Quaestio praeambula : Liber quartus — Prologue — François de la Marche

François de la Marche - Prologue

Quaestio praeambula : Liber quartus

[LIBER QVARTUS]

[QUAESTIO PRIMA]

      [UTRUM ALIQUA VIRTUS SACRAMENTALIS POSSIT COOPERARI INSTRUMENTALITER AD GRATIAE CREATOREM]

 

      [Positio quaestionis]

  1. Circa principium quarti, quaero utrum aliqua virtus sacramentalis possit cooperari instrumentaliter ad gratiae creatorem : et videtur quod sic, quia illud quod adhibetur per se ad iustificationem animae, per se cooperatur ad creatorem gratiae qua anima iustificatur ; sed sacramenta per se adhibentur per iustificationem peccatoris : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, Marci ultimo ; ergo sacramenta per se cooperantur ad creatorem gratiae non principaliter, per modum agentis principalis, ergo instrumentaliter.
  2. In contrarium, videtur quod relatio rationis non est instrumentum creatoris ; sed forma sacramentalis non est nisi quidam ordo rationis ad rem sacram significatam ; ergo etc.

 

[Solutio quaestionis]

  1. Respondeo.

Nunc, in ista quaestione, sunt videnda tria secundum tria quae continentur in ipsa, scilicet subiectum, praedicatum et medium, copulans utrumque. Et ideo, primo, videndum est quid sit virtus sacramentalis quae ponitur in subiecto quaestionis ;

2°, quid sit creatio gratiae quae ponitur in praedicato ;

3°, quid cooperari instrumentaliter, quod ponitur in compositione utriusque, et 4°, ex his videbitur utrum aliqua virtus sacramentalis possit cooperari instrumentaliter ad gratiae creatorem.

 

 

[ARTICULUS PRIMUS]

[QUID SIT VIRTUS SACRAMENTALIS]

[Virtus sacramentalis est virtus existens in sacramento]

  1. Quantum ad primum, dico quod virtus sacramentalis est virtus inextensibiliter existens in sacramento, non maior in toto quam in parte ; patet, quia baptismus non habet maiorem virtutem sacramentalem in multa aqua quam in pauca, nec habet maiorem virtutem in verbis plurium syllabarum et litterarum, in una lingua quam in alia lingua, quia non est necesse quod nomina trium personarum, in quarum nomine datur baptismus, sint earumdem litterarum et syllabarum in diversis linguis, immo potest contingere quod in una lingua sint plurium syllabarum et litterarum quam in alia, et tamen in una lingua non sunt maioris virtutis quam in alia.

 Ex quo sequitur quod talis virtus in neutra parte sacramenti est totaliter, licet in qualibet parte sit tota.

 

[Instantia et responsio]

  1. Et ideo, si arguatur : haec virtus singularis est simul cum hac parte sacramenti ; haec virtus est simul cum alia parte sacramenti ; ergo una pars sacramenti est simul cum alia, non valet, licet termini sint singulares, quia forma est inextensa.

Sicut de anima intellectiva : haec anima est simul cum capite ; haec anima est simul cum pede ;  ergo pes est simul cum capite, non valet, et tamen termini sunt singulares.

  1. Et ratio huius est quia termini non sunt modificati aliqua modificatione universalitatis quae requiritur ad formam syllogisticam, unde si modificentur : haec anima est simul cum capite adaequate ; haec anima est cum pede adaequate ; ergo pes est simul cum capite adaequate, optime sequitur conclusio, quamvis praemissae sint falsae ; sed falsitas praemissarum non tollit formam syllogisticam.
  2. Ex quo arguo : illud, quo posito tenet syllogismus, et quo non posito non tenet, requiritur ad formam syllogisticam ; sed posita ista modificatione in terminis singularibus, tenet syllogismus ; non posita, non tenet, sicut patet in exemplo adducto quia, posita ista modificatione, sequitur conclusio, non posita, non sequitur ; ergo iste modus requiritur ad formam syllogisticam.

 

[Duplex est terminus]

  1. Ideo dico, sicut alias dixi, quod duplex est terminus, scilicet terminus universalis secundum praedicationem, ut homo et equus, et terminus singularis secundum perfectionem, ut Sortes, Plato ; similiter duplex est modus universalitatis, scilicet modus universalitatis distributivae, ut omnis et nullus, et modus universalitatis adaequativae, ut totaliter, convertibiliter et universaliter. In terminis universalibus non tenet forma syllogistica gratia formae nisi mediante modo universalitatis distributivae, licet teneat gratia materiae ; similiter in terminis singularibus non tenet forma syllogistica gratia formae nisi mediante aliquo modo universalitatis adaequativae, licet aliquando teneat gratia materiae.

 

[Quaedam opinio contraria tripliciter]

  1. Sed contra haec arguitur ab uno tripliciter.
  2. Primo, quia Philosophus, in I Priorum, tradens artem syllogizandi, non ponit istum modum in terminis singularibus ; ergo non est ponendus, cum Philosophus sufficienter tradiderit artem syllogizandi.
  3. Item, secundo, in terminis universalibus non ponitur signum universale nisi propter variationem medii, quia medium propter sui communitatem, potest variari ; sed in terminis singularibus non contingit variari medium, quia termini sunt indivisibiles ; ergo etc.
  4. Item, tertio : quodlibet essentiale est communicabile in divinis ; nullum notionale est communicabile ; ergo nullum notionale est essentiale : conclusio non sequitur, et tamen termini sunt distributiui universaliter ; ergo iste modus universalitatis non soluit difficultatem ; ergo aliter oportet solvere.

 

[Altera opinio contraria]

  1. Ab alio, arguitur : essentia in divinis est terminus communis, et tamen sibi non additur universale.
  2. Item, ab eodem : hic Deus est omnipotens ; hic Pater est hic Deus ; ergo hic Pater est omnipotens : conclusio sequitur, et tamen hic non ponitur modus alicuius universalitatis ; ergo iste modus non requiritur.

 

[Responsio ad rationes]

  1. Dico quod rationes sunt ad oppositum : quod declaro quadrupliciter.
  2. Primo, quia Philosophus, I Priorum, in capitulo Quomodo reducemus syllogismos, arguit sic in terminis singularibus : Michaelus musicus corrumpetur cras ; Michaelus est Michaelus musicus ; ergo Michaelus corrumpetur cras : hoc autem falsum dicit Philosophus : Non enim verum est universaliter : Michaelus musicus corrumpetur cras ; hoc autem non sumpto, non erit syllogismus.
  3. Quaero : quid vult dicere Philosophus : Hoc autem non sumpto, non erit syllogismus ? Aut hoc non sumpto in terminis communibus non erit syllogismus, et tunc nihil ad propositum, quia ipse arguit in terminis singularibus, non in terminis universalibus ; aut hoc non sumpto, non erit syllogismus in terminis singularibus : quod est propositum ; ergo in terminis singularibus, non sumpto universaliter, sine modo aliquo universalitatis, non erit syllogismus : quod est propositum.
  4. Item, Philosophus, ibidem : Aristomones intelligibilis semper est ; Aristomones est Aristomones intelligibilis ; ergo Aristomones semper est : hoc argumentum autem est falsum, quia Aristomones est corruptibilis, ideo dicit Philosophus : Oportet universaliter sumi AB propositionem, scilicet maiorem : hoc uero est falsum, quod proponebat omnem intelligibilem Aristomonem esse semper, cum Aristomones sit corruptibilis : termini sunt singulares, et tamen, secundum Philosophum, conclusio non sequitur : sed oportet sumi universaliter aliquam praemissarum.

 

[Instantia et responsio]

  1. Sed dices contra : Philosophus dicit : Omnem intelligibilem Aristomonem semper esse : quod est falsum ; sed omnis est signum universale distributivum, non adaequativum ; ergo ista universalitas non est illa de qua loquitur Philosophus.
  2. Dico quod omnis tenetur dupliciter : aliquando distributive, ut : « omnis homo currit » ; aliquando adaequative, ut omne, idem est quod totum.
  3. Unde, I Caeli et mundi : Omne et totum super tria ponimus ; quo etiam modo accipit III Physicorum Philosophus : Locus uniuscuiusque est idem, partis et omnis, ut totius terrae et unius glebae ; et inferius : Et ignis omnis et scintillae ; quo et[iam] modo accipit in III Physicorum : Cuius autem absentia est extra, non omne est, cum absit. Totum autem et perfectum, aut idem aut proximum.

 

[Probat rationem Philosophi]

  1. Quod autem isto modo accipiat Philosophus I Priorum, probo : quia aut in terminis singularibus est possibile fieri syllogismus, aut non : si non, frustra ergo quaerimus, de Deo et de quocumque singulari, scire aliquid, ex quo forma syllogistica non valet ; si autem potest fieri syllogismus, et non nisi assumpta aliqua universaliter, quia « oportet AB sumi universaliter », secundum Philosophum in textu, et non potest sumi in terminis singularibus aliqua praemissarum universaliter distributive, ergo oportet quod sumatur universaliter adaequative ; ergo ly « omne » sumitur adaequative, et non distributive. Unde, ultimo Ecclesiaste : Deum time et mandata eius serva : hoc est enim omnis homo, id est totus et perfectus homo.
  2. Dico quod « omnem Aristomonem intelligibilem semper esse », est falsum : dico quod non accipit ibi omne distributive, sed tantum adaequative, id est : « totaliter Aristomones intelligibilis semper est », est falsa.
  3. Quod probo ex intentione sua : quia illud non est falsum quod est verum, licet sit improprium ; sed : Aristomones intelligibilis est quidam homo singularis et semper est intelligibilis ; ergo omnis Aristomones intelligibilis semper est, non est falsa, ut ly « omnis » tenetur distributive, licet sit impropria, sed est falsa ut tenetur adaequative, quia « Aristomones intelligibilis semper est » ratione alterius, in quantum est intelligibilis, non ratione utriusque partis quia Aristomones non semper est, ideo, ut ly « omnis » tenetur universaliter adaequative, est falsa ; ut autem tenetur distributive, neque est vera, neque falsa, sed impropria, sed magis est vera quam falsa ; ergo Philosophus non accipit ibi omne distributive, sed tantum adaequative.
  4. Ex quo patet solutio ad primum : quia assumit falsum ; secundo, est fallacia consequentis : Philosophus non posuit, ergo non est, quia multa non posuit quae sunt vera.

 

[Instantiae et responsiones]

  1. Item, secundo : ubicumque contingit variari medium, est necessaria aliqua modificatio, excludens ipsam variationem medii ; patet de se et etiam per eos ; sed in terminis singularibus contingit variari medium, sicut patet in exemplis Philosophi adductis, quia Michaelus musicus corrumpetur cras et Michaelus est musicus Michaelus : aliter medium accipitur in maiori, aliter in minori, quia in maiori ac cipitur ratione unius partis, in minori ratione alterius partis.
  2. Similiter in divinis : essentia est paternitas ; essentia est filiatio ; ergo filiatio est paternitas : non sequitur conclusio, quia medium aliter accipitur in maiori, aliter in minori.
  3. Probatio : quia aut variatur medium, aut non ; si variatur et termini sint singulares, ergo in terminis singularibus variatur medium ; si non variatur, et forma est bona et praemissae sunt verae, ergo non peccat nec in forma nec in materia ; ergo sequitur conclusio, quod filiatio est paternitas.
  4. Respondetur : aut ergo est aliqua modificatio necessaria universalitatis, excludens illam variationem, ex quo patet responsio ad secundum quod assumit falsum : quod in terminis singularibus non contingit variari medium.
  5. Tamen intelligendum quod medium potest variari dupliciter : vel formaliter, quantum ad unitatem absolutam in se, vel virtualiter, in habitudine ad extrema, quia, ut comparatur ad unum extremum, repugnat sibi aliud, et hoc impedit formam syllogisticam, sicut hic : homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species, non sequitur conclusio, quia homo, qui ponitur medium, licet non varietur formaliter in maiori et in minori, tamen variatur virtualiter, quia homo, ut praedicatur de Sorte, accidit sibi quod sit species ; similiter anima, ut est in capite, accidit sibi quod sit in pede ; et essentiae divinae, ut est eadem relationi uni, accidit sibi quod sit eadem alteri ; ideo est necessaria aliqua modificatio, excludens variationem talem.
  6. Item, tertio : sicut se habet terminus universalis secundum praedicationem ad plura secundum praedicationem, ita se habet terminus universalis secundum perfectionem ad plura secundum perfectionem ; sed terminus singularis potest esse universalis secundum perfectionem ; ergo sicut terminus universalis secundum praedicationem est modificabilis universalitate distributiva, ita terminus universalis secundum perfectionem est modificabilis universalitate adaequativa, quia, sicut universalitas distributiva ad terminum universalem secundum praedicationem, ita universalitas adaequativa ad terminum universalem secundum perfectionem.
  7. Item : omnis terminus, habens aliquam latitudinem, est modificabilis aliqua universalitate secundum modum suae latitudinis ; sed terminus singularis habet propriam latitudinem secundum perfectionem et contingentiam virtualem, sicut terminus universalis habet propriam latitudinem secundum praedicationem ; ergo terminus universalis est modificabilis propria universalitate sine qua non tenet syllogismus.
  8. Item : sicut argutum est, illud quo posito tenet syllogismus, et quo non posito non tenet, est necessarium ad formam syllogisticam ; modificatio universalitatis est huiusmodi, ut patet in exemplis ; ergo etc.

 

[Ad tertiam rationem]

  1. Ad tertiam rationem, concedo conclusionem quod « nullum notionale est essentiale », et e converso ; « ergo, – dicis, – relatio non est essentia » : nego. Hic est fallacia accidentis, quia essentiale idem est quod commune, et notionale est idem quod proprium ; sed accidit essentiae, ut est relatio, quod sit communis, et accidit relationi, ut est essentia, quod sit propria.
  2. Exemplum : nullum individuum est species ; homo est species ; Sortes est individuum ; ergo Sortes non est homo : est accidens : accidit enim Sorti, ut est individuum, quod sit homo, et homini, ut est species, quod sit subiectum.

 

[Ad quartum et quintum]

  1. Ad quartum, patet quod non habet intentionem, quia universalitas distributiva debet addi termino universali plurificabili in inferioribus, non autem termino communi secundum perfectionem qui est singularis, sicut est essentia divina.
  2. Ad quintum, dico quod, sicut terminus communis habet triplicem suppositionem, scilicet suppositionem simplicem, ut « homo est species », et tunc non licet descendere nec absolute nec sub disiunctione ; secundo, habet suppositionem personalem, ut « homo currit », et tunc non licet descendere absolute, sed solum sub disiunctione : « iste homo vel ille currit » ; tertio, habet suppositionem naturalem, ut « homo est animal », et tunc non licet descendere absolute.
  3. Similiter, « hic Deus », qui est terminus singularis, habet triplicem suppositionem in terminis : habet, primo, suppositionem simplicem, ut « hic Deus est trinitas », et tunc non licet descendere nec absolute, nec sub disiunctione : nec Pater est trinitas, nec Filius, nec Spiritus Sanctus ; secundo, habet suppositionem personalem, ut « hic Deus generat », et tunc non licet descendere absolute, sed sub disiunctione : « Pater vel Filius vel Spiritus Sanctus generat » ; tertio, habet suppositionem naturalem, ut « hic Deus est ens, est bonus, est omnipotens », et tunc licet descendere absolute ; « ergo est omnipotens et Filius et Spiritus Sanctus.
  4. Et sic patet quod forma syllogistica in terminis singularibus, in materia naturali, gratia materiae, licet teneat sine universalitate adaequativa, tamen in materia contingenti vel in quacumque materia in qua terminus habet suppositionem simplicem vel personalem, non tenet nisi virtute alicuius universalitatis adaequativae.

 

[Contra praedicta quatuor conclusionibus]

  1. Arguit tertius socius contra dicta, probans quatuor conclusiones.
  2. Prima : quod primum principium : de quolibet necesse est esse et non esse, non tenet in terminis modificatis, sed tantum in terminis simplicibus.
  3. Quod probatur, primo : quia Philosophus, tradens formam istius principii, IV Metaphysicae, tradit eam in terminis simplicibus et non in terminis modificatis ; igitur non tenet in terminis modificatis.
  4. Item, per rationem : quia homo est iustus et homo est non iustus, sunt contradictoriae, et tamen homo est quidditative iustus et homo est quidditative non iustus, non sunt contradictoriae quia utraque est falsa ; ergo modificatio impedit contradictionem. Similiter, homo est animal accidentaliter et homo non est animal accidentaliter non sunt contradictoria, et tamen homo est animal et homo non est animal sunt contradictoria.
  5. Secunda conclusio, quam ipse probat, est quod istud principium : quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, non tenet in terminis modificatis, sed tantum in terminis simplicibus. Probatio : quia materia et forma sunt eadem composito essentialiter, et tamen non sunt eadem essentialiter inter se.
  6. Similiter, individua sunt eadem quiditative in specie, et tamen non sunt eadem quiditative inter se ; ergo modificatio ista impedit formam istius principii.
  7. Tertia conclusio est quod modificatio impedit formam syllogisticam, et, primo, in terminis universalibus. Patet, quia sequitur in tertia figura : omnis homo est animal ; omnis homo est rationalis ; ergo quoddam rationale est animal ;

et tamen non sequitur cum modificatione : omnis homo per se est animal ; omnis homo per se est rationalis ; ergo quoddam rationale per se est animal ; conclusio non sequitur cum modificatione quae prius sequebatur sine modificatione ; ergo modificatio impedit formam syllogisticam.

  1. Similiter, in terminis singularibus : hic homo est per se animal ; hic homo per se est rationalis ; ergo hic rationalis per se est animal ;

conclusio non sequitur modificata, quae tamen sequitur absolute sine modificatione, quia sequitur : hic homo est animal ; hic homo est rationalis ; ergo hic rationalis est animal, bene sequitur ; ergo etc.

  1. Quarta conclusio est quod conclusio modificata sequitur ex praemissis non modificatis, et conclusio modificata una modificatione sequitur ex praemissis modificatis secundum aliam modificationem.
  2. Probatio : quia sequitur : omne animal rationale est risibile ; omnis homo est animal rationale ; ergo omnis homo est risibilis ;

conclusio est in secundo modo dicendi per se, quia passio praedicatur secundo modo dicendi per se de subiecto, et tamen maior propositio est in quarto modo dicendi per se, quia animal rationale est causa in genere efficacitatis ipsius risibilis, et non solum est causa materialis ; ergo conclusio in secundo modo dicendi per se sequitur ex praemissis, quarum una est in quarto modo dicendi per se et alia est in primo modo dicendi per se.

 

[Contra quatuor conclusiones per ordinem : contra primam et secundam]

  1. Contra istas conclusiones per ordinem.
  2. Contra primam : quia Philosophus, tradens formam primi principii, in I Elenchorum, dicit quod contradictio est oppositio unius et eiusdem et secundum idem et ad idem et similiter et in eodem tempore. Ista est forma modificata, non absoluta ; ergo etc.
  3. Similiter, in IV Metaphysicae, replicans formam huius principii, dicit quod : Firmissimum omnium principiorum est quod necessario est quemlibet habentem : quid autem est hic, postea dicamus. Idem enim simul inesse et non inesse eidem et secundum idem et quaecumque determinata sunt ad logicas difficultates.
  4. Ista est forma modificata, non absoluta ; ergo forma primi principii est forma modificata.
  5. Contra secundam conclusionem : quia perseitas est quidam modus ; sed istud principium : Quaecumque uni et eidem etc., non tenet nisi in virtute alicuius perseitatis ; ergo non tenet nisi virtute alicuius modificationis ; ergo est principium modificatum.
  6. Probatio minoris : quia ex hoc committitur fallacia accidentis : quia medium, ex quo infertur unio extremorum, non est idem in ordine ad extrema per se, sed tantum per accidens, ideo committitur fallacia accidentis, quia ideo dicitur fallacia accidentis quia oritur ex unitate medii per accidens quod creditur esse unum per se, quia si medium, ut est idem per se uni extremo, esset idem per se alteri extremo, non sequeretur fallacia accidentis, sed ideo sequeretur fallacia quia medium, quod in se est unum, creditur esse unum per se in ordine ad extrema, sicut hic : homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species, est fallacia accidentis, quia accidit Sorti quod sit homo, et homini quod dicatur de Sorte in quantum homo est species ; ergo istud medium, sive principium, tenet in virtute unitatis per se.

 

[Contra tertiam et quartam conclusionem]

  1. Contra tertiam conclusionem : quia Philosophus, I Priorum, ponit mixtiones de necessario, de contingenti et de inesse, et isti modi non impediunt formam syllogisticam, secundum eum ; ergo non omnis modus impedit formam syllogisticam ; quod si aliquis modus impedit et non alius modus, oportet dicere causam quare unus modus impedit plus quam alius ; causa autem non redditur nec assi gnatur, nec potest reddi ; ergo etc.
  2. Contra quartam conclusionem et simul tertiam praecedentem : conclusio particularis, ut particularis, non sequitur ex aliqua universali immediate nisi ex coassumpta alia particulari, aliter ex primo principio universali sequerentur univoce omnes conclusiones speciales sine aliis principiis specialibus : quod falsum est ; sed omnis conclusio modificata, ut modificata, est conclusio particulata et de terminata respectu conclusionis absolute, et conclusio absoluta est conclusio indeterminata respectu conclusionis modificatae ; ergo conclusio modificata non sequitur nisi ex altera praemissarum modificata eodem genere modificationis quo est modificata conclusio, aliter quaelibet conclusio sequeretur ex quibuscumque praemissis.

 

[Ad rationes in oppositum : ad primam conclusionem]

  1. Ad rationes in oppositum.
  2. Ad primam, quod Philosophus tradidit formam primi principii in terminis simplicibus, dico quod falsum est, sed tradidit eam in terminis modificatis quia secundum idem et ad idem et similiter et in eodem tempore sunt termini modificati ; tamen decipitur, quia Philosophus accipit ibi esse, et non esse, quae videntur esse termini simplices, ideo credit quod ista forma non teneat nisi in terminis simplicibus, sed non habet unitatem Philosophi, quia esse et non esse, apud Philosophum, accipiuntur dupliciter, sicut patet per Philosophum VI Metaphysicae, quia ens uno modo significat essentiam decem praedicamentorum, et sic est terminus simplex, sed sic non intrat adaequate formam primi principii ; sed ens et non-ens sunt quaedam contradictoria specialia, sicut unum et non-unum, et verum et non-verum, nec plus est contradictio quam erit inter ens et non-ens ; est primum principium quam contradictio quae est inter unum et non unum, quia non plus una includitur in alia quam e converso, et maxime secundum eum, qui ponit ens univocum, et non ponit ipsum includi quidditative in aliquo alio.
  3. Alio modo accipit Philosophus esse et non esse ut significant compositionem affirmativam et negativam, sicut accipit VI Metaphysicae : quod ens significat verum, et non-ens falsum, ut patet per Commentatorem, ibi, commento 8, et quomodo accipit in IV Metaphysicae : verum est quod est esse quod est, et falsum est esse quod non est, et I Peri Hermeneias : Neque si ipsum « est » purum dixeris ; ipsum quidem nihil est, consignificat autem quamdam compositionem quam sine extremis non est intelligere ; et sic esse et non esse pertinent ad formam primi principii, et non primo modo : si primo modo sunt materia specialis primi principii, sicut homo et non-homo sunt in materia speciali, quia homo et non-homo non sunt contradictoria ratione entis, sed per se et immediate, quia omnes contradiciones sunt aequales.
  4. Et quod bene sit intentio Philosophi, patet ibi per textum : Posterius dicamus. Idem enim similiter inesse et non inesse eidem et secundum idem, est impossibile ; etc.
  5. Certum est quod inesse et non inesse eidem dicunt compositionem et divisionem et non extremum compositionis et divisionis : ergo de quolibet necesse est esse vel non esse ; esse et non esse non accipitur pro esse et non esse ut sunt termini praedicabiles, sed pro compositione affirmativa et negativa quae significatur per esse et non esse, id est de quolibet affirmatio vel negatio universaliter. Patet, quia cum istud sit primum principium : de quolibet affirmatio vel negatio et de nullo simul.
  6. Quod patet I Peri Hermeneias et IV Metaphysicae : si istud esset primum principium : de quolibet necesse est esse vel non esse, ut esse et non esse sunt termini probabiles, tunc essent plura falsa principia firmissima, cum ista sint principia diversa ; et ita non esset unum primum principium contradicionis : cuius oppositum dicit Philosophus et intendit in IV.

 

[Ad secundam rationem]

  1. Ad secundum, quod « homo est quidditative iustus » et « homo est quidditative non iustus », non sunt contradictoria, dico quod negatio potest ferri tripliciter : vel potest ferri ad copulam compositionis, dicendo : homo est quidditative iustus ; homo non est quidditative iustus : et tunc non sunt contradictoria universaliter, nec patitur in tantiam, sicut patet per Avicennam, V Metaphysicae, capite 2.
  2. Vel potest ferri ad praedicatum antecedenter, dicendo : homo est quidditative iustus ; homo est non quidditative iustus, et tunc adhuc sunt contradictoria, quia ista est vera : « homo est non quidditative iustus », ita quod negatio feratur, per se et primo, ad modum praedicati antecedentis, sive ad praedicatum modificatum, et tunc non patitur instantiam.
  3. Vel potest ferri ad praedicatum modificatum consequentis, non antecedentis, dicendo : homo est quidditative iustus ; homo est quidditative non iustus, et tunc non sunt contradictoria, quia non modificantur debito modo sicut debent modificari, quia illud idem debet negare negatio in negativa quod affirmatio affirmat in affirmativa ; affirmatio autem affirmavit praedicatum modificatum et non praedicatum simpliciter, quia dicendo : « homo est quidditative iustus », hic non affirmatur iustus simpliciter de homine, sed affirmatur cum modificatione ; et ideo in negativa debet negari cum modificatione, dicendo : « est non quidditative iustus », et non debet negari simpliciter, dicendo : « est quidditative non iustus ». Et ideo, quod ista non sint contradictoria, non est propter modificationem, sed est propter indebitam modificationem, quia non modificantur debito modo.
  4. Eodem modo ad alia exempla.

 

[Ad secundam conclusionem]

  1. Ad rationem secundae conclusionis, cum dicitur quod materia et forma sunt eadem composito essentialiter, et tamen non sunt eadem essentialiter inter se, ergo modificatio impedit, dico quod ista modificatio non impedit conclusionem, licet non inferat ipsam ; sed quod conclusio ista non sequatur ex praemissis, est propter defectum alterius modi qui deberet poni cum isto modo, et non ponitur ; ideo conclusio non sequitur.
  2. Modus autem ille, qui deberet poni, est modus alicuius universalitatis, quia sine modo universalitatis nulla forma syllogistica tenet, ut dictum est ; in praemissis autem non ponitur aliquis modus universalitatis, ideo non sequitur conclusio, sed si ponatur iste modus, tunc sequitur.
  1. Dicendo : materia et forma sunt eadem composito essentialiter et universaliter ; ergo sunt eadem inter se essentialiter, bene sequitur conclusio.
  1. Eodem modo de alio exemplo, de individuis et specie.

 

[Ad tertiam conclusionem]

  1. Ad tertiam rationem tertiae conclusionis, « omnis homo est animal », etc., dico quod ista conclusio modificata non impeditur per modum : patet quod illa conclusio, [quae] non sequitur sine modo quam cum modo, non plus impeditur per modum plus quam per non modum ; sed ista conclusio modificata : « ergo quoddam rationale est per se animal », non plus sequitur ex praemissis absolutis quam ex praemissis modificatis ; ergo non plus impeditur per modum quam per non modum ; nec impeditur conclusio absoluta, quia conclusio absoluta sequitur ex praemissis modificatis sicut ex praemissis absolutis, quia « quoddam rationale est animal » sequitur ex praemissis modificatis sicut ex praemissis absolutis. Et ita modus non impedit conclusionem absolutam nec conclusionem modificatam, et ita nullam.
  2. Sed quare conclusio modificata non sequitur ex praemissis modificatis ? Non est quia modus impedit, sed est quia modus iste non sufficit, sicut una propositio non impedit conclusionem syllogismi, licet non inferat ipsam ; ita iste modus sine alio non infert conclusionem, licet non impediat.
  3. Sed quare non infert ? Dico quod est propter defectum figurae, quia in tertia figura, virtute figurae, non potest concludi aliqua conclusio essentialis et per se, quia in tertia figura non concluditur nisi conclusio particularis ; conclusio autem particularis non habet quod sit essentialiter per se, quare ita praedicatur particulariter inferius de suo superiori, sicut superius de inferiori.
  4. Et ita in tertia figura concluditur inferius de superiori particulariter, sicut superius de inferiori, sic arguendo : omnis homo est animal ; omnis homo est substantia ; ergo quaedam substantia est animal ; quia ergo in tertia figura non potest concludi nisi conclusio particularis virtute figurae, et conclusio per se est conclusio universalis, quia per se includit dici de omni, I Posteriorum, ideo nulla conclusio per se et essentialis potest concludi in tertia figura.

Quod ergo ista conclusio : « quoddam rationale est per se animal », non sequitur ex praemissis modificatis, hoc non est propter modum impedientem, sed propter defectum tertiae figurae in qua arguitur ; set, si arguatur in prima figura, optime sequitur. sed altera praemissarum est falsa : ergo conclusio sequens est falsa.

  1. Sic, arguendo : omnis homo est per se animal ; omne rationale est per se homo ; ergo omne rationale est per se animal, optime sequitur conclusio, sed minor est falsa, quia « rationale non est per se homo » ; ideo conclusio est falsa.
  2. Sed dices : ista est vera : homo est animal immediate primo modo dicendi per se ; Sortes est homo immediate primo modo dicendi per se ; non sequitur conclusio quod Sortes sit animal immediate, et tamen syllogismus est in prima figura et praemissae sunt verae ; ergo sola modificatio impedit.
  3. Dico quod modificatio non impedit, sed non sufficit, quia deficit ibi alius modus requisitus qui debet apponi, scilicet modus universalitatis, quia sine modo universalitatis forma syllogistica non tenet.
  4. Unde debes sic arguere : omnis homo est immediate animal ; Sortes est homo ; ergo Sortes est immediate animal : optime sequitur conclusio, sed maior est falsa : ergo conclusio est falsa.

 

[Ad quartam conclusionem]

  1. Ad quartam rationem quarte conclusionis, dico quod, sicut « hoc animal rationale est risibile » est in quarto modo dicendi per se quia subiectum est causa praedicati, ita haec conclusio « homo est risibilis », est in quarto modo dicendi per se quia subiectum est causa praedicati ; si prima sit in quarto modo dicendi per se, et secunda similiter ; sicut « hic homo est risibilis » est in secundo modo dicendi per se, quia subiectum ponitur in definitione praedicati, ita « hoc animal rationale est risibile », est in secundo modo dicendi per se, quia subiectum ponitur in definitione praedicati.
  2. Et sic conclusio, in secundo modo dicendi per se, non sequitur ex praemissis in quarto modo nisi per accidens, in quantum praemissae, quae sunt in quarto modo dicendi per se, sunt in secundo modo dicendi per se, ideo conclusio in secundo modo dicendi per se sequitur ex praemissis in quantum sunt in secundo modo, non in quantum sunt in quarto modo.
  3. Et quod plus est, conclusio in secundo modo dicendi per se non sequitur per se ex praemissis absolutis per se quocumque modo, gratia formae, sed tantum gratia materiae, per accidens.
  4. Probatio : quia conclusio, quae sequitur ex praemissis gratia formae, sequitur in omni materia, retenta illa forma ; sed ex istis praemissis, secundum istam formam, non sequitur conclusio secundo modo dicendi per se in omni materia ; quia sic arguendo : omne animal rationale est substantia ; omnis homo est animal rationale ; ergo omnis homo est substantia ;

conclusio non est in secundo modo dicendi per se, et tamen forma praemissarum eadem est ; ergo conclusio in secundo modo dicendi per se non sequitur ex praemissis absolutis gratia formae, sed solum sequitur per accidens, immo, proprie loquendo, nec sequitur per accidens, sed ipsa conclusio, quae sequitur ex praemissis absolutis per accidens, est in secundo modo dicendi per se, ut comparatur ad praemissas absolutas, sicut ex falsis sequitur verum non per se, sed per accidens, quia accidit ei, quod sequitur ex falsis, quod sit plus verum quam falsum, quia ex falsis ita sequitur falsum sicut verum, ita accidit conclusioni, ut sequitur ex praemissis absolutis, quod sit in aliquo modo dicendi per se primo, secundo, tertio vel quarto vel nullo.

 

 

[ARTICULUS SECUNDUS]

[QUID SIT CREATIO GRATIAE]

 

[Creatio universalis et particularis]

  1. Quantum ad secundum articulum, dico quod creatio universalis est totalis productio rei secundum omnia principia sua essentialia, tam universalia quam particularia ; sed creatio particularis huius vel illius rei est productio totalis secundum omnia principia sua particularia intrinseca, et secundum omnia principia sua communia ut sunt eius ; non autem simpliciter et absolute, quia duo individua eiusdem speciei realiter conveniunt in ipsa natura specifica extra intellectum, et ita, producto uno individuo, praeexistunt principia communia sequentis individui, non tamen ut eius, sed tantum ut prioris.
  2. Ideo creatio particularis est productio totalis secundum omnia principia particularia et communia ut huius, non autem absolute, quia tunc, creato uno individuo, non posset alterum creari individuum : et in hoc differt creatio a generatione simpliciter, quia generatio simpliciter est productio totalis secundum unum principium particulare, scilicet secundum formam, non secundum materiam, secundum esse in actu, non in potentia ; sed creatio est productio totalis secundum omnia principia particularia, et materiam et formam, et esse in actu et esse in potentia.

 

[Assumptum patet]

  1. Assumptum patet, quia unitas aliqua non tollitur nisi per diversitatem oppositam vel diversitatem includentem diversitatem oppositam ; sed diversitas numeralis non opponitur diversitati specifice nec includit diversitatem specificam, quia non quaecumque differunt numero differunt specie ; ergo unitas specifica non tollitur per diversitatem numeralem.
  2. Sed non est alia causa quare unitas specifica non sit unitas realis nisi propter diversitatem numeralem annexam, quia humanitas in uno homine est una realiter, non solum individualiter, sed etiam specifice, quia Sortes est realiter unus homo non solum numero, sed etiam specie ; sed etiam humanitas non est magis realiter una specie in Sorte per se quam etiam in Sorte et Platone simul, nisi propter diversitatem numeralem quae est inter Sortem et Platonem quae non est inter Sortem et se ipsum, quia, si inter Sortem et Platonem non esset maior diversitas quam inter Sortem et se ipsum, tunc nullus negaret quod humanitas non esset realiter una specie inter eos sicut est in altero eorum per se ; sed diversitas numeralis non impedit, ut probatum est ; ergo unitas realis est.
  3. Item, omnis diversitas, superveniens alteri diversitati ab ea separabili, removet aliquam unitatem quam non removet prima diversitas ab ea separabilis, et maxime quando diversitas sequens est maior praecedente ; sed diversitas specifica supervenit diversitati numerali realiter et est separabilis ab ea, quia multa differunt numero quae non differunt specie, et diversitas specifica est diversitas realis ; ergo diversitas specifica removet aliquam unitatem realem a diversis specie, quam unitatem realem relinquit diversitas numeralis inter ea quae sunt eiusdem speciei.
  4. Item, diversitas aliqua non removetur ab aliquibus subiectis plus quam ab aliis subiectis nisi propter aliquam unitatem oppositam vel disparatam in illis subiectis plus quam in aliis ; sed diversitas specifica, quae est diversitas realis, removetur ab individuis eiusdem speciei inter se, et non ab individuis diversarum [specierum] ; ergo diversitas specifica non removetur ab individuis eiusdem speciei inter se nisi per aliquam unitatem realem oppositam vel disparatam in eis, vel [per] diversitatem oppositam ; sed unitas ista, quae removet diversitatem specificam, non est unitas numeralis, cum individua eiusdem speciei non sint una numero, nec est diversitas numeralis, quia diversitas numeralis non repugnat diversitati specifice ; ergo unitas, removens diversitatem specificam ab eis, est unitas specifica ; ergo unitas specifica est unitas realis.

 

[Respondetur]

  1. Sed hic respondetur quod unitas specifica non removetur realiter ab individuis propter aliquam diversitatem oppositam quia de se non est unitas realis ; quod autem de se non est unum realiter, non oportet quod removeatur per aliquid realiter, quia sic, eodem modo, sequeretur quod entitas esset una realiter in decem generibus, cum non removeatur ab eis per aliquam diversitatem oppositam. Similiter sequeretur quod ens haberet aliquam unitatem realem in Deo et in creatura, communem utrique, cum non removeatur ab eis per aliquam diversitatem oppositam.
  2. Quod etiam probatur : quia natura, secundum talem unitatem, cum non habeat esse separatum, quia tunc esset idea Platonis, aut est substantia, aut accidens ; et si substantia, aut materia aut forma aut compositum : neutrum istorum est dare ; ergo etc.
  3. Item, aut natura, secundum illud esse, est distincta a quolibet individuo, et tunc est idea Platonis ; aut est una in quolibet in dividuo : et hoc non, quia non generatur una generatione nec corrumpitur una corruptione.

[Item, arguitur per Damascenum, primo libro, capitulo XI, quod in creaturis communitas ratione consideratur, diversitas autem re.

Item, per Commentatorem, I De Anima, commento 8, quod universalia non habent esse extra animam, sed intellectus est qui agit universalitatem in rebus].

 

[Contra responsionem]

  1. Contra ista : ratio stat, quia illud, cuius ratio de se est una, quod in aliquibus non sit una, hoc non est nisi propter aliquid repugnans in eis ; sed albedo de se est una apud intellectum, quia est univoca ; ergo quod non sit una extra intellectum, cum ipsa sit formaliter extra intellectum, quia non repugnat sibi apud intellectum ; sed diversitas numeralis non repugnat sibi, ut probatum est, ergo extra intellectum est una aliqua unitate univoce unitati numerali ; secus autem est de ente communi ad decem praedicamenta et ad Deum et ad creaturam, quia ratio entis non est univoca ex parte obiecti Deo et creaturae, secundum eos, quia si esset univoca, ex parte rationis obiecti et non ex parte modi concipiendi tantum, tunc sequeretur quod haberet aliquam unitatem realem extra ; sed natura specifica ponitur univoca ex parte rationis obiecti, non ex parte modi concipiendi tantum, ergo sequitur quod sit una realiter extra ; ideo ratio est ad oppositum.
  2. Similiter, ratio deficit, quia humanitas in Sorte est una realiter specie, et non solum numero ; ergo unitas specifica est unica realiter extra ; ergo quod non sit realis in pluribus individuis inter se, hoc non est nisi propter aliquam diversitatem realem in eis ; sed nulla diversitas realis inter ea repugnat tali unitati ; ergo etc.
  3. Sed de ente, communi Deo et creaturae, est totum contrarium, quia Deus est ens unum realiter solum unitate numerali, non autem aliqua alia unitate reali, quia entitas Dei est una realiter tantum numero, et non aliqua alia unitate reali, nec speciei nec generis, nec alicuius superioris, quia si sic, tunc verae esset in Deo ratio universalis et particularis, sicut est in creaturis, et ita esset verae in eo ratio speciei et generis, et sic esset verae definibilis : propter quod non sequitur quod entitas sit una realiter in Deo et creatura, sicut sequitur de natura specifica in individuis.
  4. Similiter, ratio deficit, tertio, quia a Deo et creatura non removetur aliqua diversitas maior realis quam sit diversitas quae sit inter ipsa, quia diversitas, quae est inter ipsa, est maxima diversitas ; ideo oportet ponere inter ipsa aliquam unitatem realem oppositam, removentem talem diversitatem maiorem, cum diversitas maior includat diversitatem minorem ; sed a duobus individuis eiusdem speciei removetur aliqua diversitas realis maior diversitate numerali quae est inter ipsa ; ideo oportet ponere in eis aliquam unitatem realem oppositam, removentem talem diversitatem.

 

[Ad rationes]

  1. Ad rationes, dico quod talis unitas non est separata ab individuis. Cum dicis quod aut est substantia aut accidens, dico quod in accidentibus est accidens, in substantiis est substantia ; sed in substantiis simplicibus est substantia simplex, in substantiis compositis est substantia composita ex materia et forma communi, sicut individua sunt composita ex propriis materiis et propriis formis.
  2. Ad aliud, quod talis unitas aut est distincta ab individuis aut non, dico, secundum Commentatorem, V Metaphysicae, commento 13, quod homo et animal sunt idem essentialiter uno modo, et differunt essentialiter alio modo.
  3. Similiter dico de specie et individuis : quod species est eadem essentialiter cum quolibet individuo et distinguitur essentialiter a quolibet inadaequate, et eodem modo generantur eadem generatione et non generantur una generatione, quia eo modo generantur una generatione quomodo sunt unum et non aliter, et eadem ratione totum essentiale et eius pars sunt unum et idem per se uno modo, et distincta per se alio modo, ut est hic maior difficultas de specie et individuis quam de quocumque toto et suis partibus, quia eodem modo potest quaeri de toto ut resultat ex partibus : aut est materia, aut est forma, aut est compositum, aut est separatum ab eis, aut non.
  4. Ad quoddam dictum, quod adducitur per Damascenum, I libro, capite XI, quod in creaturis unitas communitatis consideratur sola ratione et diversitas re, in Deo autem eo modo unitas consideratur re et diversitas ratione, dico quod eodem modo unitas consideratur ratione in creaturis, quomodo unitas consideratur re in Deo ; unitas autem, quae consideratur in Deo secundum rem, est unitas numeralis implurificabilis sine divisione sui, et talis unitas communis solum consideratur ratione in creaturis quia, licet albedo sit una realiter in suis inferioribus, tamen est realiter divisa et plurificata in eis, ideo non est una numero in eis realiter ; sed intellectus, abstrahens unitatem specificam ab omni diversitate numerali, considerat eam actu ut unam numero, et ideo uno actu concipit eam ; et ideo alium modum unitatis habet extra intellectum, alium apud intellectum, quia extra intellectum est una realiter, sed divisa, apud intellectum est una numero, indivisa.
  5. Et de ista unitate dicit Commentator, I De Anima, commento 8, quod intellectus est qui agit universalitatem in eis, et non de prima unitate quae est universalis in potentia ; et de ista intelligit Damascenus quod consideratur sola ratione.

 

 

[ARTICULUS TERTIUS]

[QUID SIT COOPERARI INSTRUMENTALITER]

 

[Omne instrumentum quod agit, agit in virtute agentis entis]

  1. Quantum ad tertium articulum, dico quod omne instrumentum quod agit, agit in virtute agentis entis, et non in virtute non-entis ; baptismus autem, quod est primum sacramentum, datur in nomine Trinitatis, Mattei ultimo : Euntes in mundum universum etc. ; ideo, si Trinitas non est ens realiter, non potest agere instrumentaliter in virtute Trinitatis ad effectum realem.

 

[Instantiae et responsiones]

  1. Videtur autem, secundum aliquam oppinionem, ponentem sacramenta concurrere realiter ad introductionem gratiae, quod Trinitas non sit aliquid realiter, sed sola ratione.
  2. Probatio : quia unitas indivisibilis, sine omni distinctione, non constituit Trinitatem ; sed essentia divina est una sine omni distinctione a relatione et non-identitate ; ergo ipsa cum relatione non constituit Trinitatem realem, sed solum rationis.
  3. Sed dicitur hic quod essentia et relatio sunt eadem non convertibiliter, ideo possunt constituere Trinitatem absque hoc quod inter se distinguantur, nec oportet ponere inter ipsa aliquem modum non-identitatis ex parte rei ; et dicitur quod adequatio et convertibilitas non sunt modi proprii unitatis, sed communes sunt unitati et pluralitati.
  4. Contra : ubicumque deficit aliqua aequalitas vel modus aequalitatis, deficit aliquis modus unitatis super quam deberet fundari talis aequalitas ; patet, quia, stante unitate debita et requisita ad aequalitatem, stat aequalitas ; sed ubicumque est aliquis modus inaequalitatis, deficit aliquis modus aequalitatis ; ergo ubicumque deficit aliquis modus aequalitatis, deficit aliquis modus unitatis prior super quem deberet fundari ille modus aequalitatis.
  5. Sed ubicumque est aliquis modus inadaequationis vel non convertibilitatis, est ibi aliquis modus inaequalitatis, quia inadaequatio est quaedam species inaequalitatis, et inconvertibilitas est quaedam inadaequatio ; ergo ubicumque est identitas non convertibilis, deficit ibi aliqua unitas prior ipsa inconvertibilitate ; sed ubicumque deficit unitas, ibi est non-unitas, quia unitas non removetur nisi per non-unitatem, cum unum contradictoriorum non removeatur nisi per reliquum ; ergo ex natura rei, inter essentiam et relationem, est aliquis modus non-unitatis.
  6. Item, in causis praecisis, si affirmatio est causa affirmationis, et negatio est causa negationis ; sed quaecumque sunt aequalia, sunt aequalia propter causam priorem ipsa aequalitate, quia « aequalia sunt quorum quantitas est una », V Metaphysicae ; et hic, accipiendo aequalitatem large, sive male, sive virtutis, sive perfectionis, sive quocumque modo quo sunt aequalia, re vel ratione, habent unam quantitatem, re vel ratione ; ergo causa praecisa inaequalitatis, quae est privatio aequalitatis, est privatio unitatis, prior ipsa inaequalitate ; sed quaecumque sunt inconvertibilia, ut sic, habent aliquem modum inaequalitatis ; ergo ista inconvertibilitas venit ex defectu unitatis prioris.
  7. Item, ista non opponuntur inter se formaliter nisi ratione oppositionis prioris fundamentorum causaliter : removens unum oppositorum formaliter, removeret fundamentum eius causaliter ; sed aequale et inaequale non opponuntur inter se formaliter in genere relationis nisi propter oppositionem priorem fundamentorum causaliter, quia aequalia sunt quorum quantitas est una, et inaequalia quorum quantitas non est una ; ergo inaequalitas non removet inaequalitatem nisi [prius] removendo fundamentum prioris aequalitatis ; ergo inconvertibilitas essentiae et relationis, quae est quaedam inaequalitas, non removet convertibilitatem oppositam nisi prius removendo aliquam unitatem priorem.
  8. Item, quod convertibilitas sit proprius modus unitatis probo : quaecumque indivisa, in quantum indivisa, sunt unum, V Metaphysicae ; unum est ens indivisum ; sed quaecumque sunt convertibilia, in quantum convertibilia, sunt indivisa, si subiecto, subiecto ; si definitione, definitione ; si actu, actu ; si potentia, potentia ; ergo quaecumque sunt convertibilia, in quantum convertibilia, sunt unum, et in quantum in convertibilia, plura.
  9. Unde Philosophus, X Metaphysicae, « idem, simile et aequale » ponit in coordinatione unius ; « diversum, dissimile et inaequale » ponit in coordinatione multitudinis ; ergo aequalitas est modus unitatis, inaequalitas est modus pluralitatis ; cum ergo inter essentiam et relationem est aliquis modus inaequalitatis, est aliquis modus pluralitatis.
  10. Ex hoc apparet defectus rationum alterius [opinionis], quarum prima est : quando aliqua forma participatur secundum aliam et aliam, et alium modum propter negationem unius modi, non debet inferri negatio formae, sed negatio modi oppositi ; patet de albedine participata in gradu intenso et remisso, quia negatio gradus intensi non infert negationem albedinis, sed gradus remissi ; sed identitas est quaedam forma participabilis convertibiliter et inconvertibiliter ; ergo negatio convertibilitatis non infert negationem identitatis ; ergo ex hoc quod aliqua sunt eadem non convertibiliter, non se quitur quod sint aliquo modo non-eadem.
  11. Item, secundo, quando aliqua forma participatur secundum unum gradum, impossibile est formam oppositam sibi inesse secundum quemcumque gradum, quia formae oppositae mutuo se expellunt in quocumque gradu ; patet de albedine et nigredine ; sed inter essentiam et paternitatem est vera identitas ; ergo impossibile est quod sit ibi non-idemptitas in quocumque gradu, quia non-identitas est opposita identitati.
  12. Item, ubi summus modus identitatis, ibi non est aliquis modus non-identitatis, quia unum oppositorum in summo non compatitur secum aliud in aliquo gradu sui ; sed inter essentiam et relationem est summus modus unitatis ; patet, quia est ibi summa simplicitas ; ergo non est aliquis modus non-identitatis.
  13. Confirmatur : quia illa, quae non habent aliquam unitatem, sunt magis unum quam illa quae habent aliquam non-identitatem.
  14. Item, actus et privatio, in subiecto apto, sunt contradictoria ; sed unum et multa circa ens sunt opposita privativa ; ergo ad non unum quocumque modo sequitur multitudo ; sed in Deo non est multitudo aliqua ; ergo etc.

 

[Responsio ad rationes]

  1. Respondeo.

Ad primum, dico : quando illi modi formae non distinguntur fundamentaliter ex parte formae, non sunt convertibiles cum diversis gradibus formae, sed sunt modi distincti formae ; tunc negatio unius modi non infert negationem formae ; sed quando illi modi distinguntur fundamentaliter ex forma et sunt convertibiles cum diversis gradibus formae, tunc negatio unius modi infert negationem unius gradus formae, sicut patet de aequalitate et inaequalitate, quae distinguntur causaliter ex fundamentis ; ideo negatio aequalitatis infert negationem unitatis, sicut in proposito, quia inconvertibilitas et convertibilitas distinguntur fundamentaliter respectu unitatis prioris, ideo negatio convertibilitatis infert negationem unitatis prioris.

  1. Ad secundum, dico quod unum oppositum, dato quod non patiatur aliud oppositum in aliquo gradu sui, tamen compatitur secum disparatum ; non-identitas autem, quae est inter essentiam et relationem, non est opposita identitati quae est inter ipsa, sed tantum est disparata, sicut identitas, quae est inter totum et partem, non est opposita distinctioni quae est inter totum et partem, sed tantum disparata, sicut Commentator dicit V Metaphysicae, commento 13, quod « homo differt ab animali uno modo essentialiter, et est sibi idem essentialiter alio modo ».

 Quis autem sit iste modus, poterit dici in III libro, de toto et parte.

  1. Et tamen se ipsis distinguntur et se ipsis sunt idem, quia pars se ipsa est eadem toti, et se ipsa distinguitur a toto cum sit distinguibilis, et ita non totaliter est eadem toti, et se ipsa distinguitur a toto cum sit indivisibilis, et ita nec totaliter est eadem toti nec totaliter distincta a toto : ideo non sequitur quod partes sint eaedem inter se.

 

 

[ARTICULUS QUARTUS]

[UTRUM ALIQUA VIRTUS SACRAMENTALIS POSSIT COOPERARI INSTRUMENTALITER AD GRATIAE CREATOREM]

 

[Deest]