Quaestio praeambula : Liber tertius — Prologue — François de la Marche
François de la Marche - Prologue
[LIBER TERTIUS]
[UTRUM VERBUM DIVINUM ABSQUE CONTRADICTIONE
POTUERIT ASSUMERE INDIVIDUUM GENERIS SUBALTERNI
PRAETER INDIVIDUUM SPECIEI SPECIALISSIMAE]
[Positio quaestionis]
- Circa tertium librum, quaero utrum Verbum divinum absque contradictione potverit assumere individuum generis subalterni praeter individuum speciei specialissimae : quod non, quia, quando aliqua duo sunt idem realiter, unum non potest sumi, absque contradictione, sine alio ; sed individuum generis, scilicet animalis, et individuum speciei, scilicet hominis, sunt idem realiter ; ergo unum non potest assumi, absque contradictione, sine alio.
- Contra : minus sunt idem « hic homo » et « hoc animal » quam « hic Deus » et « hic Pater », quia verior est ista propositio : « hic Deus est Pater » quam « hic homo est animal » ; sed « hic Deus », absque contradictione, assumpsit naturam humanam, et non « Pater » ; ergo et « hoc animal », absque contradictione, potest assumi absque « hoc homine ».
[Solutio quaestionis]
- Respondeo.
Hic sunt tria videnda secundum tria posita :
primo, in quibus habeat locum vera contradictio ;
2°, utrum individuum generis, ex natura rei, distinguatur ab individuo speciei ;
et, 3°, utrum absque aliqua contradictione Verbum potuerit assumere individuum generis sine individuo speciei.
[ARTICULUS PRIMUS]
[IN QUIBUS HABEAT LOCUM VERA CONTRADICTIO]
[Unus socius dicit quatuor per ordinem : primum]
- Quantum ad primum, dicit unus socius quatuor per ordinem.
- Primo, quod primum principium contradictionis potest accipi dupliciter : uno modo, ut est secundum adiacens, et sic primum principium tenet in omni materia ; alio modo, potest accipi ut est tertium adiacens, et sic non tenet in divinis propter infinitatem materiae.
537 . Quod probatur : quia sicut se habet principium fundatum in quantitate ad quantitatem infinitam, ita se habet primum principium fundatum in ente ad ens infinitum ; sed principium fundatum in quantitate non tenet in quantitate infinita ut est tertium adiacens, quia istud principium : totum est maius sua parte, quod fundatur in quantitate, non est verum in quantitate infinita, quia quaelibet pars infiniti est infinita, et ita quantitas infinita non est maior sua parte ; ergo similiter primum principium, quod de quolibet necesse est esse, illud [quod] non est fundatum in ente, non habet locum in ente infinito, et ita non habet locum in divinis ut est tertium adiacens.
[Secundum]
- Secundum, quod dicit, est quod principia, quibus roborantur syllogismi affirmativi et negativi, non tenent in divinis.
- Quod probatur, primo, de principio roborante syllogismos affirmativos : quia syllogismi affirmativi habent robur ex isto principio : quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem ; sed istud principium non tenet, quia paternitas et filiatio sunt idem realiter essentiae divinae, et tamen non sunt idem realiter inter se ; ergo istud principium non tenet in divinis.
- Similiter de principio roborante syllogismos negativos : quia syllogismi negativi habent robur ex isto principio : quaecumque uni et eidem sunt diversa, inter se sunt diversa ; sed istud principium non tenet in divinis, quia essentia et paternitas sunt diversa [a] filiatione.
- Sic arguendo, in secunda figura : [essentia non est filiatio ;] paternitas non est filiatio ; ergo essentia non est paternitas : conclusio est falsa, ergo istud principium non tenet in divinis.
[Tertium]
- Tertio, dicit quod forma syllogistica, nec in terminis singularibus nec in terminis universalibus tenet in divinis quantum ad ea quae sunt supernaturaliter cognoscibilia. Quod probatur : quia ubi syllogismus, non peccans in materia nec in forma, concludit falsam conclusionem, ibi non tenet forma syllogistica ; sed in divinis syllogismus, non peccans in materia nec in forma, concludit falsam conclusionem ; ergo forma syllogistica non tenet in divinis.
- Minor probatur dupliciter : primo : omnis relatio originis in divinis distinguit realiter personam a persona ; haec essentia divina non est aliqua relatio originis in divinis : [ergo haec essentia divina non distinguit realiter personam a persona :] praemissae sunt vere et forma syllogistica est bona, et tamen conclusion est falsa.
- Secundo, probatur ista minor : omnis res existens in tribus suppositis divinis est idem realiter cum paternitate ; filiatio non est idem realiter cum paternitate ; ergo filiatio non est idem realiter cum paternitate ; ergo filiatio non est idem realiter cum aliqua re quae sit in tribus suppositis : conclusio est falsa, et tamen syllogismus non peccat in materia nec in forma.
- Item, ubi non tenet primum principium contradictionis, nec principia roborantia syllogismos ; ergo nec forma syllogistica.
[Quartum]
- Quarto, dicit quod forma syllogistica, in terminis singularibus, non indiget aliqua modificatione, quia terminus singularis est sufficienter modificatus per suam singularitatem.
- Quod probatur : quia aeque sufficienter est modificatus terminus singularis per suam singularitatem, sicut terminus communis per suum universale ; sed terminus communis sufficienter modificatur per suum universale, ut omnes concedunt, nec oportet ibi addere aliam modificationem ; ergo et terminus singularis est sufficienter modificatus per suam singularitatem.
- Maior probatur : quia non magis variatur terminus singularis quando sumitur idem terminus singularis bis formaliter sine alia modificatione, quam quando sumitur semel formaliter et semel non formaliter sub signo universali distributivo ; sed signum universale, additum termino communi, facit ipsum supponere pro omnibus suis suppositis vel contentis sub ipso ; et tunc quodlibet singulare sumitur non formaliter explicite sub termino communi distributo, et semel accipitur formaliter in minori, et tamen non variatur medium ; ergo multo magis quando terminus singularis accipitur bis formaliter, non variatur medium.
- Item, totaliter amplectitur plus quam omnis homo, quia aliud est dicere « omnis homo est animal », et aliud est dicere « omnis homo est totaliter animal » ; sed, si in terminis singularibus esset necessaria modificatio per totaliter et universaliter, eadem ratione ista modificatio esset necessaria in quibuslibet terminis, quia, sicut terminus singularis potest sumi dupliciter, absolute et cum modificatione, ita terminus communis distributivus potest sumi dupliciter : absolute et cum modificatione.
- Item, ille terminus est simpliciter modificatus qui, ratione suae modificationis, quantumcumque stet super aliquo attributo, non potest impediri quin praedicetur de quolibet praedicamento, si non staret sub illo attributo ; terminus singularis, singulariter sumptus, est huiusmodi ; ergo etc.
- Maior probatur : quia signum universale idem additur, vel ne varietur medium successive, vel ut medium non stet in maiori sub aliquo praedicato, sub quo stans, accidat sibi praedicari de quo alias praedicatur, ut cum dicitur : « homo est species » ; non enim possum dicere : « omnis homo est species ».
- Minor patet, quia impossibile est quod terminus singularis sumatur sub aliquo praedicato propter quod impedietur ne praedicetur de quo alias praedicaretur, quia hoc maxime contingeret quando de singulari praedicatur intentio secunda : quod tamen non est verum, quia dicendo : Sortes est individuum ; Sortes currit ; ergo individuum currit, et sic de aliis.
- Item, Philosophus, I Priorum, ubi reducere docet modos tertiae figurae ad primam, probat primum tertiae figurae per syllogismum expositorium, et tamen nullam modificationem ponit in medio nisi singularem ; ergo in terminis singularibus non est necessaria aliqua modificatio.
- 554. Pro tertia conclusione adducitur Magister Sententiarum, distinctione I libri.
[Responsio quatuor conclusionibus oppositis.]
[Prima conclusio contra primum principale]
- Contra : pono quatuor conclusiones oppositas.
- Prima conclusio contra primum est quod primum principium formatum, sive ut est secundum adiacens sive ut est tertium adiacens, tenet in quacumque materia, et maxime in divinis.
- Probatio : quia illud principium, quod tenet gratia formae, tenet in quacumque materia, salvata in sua forma ; da oppositum quod in aliqua materia, salvata [in] sua forma, non teneat, ergo non tenet gratia formae, sed gratia materiae : quod patet in quibusdam ; sic non tenet gratia formae, sed tantum gratia materiae, ut patet I Priorum ; sed forma primi principii, in quibus est tertium adiacens, sic salvatur in propositionibus in quibus est secundum adiacens. Patet, quia forma istius principii est forma oppositionis secundum affirmationem et negationem circa idem, secundum idem, ad idem, similiter, simul et in eodem tempore, I Elenchorum.
- sed tota ista forma oppositionis, negationis et affirmationis circa idem et ad idem etc., salvatur universaliter in propositionibus de tertio adiacenti sicut in propositionibus secundo adiacentis ; ergo primum principium tenet in eis sicut in aliis ; nec unquam Philosophus posuit formam primi principii determinate in propositionibus secundo adiacentis, sed in propositionibus in communi, sicut patet in IV Metaphysicae ; ergo etc.
- Item, quaecumque repugnant, per eamdem formam repugnantiae essentialiter repugna[n]t ; sed contradictoria in propositionibus secundo adiacentis sunt contradictoria per eamdem formam et legem repugnantiae. Probatio : quia contradictoria secundo adiacentis non sunt repugnantia formaliter nisi virtute affirmationis et negationis : est eadem et non variatur ; ergo lex contradictionis est eadem in eis.
- Item, illa, quae repugnant gratia formae et illa quae repugnant gratia materiae, non repugnant essentialiter ; sed omnia contradictoria sunt essentialiter repugnantia secundum Philosophum, I Posteriorum : quod omnes contradictiones sunt essentiales ; ergo contradictio nes secundi adiacentis non sunt efficatiores contradictionibus tertii adiacentis.
- Item, ubicumque non est medium secundum se, illa non stant simul in aliqua materia ; sed « contradictio est oppositio cuius secundum se non est medium », I Posteriorum, et loquitur de contradictione in communi, ut de se patet ; ergo contradictio tenet in quibuscumque terminis et in quibuscumque propositionibus.
- Item, si in propositionibus tertii adiacentis non tenet contradiccio, ergo in eis contradictoria possunt simul esse vera vel simul falsa, et ita Deus Pater « est simul Deus » et « non est Deus », et simul « est sapiens » et « non est sapiens », quia quaero : quare ista non stant simul : quod « Deus sit » et « non sit Deus » ? Aut gratia formae, aut gratia materiae ; si gratia formae, habetur propositum, quod tenet in propositionibus tertii adiacentis gratia materiae. Ita dicam ego de quibuscumque, et nunquam probabitur oppositum ; et hoc non est nisi pro singulare.
- Item, infinitas terminorum non magis impedit primum principium in propositionibus tertii adiacentis quam in propositionibus secundi adiacentis ; patet, quia esse adiacens est aeque vel magis illimitatum quam paternitas praedicata de essentia in tertio adiacenti ; sed infinitas esse divini « Deus est » et « Deus non est », non impedit finitatem istius principii, ergo nec infinitas impedit finitatem eiusdem principii : « Deus est Pater ; Deus non est Pater ».
[Responsio non concludit]
- Responsio, ad oppositum, non concludit, quia maior, – secundum eum, – est falsa. Probo : quia primum principium, fundatum in quantitate, non fundatur per se et primo, – secundum [eum], – super quantitatem in communi, aliter esset verum de quantitate infinita : quod falsum est secundum eum ; ergo, – secundum eum, – fundatur primo super quantitatem finitam ; sed primum principium contradicionis non fundatur primo super entitatem finitam, quia tunc omnia contradictoria divina essent simul vera vel falsa.
- Secundo, dico quod minor assumpta est falsa, quia quantum infinitum innatum est maius quacumque sui parte, nec probatur oppositum, sed est deceptio ex imaginatione, quia pars infiniti est duplex, scilicet pars quoto et pars non quoto : infinitum est maius ex parte utriusque.
- Exemplum. Parte autem quota, infinitum est maius ex parte unius extremi, versus quam extremitatem pars quota est finita. Exemplum primi : si a quanto infinito accipiatur quantitas finita, illa est minor toto ex parte utriusque extremi. Exemplum secundi : si quantum infinitum dividatur in duas partes, quaelibet illarum partium est finita ex parte unius extremi, scilicet versus aliam partem a qua dividitur, et quaelibet earum est infinita ex parte alterius extremi quo caret ; et ita totum quantum infinitum est maius utraque duarum partium ex parte unius extremi secundum quod sunt finitae quia sic sunt partes, sed totum non est maius eis secundum aliud extremum quia sic non sunt partes.
- Prima ratio est ad oppositum, ideo reduco eam sic : sicut se habet primum principium fundatum in [quantitate ad] quantitatem, ita primum principium fundatum in entitate ad entitatem : per ipsum debet primum principium fundatum in quantitate tenere in quantitate infinita respectu suarum partium, ut probatum est ex dictis ; ergo primum principium in entitate tenet in entitate infinita, et hoc ut est tertium adiacens, quia sic tenet primum principium fundatum in quantitate.
[Secunda conclusio contra secundum principale]
- Contra secundum principale : principium tenet in quacumquae materia, salvat [in] sua forma, aliter non teneret gratia formae, sed gratia materiae, si, salvat [in] sua forma, non teneret in aliqua materia ; sed principium, per quod roborantur syllogismi affirmativi et negativi, tenet gratia formae et non gratia materiae tantum ; patet, quia, si principium, per quod roborantur syllogismi, non tenet gratia formae, sed gratia materiae, tunc nullus syllogismus teneret gratia formae, quia syllogismus, roboratus per principium, non est maioris roboris ipso principio roborante ; ergo tale principium teneret in quacumque materia, salvat in sua forma ; sed forma utriusque principii salvatur in divinis, – secundum eum et secundum veritatem, – quia forma istius principii : quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, et forma alterius principii : quaecumque uni et eidem sunt diversa, inter se sunt diversa, potest formari et colorari in divinis ; ergo utrumque principium tenet in divinis.
- Item, istud principium : quaecumque uni et eidem etc., aut tenet sub ista forma absolute acceptum, aut tenet sub ista forma cum aliqua addictione : non primo modo, quia tunc ex partibus puris vel in definitis esset bonus syllogismus, cum in eis reperiatur istud principium sub ista forma absolute acceptum, aut tenet sub ista forma cum aliqua modificatione.
- Dicendo sic : homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species, extrema sunt eadem medio, et tamen non sunt eadem inter se ; ergo non tenet sub ista forma absolute, sed cum addictione tali : quaecumque uni et eidem sunt eadem universaliter ex parte utriusque extremi vel ex parte alterius extremi tantum, sunt eadem inter se.
- Puta : omnis homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species, optime sequitur, quia alterum extremum est idem medio universaliter ; sed in ista forma : quaecumque uni et eidem sunt eadem universaliter ex parte utriusque extremi vel alterius extremi tantum, istud principium, sub ista forma, tenet in divinis, quia, si essentia esset universaliter eadem paternitati, tunc filiatio esset eadem paternitati ; ergo istud principiuum, debite sumptum, tenet in divinis sicut in aliis.
- Eodem modo potest argui de principio syllogismi negativi.
- Item, illa illimitatio medii, quae ponit maiorem identitatem medii cum extremis, non impedit principium roborans syllogismos affirmativos, sed magis perficit ; patet, quia quantum medium est magis idem extremis, tanto extrema sunt magis eadem inter se ; sed illimitatio essentiae divinae ad suas relationes originis ponit maiorem identitatem essentiae cum relationibus quam sit identitas cuiuscumque medii demonstrati ad suas extremitates.
- Probatio : quia illa illimitatio, quae ponit identitatem infinitam sine omni distinctione reali ab extremis, ponit simpliciter maiorem identitatem quam illa illimitatio, quae ponit identitatem medii cum distinctione reali ab extremis ; sed essentia divina est eadem suis relationibus sine omni distinctione reali et compositione, quia quaelibet probatur de essentia in abstracto ; propria autem passio, quae est una extremitas in demonstratione, differt realiter a subiecto et componit cum eo, nec probatur in abstracto de ipso ; ergo principium roborans syllogismos, debite sumptum, magis tenet in divinis quam in aliis non abstracte.
- Confirmatur : quia infinita identitas medii ad extrema est virtuosior ad concludendum unitatem extremorum inter se quam identitas finita medii ad extrema uniformiter sumpta ; sed inter essentiam et relationes divinas est infinita identitas ; patet, quia aut est identitas finita vel infinita : non est finita, quia nihil est in Deo finitum ; ergo est infinita, saltem negative ; identitas autem cuiuscumque medii causati ad suas extremitates est finita positive ; ergo istud principium magis tenet in divinis quam in aliis.
[Tertia conclusio contra tertium principale]
- Ad rationes in oppositum : quod « filiatio et paternitas sunt idem essentiae, sed tamen non sunt idem inter se », patet quod non bene accipit formam istius principii, quia accipit quaecumque uni et eidem absolute sunt idem inter se quod non est principium, sed debet accipere quaecumque uni et eidem universaliter ex altero latere vel uterquae sunt idem inter se : et sic minor est falsa, quia « paternitas et filiatio non sunt idem essentiae universaliter », nec ex utraque parte nec ex altera, ideo non sequitur conclusio.
- Secundo, dico quod medium implicatum hic, uni et eidem, potest intelligi idem dupliciter : vel formaliter, vel virtualiter et causaliter in ordine ad extrema, et hoc dupliciter : vel causaliter, sic quod causalitas sua sit eiusdem rationis in utraque praemissarum, et hoc non est necessarium in aliquo syllogismo, quia causalitas medii in maiori propositione potest esse alterius rationis a causalitate medii in minori propositione, vel quod medio, ut stat sub causalitate maioris, non repugnet alia causalitas minoris.
- Exemplum : homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species ; homo, acceptus in maiori et in minori, est idem formaliter et non alius, quia idem homo formaliter est de quo praedicatur species et qui praedicatur de Sorte, tamen medium est aliud causaliter, quia homini, ut stat sub causalitate maioris, repugnat causalitas minoris ; et ideo ad hoc, quod medium, unde formaliter sit idem causaliter, oportet quod addatur sibi aliquis modus universalitatis, tollens diversitatem talem.
- Dicendo : omnis homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species, optime sequitur, licet conclusio sit falsa, quia maior est falsa, et medium quidem prius erat idem formaliter, acceptum cum signo universali, factum est idem causaliter.
- Istud ergo principium : quaecumque uni et eidem sunt eadem, debet intelligi de duplici identitate, formali et virtuali, sic : quaecumquae uni et eidem causaliter sunt eadem, inter se sunt eadem, et sic numquam habet instantiam.
- Essentia autem divina, dicendo : essentia est paternitas ; essentia est filiatio ; ergo filiatio est paternitas, licet sit eadem in se formaliter, tamen non est eadem virtualiter et causaliter, quia, ut stat sub una extremitate, extraneatur sibi alia. Ideo debet [sumi] aliquis modus universalitatis, contra principale tertium : in qua materia tenet primum principium contradictionis et principium roborans syllogismum, in eadem materia tenet forma syllogistica, quia primum principium, tam contradictionis quam roborans syllogismos, non applicatur ad conclusionem aliquam nisi mediante forma syllogistica ; sed utrumque principium, contradictionis et roborans syllogismos, tenet in divinis, ut patet ex prima et secunda conclusione ; ergo forma syllogistica tenet in divinis.
- Item, omnis syllogismus, qui tenet gratia formae, tenet in quacumque materia, reservat [in] sua forma, quia syllogismus, qui tenet in quibusdam sic et in quibusdam non, non tenet gratia formae, sed est inutilis coniugatio, ut patet in I Priorum ; sed forma syllogistica potest collocari in divinis, tam in terminis universalibus quam singu laribus, ut patet de se et ipse concedit ; ergo forma syllogistica tenet in divinis in utrisque terminis, universalibus et singularibus.
- Respondetur quod forma syllogizandi, inventa ab homine per cognitionem naturalem, est inventa ab homine prout exigit natura termini, incedente in lumine naturali, et ideo ad hoc quod syllogismus dicatur tenere gratia formae, sufficit quod teneat in omni materia intelligibili ab homine in lumine naturali vel in consimili.
- Contra : istud non est ad argumentum, quia aut in lumine naturali est inventus aliquis syllogismus qui teneat simpliciter gratia formae, aut nullus ; si nullus, ergo omnis syllogismus, quem habemus in lumine naturali, est inutilis coniugatio, et ita tota logica humana est inutilis coniugatio : quod est absurdum, quia tunc periret omnis scientia et omnis disputatio, quia diceremus ibi quod omnis syllogismus non tenet gratia formae ; si autem in lumine naturali est inventus aliquis syllogismus qui teneat simpliciter et absolute gratia formae, de isto arguo quod tenet in divinis, quia syllogismus, qui tenet gratia formae, tenet in quantum est materia, salvata [in] sua forma ; forma autem cuiuslibet syllogismi potest colorari in divinis : et ita stat ratio.
- Item, aut habemus aliquem syllogismum qui teneat simpliciter gratia formae, aut nullum ; si habemus aliquem qui teneat simpliciter gratia formae in omni materia, iste tenebit in divinis ; si autem non habemus aliquem talem, tunc arguo : negans syllogismum simpliciter, concedit syllogismum simpliciter.
- Probatio : quia aut negat syllogismum simpliciter sine ratione, aut per rationem : si sine ratione negat, et syllogismus est quadam ratione, ergo negat rationem sine ratione ; si autem negat per rationem aliquam, aut illa ratio tenet gratia formae, aut non ; si non, non debet negare syllogismum simpliciter propter rationem syllogisticam non simpliciter ; si autem credit illam rationem tenere simpliciter gratia formae, quaero : iam praesupponit syllogismum simpliciter ; ergo negans syllogismum simpliciter gratia formae, ex quo nullum habemus gratia formae, ergo talis simul concedit et negat quod forma syllogistica tenet in divinis et non tenet in divinis.
- Item, aut est inventa forma syllogistica sufficiens, aut non est inventa ; si est inventa sufficiens, illa tenebit in divinis ; si autem non est inventa sufficiens, sed est alia sufficiens invenienda, saltem illa invenienda tenebit in divinis ; et sic forma syllogistica [tenet] in divinis, licet non illa quam invenit Aristoteles, et ita non videtur aliud dicere nisi quod logica, inventa ab Aristotele vel a quocumque alio homine, non tenet gratia formae, sed gratia materiae ; si hoc est verum, tunc dicatur quod nulla ratio concludit in aliqua materia quia, qua ratione non concludit in una, ita dicam tibi quod non concludit in alia.
[Responsio ad rationes]
- Ad rationes eius respondeo.
- Ad primam, quod « omnis relatio originis distinguit realiter personam a persona » , dico quod ista est duplex : vel quod omnis relatio originis formaliter distinguat realiter unam personam ab alia, et sic concedo eam, licet posset eam calumniari ; vel quod omnis relatio originis per identitatem distinguat realiter unam personam ab alia, et sic est falsa, quia essentia divina, quae est quaelibet relatio originis per identitatem, non distinguit realiter unam personam ab alia.
- Ad minorem, quod « essentia divina non distinguit realiter unam personam ab alia », dico quod essentia divina potest accipi dupliciter : vel formaliter, secundum propriam rationem, et sic non distinguit unam personam realiter ab alia ; vel potest accipi, vel ponitur accipi, per identitatem cum qualibet alia relatione, et sic distinguit in qualibet alia relatione. Ergo – tu dicis – essentia divina non est aliqua relatio originis : dico quod non sequitur ex praemissis, sed debes inferre : ergo essentia divina non est formaliter aliqua relatio originis, quia sicut praemissae fuerunt verae, scilicet formaliter, non autem absolute per identitatem, conclusio autem, quae infertur, est conclusio simpliciter ex praemissis modificatis : et sic est fallacia secundum quid et simpliciter, et quia hoc non esse absolute, hoc est hoc non esse hoc per identitatem.
- Consimiliter, ad secundam rationem, quod « omnis res, existens in tribus suppositis divinis, est eadem realiter cum paternitate », dico quod ista est duplex, sicut est prima : vel quod omnis res formaliter existens in tribus suppositis sit eadem realiter cum paternitate, et sic est vera ; vel quod omnis res, per identitatem existens in tribus suppositis divinis, sit eadem realiter cum paternitate, et sic est falsa, quia quaelibet relatio propter identitatem cum essentia existit in tribus suppositis, secundum illud Ioannis : Ego in Patre et Pater in me est.
- Ad minorem, quod « filiatio non est eadem cum paternitate realiter », dico quod ista est duplex : vel quod filiatio, formaliter accepta, secundum propriam rationem, non sit eadem realiter paternitati, et sic est vera ; vel filiatio per identitatem, in ipsa essentia non sit eadem realiter paternitati : Ergo, – tu dicis, – filiatio non est aliqua res quae sit in tribus suppositis divinis : dico quod non sequitur, sed est fallacia secundum quid et simpliciter ; sed deberes sic in ferre : « ergo filiatio non est formaliter aliqua res quae sit in tribus suppositis divinis », quia sic praemissae sunt verae, et sic concedo conclusionem ; sed non sequitur quod absolute non sit aliqua res in tribus suppositis, quia sic negaretur identitas realis.
[Quarta conclusio contra quartum principale]
- Contra quartum principale : omnis syllogismus, qui tenet gratia formae, tenet in omni materia salvat [in] sua forma ; sed syllogismus in terminis singularibus non tenet in divinis sine aliqua modificatione universalitatis.
- Patet : haec essentia est paternitas ; haec filiatio est haec essentia, et tamen non sequitur conclusio, quod haec filiatio sit haec paternitas : praemissae sunt verae, forma est bona, et conclusio non sequitur ; ergo aliquid deficit in forma quod debet apponi ; ergo syllogismus, in terminis singularibus, non tenet gratia formae sine aliqua modificatione, nisi tantum gratia materiae. Nec potest dici hic quod forma syllogistica non tenet in divinis, quia probatum est oppositum.
- Item, ubicumque convenit variari medium sic quod medium, ut stat extremitati, repugnat sibi alia extremitas, necessaria est aliqua modificatio excludens illam variationem ; sed in terminis singularibus convenit sic variari medium ; ergo in terminis singularibus necessaria est aliqua modificatio ad hoc quod forma teneat.
- Probatio minoris : omnis terminus, illimitatus ad duo opposita incompossibilia inter se, ut stat sub uno incompossibilium, repugnant sibi alterum incompossibilium et, per consequens, medium, ut stat sub uno opposito, variatur a se ipso causaliter ut stat sub alio opposito ; sed terminus singularis potest esse illimitatus ad duo opposita, inter se incompossibilia, sicut patet in divinis, quod essentia divina singularis est illimitata ad paternitatem et filiationem, inter se in compossibiles ; similiter anima intellectiua indivisibilis est illimitata ad caput et pedes, et inter se incompossibilia ; ergo terminus singularis poterit variari causaliter in maiori et in minori pro tali variatione, quod impediat formam syllogisticam.
- Item, in creaturis : hic color videtur ; haec albedo est hic color, et tamen non sequitur conclusio : ergo haec albedo videtur ; ergo necessaria est aliqua modificatio.
- Respondetur quod a longe non plus videtur hic color quam haec albedo, sed sicut videtur hic color, ita videtur haec albedo a longe : sed non ita iudicatur propter iudicium potentiae.
- Contra : hic color iudicatur ; haec albedo iudicatur : fiet hic color per iudicium, quod tamen non sequitur per te ; et praemissae sunt verae et forma bona ; ergo necessaria est aliqua modificatio.
- Item, illud quod uniformiter apprehenditur, uniformiter iudicatur ; sed per te hic color et haec albedo non uniformiter iudicatur ; ergo non uniformiter videtur.
- Item, secundum Philosophum, I Priorum, in primo capitulo : Quomodo reducemus syllogismos, sic arguit : Michaelus musicus corrumpetur cras ; Michaelus est musicus ; ergo Micalus musicus corrumpetur cras : hoc autem non sumpto, non erit syllogismus : termini sunt singulares et praemissae [sunt verae], et tamen, non sumpto universaliter, non erit syllogismus, secundum Philosophum ; ergo in terminis singularibus necessaria est aliqua modificatio universalitatis.
- Contra : iste concedit propositum quia syllogismus, qui tenet gratia formae, tenet in quibuscumque, salvat sua forma ; sed syllogismus, in terminis singularibus, sine modificatione acceptis, non tenet in terminis compositis, sed tantum, per eum, in simplicibus, secundum istam responsionem ; ergo in terminis singularibus non tenet gratia formae, sed gratia materiae tantum : quod est propositum, quia ego non dico quin in terminis singularibus, gratia materiae, sine modificatione, sed solum quod non teneat gratia formae.
- Item, in diversis terminis est eadem forma quae in aliquibus tenet, in aliquibus non : hoc non est gratia formae, sed gratia materiae, ex quo forma est eadem utrobique et materia tantum diversa ; sed forma syllogistica est eadem in terminis singularibus et in terminis compositis, et solum est diversa materia in eis ; ergo quod forma syllogistica teneat in terminis simplicibus et non in compositis, hoc non est gratia formae, sed gratia materiae tantum : quod est propositum.
- Item, quod in terminis compositis non teneat sine modificatione et teneat in terminis singularibus, hoc non est propter aliud nisi quia terminus compositus est illimitatus ad plura inter se repugnantia, tam in Deo quam in creaturis, ut patet in exemplis adductis ; ergo forma syllogistica non tenet sine modificatione, nec in terminis compositis nec simplicibus.
- Item, saltem termini in divinis sunt simplices et sunt singulares, et tamen ibi non sequitur conclusio ; ergo ibi non respondeat, nisi dicat quod in divinis non tenet forma syllogistica : quod tamen ipse non dicit.
- Secundo, respondetur, ab alio socio, magis ad rem, et dicit tria : primo, quod Philosophus, in primo capitulo, non loquitur de syllogismo expositorio, sicut patet per expositores ; secundo, quod ista conclusio non sequitur, non propter aliquam modificationem universalitatis, sed quia deficit ibi dici de omni, quod requiritur in omni bono syllogismo affirmativo ; tertio, quia Philosophus non accipit ibi tantum terminum singularem, sed accipit terminum compositum ex substantivo et adiectivo.
- Contra : primum non valet, quia ego non sum loquutus de syllogismo expositorio, sed tantum de syllogismo in terminis singularibus, quod non tenet sine modificatione, gratia formae.
- Secundo, ad rem : quid ipse intelligit per syllogismum expositorium ? Aut intelligit syllogismum ostensivum in terminis singularibus in prima figura, et sic iste est syllogismus expositorius qui est in prima figura et in terminis singularibus, quia sive sint termini singulares sive non, possunt accipi ut termini singulares vel in tertia figura vel in secunda figura, et sic iste syllogismus erit expositorius, quia isti disponi possunt in qualibet figura, sicut patet inspicienti ; aut intelligit per syllogismum expositorium syllogismum ostensiuum in terminis singularibus, exponentem syllogismum in terminis universalibus, et sic habetur propositum, quia syllogismus exponens nunquam est bonus syllogismus respectu expositi, nisi prius universaliter sit bonus in se, quia accidit bono syllogismo quod exponit alium syllogismum ; ergo si aliud intelligit per syllogismum expositorium, iste est syllogismus expositorius, sive Philosophus intendat loqui de ipso sive non : ergo quid intelligit per syllogismum expositorium ?
- Secundum similiter non valet, quia dici de omni deficit in syllogismo expositorio in terminis singularibus, quia dici de omni non potest apponi terminis singularibus, et tamen syllogismus in terminis singularibus non est bonus syllogismus, ut ipse concedit ; ergo propter hoc, iste syllogismus non deficit.
- Tertium similiter non valet, quia ex terminis singularibus non resultat nisi terminus singularis compositus ; sed hic Michaelus de monstratus et haec musica numero, qua est hic musicus, sunt termini singulares ; ergo terminus compositus ex utroque est terminus singularis, et de illo termino composito singulari arguitur : hic Michaelus musicus hac musica corrumpetur cras ; hic Michaelus musicus hac musica numero : et tamen non sequitur conclusio : ergo hic Michaelus corrumpetur cras ; et tamen termini sunt singulares et singulariter accepti ; ergo necessaria est aliqua modificatio universalitatis ; ergo syllogismus in terminis singularibus non tenet gratia formae, sine modificatione, nec in Deo nec in creaturis.
[Ad rationes in oppositum]
- Ad rationes in oppositum.
- Ad primam, dico quod ratio est ad oppositum, quia non magis sufficienter modificatur terminus singularis per suam singularitatem, quam terminus universalis per signum universale non modificatur gratia formae, nisi tantum pro contentis sub ipso, non autem pro inferioribus alterius universalis non contentis sub ipso, quia omnis homo non modificatur pro individuis albedinis ; sed terminus singularis non habet aliquem terminum inferiorem sub quo contentum, cum sit infimus terminus ; sed termini singulares, praedicati de termino singulari, vel de quibus terminis singularis praedicatur, non sunt inferiores ipso, sed lateraliter praedicantur de ipso ; ergo terminus sin gularis, per suam singularitatem, non modificatur sufficienter pro illis, sed indiget alia modificatione.
- Per hoc ad rationem, dico quod aeque sufficienter modificatur terminus per suam singularitatem pro contentis sub ipso, sicut modificatur terminus universalis per signum universale pro contentis sub ipso, et de non contentis sub termino singulari, sed tantum lambitur praedicatis vel subiectis sibi ; maior propositio est falsa, nec habet apparentiam ; terminus singularis potest concludi non tantum de contentis sub ipso, sed etiam de aliis : ideo necessaria est aliqua modificatio.
- Ad probationem, dico quod aliquis terminus potest minus variari formaliter alio termino, et tamen magis variatur causaliter, sicut in proposito : homo est species ; Sortes est homo ; ergo Sortes est species ; hic medium minus variatur formaliter quam hic : omne rationale est animal risibile ; omnis homo est animal rationale ; ergo omnis homo est risibilis, et tamen causaliter magis variatur ibi quam hic.
- Ita in proposito : ratio est quia, licet ibi varietur forma in maiori vel minori, si in minori directe stat sub maiori, ideo remanet idem causaliter ; sed in alio exemplo, licet medium in maiori et in minori sit idem formaliter, tamen in minori repugnat sibi causa litas maioris et e converso, et ita non remanet idem causaliter.
- Ad quartam, dico quod, sicut terminus singularis modificatur per suam singularitatem quantum ad contenta, sive quia non habet aliquid sive non, tamen quantum ad ea quae lateraliter dicuntur de ipso, ita terminus universalis sufficienter modificatur per signum universale quantum ad contenta sub ipso, non autem quantum ad alia lateralia non contenta sub ipso, sed quantum illa indigent alia modificatione.
- Exemplum : omne album est accidens ; omnis homo est albus ; ergo omnis homo est accidens : non sequitur, quia omne non distribuit album nisi pro suis inferioribus ; homo autem non continetur sub albo sicut inferius ; ideo, si debet sequi conclusio, indiget alia modificatione.
- Ad tertiam, concedo maiorem illius homeliae, nego minorem. Patet in exemplis adductis in Deo et in creaturis, quia essentiae divinae, ut praedicatur de Patre, repugnat praedicari de filiatione.
- Ad probationem, quod autem maxime esset verum de secunda intentione, et ego concedo ; sed instantia sua ad hoc non vadit. Sed non sequitur : « sua instantia non valet, ergo nulla alia instantia valet », quia invenitur alia instantia.
- Exemplum : Sortes est prima intentio ; Sortes est individuum ; ergo individuum est prima intentio : non sequitur ; ergo terminus singularis potest stare sub aliquo praedicato cui, ut stat sub illo praedicato, repugnat sibi aliud praedicatum quod tamen alias non repugnaret sibi ; ergo minor est falsa.
- Ad quartam rationem, quod, licet Philosophus non ponat ibi modificationem, tamen ponit eam hic, et locus ab auctoritate affirmative est potior loco ab auctoritate negative ; secundo, dico quod, si verum est quod ipse dicit quod Philosophus non tradit artem syllogizandi nisi in materia intelligibili in lumine naturali, tunc diceretur quod Philosophus non tradidit artem gratia materiae, et ideo ibi non posuit rationem materiae in qua loquebatur, quia in terminis simplicibus illimitatis ; tertio, ad rem : quod Philosophus ideo non posuit.
[ARTICULUS SECUNDUS]
[UTRUM INDIVIDUUM GENERIS EX NATURA REI DISTINGUATUR AB INDIVIDUO SPECIEI]
[Ponit duas conclusiones.]
[Prima conclusio]
- Quantum ad secundum articulum principalem, ponam duas conclusiones.
Prima conclusio est quod, in rebus materialibus, individuum generis ex natura rei distinguitur ab individuo speciei.
- Probatio : quia illud quod se ipso primo toto, et non aliquo sui differt, a quocumque differt, essentialiter differt. Probatio : quia illud, quod per eamdem differentiam individualem differt, a quocumque differt, aequaliter differt ; quod autem se ipso primo, et non aliquo sui differt, a quocumque differt, per eandem differentiam individualem differt a quolibet alio, quia quodlibet ipsum a se ipso est indivisum ; sed haec albedo non differt ab alia albedine essentialiter et a nigredine, quia magis realiter differt a nigredine quam ab alia albedine ; ergo haec albedo non se ipsa primo, sed aliquo sui differt ab albedine ; ergo aliud est individuum coloris et aliud individuum albedinis.
- Item, illa quae aequaliter differunt, movent intellectum ad convenientiam vel ad differentiam ; patet, quia intellectus, cum de se sit unus, natus est aequaliter moveri ad illa quae aequaliter differunt ; sed quaecumque differunt se ipsis primo et non aliquo sui, essentialiter differunt, quia omnia primo divisa, essentialiter sunt divisa ; sed individua eiusdem speciei vel diversarum specierum non movent intellectum aequaliter ad convenientiam et ad differentiam, quia alium gradum differentiae concipit inter individua speciei quam inter individua generis, et similiter de convenientia ; ergo non differunt se ipsis primo realiter.
- Confirmatur : quia nullus intellectus potest abstrahere aliquid a se ipso ; sed intellectus abstrahit colorem ab albedine ; ergo ante abstractionem est distinctio inter colorem et albedinem.
- Item, illud quod natum est videri, alio non viso, ab eadem potentia per idem medium differt realiter ab eo, quia terminus visionis est aliquid reale ; sed individuum coloris videtur a remotis, non viso individuo albedinis nec individuo alterius coloris, et hoc ab eadem potentia et per idem medium ; ergo unum distinguitur ex natura rei ab alio, quia ista distinctio non venit ex parte potentiae nec ex parte medii, cum totum sit idem ; ergo venit ex parte obiecti ; hic dicitur quod a remotis ita videtur albedo sicut color, sed non ita iudicatur.
- Contra : hoc est exclusum dupliciter in quarta conclusione primi articuli.
- Item, ad hoc est Philosophus, VII Metaphysicae, quod « sicut ordo ad rem, ita pars orationis ad partem rei » ; ergo res extra intellectum habet partes.
- Item, illa quae sola ratione differunt, unum praedicatur de alio in abstracto, sicut patet in divinis, quod essentia est bonitas, et sic de aliis ; sed genus non praedicatur de differentia in abstracto, cum non praedicetur de ipsa per se, ut patet VI Topicorum ; ergo plus differunt quam sola ratione.
[Corollarium : primum obiectum intellectus nostri via generationis]
- Ex his infero corollarium : quod primum obiectum intellectus nostri via generationis, in ordine universalium, non est ens simpliciter, ut aliqui dicunt, nec species specialissima, [ut] dicunt alii, sed est genus subalternum, correspondens primo individuo sensato, puta color in visu et sonus in auditu.
- Quod probo : quia qualem ordinem habent singularia aliquorum universalium apud sensum, talem ordinem habent universalia illorum singularium apud intellectum ; patet, quia ordo universalis apud intellectum accipitur ab ordine singularium apud sensum ; sed singulare primo apprehensum non est singulare entis, nec singulare generis generalissimi, nec singulare speciei specialissimae, sed est singulare generis subalterni, quia prius visus apprehendit individuum coloris quam alicuius superioris nec alicuius inferioris ; patet a remotis, videndo individuum coloris, non viso individuo alicuius speciei ; ergo universale, apprehensum primo ab intellectu, non est universale alicuius transcendentis nec alicuius speciei specialissimae, sed est universale generis subalterni : et hoc comparando universalia inter se ad singularia.
- Quid sit prius, universale vel singulare, de hoc alias.
- Cuius signum est quia scientiae generum subalternatorum sunt priores apud nos generatione quam scientiae specierum et quam scientia de ente, quia physica quae est de corpore mobili, et arithmetica quae est de numero, sunt priores apud nos metaphysica quae est de ente, et scientiis suorum inferiorum, quia physica quae est de corpore mobili in communi, est prior scientiis quae sunt de corpore mobili ad situm et ad formam ; ergo genus subalternum est prius superioribus vel inferioribus universalibus apud intellectum.
- Et ideo Philosophus, loquens de universali generis respectu specierum, in I Physicorum, dicit quod « innata est nobis via ab universalibus ad singularia procedere », et hoc quia genus prius est apud nos speciebus.
- In I autem Metaphysicae, loquens de universalissimis, dicit totum contrarium : dicit quod « universalissima fere sunt difficillima ad cognoscendum quia sunt a sensu remotissima » ; ergo genus subalternum est prius apud intellectum ipsis universalissimis ; et hoc non solum de universalissimis universalitate causalitatis, sicut aliqui male exponunt, sed etiam de universalissimis universalitate praedicationis : quod patet ex medio suo, quia « sunt a sensu remotissima » ; universalissima autem praedicatione sunt remotiora a sensu omnibus inferioribus, ergo sunt ultima apud intellectum.
[Secunda conclusio]
- Secunda conclusio, praesentibus : quod natura specifica habet in se aliquam unitatem extra intellectum realem in suis individuis, minorem unitate individuali intensive, sed maiorem extensive.
- Habet conclusionem, alias probatam, tripliciter. Primo, quia unitas realis non removetur nisi per diversitatem realem sibi oppositam, vel per diversitatem seu unitatem includentem diversitatem oppositam.
- Patet, quia unum oppositorum non removetur nisi per aliud oppositum vel per aliquid includens ipsum ; sed unitas specifica de se est unitas realis.
- Patet dupliciter : primo, quia entitas specifica, puta albedinis, est entitas realis, quia albedo est verum ens reale ; ergo et unitas albedinis consequens est unitas realis ; secundo, quia humanitas in Sorte est una realiter, non solum numero, sed specie.
- Patet, quia humanitas in Sorte, praecise a se ipso, non est diversa specie realiter, ergo est una specie realiter ; ergo unitas specifica, cum sit realis, non removetur ab aliquibus individuis nisi propter diversitatem realem, oppositam vel includentem diversitatem oppositam ; sed diversitas numeralis non opponitur unitati specifice, sed unitati numerali, quia unitati specifice opponitur diversitas specifica, nec diversitas numeralis includit diversitatem specificam, quia non quaecumque differunt numero, differunt specie ; ergo unitas specifica realis non removetur a duobus individuis propter diversitatem numeralem in eis, nec est aliquid propter quod removeatur ab eis, quia, si duo individua non differrent numero, nullus negaret quin unitas illa esset realis ; ergo remanet in eis unitas specifica realis.
- Confirmatur : quia unitas non removetur ab aliquibus duobus inter se plusquam ab altero per se ; sed unitas specifica removetur a duobus individuis realiter, per te, et non removetur ab altero illorum per se, quia humanitas Sortis per se est una specie realiter ; ergo unitas specifica per se non removetur a duobus individuis plus quam ab altero illorum, non propter aliquam diversitatem existentem in duo bus quae non est in altero ; illa autem diversitas non est nisi diversitas numeralis, quae non opponitur unitati specifice nec includit specificam diversitatem oppositam unitati specifice ; ergo unitas specifica est realis in duobus individuis sicut in altero illorum.
- Adhuc dicitur quod « unitas specifica realis non removetur nisi propter diversitatem specificam realem » ; dicitur quod ista maior potest intelligi dupliciter : vel quod unitas specifica realis remove[a]tur quantum ad esse reale et quantum ad unitatem specificam simul : et sic est vera ; vel amoveatur quantum ad esse reale, et maneat unitas specifica secundum rationem : et sic non est vera, quia unitas specifica removetur quantum ad esse reale per diversitatem reale[m] numeralem, et remanet secundum rationem quantum ad unitatem specificam.
[Contra]
- Contra : ego non accipio quod unitas specifica non removetur nisi per diversitatem realem specificam, sed ego accipio quod unitas quaecumque realis non removetur realiter nisi per diversitatem oppositam realem vel diversitatem, aut unitatem includentem diversitatem oppositam realem ; et accipio minorem, quod unitas specifica est unitas realis. Hoc probatum est dupliciter : et quod diversitas non opponitur diversitati specifice, nec includit diversitatem specificam ; ergo unitas specifica, in quantum est realis, non removetur per diver sitatem numeralem : et ita stat conclusio.
- Item, secundum eum, unitas specifica realis non removetur, quantum ad utrumque simul nisi per diversitatem realem specificam ; sed unitas specifica, quantum ad esse specificum et quantum ad unitatem specificam, est realis, accipiendo specificum esse pro [prima] intentione, non pro secunda, ut probatum est dupliciter ; ergo unitas specifica realis non removetur nisi per diversitatem specificam realem : et ita stat conclusio.
- Ad confirmationem, dicitur quod, si tota natura humana esset in uno individuo tantum, puta in Sorte, tunc unitas specifica esset realis et non solum unitas numeralis ; sed quando natura est divisa in pluribus individuis, tunc unitas specifica, quae prius erat realis ante divisionem, post divisionem est unitas rationis, quia unitas specifica de se est indifferens ad unitatem realem vel unitatem rationis ; et ita, quando tota natura specifica est in uno individuo, unitas specifica est realis, sed quando est in pluribus individuis est rationis.
[Contra opinionem dupliciter]
- Contra hoc dupliciter : primo, quia non vadit ad rationem, quia natura divisa in pluribus individuis, licet non sit una realiter in eis, tamen, in quolibet eorum per se sumpto, est una realiter, quia humanitas Sortis in Sorte est una, non solum numero, sed specie, ut probatum est dupliciter, et in alia replicatione ipse concessit.
Tunc arguo : unitas realis non removetur ab aliquibus duobus inter se plus quam ab altero eorum per se sumpto, nisi propter aliquam diversitatem realem, quae est inter illa duo inter se, quae non est in altero eorum per se sumpto ; sed unitas specifica removetur realiter a duobus individuis inter se et non removetur ab altero eorum per se sumpto, ut probatum est et concessum ; ergo hoc non est nisi propter aliquam diversitatem quae est inter illa duo, quod non est in altero eorum ; sed ista diversitas non est nisi diversitas numeralis, quae non opponitur diversitati specifice nec includit diversitatem sibi oppositam ; ergo remanet in eis unitas specifica realis.
- Secundo, non soluit rationem, sed confirmat propositum, quia arguo, sicut prius : unitas realis non removetur ab aliquibus duobus inter se plusquam ab altero tertio in se nisi propter aliquam diversitatem realem inter se, quae non est in illo tertio ; sed unitas specifica removetur re[aliter] a duobus individuis in quibus natura est divisa, et non removetur ab uno individuo in quo tota natura est indivisa, secundum eum ; ergo unitas specifica non magis removetur realiter a duobus quam ab uno individuo in quo est tota natura, nisi propter aliquam diversitatem realem in illis duobus individuis, quae non est in illo uno individuo ; sed illa diversitas realis non est nisi diversitas numeralis quae non opponitur unitati specifice ; ergo natura specifica remanet una realiter post divisionem, licet non remaneat una, quia, quando natura est tota in uno individuo, tunc est una non solum specie, sed numero ; sed postquam dividitur in individua, tunc remanet [una] specie, et non una numero.
- Ex quo arguo, ad propositum : illa divisio, quae praesupponit unitatem specificam realem, et solum per ipsam causatur divisio numeralis realis et non divisio specifica realis, talis divisio relinquit unitatem specificam realem, ex quo praesupponit vel causat diversitatem oppositam ; sed quando tota natura specifica est in uno individuo, est una specie realiter, et per divisionem sequentem naturae in plura in dividua, non causatur diversitas specifica, sed tantum diversitas numeralis ; ergo talis divisio relinquit unitatem specificam realem : quod est propositum.
- Secunda ratio principalis ad hoc : talis diversitas realis non removetur nisi per unitatem realem oppositam vel per unitatem disparatam includentem oppositam ; sed diversitas specifica est diversitas realis, quia quae specie differunt, realiter differunt, et diversitas removetur a duobus individuis eiusdem speciei ; ergo removetur ab eis propter unitatem realem oppositam vel includentem oppositam ; sed diversitas specifica non removetur ab individuis eiusdem speciei propter unitatem numeralem, unde numero, nec propter diversitatem numeralem, quia diversitas numeralis stat cum diversitate specifica ; diversitas autem non tollitur per diversitatem inclusam secum stantem ; ergo removetur ab eis propter unitatem specificam realem.
[Ad hoc respondetur]
- Ad hoc respondetur quod diversitas realis non tollitur universaliter ab aliquo nisi per unitatem oppositam, tamen particulariter potest removeri non per oppositam, sicut unum non removetur ab aliquo universaliter nisi per non-unum, sed hoc unum particulare potest removeri ab aliquo sive opposito, sicut rationale potest removeri per vegetativum ; a duobus autem individuis eiusdem speciei non removetur universaliter omnis diversitas, sed tantum removetur particulariter aliqua diversitas, scilicet specifica : ideo non sequitur quod in eis sit aliqua unitas specifica realis.
[Contra dupliciter]
- Contra : primo, ista solutio concedit propositum, quia a quibuscumque removetur universaliter aliqua diversitas, ponitur in eis aliqua unitas opposita vel includens unitatem oppositam, ex ista responsione ; sed diversitas specifica removetur universaliter a duobus individuis eiusdem speciei, quia individua eiusdem speciei specialissime nulla diversitate specifica differunt ; ergo in eis ponitur unitas specifica opposita realis vel includens oppositam : quod est propositum.
- Secundo, ista solutio non vadit ad rationem, quia diversitas specifica, ex quo est realis et removetur ab individuis eiusdem speciei, quaero per quid removetur ab eis : aut per unitatem realem numeralem in eis : et hoc non, quia non sunt idem numero ; aut per diversitatem numeralem : et hoc non, quia diversitas numeralis stat cum diversitate specifica quia quaecumque differunt specie, differunt numero ; aut removetur ab eis propter unitatem specificam realem : quod est propositum.
[Instantia et responsio]
- Sed hic dicitur quod removetur ab eis propter diversitatem numeralem ; tamen diversitas numeralis est duplex : quaedam est diversitas numeralis inclusa in diversitate specifica, et illa non tollit diversitatem specificam ; quaedam est diversitas numeralis disparata, et illa removet diversitatem specificam.
- Contra : diversitas numeralis disparata non est maior diversitate numerali sequente diversitatem specificam ; sed illa non removet diversitatem specificam, ergo nec ista.
- Item, illae diversitates, quae uniformiter se habent ad unitatem oppositam alicui diversitati, uniformiter removent illam diversitatem ; sed diversitas numeralis disparata et diversitas numeralis non disparata, aequaliter se habent ad unitatem specificam realem, oppositam diversitati specifice, secundum eum, quia individua eiusdem speciei non habent maiorem unitatem realem specificam quam individua diversarum specierum ; ergo diversitas numeralis disparata non plus removet diversitatem specificam quam diversitas numeralis non disparata.
- Item, istud argumentum est sine causa et ratione, quia, quando aliqua sunt eiusdem rationis, quicquid removet unum secundum speciem, natum est removere aliud secundum speciem ; sed omnis diversitas numeralis, ut distinguitur contra diversitatem specificam et generis, est eiusdem rationis, stando praecise infra ambitum diversitatis numeralis ; ergo omne genus diversitatis, quod removet una diversitas numeralis, nata est removere alia diversitas numeralis, et e converso.
[Tertia ratio principalis]
- Tertia ratio principalis : maior diversitas, superveniens minori diversitati, tollit aliquam unitatem quam non tollit diversitas minor sine diversitate maiori ; patet, quia causa imperfectior non potest in proprium effectum causae perfectioris sine causa perfectiori ; diversitas autem minor in genere diversitatis est inferior maiori diversitate ; effectus autem diversitatis maioris est removere unitatem sibi oppositam ; ergo minor diversitas, sine maiori diversitate, relinquit unitatem oppositam maiori diversitati ; sed diversitas specifica est maior diversitate numerali ; ergo diversitas specifica, superveniens diversitati numerali, tollit aliquam unitatem realem quam non tollit, sed relinquit, diversitas numeralis sine diversitate specifica.
- Hic dicitur quod maior diversitas non semper removet [unitatem] quam relinquit minor diversitas, sed removet diversitatem disparatam ; sic in proposito : diversitas specifica removet numeralem disparatam diversitatem a diversitate quae sequitur ad se ipsam ; ideo non oportet quod removeat aliquam unitatem realem specificam.
[Contra tertiam rationem]
- Contra : diversitas maior removet maiorem diversitatem, si removet diversitatem quam [non] removeat diversitas minor, quia causa imperfectior non potest in effectum proprium cause perfectioris sine ipsa ; sed diversitas specifica est maior diversitas diversitate numerali quae sequitur ad ipsam, quia, licet quaecumque differunt specie differant numero, et non e converso, tamen diversitas specifica est maior diversitate numerali sequente ad ipsam ; sed diversitas numeralis eorum quae differunt specie removet aliam diversitatem disparatam ; ergo diversitas specifica, quae est maior, vel removet maiorem diversitatem numeralem disparatam praeter illam quam removet diver sitas numeralis sequens ad ipsam, – quod non est dare, – vel removet aliquam unitatem oppositam : quod est propositum.
- Item, ubicumque gradus unitatis maior infert gradum unitatis minorem, non convertitur, sicut gradus diversitatis maior [qui] infert gradum diversitatis minorem, non convertitur ibi ; sicut diversitas minor potest stare sine diversitate maiori, ita unitas minor potest stare sine unitate maiore ; patet, quia ex quo unitas maior infert unitatem minorem, non convertitur, sicut, ex quo diversitas maior infert diversitatem minorem, non convertitur ; unitas minor non habet maiorem connexionem ad unitatem maiorem quam diversitas minor ad diversitatem maiorem.
- Sed unitas numeralis, quae est maxima unitas in linea praedicamentali, infert unitatem omnium superiorum minorem, quia, quae sunt unum numero, sunt unum specie et unum genere realiter, sicut diversitas maior infert diversitatem minorem, quia, quae sunt diversa genere, eo quod diversitas generis est maxima in linea praedicamentali, sunt diversa specie et numero ; ergo, sicut unitas minor, scilicet numeralis, reperitur realiter sine diversitate maiori, quia sine diversitate specifica et generis, ita, e contra, unitas minor, scilicet unitas specifica, potest realiter reperiri sine unitate numerali quae est maior ; ergo unitas specifica stat realiter sine unitate numerali et cum diversitate numerali.
- Item, omnis diversitas minor, quae potest stare sine diversitate maiori, potest stare cum unitate opposita maiori diversitati, quia diversitati, ut diversitas est, non repugnat sibi unitas quaecumque disparata nisi ratione diversitatis oppositae ; sed diversitas numeralis potest stare sine diversitate specifica reali, quae est maior diversitate numerali ; ergo diversitas numeralis, quantum est ex se, potest stare cum unitate reali opposita diversitati specifice quae est unitas specifica.
[Instantia et responsio cum exemplo de asino]
- Contra istud, arguitur, primo, sic : supposito quod asinus generatus ab asino sit conservatus usque hodie, nulla realitas asini generati ab asino fuit [h]eri simpliciter nihil ; omnis realitas asini creati hodie fuit heri simpliciter nihil, quia creatio est simpliciter de nihilo ; ergo nulla realitas asini creati hodie est realitas asini geniti ; ergo nulla realitas est eis communis.
- Respondeo.
Ad istam rationem multipliciter respondetur, sed repeto tantum unam solutionem : dico quod omnis realitas asini creati hodie fuit heri simpliciter nihil secundum numerum, sed non fuit simpliciter nihil secundum speciem ; ergo, – dicis tu, – non est creatus, quia creatio est simpliciter de nihilo : dico quod creatio est productio simpliciter de nihilo, etiam secundum numerum et secundum speciem, sed differenter, quia creatio est productio de nihilo sui secundum numerum exclusive, quia excludit omnem entitatem termini secundum numerum praefuisse ; sed creatio est productio de nihilo sui secundum speciem, non exclusive, sed tantum inclusive, et non requirit, sive non includit, aliquid termini praefuisse secundum speciem, nec tamen excludit, sed per accidens se habet illud praesuppositum secundum speciem ad terminum creationis quia, si non praesupponeretur, nihilominus crearetur.
- Creatio vero simpliciter prima est productio simpliciter de nihilo sui secundum numerum et secundum speciem et secundum genus exclusive, non tantum inclusive, quia creatio primae rei simpliciter nihil termini praesupponit ; creatio vero quaecumque particularis sequens est productio de nihilo sui, non exclusive, sed tantum non inclusive quia non requirit necessario aliquid praefuisse, nec exclusive quia non excludit aliquid secundum speciem praefuisse ; genus vero naturale est productio de aliquo sui secundum numerum et secundum speciem inclusive et causaliter, quia necessario praesupponit aliquid sui causaliter ex quo generetur.
[Alia instantia et responsio]
- Contra : tunc creatio primi individui esset magis simpliciter creatio quam creatio cuiuscumque sequentis individui.
- Respondeo.
Dico quod neutra creatio, loquendo, est magis simpliciter creatio quam alia, tamen per accidens, accidentaliter : per accidens, quod non est accidens necessarium, sed solum accidens ; per accidens, creatio prima plus habet de creatione secundum quid quam creatio sequens quia, sicut prima creatio non praesupponit aliquid sui secundum numerum nec secundum speciem inclusive, ita nec creatio posterior praesupponit aliquid sui secundum numerum nec secundum speciem inclusive, tamen creatio prima est de nihilo sui exclusive secundum speciem ; creatio vero sequens non est de nihilo sui secundum speciem exclusive ; sed hoc accidit quia accidit uni individuo quod praeexistat aliud individuum, quia inter ea non est ordo simpliciter essentialis, sed accidentalis tantum in existere.
- Patet III Metaphysicae. Etc.
[ARTICVLVS TERTIVS]
[UTRUM ABSQUE ALIQUA CONTRADICTIONE VERBUM POTUERIT
ASSUMERE INDIVIDUUM GENERIS SINE INDIVIDUO SPECIEI]
[Deest]
