedictis, quasi praedicatio non concedatur inter illa ; non enim relatio est fundamentum, nec e converso ; ergo etc.

 

[Secundum corollarium]

  1. Secundum corollarium : illud, a quo sumitur genus in creaturis, distinguitur extra intellectum et ex natura rei ab illo unde sumitur differentia.
  2. Probatio : quia illud, quod extra intellectum facit unum cum alio sine aliqua compositione, est ipsum in absoluto ; sed genus non sic est differentia, nec e converso, quia tunc vide[re]tur, ut deducit Philosophus VI Topicorum, homo esset multa alia ; ergo etc.

 

[Solutio duarum instantiarum]

  1. Nec valet si dicas quod hoc, videlicet quod genus non praedicatur de differentia per solam differentiam rationis, quia ista distinctio ponitur etiam in divinis ; attributa enim ad invicem et inter se conceduntur secundum rationem distingui, et tamen praedicantur de se invicem in abstracto.
  2. Nec valet, secundo, si dicas quod in divinis conceditur talis praedicatio propter infinitatem utriusque vel alterius extremorum, quia humanitas et quaelibet alia natura limitata praedicatur de se ipsa in abstracto propter eius summam identitatem, quae sola praecise est causa immediata huius praedicationis.

 

 

[ARTICULUS SECUNDUS]

[UTRUM SIMPLICITER SIMPLEX COMPATIATUR SECUM ALIQUAM NON-IDENTITATEM EX NATURA REI]

 

[Possibilis est in simpliciter simplici aliqua non-identitas secundum quid]

  1. Quantum ad secundum principale, quibusdam negantibus omnem non-identitatem ex natura rei a proprietate et essentia, aliis concedentibus ipsam, sed negantibus omnem distinctionem, aliis, tertio, concedentibus non solum distinctionem et non-identitatem secundum quid, sed etiam distinctionem simpliciter posse se compati cum simpliciter simplici, dico, quasi mediando inter istos, quod possibile est, immo de facto est necessario in simpliciter simplici aliqua non-identitas secundum quid.

 

[Conclusio ostenditur quadruplici via]

  1. Hanc conclusionem ostendo quadruplici via.
  2. Primo, sic : removens ab aliquibus aliquem modum vel gradum unitatis, ponit necessario in eis aliquem modum vel gradum non-unitatis, si realem realem, si rationis rationis.
  3. Hoc patet, quia remotio affirmationis est positio negationis et, e converso, positio affirmationis est remotio negationis ; sed omnis catholicus habet removere ab essentia et relatione aliquem gradum vel modum unitatis, puta modum unitatis convertibiliter : sunt enim extra intellectum non eadem convertibiliter ; hoc autem, videlicet convertibiliter, dicit gradum vel modum aliquem unitatis ; ergo etc.
  4. Sed respondetur quod unum convertibiliter non dicit modum vel gradum unitati proprium, sed communem sibi et pluralitati, et ideo non oportet, si inter aliqua est non-identitas convertibilis, quod sit non-identitas aliqua inter ipsa, nec aliquis non-identitatis gradus.
  5. Contra : resumo eamdem maiorem, ut supra : removens ab aliquibus aliquem gradum unitatis, ponit etc. ; sed removens ab essentia et relatione esse idem convertibiliter, removet ab eis modum unitatis proprium, non sibi et pluralitati communem ; ergo etc.
  6. Minorem, videlicet quod convertibilitas sit proprius modus unitatis, non communis [sibi et pluralitati], probo quadrupliciter.
  7. Primo, sic : quaecumque sunt indivisa, ut sic, sunt unum, eo modo videlicet quo indivisa ; si enim sunt indivisa subiecto, sunt unum subiecto, si definitione definitione, si tempore tempore, etc. ; sed quaecumque sunt convertibilia, ut sic, sunt indivisa : si enim sunt convertibilia subiecto, ut subiectum et eius passio, sunt indivisa subiecto, si definitione et definitione, etc. ; ergo quaecumque convertibilia, ut sic, sunt, eo modo videlicet quo convertibilia, sunt unum ; ergo convertibilitas est proprius unitatis modus ; si enim esset communis sibi et pluralitati, non inferret ipsam magis quam pluralitatem.
  8. Secundo sic : quae sunt convertibilia subiecto, sunt unum subiecto, quae definitione definitione, etc. ; ergo quae sunt convertibilia aliquo alio modo, sunt unum illo modo ; ergo convertibilitas dicit modum unitatis proprium, non e converso.
  9. Tertio, sic : III Metaphysicae, IV et V, et etiam in X [ponit] Philosophus, ponens duas coordinationes, videlicet unitatis et pluralitatis, dicit et ponit idem, simile et aequale ex parte unitatis, his autem opposita ex parte pluralitatis et multitudinis ; unde dicit, V Metaphysicae, quod eadem sunt quorum substantia est una, illa autem similia quorum qualitas est una, et aequalia quorum quantitas est una ; oppositum de oppositis.
  10. Tunc sic : sicut se habet identitas ad substantiam, ita aequalitas ad quantitatem ; sed identitas in substantiam non est communis unitati et pluralitati, alias non magis poneretur in unitatis coordinatione quam pluralitatis ; ergo etc.

Sed convertibilitas est quaedam aequalitas ; ergo etc.

  1. Quarto, sic : sicut se habet inaequalitas ad pluralitatem, ita aequalitas ad unitatem ; sed inaequalitas non est communis unitati et pluralitati ; ergo etc.
  2. Probatio minoris : quia inaequalitas includit duplicem relationem, videlicet maioritatis in extremo excedente et minoritatis in alio excesso ; constat autem quod haec respiciunt pluralitatem : nihil enim se ipso est maius nec minus ; ergo etc.

 

[Conclusio]

  1. Tunc, resumendo rationem primam, potest sic argui : removens ab aliquibus aliquem modum proprium unitatis ex natura rei, ponit in eis aliquem modum non-unitatis ; sed ab essentia et proprietatibus relativis removetur aliquis modus proprius unitatis, ut ostensum est ; ergo etc.

 

[Duo corollaria : primum]

  1. Ex ista conclusione infero duo corollaria.
  2. Primum, quod unum, quod est convertibile cum ente, est formaliter aliquid positivum, et magis quam sibi opposita multitudo.
  3. Hoc sic probo : illud quod per se magis ponitur in coordinatione positivorum quam privativorum quam aliud, est magis positivum quam sit aliud ; si illud aliud est positivum, et ipsum ; sed unum ponitur magis in coordinatione positivorum quam privativorum, magis etiam quam multitudo, quae tamen est aliquid positivum ; ergo etc.
  4. Minor probatur : quia idem, simile et aequale, quae ponuntur in coordinatione unitatis, sunt magis positiva quam diversum, dissimile et inaequale, his opposita, quae ponuntur in coordinatione pluralitatis ; ergo unum magis est aliquid positivum quam pluralitas.
  5. Et hoc est quod dicit Philosophus X Metaphysicae, ubi glossans dicta in IV et V, de uno, et exponens, dicit sic : Dico autem ens contrarium et ostenditur ipsum unum ex divisibili indivisibile, propter magis sensibilem esse multitudinem.
  6. Ex quo patet quod, licet secundum intentionem Philosophi ex notitia multitudinis deveniamus in notitiam unius, non tamen ipsum unum est minus positivum quam pluralitas vel multitudo.

 

[Secundum corollarium]

  1. Secundum [corollarium] est quod individua eiusdem speciei extra intellectum habent aliquam unitatem realem, unitate numerali maiorem extensive, sed minorem intensive.
  2. Hoc probatur, quia removens gradum aliquem distinctionis realis unitatis ab aliquibus, ponit in eis oppositum modum unitatis vel indistinctionis ; sed ab individuis eiusdem speciei removetur aliquis gradus distinctionis realis qui non removetur ab individuis diversarum specierum.
  3. Quod patet, quia aliter ista illis distinguerentur inter se aequaliter ; ergo in eis est gradus aliquis unitatis ex natura rei, illi distinctioni oppositus, qui non est inter individua diversarum specierum.

 

[Secunda ratio principalis]

  1. Secundo, ad principale, arguo sic : quaecumque sunt omnino universaliter eadem, sunt omnino convertibiliter eadem ; oppositus enim praedicati infert oppositum subiecti ; sed essentia et relatio non sunt convertibiliter eadem ; ergo non sunt universaliter omnino eadem ; sed quae sunt non universaliter eadem, sunt particulariter non-eadem ; negatio enim praeposita universali facit aequipollere suae contradictoriae : « non omnis homo », enim, « currit », aequipollet huic : « quidam homo non currit ».
  2. Sed universaliter sic et particulariter non sic, sunt contradictoriae ; ergo quae non sunt universaliter eadem, sunt particulariter non-eadem ; quaecumque autem talia, habent aliquam non identitatem ; ergo etc.
  3. Tertio, sic : diversum, idem est quod non-ipsum ; ergo quaecumque sunt aliqualiter non ipsa, sunt aliqualiter non-eadem ; sed essentia et relatio sunt aliqualiter non-ipsa ; ergo etc.
  4. Minor probatur : quia si non sunt aliqualiter non-ipsa, ergo sunt totaliter ipsa ; sed quaecumque sunt totaliter ipsa, sunt convertibiliter ipsa ; ergo etc. ; conclusio falsa ; ergo etc.

 

[Triplex non-identitas secundum quid]

  1. Dico ergo quod inter divinam essentiam et proprietates est triplex non-identitas secundum quid, videlicet quidditativa, intensiva et extensiva.
  2. Prima patet, quia omne illud quod non est aliud quidditative est illo modo non-ipsum, videlicet quidditative ; sed relatio non est quidditative essentia, nec e converso ; ergo etc.
  3. Secunda non-identitas patet, quia quod est perfectius alio, est non illud intensive vel idem sibi intensive ; sed essentia, cum sit perfectio simpliciter, est nobilior et perfectior relatione quae non est perfectio simpliciter ; ergo etc.
  4. Tertia etiam patet, quia illud, quod excedit aliud extensive, est non idem ei extensive ; sed essentia divina extensive excedit quamlibet relationem originis, cum sit in pluribus quam ipsa ; ergo etc.

 

[Contra opinionem tripliciter]

  1. Contra : primo, quia negatio praeposita termino communi confundit ipsum et facit ipsum stare pro quolibet suo inferiori ; ergo si inter ista, scilicet essentiam et relationem, est aliqua non-identitas, sequitur quod nec ista vel illa identitas, et ita, per consequens, nulla erit inter ea identitas.
  2. Praeterea, secundo, sic : ad affirmativam de praedicato infinito sequitur negativa de praedicato finito, secundum Philosophum in II Peri Hermeneias ; ergo ad istam, inter essentiam et relationem est aliqua non-identitas, quae est affirmativa de praedicato infinito, sequitur illa videlicet negativa de praedicato finito, videlicet quod « ibi nulla est identitas » : haec [est] falsa ; ergo etc.
  3. Tertio, quia inferius infert superius constructive ; sed aliqua non-identitas est inferius ad non-identitatem in communi ; ergo, ubi aliqua non-identitas, ibi nulla identitas, ut prius.

 

[Responsio ad triplicem instantiam]

  1. Ad primum : reduco istam rationem contra facientem, primo, sic : per te essentia et proprietates sunt non-eadem convertibiliter, ergo nulla identitate convertibilitatis sunt eadem : consequens falsum ; ergo etc.
  2. Consequentia patet : quia in antecedente additur negatio et praeponitur termino universali, licet modificato, videlicet « identitati convertibilitatis », et ita, per consequens, cum secundum dictum tuum confundat ipsum pro omnibus suis inferioribus, et ita, si est ibi non-identitas convertibilitatis, ergo nulla identitas convertibilitatis ; sed falsitas consequentis patet, quia quandocumque est essentia, et proprietates, et e converso, et ita aliquam habent convertibilitatem.
  3. Secunda etiam ratio similiter est contra eum quia, sicut ad affirmativam de praedicato infinito sequitur negativa de praedicato finito, ita, e converso, ad negativam de praedicato finito sequitur affirmativa de praedicato infinito, supposita constantia subiecti ; sed ista : non sunt eadem convertibiliter, est negativa de praedicato finito ; ergo ad hanc sequitur ista affirmativa : sunt non-eadem convertibiliter, ad quam sequitur, ut prius, quod nullo modo vel nulla identitate convertibilitatis sunt eadem : quod est falsum.
  4. Tunc respondeo ad rationem : quando dicis : « negatio praeposita » etc., dico quod negatio potest addi et praeponi termino tripliciter : quia vel absolute, vel potest addi termino contracto vel termino distracto et diminuto. Tunc dico quod eo modo quo praeponitur, confundit ipsum pro quolibet suo inferiori, unde si absolute sibi addatur, absolute confundit et negat praedicatum ab omni sub eo contento, ut si est : non-homo, ergo nullus homo ; si autem addatur ei ut contracto vel distracto, uniformiter ipsum confundit et negat praedicatum a contentis omnibus illo modo, ut si est : « non-homo albus, ergo non est aliquis homo albus », vel : « non-homo mortuus, ergo nec aliquis homo mortuus ».

Concedo ergo quod negatio praeposita termino universali confundit ipsum pro quolibet suo inferiori, eo videlicet modo quo praeponitur termino universali, aliter non.

  1. Tunc ad propositum, inter essentiam et proprietatem est aliqua non-identitas non simpliciter, ita quod negatio praeponatur identitati absolute, sed est ibi aliqua non-identitas modificata quia secundum quid ; et ita non potest inferri : « ergo nulla identitas simpliciter », sed tantum : « ergo nulla identitas secundum quid », sicut nec sequitur ibi : « est non-identitas aliqualis », et hoc divisive vel contractive : « ergo nulla identitas absolute », sed : « ergo nulla identitas aliqualis ».

54bis. Vel aliter, potest dici verius quod cum dicitur : « aliqua non-identitas », hic aliqua potest teneri dupliciter : uno modo subiective, ut : « in divinis est aliqua res quae non est identitas », et sic intelligendo, potest inferri : « ergo nulla identitas » ; alio modo adiective, et tunc dupliciter, quia vel diminutive vel contractive, et nullus horum potest inferri : « ergo nulla identitas absolute », sed tantum cum determinatione  illa secundum quam negabat terminum communem.

 

[Ad secundam instantiam]

  1. Ad secundum, concedo quod ad affirmativam de praedicato infinito absolutam sequitur negativa de praedicato finito absoluta, et ad modificatam modificata ; huiusmodi autem affirmativa : inter essentiam et proprietatem « est aliqua non-identitas », est modificata quia idem est cum ista : « est non-identitas secundum quid » ; et ita bene ad eam sequitur negativa de praedicato finito, non absoluta, sed uniformiter modificata.
  2. Ad istam conclusionem est expresse intentio Augustini, qui VII De Trinitate, capitulo 7, sic dicit : « Eo sapientia quo essentia, eo Verbum quo Filius ; non tamen eo Verbum quo sapientia » : sed ubicumque est eo et eo abstractive, ibi est non-identitas aliqualis ; ergo etc.
  3. Dices quod ibi est « eo et eo » tantum secundum rationem.
  4. Contra : eo modo negat Augustinus Verbum esse eo quo sapientia, quo affirmat sapientiam esse eo quo essentia, et Verbum eo quo Filius ; sed ista differunt secundum rationem, ergo illa magis.

 

[Ad tertiam instantiam]

  1. Ad tertium, aliqui dicunt verum est in positivis ; affirmatio enim superioris infertur ex affirmatione inferioris, non autem in negationibus ; non enim negatio inferioris infert negationem superioris ; non enim sequitur : « non-homo ; ergo non-animal ».
  2. Sed contra : sicut positivum habet differentias positivas per quas ad sua inferiora contrahitur, ita negativum vel privativum privativas ; sed non-identitas est negatio communis ; ergo habet partes subiectivas quae sunt haec non-identitas et illa ; constat autem quod omne inferius infert suum superius ; ergo etc.
  3. Ideo dico aliter, quod in quolibet ordine, videlicet tam positivorum [quam negativorum], vel [tam] affirmationum quam negationum, quodlibet inferius infert suum superius constructive, non tamen negatio inferioris infert negationem superioris, quia non est inferior, immo superior.
  4. Nunc autem, in proposito, conceditur aliqua non-identitas, puta secundum quid, et ita haec est negatio identitatis particularis, et ideo ad illam non sequitur negatio identitatis universalis, sicut nec ad « non-homo » sequitur « non-animal ».

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra : in Deo nihil est imperfectum vel diminutum : ergo huiusmodi non-identitas, quae est in ipso, non erit secundum quid nec diminuta.

63bis. Respondeo quod duplex est non-identitas : quaedam perfectionis, et haec dicit imperfectionem ; alia est imperfectionis, et haec dicit perfectionem ; non-identitas autem diminuta est imperfectionis quia tollit diversitatem simpliciter extremorum quae impedit simplicitatem ; huiusmodi ergo diminutio identitatis est diminutio imperfectionis quae ponit perfectionem.

 

 

[ARTICULUS TERTIUS]

[UTRUM SIMPLICITER SIMPLEX COMPATIATUR SECUM ALIQUAM DISTINCTIONEM EX NATURA REI]

 

[Quid intelligo per distinctionem]

  1. Quantum ad tertium articulum, expono, primo, quid hic intelligo per distinctionem, quia per ipsam non intelligo aliquam relationem realem distinctivam, quia sic Deus non distinguitur realiter a creatura nec est sibi idem realiter, cum nulla relatio sit realis eius[dem] ad se ipsum nec ad creaturam, sed accipio hic distinctionem fundamentaliter pro positivo, et positivo eo modo quo negantes aequalitatem esse relationem realem diversam ab extremis, concedunt tamen quantitatem minorem esse inaequalem maiori fundamentaliter.

 

[Prima conclusio negativa]

  1. Tunc, hoc supposito, pono duas conclusiones. Prima est negativa, ista : inter essentiam et proprietates non est aliqua distinctio simpliciter ; secunda affirmativa est ista : inter ea est aliqua distinctio secundum quid.
  2. Prima sic probatur : quaecumque sunt distincta simpliciter, ponunt in numerum [simpliciter] ; sed ista non ponunt simpliciter in numerum ; ergo etc.
  3. Maior patet, quia talia sunt simpliciter multa.
  4. Minor etiam patet, quia tunc ibi esset quaternitas rerum, puta una essentia et tres relationes.
  5. Praeterea, quaecumque simpliciter distinguntur, negantur de se invicem ; ergo si essentia simpliciter distinguitur a relatione, non erit ipsa, et ita non erit simpliciter simplex, cum non sit « quicquid habet ».
  6. Praeterea, tertio, quaecumque sunt simpliciter eadem, praedicantur et affirmantur de se invicem ; quae vero simpliciter distinguntur, simpliciter negantur ; ergo cum paternitas sit simpliciter idem cum divina essentia et cum haec distinguatur ab ea simpliciter, affirmabitur vere et negabitur de ipsa, et ita istae duae essent simul verae : « paternitas est divina essentia » et « paternitas non est divina essentia ».

 

[Rationes contra conclusionem]

  1. Sed contra istam conclusionem arguitur sic : qualia sunt extrema contradictionis, talem requirunt distinctionem in ipsis ; sed de essentia et relatione verificantur contradictoria simpliciter ; ergo ipsa distinguntur simpliciter.
  2. Minor probatur : quia communicari simpliciter et non communicari simpliciter sunt realiter contradictoria : quae tamen verificantur de ipsis, ut patet.
  3. Praeterea, de quibus verificantur contradictoria realiter, illa sunt distincta simpliciter ; sed de essentia et proprietate verificantur ; ergo etc.
  4. Maior patet, quia distinctio realis est distinctio simpliciter.
  5. Minor probatur : quia essentia realiter communicatur, proprietas realiter non communicatur.

 

[Responsio ad rationes]

  1. Ad primum, dicitur quod modificatio terminorum impedit formam syllogisticam et ita, cum in istis rationibus modificetur medium per ly simpliciter et realiter, ideo non sequitur unio extremorum inter se in conclusione cum illa modificatione cum qua uniebantur in medio in praemissis.

 

[Contra]

  1. Sed contra : ostendo quod modificatio huiusmodi non impediat formam syllogisticam, immo quod in ipsa necessario includitur.

Primo, sic : illud, cuius virtute tenet omnis forma syllogistica, non tollit formam syllogisticam ; sed omnis forma syllogistica tenet virtute medii modificati : ergo etc.

  1. Minor probatur : quia omnis syllogismus affirmativus tenet in virtute istius : quaecumque uni et eidem sunt eadem per se, inter se sunt eadem ; sed ablato per se, quod est modificans, non valet ; omnis autem negativus tenet virtute huius : quae uni et eidem non sunt per se eadem, nec inter se sunt eadem.
  2. Praeterea, omnis forma syllogistica tenet virtute medii sumpti universaliter ; ex praemissis enim particularibus nihil sequitur ; sed terminus communis, universaliter sumptus, est modificatus ; distributio enim signi universalis non est nisi modificatio termini communis.
  3. Probatio : illud, sub cuius opposito potest stare terminus, est modificatio eius ; sed terminus communis potest stare cum opposito signi universalis ut : « quidam homo » ; ergo etc.
  4. Praeterea, tertio, sic : nulla conclusio modificata sequitur virtute medii non modificati ; sed ista : essentia est a paternitate distincta formaliter, est [conclusio] modificata ; ergo non potest sequi nec concludi nisi virtute medii modificati.

 

[Opinio propria]

  1. Ergo aliter est dicendum.
  2. Ad cuius evidentiam est sciendum quod, sicut est duplex terminus universalis ut homo, particularis ut Petrus, ita est duplex modus universalitatis istum duplicem terminum modificantis : quaedam enim est universalitas distributionis ut omnis ; alia adaequationis ut totaliter ; virtute huius duplicis universalitatis tenet omnis forma syllogistica ; in terminis communibus tenet virtute primae universalitatis quae praecise est modificativa termini universalis.
  3. In particularibus autem vel singularibus terminis tenet virtute secundae, et ita, cum omnis syllogismus fiat in illis terminis vel in istis, nunquam aliquis tenet nisi virtute medii modificati altero dictorum modorum, videlicet conditione universalitatis distributivae quando est in terminis communibus, vel adaequativae, videlicet quando arguitur ex singularibus.
  4. Tunc ad formam : essentia simpliciter communicatur ; relatio simpliciter non communicatur ; ergo etc. : non sequitur propter defectum modificationis sufficientis medii ; non enim apponitur aliqua conditio universalitatis essentiae nec relationi.
  5. Sed arguas sic : essentia totaliter communicatur simpliciter ; relatio non totaliter communicatur simpliciter : et tunc concedo : si praemissae essent verae, bene sequitur quod videlicet essentia non sit relatio simpliciter : sed maior est falsa ; constat enim quod essentia non communicatur ut est eadem proprietatibus relativis.
  6. Per idem ad secundum : communicari enim realiter et non communicari realiter absolute, sine aliqua modificatione sumpta, non sunt contradictoria realiter, et ita minor illa est falsa.

 

[Secunda conclusio affirmativa]

  1. Secunda conclusio affirmativa est quod aliquo modo distinguntur.
  2. Hanc probo : ubi est advertendum quod inter ipsa est triplex distinctio secundum quid, triplici non-identitati correspondens, videlicet : quidditativa, intensiva et extensiva.
  3. Primum patet, quia omne positivum, quod non est quidditative aliud, est aliquo modo quidditative distinctum ab eo ; essentia divina non est quidditative relatio nec e converso, ut patet ; ergo etc.
  4. Secundum patet, quia perfectius alio est aliquo modo distinctum intensive ab ipso ; essentia divina, cum sit perfectio simpliciter, est perfectior relatione ; ergo etc.
  5. Tertium etiam patet, quia quod est alicubi, ubi non est aliud nec esse potest, est absolute ab eo extensive distinctum ; huiusmodi est essentia respectu relationis, ut patet ; ergo etc.
  6. Praeterea, in generali arguo sic : removens ab aliquibus aliquem gradum indistinctionis non distractae, ponit in eis gradum distinctionis oppositae, quia negatio negationis non distractae est positio affirmationis ; e converso, positio affirmationis. Et dico : negatio negationis non distractae, quia negatio negationis distractae est triplex negatio quae non aequipollet affirmationi sicut duae, unde, licet sequatur « non non-homo, ergo homo », non tamen sequitur : « non non-homo mortuus, ergo homo ».

Sed omnis catholicus habet removere ab ipsa essentia et relatione aliquem gradum indistinctionis, quae est negatio distinctionis, quae quidem negatio non est distincta ; ergo etc.

  1. Probatio minoris : quia indivisio convertibilitatis est summa indivisio et perfecta, et ita non distracta ; hunc autem modum vel gradum indivisionis removemus a relatione et essentia ; ergo etc.
  2. Quod autem convertibilitas sit proprius modus indivisionis potest iterum sic probari : ille modus, qui sequitur per se ad indivisionem nec stat cum divisione, est indivisioni proprius, non sibi et pluralitati sive distinctioni communis ; huiusmodi est iste ; ergo etc.
  3. Minor probatur : quia quaecumque sunt inseparabilia, ut sic sunt indivisibilia ; sed quaecumque convertibilia, eo modo quo convertibilia, sunt inseparabilia ; ergo etc.
  4. Secunda ratio est ista : nulla negatio est magis propria isti quam illi nisi ratione alicuius positivi proprii isti et non illi ; idem de affirmatione : negatio enim indifferenter respicit quodcumque, et ita non appropriat sibi aliquod subiectum nisi ratione alicuius positivi.

Sed aliqua negatio ex natura rei est propria relationi quae repugnat essentiae, puta incommunicabilitas et, e converso, affirmatio, puta communicabilitas, convenit essentiae et repugnat relationi ; ergo est positivum proprium essentiae et relationis ; sed ubi hoc et hoc, ibi distinctio ; ergo etc.

  1. Tertio, sic : nihil excedit aliud nisi ratione alicuius proprii positivi excedentis ; sed divina essentia excedit relationem perfectionaliter ex natura rei ; ergo etc.
  2. Maior patet, quia ratione positivi communis excedenti et excesso, non magis excedit quam excedatur.
  3. Minor probatur dupliciter : primo, a priori : quia perfectio simpliciter nobilior est non perfectione simpliciter ; essentia est huiusmodi ; relatio autem est non perfectior, alias nulla persona esset simpliciter perfecta cum quaelibet careat aliqua relatione originis.

Secundo, a posteriori, sic : illud, ut coniunctum alicui, est eo nobilius quod, per impossibile, positum sine illo, esset perfectius eo ; sed posita, per impossibile, essentia sine relatione, esset perfectior ipsa ab ea separata ; ergo et modo ; ergo etc.

 

[Regula universalis Augustini]

  1. Ad hanc etiam affirmativam conclusionem videtur esse expresse Augustinus, VII De Trinitate, capitulo 1, ubi loquens de divina essentia et relatione, dat talem regulam universalem : Omnis essentia quae relative dicitur, est aliquid excepto relativo, id est relatione ; sed ubicumque est aliquid praeter aliquid, ibi est aliquid et aliquid et, per consequens, distinctio ; ergo etc.

 

[Instantia et responsio]

  1. Dices : verum est quod ibi est aliquid praeter aliquid tantum secundum rationem.
  2. Contra : eo modo quo negat de essentia et sapientia, quod non est aliquid praeter aliquid, concedit de essentia et relatione ; sed primum est verum primum est verum secundum secundum rem, non [solum] secundum rationem ; ergo etc.

 

[Ex hoc videtur quod possit concludi aliqualis distinctio perfectionum attributalium inter se]

  1. Ex hoc videtur probabiliter quod possit concludi aliqualis distinctio perfectionum attributalium inter se. Quod potest sic persuaderi : primo, distincta secundum quid non convertibiliter praesupponunt distincta secundum quid convertibiliter ; sed relatio est distincta secundum quid non convertibiliter ab essentia ; ergo praeter distinctionem secundum quid non convertibilem, oportet dare aliam convertibilem ; sed ista non est nisi perfectionum attributalium ; ergo etc.
  2. Maior probatur, primo, sic : sicut se habet unitas non convertibilis ad unitatem convertibilem, sic se habet distinctio convertibilis ad distinctionem non convertibilem ; sed omnis unitas non convertibilis reducitur ad unitatem convertibilem ; ergo etc.
  3. Praeterea, in essentialiter ordinatis non devenitur ab extremo in extremum nisi per medium ; sed ista sunt essentialiter ordinata, videlicet totaliter indistinctum et distinctum secundum quid inconvertibiliter, quae sunt extrema, inter quae est medium distinctum secundum quid convertibiliter ; sed in divina natura est dare prima duo extrema, nam essentia est sibi ipsi totaliter indistincta, et a relatione secundum quid inconvertibiliter distincta ; ergo etc.
  4. Praeterea, in ordine essentiali, si est dare extremum ignobilius et medium, est dare aliud extremum nobilius ; sed in divinis est dare distinctionem pure relationum tanquam extremum ignobilius et distinctionem mediam, videlicet relativi et absoluti, ut essentiae et relationis ; ergo est ibi extremum nobilius, videlicet distinctio absolutorum.
  5. Huiusmodi autem absolutae proprietates, quarum est haec distinctio media, sunt convertibiles tam cum essentia seu divina natura quam cum suppositis ; proprietates autem relativae, quarum ab essentia est distinctio illa extrema, sunt convertibiles cum natura, non tamen cum suppositis : licet enim non separentur a natura nec e converso, tamen separantur a suppositis ; non enim in aliquo sunt omnes, ut patet.

 

[Cum summa simplicitate potest stare aliquorum distinctio secundum quid]

  1. Istud autem, quod dictum est in isto articulo, videlicet quod cum summa simplicitate potest stare aliquorum distinctio secundum quid, potest declarari per hoc : quandocumque enim aliqua duo sunt opposita eodem genere oppositionis, si unum illorum simpliciter stat cum alio secundum quid et e converso, scilicet aliud simpliciter stabit cum alio secundum quid, ut si album simpliciter stat cum nigro secundum quid, et nigrum simpliciter stabit cum albo secundum quid ; tanta enim est repugnantia unius simpliciter ad aliud secundum quid, quanta e converso ; sed unitas et pluralitas, vel idem et diversum, sunt opposita eodem genere oppositionis ; ergo etc. ; sed distinctio simpliciter stat cum identitate secundum quid etiam in creaturis ; ergo etc.
  2. Probatio minoris : quia duo individua eiusdem speciei sunt distincta simpliciter : patet, et tamen cum hoc sunt idem secundum quid, ergo et e converso, cum identitate simpliciter potest stare distinctio secundum quid.

 

[Instantiae et responsiones]

  1. Dices quod identitas individuorum eiusdem speciei non est ex natura rei, sed tantum secundum rationem.
  2. Contra : quia unitas non tollitur per quamcumque diversitatem, quia non nisi per sibi oppositam vel illam includentem ; sed unitati specifice non opponitur nisi diversitas specifica ; ergo huiusmodi unitas per nullam aliam diversitatem potest tolli ; sed diversitas individualis seu numeralis non includit illam, alias quaecumque distincta numero essent distincta specie ; ergo praecise distincta numero habent specificam identitatem ; huiusmodi autem est realis quia si non, hoc non esset nisi quia individua differunt realiter ; sed hoc non tollit ; in quo enim differunt realiter, non conveniunt realiter, sed in alio ; ergo etc.
  3. Confirmatur : quia quod indifferenter respicit aliqua, nec determinat sibi alterum, sed si potest stare cum uno et alio, potest stare cum utroque ; sed diversitas numeralis non determinat sibi identitatem specificam nec diversitatem ; in quibusdam enim est cum identitate specifica ut [in] individuis eiusdem speciei, in quibusdam sine ipsa ut in individuis diversarum specierum ; si ergo in creaturis reperitur realis diversitas cum identitate secundum quid ex natura rei, per consequens, in divinis poterit stare cum identitate simpliciter distinctio secundum quid ; si enim ista combinatio, videlicet distinctio simpliciter cum identitate secundum quid quae est ignobilior, non repugnat, nec contraria quae est nobilior, repugnabit.
  4. Et ista via saluat simplicitatem divinam, et hoc propter identitatem simpliciter omnium divinorum, ratione cuius ipse est quicquid habet, et ita simpliciter simplex, secundum Augustinum, ubi supra, salvat etiam trinitatem propter distinctionem secundum quid essentiae a relationibus, nec ponit realiter quaternitatem, quia omnes relationes simpliciter sunt una res cum essentia.
  5. Contra : proprietates distinguntur ab essentia tantum secundum quid, ergo et inter se.
  6. Consequentia probatur : quia eodem genere distinctionis [quo] extrema distinguntur vel convertuntur inter se, convertuntur vel distinguntur a medio et e converso ; et ita, si relationes differunt inter se realiter et etiam ab essentia, consimiliter distinguentur.
  7. Respondeo quod, sicut est in causis realibus extra et [in] effectibus eis correspondentibus, ita in praemissis et conclusionibus ; in illis autem est quod aliquando causa est univoca, et tunc potest in effectum eiusdem rationis ; secus quando autem est aequivoca, non potest in effectum univocum, quia nec effectus est capax perfectionis eius.
  8. Sic consimiliter de medio respectu conclusionis, eius virtute concludendae.

Quando enim eius causalitas est univoca, tunc sequitur unio extremitatum inter se eiusdem rationis cum unione earum in medio in praemissis ; hoc autem est quando apponitur in praemissis debita universalitas ; quando autem causalitas medii est aequivoca, tunc non potest inferri conclusio eiusdem rationis cum praemissis ; hoc autem est quandocumque praemissae non sunt sufficienter modificatae.

  1. Per hoc patet ad rationem.

Cum enim dicitur : essentia est idem realiter cum paternitate ; [essentia] est idem realiter cum filiatione, ergo paternitas est idem realiter cum filiatione, non sequitur, quia, cum in terminis singularibus debeant praemissae accipi cum conditione universalitatis adaequativae sine qua non habent rationem causae univocae, sed aequivocae, et ideo, licet possent inferre aliquam identitatem proprietatum inter se, non tamen realem, qualem in essentia habent.

 

 

[ARTICULUS QUARTUS]

[UTRUM TALIS NON-IDENTITAS VEL DISTINCTIO SUFFICIAT AD RATIONEM SCIENTIAE RESPECTU VIATORIS]

 

  1. Quantum ad quartum articulum, quaero quatuor quaestiones.

 

 

[QUAESTIO PRIMA]

[UTRUM HAEC DISTINCTIO SECUNDUM QUID SALVET PRINCIPIUM PRIMUM

CUIUS VIRTUTE TENET OMNIS FORMA SYLLOGISTICA]

 

[Positio quaestionis]

  1. Prima est : utrum haec distinctio secundum quid salvet principium primum cuius virtute tenet omnis forma syllogistica : videtur quod non, quia essentia divina est eadem paternitati et filiationi, nec tamen paternitas est eadem filiationi.

Idem potest argui in prima et in secunda figura.

  1. Contra : ubi non tenet primum principium scientificum, nulla ibi haberi potest scientifica certitudo ; sed constat quod in divinis est summa certitudo, sunt enim omnia divina summe necessaria, et ita certissima ; ergo etc.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo.

Hic tria sunt videnda.

Primo, de forma huius principii in se, videlicet : quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se etc. ; 2°, de eius efficientia ; 3°, quomodo in divinis tenet et quomodo non.    

 

 

[ARTICULUS PRIMUS]

[DE FORMA HUIUS PRINCIPII IN SE]

 

[Istud principium : Quaecumque etc. potest tripliciter variari]

  1. De primo dico quod istud principium : quaecumque etc., potest tripliciter variari, secundum quod extrema aliqua possunt concludi inter se tripliciter esse idem : uno modo quia ambo sunt eadem in medio ; secundo modo, e converso, quia medium est idem ipsis ; tertio modo, quia medium est idem uni extremo et aliud extremum idem medio.

 

[Hoc principium potest tripliciter sumi]

  1. Et ita, secundum hoc, huiusmodi principium potest secundum triplicem formam sumi.
  2. Uno modo, iuxta primum modum concludendi extrema de se invicem, sic : quaecumque sunt uni et eidem eadem, inter se etc.
  3. Secundo modo, secundum secundum modum, sic : quibuscumque aliquid unum est idem, illa inter se etc.
  4. Tertio modo, iuxta tertium modum, sic : cuicumque aliquid est idem, eidem est idem quod est idem illi.

 

[Secundum hoc tria dicit]

  1. Tunc dico tria.
  2. Primum est quod, virtute huius principii sub prima forma accepti, non tenet aliqua forma syllogistica. Patet, quia arguitur ex principiis affirmativis in secunda figura, et ita [arguendo], semper committitur fallacia consequentis.
  3. Secundum est quod, virtute eius, secundo modo sumpti, tenet aliqua forma syllogistica, sed non omnis.
  4. Tertium, quod virtute huius principii tertio modo sumpti, tenet universaliter omnis forma syllogistica, tam affirmativa quam etiam negativa.

 

[Haec tria demonstrat]

  1. Primum patet sic : per illud principium non tenet aliqua forma syllogistica quod quidem ad nullam formam syllogisticam potest applicari : hoc principium, ut sic acceptum, est huiusmodi.
  2. Patet enim quod non ad primam figuram, quia ibi medium subicitur in aliqua praemissarum, hic autem semper praedicatur ; nec ad secundam, quia in illa nihil sequitur ex praemissis affirmativis, ut dictum est, sed ex qualibus argueretur si ad illam applicaretur ; nec ad tertiam, quia ibi nunquam medium praedicatur ; ergo etc.
  3. Secundum patet, quia per ipsum, illo modo sumptum, tenet forma syllogistica tertiae figurae, ubi medium utrique extremitati subicitur in praemissis, non autem tenet in secunda nec in prima.
  4. Tertium patet, quia per ipsum, sic sumptum, tenet omnis forma syllogistica primae figurae ad quam omnes aliae reducuntur.

 

 

[ARTICULUS SECUNDUS]

[DE EIUS EFFICIENTIA]

 

[Requiritur etiam unitas medii virtualis]

  1. Quantum ad secundum principale, dico quod istud principium : quaecumque uni et eidem sunt eadem, vel quibuscumque unum et idem etc., vel quocumque alio modo accipiatur, potest accipere duplicem medii unitatem, videlicet formalem tantum, vel formalem et virtualem in habitudine ad extrema.

Tunc dico quod ad hoc, quod istud principium sit verum et per se notum, non sufficit unitas medii formalis, sed cum ista requiritur etiam virtualis.

  1. Hoc probo tum a priori : quia eo modo medium debet esse unum quo in se continet conclusionem ; sed constat quod non continet ipsam formaliter, sed virtualiter ; ergo non sufficit ad ipsam concludendam eius unitas formalis ; tum a posteriori : patet in exemplis : haec anima est simul cum capite ; et [haec anima] est simul cum pede : nec tamen sequitur conclusio : cuius ratio est variatio medii non formalis, quia idem numero est formaliter in utraque praemissarum, sed virtualis ; non est enim unum virtualiter, licet formaliter ; unde accidit animae, ut est hic, quod sit ibi, quia nec totaliter est hic, nec totaliter ibi.
  2. Idem patet : hic homo est species ; Sortes est homo, nec tamen sequitur : ergo etc., cum tamen utraque praemissarum sit vera, et medium unum et idem formaliter, non tamen virtualiter, quia aliam habitudinem habet ad maiorem et [aliam ad] minorem extremitatem, sic quod, ut est sub maiori, repugnat simpliciter minor.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra : quia etiam in demonstratione potissima, ubi medium est definitio subiecti vel passionis, constat quod aliam habitudinem habet medium ad subiectum, aliam ad passionem ; in syllogismo etiam negativo alia est habitudo medii ad propositionem affirmativam, alia ad negativam.
  2. Idem etiam patet in syllogismo ex propositione de contingenti et necessario vel de inesse, ubi medium variam et diversam habet habitudinem in praemissis, nec tamen ex hoc conclusio impeditur.
  3. Respondeo quod, sicut medium esse unum virtualiter et causaliter potest esse dupliciter : vel quia eius causalitas sit una indivisibiliter in utraque praemissarum, vel quod sit alia et alia, tamen quod una non repugnet alteri, sic consimiliter, per oppositum, medium esse multiplex virtualiter est dupliciter : vel sic quod una eius causalitas vel habitudo, quam habet in una praemissarum, sit alia absolute ab illa quam habet in alia, non tamen sibi repugnet, et hoc est universaliter in omni bono syllogismo, vel quod sic sint distinctae quod una repugnet alteri.
  4. Et talis varietas est in omni malo syllogismo ; verbi gratia, de primo : omnis homo est animal ; Sortes est homo ; ergo etc. ; constat enim quod hic, medium bene est virtualiter multiplex primo modo ; aliam enim habitudinem habet ad maiorem, aliam ad minorem extremitatem ; non est multiplex secundo modo, quia una alteri non repugnat, et hoc modo est in omni bona demonstratione.

 Definitioni enim subiecti, ut subicitur passioni, non repugnat praedicari de subiecto ; verbi gratia, de secundo, ut : homo est species ; Sortes est homo ; ergo etc. ; hic enim non solum est in praemissis diversa medii habitudo, sed una repugnat alteri ; repugnat enim homini, ut subicitur maiori extremitati, quae erit species, praedicari de Sorte.

 

 

[ARTICULUS TERTIUS]

[QUOMODO IN DIVINIS TENET ET QUOMODO NON]

 

[Istud principium tenet universaliter in omni materia]

  1. Ex istis dico, tertio, ad quaestionem, quod istud principium, cuius virtute tenet forma syllogistica, tenet universaliter in omni materia, tam in creaturis quam etiam in divinis, si tamen debite accipiatur, videlicet cum unitate medii formali et virtuali, aliter nec in divinis nec in aliis tenet ; sicut enim ex variatione medii formali committitur fallacia aequivocationis, ita ex diversitate eius virtuali seu multiplicitate committitur fallacia accidentis.

 

[Ad argumentum patet per dicta]

  1. Ad argumentum patet per dicta.
  2. Cum enim arguitur : haec essentia est haec paternitas ; haec filiatio est haec essentia, licet medium, quod est essentia, sit unum formaliter, est tamen multiplex virtualiter, ut cum dicitur : anima est simul cum capite etc. ; accidit enim essentiae, ut est idem paternitati, quod sit idem filiationi, licet propter sui illimitationem sit utrique idem.
  3. Propter idem, non sequitur : hic Deus est hic Pater ; hic Filius est hic Deus ; ergo etc.

 

 

[QUAESTIO SECUNDA]

[UTRUM PRAEDICTA DISTINCTIO  SECUNDUM QUID IN DIVINIS  SALVET PRINCIPIUM PRIMUM SCIENTIAE]

 

[Positio quaestionis]

  1. Secunda est utrum praedicta distinctio secundum quid in divinis salvet principium primum scientiae, videlicet quod impossibile est idem simul esse et non esse : videtur quod non, quia essentia simpliciter communicatur, paternitas autem non ; et tamen paternitas est essentia ; ergo de eodem verificantur contradictoria, quae sunt communicari et non communicari.
  2. Contra : omnes contradictiones sunt aequales ; quaelibet enim negatio aequaliter repugnat suae affirmationi oppositae ; sed aliqua contradictoria in divinis sunt incompossibilia, ut Deus est, Deus non est ; ergo et contradictoria.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo.

Primo, videndum est quomodo hoc principium : impossibile est idem eidem simul inesse et non inesse tenet in se ; 2°, quomodo tenet specialiter in divinis.

 

 

 

[ARTICULUS PRIMUS]

[QUOMODO HOC PRINCIPIUM IMPOSSIBILE EST IDEM EIDEM SIMUL INESSE ET NON INESSE TENET IN SE]

 

[Sicut duplex terminus, ita duplex universale]

  1. De primo, dico quod, sicut duplex est terminus, quidam communis secundum praedicationem, alius secundum perfectionem ut Petrus, hic enim omnia superiora includit, et ita potest dici universale secundum perfectionem, licet sit infimum secundum praedicationem, sicut, e converso, infimum secundum perfectionem est supremum secundum praedicationem ; sicut ergo duplex est universale, ita duplex est universalitatis modus ; est enim unus modus universalitatis distributivae ut omnis, nullus, quilibet, etc. ; alius est modus universalitatis adaequativae ut totaliter, convertibiliter, etc.
  2. Nunc autem sic est quod, sicut primus modus est specificus terminus universalis secundum praedicationem, ita secundus correspondet universali secundum perfectionem.
  3. Probo : tum quia cuilibet universali correspondet aliquis modus universalitatis ; sed constat quod particulari, quod est universale secundum perfectionem, non potest correspondere prima universalitas, videlicet distributiva, ergo alia.
  4. Idem patet inductive : non enim dicimus : « omnis Sortes vel aliquis Sortes est albus », sed « Sortes totaliter vel aliqualiter est albus » ; unde, sicut in propositionibus universalibus est quadruplex modus oppositionis, videlicet contradictoriae et contrariae, subcontrariae et subalternae, ita in singularibus.
  5. Sicut enim istae sunt contradictoriae : « omnis homo est albus », « quidam homo non est albus », ita istae : « Sortes est totaliter albus », « quidam homo non est albus », ita istae : « Sortes est totaliter albus », « Sortes est aliqualiter non albus » ; et sicut istae contrariae : « omnis homo est albus », « nullus homo est albus », ita istae : « Sortes est totaliter albus », « Sortes est nullatenus albus », vel « totaliter non albus » ; et sicut iste subcontrariae : « quidam homo est albus », « quidam homo non est albus », ita istae : « Sortes est aliqualiter albus » ; « Sortes est aliqualiter non albus » ; et sicut istae subalternae : « omnis homo est albus », « quidam homo est albus », ita hic : « Sortes est totaliter albus », « Sortes est aliqualiter albus ».
  6. Tunc ergo dico quod, sicut forma contradictionis non tenet in terminis universalibus, nec potest contradictio vere fieri in eis nisi cum modo universalitatis distributivae accipiatur : ista enim non sunt contradictoria : « homo est albus », « homo non est albus », ita nec in terminis singularibus secundum praedicationem, universalibus tamen secundum perfectionem, [non committitur contradictio] nisi cum ali[qu]o universalitatis modo.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra : quia Philosophus, in libro Peri hermeneias, non docet accipere contradictoria in terminis singularibus nisi tantummodo absolute.
  2. Praeterea, quando aliquod praedicatum resolvitur in aliud, si illud in quod resolvitur non tenet absolute, nec ipsum quod in illud resolvitur ; sed universalis affirmativa resolvitur in singulares affirmativas, ut ista : « omnis homo currit », in istas : « Sortes currit, Plato currit », et universalis negativa in particulares negativas : et in particularibus per te non potest absolute summi contradictio, ergo nec in universalibus.
  3. Respondeo quod nec in universalibus nec in particularibus vel singularibus potest summi contradictio nisi cum modo [universalitatis, si debeat esse contradictio] gratia formae, licet bene interdum gratia materiae.

 

[Triplex differentia terminorum]

  1. Ad cuius evidentiam est sciendum quod termini sunt in triplici differentia : qui dam enim habent suppositionem totaliter multiplicem, alii totaliter simplicem, alii mediam.
  2. Ille terminus est natus habere multiplicem suppositionem qui non tantum potest pro se supponere, sed etiam pro alio sibi coniuncto, ut « hoc album » : potest enim supponere non tantum pro se, sed etiam pro individuo subiecti, et propter hoc singularis affirmativa et singularis negativa sunt verae de ipso ut « hoc album est accidens », vera est ratione sui ; « hoc album non est accidens », vera est ratione subiecti ; et ideo in talibus non tenet contradictionis regula nisi cum aliqua modificatione, ut cum totaliter.

Consimiliter est in terminis communibus : « album enim est accidens », et « quoddam album non est accidens », ambae sunt verae.

  1. Terminus habens simplicem suppositionem est ille qui non est natus supponere nisi pro se ipso et tantum uno modo, et in talibus terminis, singularis affirmativa et singularis negativa, etiam absolute, sunt contradictoriae, ut « haec albedo [est in corpore » et « haec albedo non est in corpore] », et in talibus docet Philosophus sumere contradictoria.
  2. Est, tertio, alius terminus qui tenet medium, qui videlicet non habet nisi unam suppositionem, nec etiam supponit nisi pro uno, tamen habet diversos modos supponendi pro illo uno, ut hic : haec anima est simul cum capite ; [haec anima est] simul cum pede ; ergo caput est simul cum pede ; in utraque enim praemissarum anima supponit pro eodem quia pro se, habet tamen modum diversum supponendi : modum in extremitatibus praemissis, et in talibus terminis qui, propter illimitationem ipsorum ad plura, nunc supponunt uno modo, nunc alio, non sumuntur propositiones contradictoriae absolute, sicut nec in habentibus simpliciter suppositionem multiplicem, sed cum modo.

Hic enim : haec anima est in capite, non repugnat isti : haec anima non est in capite.

  1. Probatio : pes est non-caput ; sed haec anima est in hoc pede ; ergo est in non-capite. [Probatio : quia pes non est caput ; sed haec anima est in hoc pede ; ergo est in non-capite,] et, per consequens, non est in capite, quia ad affirmativam de praedicato infinito sequitur negativa de praedicato finito.

 

[Instantia et responsio]

  1. Si autem dicas quod non sequitur prima conclusio : ergo, cum hic sit debita forma et materia, sequitur quod forma syllogistica non tenet sine modificatione universalitatis, et ita nec forma contradictionis.
  2. De secundo, dico quod simpliciter istud primum principium tenet in divinis, si debito modo sumatur.
  3. Ex quo patet quod ista : essentia communicatur realiter ; essentia non communicatur realiter, non sunt contradictoria quia neutra sumitur cum modo universalitatis ; sumendo autem cum modo universalitatis, haec est falsa : essentia totaliter communicatur ; non enim communicatur ut eadem filiationi.
  4. Per hoc patet ad argumentum : committitur enim in eo fallacia accidentis ex variatione medii propter diversum modum eius sumendi in praemissis ; accidit enim divinae essentiae, ut realiter communicatur, quod sit idem paternitati.

 

 

[QUAESTIO TERTIA]

[UTRUM HAEC DISTINCTIO SECUNDUM QUID SALVET FORMAM SYLLOGISTICAM IN DIVINIS]

 

[Positio quaestionis]

  1. Utrum haec distinctio secundum quid salvet formam syllogisticam in divinis : videtur quod non, quia hic Deus est Pater ; hic Filius est Deus, in prima figura ; non tamen sequitur conclusio quod Filius sit Pater.
  2. Contra : quanto materia [est] magis necessaria, tanto magis in ea saluatur forma syllogistica ; sed omnia divina sunt summe necessaria ; ergo etc.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo quod sic.

Ad cuius evidentiam est sciendum quod, sicut in terminis communibus non tenet forma syllogistica absolute nisi tantum virtute universalitatis distributivae, ita nec in singularibus nisi virtute universalitatis adaequativae ; sicut enim se habet modus universalitatis distributivae ad terminum communem secundum praedicationem, ita universalitas adaequativa ad terminum communem secundum perfectionem.

 

[Universalitas distributiva et adaequativa]

  1. Confirmatur : quia sicut commune secundum praedicationem est illimitatum ad plura secundum praedicationem, ratione cuius illimitationis accidit sibi, ut accipitur in ordine ad unum, accipi in ordine ad aliud, propter quod non potest sequi conclusio nisi in praemissis apponatur universalitas distributiva, ita commune secundum perfectionem est illimitatum ad superiora omnia quae includit, et ideo propter eamdem rationem, semper variabitur medium in talibus nisi praemissis apponatur aliqua universalitas, scilicet adaequativa.
  2. Praeterea, idem confirmatur : quia ubi contingit variari medium, ibi necessaria est in praemissis aliqua modificatio excludens illam ; sed in singularibus contingit medium variari ; ergo etc. ; non est autem aliqua modificatio, huiusmodi variationem tollens, nisi facta per illam conditionem vel modum universalitatis ; ergo etc.
  3. Minor, videlicet quod in singularibus contingat medium variari, probatur, primo, in creaturis, quia : haec anima est simul cum pede, et est simul cum capite ; ergo etc. ; si variatur, habetur propositum, si non, concedas conclusionem.
  4. Idem patet in divinis, sic arguendo : hic Deus est hic Pater ; hic Filius est hic Deus : nec tamen sequitur conclusio.
  5. Idem patet in abstractis terminis : haec essentia est haec paternitas ; haec filiatio est haec essentia : ergo concludas quod : haec filiatio est haec paternitas, nisi contingat medium in singularibus terminis variari.

 

[Ad instantias]

  1. Quando ergo arguebatur : « in terminis communibus non apponitur modus universalitatis nisi quia ibi contingit medium variari », concedo ; sed falsum accipis in minori, cum dicis quod in singularibus non contingit medium variari, ut patet in praedictis exemplis.
  2. Item, arguebatur sic : quodlibet essentiale est simpliciter communicabile ; nulla relatio est simpliciter communicabilis ; ergo nulla relatio est simpliciter aliquod essentiale.

 

[Responsio]

  1. Respondeo.

Ubi est sciendum quod, sicut terminus communis habet triplicem suppositionem, ita et terminus singularis ; communis enim terminus, ut homo, potest habere suppositionem simplicem personalem et naturalem simplicem, ut : « hic homo est species », et tunc, quando sic supponit, non licet descendere ad inferius, nec absolute nec cum disiunctione : non enim Sortes est species nec Sortes vel Plato.

  1. Secundo, habet [suppositionem] personalem, ut : « hic homo currit », et tunc bene licet descendere ad inferius, non tamen absolute, sed cum disiunctione, quia bene sequitur : « ergo Sortes vel Plato ; etc. », non tamen absolute : « ergo Sortes ».
  2. Habet, tertio, [suppositionem] naturalem, ut : « hic homo est animal », et in tali licet ad inferiora descendere absolute.

 

[Triplicem suppositionem habet terminus]

  1. Hunc etiam triplicem supponendi modum habet terminus singularis, sive in concreto sive in abstracto, tam in divinis quam etiam in creaturis. Habet enim suppositionem simplicem, ut : hic Deus est formaliter ad se, et tunc non licet descendere : ergo Pater vel Filius est ad se.
  2. Secundo, personalem, ut : hic Deus generat vel generatur ; et tunc licet descendere, non tamen absolute, sed cum disiunctione, quia sequitur : ergo vel Pater vel Filius ; etc.
  3. Habet, tertio, naturalem, ut : hic Deus est omnipotens, et tunc licet descendere absolute.
  4. Idem patet in abstracto : haec essentia est communicabilis, vel est aliquid ad se : ecce simplex suppositio, et hic non licet descendere, nec absolute nec cum disiunctione ; haec essentia est relatio : ecce personalis, et hic licet cum disiunctione descendere ; haec essentia est perfectio simpliciter : ecce naturalis, et hic potest descensus fieri absolute, ut dictum est.

 

[Quando conclusio sequitur et quando non]

  1. Tunc dico quod, quando arguitur in terminis singularibus vel communibus, habentibus in praemissis suppositionem naturalem, tenet et sequitur conclusio, etiam si ibi nullus universalitatis modus apponatur.

Bene enim sequitur : homo est animal ; Sortes est homo ; ergo Sortes est animal ; sed hoc est gratia materiae.

  1. In habentibus autem vel simplicem vel personalem suppositionem, nunquam sequitur, quia semper medium variatur.

Et ita, cum arguitur : haec essentia est haec paternitas ; haec filiatio est haec essentia, non sequitur conclusio, quia in utraque praemissarum est suppositio personalis.

  1. Cum etiam arguitur : haec essentia communicatur ; haec paternitas est haec essentia, non sequitur conclusio : ergo [haec paternitas] communicatur, quia in maiori, essentia habet suppositionem simplicem, in minori autem personalem ; et ita medium variatur.
  2. Per hoc patet ad illud argumentum in terminis communibus factum : quodlibet essentiale est communicabile ; etc. : peccat enim per fallaciam accidentis ex variatione medii in praemissis, in quarum maiori est suppositio simplex, implicans naturalem ; in minori vero suppositio personalis ut cum dicitur : homo est species ; Sortes est homo ; ergo etc.
  3. Sicut enim homo, ut stat sub hoc praedicato quod est species, accidit Sorti, et ut est Sortes non est species, et ita essentiae, ut stat sub hoc praedicato quod est communicari, accidit quod sit proprietas personalis, immo ut est cum personali proprietate, idem ei repugnat communicari.

 

[Ad argumentum principale in oppositum]

  1. Per idem patet ad argumentum principale in oppositum. Cum enim arguitur : hic Deus est Pater ; hic Filius est hic Deus, patet quod, licet medium sit idem formaliter, tamen virtualiter non est idem, et ideo committitur fallacia accidentis, ut ostensum est supra.

 

 

[QUAESTIO QUARTA]

[UTRUM MODIFICATIO TERMINORUM IMPEDIAT FORMAM SYLLOGISTICAM IN DIVINIS]

 

[Positio quaestionis]

  1. Ultimo, quaero utrum modificatio terminorum impediat formam syllogisticam in divinis : videtur quod sic, quia arguendo sic : haec essentia realiter communicatur ; haec paternitas non communicatur realiter, non sequitur conclusio, videlicet : haec paternitas non est realiter haec essentia, cum tamen sequatur modo subtracto, videlicet ly realiter ; ergo modus ille impedit.
  2. Contra : nulla conclusio modificata sequitur nisi virtute medii modificati ; sed multae sunt conclusiones modificatae ; ergo etc.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo quod non.
  2. Ad cuius evidentiam est sciendum quod duplex est modificatio : una quae fertur super simplices terminos ut cum dicitur : « homo albus » ; alia quae fertur super formam compositionis respectu extremorum, ut cum dicitur : homo est animal, primo modo dicendi per se.
  3. De prima modificatione patet quod non impedit ; talis enim semper conclusio magis dicitur, ut : animal album est coloratum ; homo est animal album ; ergo etc.
  4. Sed difficultas est de alia modificatione quae videlicet fertur super compositionem extremorum immediate, quia arguendo sic : omnis homo est per se animal ; omnis homo est per se rationalis, non sequitur : ergo quoddam rationale est per se animal ; ergo videtur quod hoc impediat modus perseitatis additus, cum arguendo universaliter et absolute, sequatur conclusio.
  5. Dico tamen quod, licet talis modificatio ad formam syllogisticam non sufficiat, non tamen eam impedit. Aliud enim est aliquid non sufficere ad aliquid, aliud est impedire ipsum. Neutra enim praemissarum sufficit ad syllogismum sine alia, non tamen impedit ipsum aliqua earum.

 

[Modificatio non impedit conclusionem]

  1. Quod autem huiusmodi modificatio conclusionem non impediat, sic probo : vel enim impediret conclusionem absolutam vel modificatam.
  2. Non absolutam : quod patet, primo, sic : ille modus non impedit illam conclusionem quae indifferenter sequitur sine modo posito in praemissis vel remoto ; sed conclusio absoluta indifferenter cum modo seu modificatione in praemissis posita vel sine ea se quitur ; ergo etc.
  3. Secundo, sic : modus, qui non diminuit de veritate praemissarum, non impedit aliquam conclusionem natam ex eis terminis sequi ; sed iste modus vel modificatio, qua aliquid dicitur esse tale primo modo [dicendi per se], non diminuit, immo quasi perficit ; perfectissimus enim dicendi modus est primus modus dicendi per se ; patet ergo quod non tollit conclusionem absolutam quae nata esset sequi ex praemissis absolute sumptis. Non tollit etiam modificatam.

203 [202]. Secundo, sic : ille modus non impedit, quo stante, addito aliquo alio, sequitur conclusio ; sed stante illo, quem dicis conclusionem impedire, sequitur conclusio, aliquo alio addito ; ergo etc.

  1. Probo minorem : quia arguendo sic : omnis homo est animal per se, primo modo convertibiliter ; omnis homo est rationalis [per se], primo modo convertibiliter, sequitur conclusio, videlicet quod : quidam homo sit animal [per se], primo modo [convertibiliter] ; sed tamen tunc maior et minor sunt falsae.

Sine ista autem modificatione, facta per ly convertibiliter, non sequitur conclusio : non propter appositionem illius modi per se, sed propter defectum modificationis requisitae necessario, ibi deficientis.

 

[Instantia et responsio]

  1. Contra : quia non ponendo in praemissis per se, sed arguendo eis absolute sumptis, sequitur conclusio, videlicet quod quoddam rationale est animal ; per se autem eis apposito, non sequitur ; ergo etc.
  2. Respondeo tripliciter.
  3. Uno modo, quod eadem conclusio, videlicet absoluta, puta quod quoddam rationale est animal, sine modificatione, quae sequebatur ex praemissis absolute sumptis, sequitur etiam ex eis modificatis.

Ex quo patet quod illa, per modum eis appositum, non impeditur ; modificata etiam non impeditur, quia nec illa antea sequebatur.

  1. Secundo, potest dici quod etiam ex praemissis absolute sumptis sequitur conclusio absolute ; ita etiam, saltem gratia materiae, licet non gratia formae, sequitur, ex praemissis modificatis per ly per se, primo modo, conclusio similiter modificata, videlicet quod : quoddam rationale est per se, primo modo, animal.

 

[Adverte tamen]

  1. Ubi est advertendum quod « rationale quoddam » potest accipi dupliciter : vel pro individuo proprio vel pro individuo speciei, cui per se coniungitur : primo modo non est per se animal, sed per accidens ; secundo vero modo est, primo [modo], per se animal.

Sed tamen hoc non videtur sufficere, quia etiam isto modo huiusmodi conclusio non sequitur gratia formae ; accidit enim homini, ut [est] idem per se animal primo modo, quod sit idem per se rationali, licet ratione suae illimitationis et perfectionis, sit hoc modo idem utrique.

  1. Ratio autem, quare haec conclusio non potest concludi ex medio sic modificato in praemissis, est, ut supra est dictum, quia medium, cum non sit sufficienter [modificatum] in praemissis, habet rationem causae aequivocae, et ideo non potest in conclusionem eiusdem rationis cum aliqua praemissarum nec, per consequens, modificatam eodem medio.
  2. Per hoc patet ad illud argumentum, quando arguitur : corpus est immediate substantia ; homo est immediate animal ; nec tamen sequitur : ergo homo est immediate substantia ; cuius ratio est carencia sufficientis modificationis, qua apposita in praemissis, utraque est falsa.
  3. Sic dicendo : omne corpus est immediate substantia, patet quod falsa est ratione signi distributivi ; etc.
  4. Per hoc etiam patet quod non valet arguere sic : omne animal rationale est risibile adaequate ; omne animal rationale est homo adaequate ; ergo quidam homo est risibilis adaequate ; patet enim quod utraque praemissarum est falsa : cum enim ad unitatem universalis affirmativae distributivae, sequitur particularis, per consequens, si omne animal rationale est risibile adaequate ; ergo et hoc animal rationale : quod est evidenter falsum.
  5. Idem patet de minori.
  6. Per idem patet ad argumentum principale.
  7. Ad illud etiam quod arguebatur sic : quaecumque uni et eidem sunt eadem etc. ; sed proprietates sunt idem cum divina essentia realiter ; ergo etc. : [quod est falsum.]

Patet, secundum praedicta superius, quod cum maxima illa sit intelligenda quando medium, cui aliqua comparantur, est idem formaliter et virtualiter, quod, per consequens, minor male assumitur sub maiori, cum divina essentia non sic sit una virtualiter.

 

[Ad rationes]

  1. Ad duas rationes primae quaestionis nego minorem utriusque.
  2. Ad probationem, dico...