Prologus : Quaestiones III-X : Napoli VII.C.27 — Prologue — François de la Marche
François de la Marche - Prologue
(Napoli C. VII. 27)
[QUAESTIO TERTIA]
[UTRUM SPECULATIVA ET PRACTICA DISTINGUANTUR PRINCIPALITER EX OBIECTO VEL EX FINE]
[Positio quaestionis]
- Utrum speculativa et practica distinguantur principaliter ex obiecto vel ex fine : videtur quod ex obiecto, quia habitus [obiecti] distinguntur per aliqua absoluta ; sed ratio finis non est absoluta ratio, sed relativa ad ea quae sunt ad finem ; ergo etc.
- Contra : materia non distinguitur specifice ; sed obiectum scientiae, ut distinguitur contra rationem finis, habet rationem materiae ; ergo etc.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo.
Primo, ponam intellectum quaestionis ;
2°, descendam ad eius solutionem.
[ARTICULUS PRIMUS]
[PONAM INTELLECTUM QUAESTIONIS]
[Aliqua ratio potest distingui contra aliam tripliciter]
- Quantum ad primum, dico quod aliqua ratio potest distingui contra aliam tripliciter : quia vel sicut disparata contra disparatam ut albedo contra nigredinem, vel sicut inferius contra superius ut albedo contra colorem, vel, tertio modo, sicut nec sic nec sic, sed sicut ratio posterior contra priorem ut haec albedo contra hunc colorem, quae aliquo modo distinguntur, saltem apud intellectum et etiam apud sensum apprehendentem a remotis hunc colorem, non apprehendendo hanc albedinem.
- Distinguntur ergo istae duae rationes aliqualiter, non tamen sicut duae disparatae rationes, cum sint inter se essentialiter ordinatae, nec sicut superius et inferius, cum utraque sit singularis, sed sicut ratio prior contra posteriorem ; est enim haec albedo aliquo modo posterior hoc colore, sicut albedo colore.
[Ratio finis tripliciter potest distingui contra rationem obiecti]
- Et secundum hoc, dico tunc quod ratio finis tripliciter potest distingui contra rationem obiecti : quia vel sicut contra rationem disparatam, vel, secundo, sicut contra rationem superiorem, vel sicut contra rationem priorem, quia illud idem, quod est obiectum in aliqua scientia, potest habere rationem finis.
- Hoc de primo.
[ARTICULUS SECUNDUS]
[DESCENDAM AD EIUS SOLUTIONEM]
[Ponit tres conclusiones]
[Prima conclusio]
- Quantum ad secundum, secundum distinctionem praemissam, pono tres conclusiones.
- Prima est ista : non sumitur distinctio practicae a speculativa ex fine nec ex obiecto ut ista distinguntur sicut duae rationes disparatae, vel sicut ab obiecto ut contra finem distincto : sicut ratio disparata contra aliam disparatam non specificatur scientia practica.
- Hanc [conclusionem] probo sic : ab illo, quod spectat directe ad speculativam, non potest specificari practica ; sed obiectum, ut sic, contra finem distinctum, directe pertinet ad speculativam ; ergo etc.
- Minor patet : nam, licet corpus, ut ordinabile ad sanitatem sit obiectum scientiae practicae quia ut sic consideratur a medicina, tamen, ut absolute sumptum, contra talem finem distinctum, ut sic, videlicet contra sanitatem sicut contra rationem disparatam distinctum, est obiectum speculativae, puta scientiae naturalis.
[Secunda conclusio]
- Secunda conclusio est quod [scientia] practica [non distinguitur] nec specificatur ab obiecto, ut ratio obiecti est ratio superior ad rationem finis.
- Probo : quia per commune speculativae et practicae non distinguntur istae inter se, nec aliqua specificantur ; sed istud est utrique commune, utrobique enim ratio obiecti est superior ratione finis.
[Tertia conclusio]
- Tertia conclusio, de qua est dubium et de qua quaerit quaestio, est quod distinctio speculativae a practica non sumitur ex obiecto prout obiectum contra finem distinguitur tertio modo. De hoc enim est tota difficultas : utrum videlicet sumatur distinctio ab obiecto ut [obiectum est quid communi[u]s quam sit finis ; non tamen est quid superius, sed habet se [ut] ratio obiecti ad rationem finis, sicut ratio habet colorem ad rationem huius albedinis, et] ratio obiecti contrahitur ad rationem finis sicut « hic color ad hanc albedinem » ; idem est obiectum domificativae et finis, quia domus.
Et ideo est dubium utrum ista scientia dicatur practica vel distinguatur ab alia penes domum ut domus habet rationem obiecti, vel penes ipsam ut habet rationem finis.
- Et tunc, sic intelligendo, dico quod practica et speculativa possunt comparari ad diversas potentias specie vel ad eamdem potentiam specie.
[Duae conclusiones]
[Prima conclusio]
- Tunc, ad declarationem huius tertiae quaestionis, pono duas conclusiones.
- Prima est quod, comparando illa [obiecta] ad diversas potentias intellectivas, non sumitur earum distinctio ex obiecto, sed ex fine.
- Hanc sic probo : per commune practicae et speculativae, isti habitus non possunt specifice distingui ; sed idem obiectum, et sub eadem ratione formali respectu diversarum potentiarum specie, potest esse obiectum practicae et speculativae ; ergo etc.
- Probo minorem : quia idem motus caeli, qui est obiectum notitiae intellectivae moventis caelum, est obiectum nostrae notitiae quando consideramus ipsum et sub eadem ratione, et tamen notitia intelligentiae est practica, nostra autem speculativa ; ratio cuius est quia finis notitiae angeli est opus, videlicet ipse motus ad quem notitia eius ordinatur, nostrae autem notitiae non est opus, sed veritas.
Non enim consideramus illum motum ut moveamus caelum, sicut considerat angelus, sed ut sciamus eius naturam et veritatem ; sed « finis practicae opus, speculativae autem veritas » ; ergo etc.
[Instantia et responsio]
- Dices quod obiectum notitiae angelicae et nostrae est idem materialiter, non tamen formaliter ; ab ea enim motus consideratur in ratione operabilis ab ea, a nobis autem non sic ; operabile autem et non operabile, etsi non materialiter, tamen formaliter distinguntur.
- Contra : quae non ponunt differentiam in obiecto secundum se, sed in ordine ad operationem, non ponunt differentiam in obiecto secundum se, sed in ordine ad finem ; sed operabile et non operabile non ponunt differentiam in obiecto secundum se, sed tantum ponunt differentiam in ipso in ordine ad finem qui est operatio ; ergo etc.
[Secunda conclusio]
- Secunda conclusio est quod, comparando speculativam et practicam ad eamdem potentiam intellectivam, non distinguitur principaliter ex obiecto, sed ex fine.
- Hanc sic probo : per commune practicae et speculativae, non potest sumi earum distinctio ; sed idem, sub eadem ratione respectu eiusdem intellectus, in ordine tamen ad diversum finem, potest esse obiectum practicae et speculativae ; ergo etc.
- Minor probatur : quia eumdem motum superiorum, quem considerat astrologus, considerat medicus : ille ut possit iudicare de effectibus naturalibus, iste vero ut possit inducere sanitatem ; cum ergo naturalis [astrologia] sit speculativa et medicina practica, et utriusque sit idem obiectum, tantum [est] differens penes finem, ergo etc.
[Instantiae et responsiones]
- Sed respondetur dupliciter : uno modo, quod consideratio medici de motu est speculativa per se, accidentaliter autem practica ; licet notitia essentialiter practica et essentialiter speculativa distinguantur penes obiecta, non tamen essentialiter speculativa et per se, et accidentaliter practica.
- Contra : omne per accidens reducitur ad per se. Tunc sic : ab eodem habet aliquid quod sit per accidens tale in illo genere a quo habet quod sit per se tale in illo genere ; sed medicina non est per accidens practica ex obiecto, sed ex fine ; ergo etc.
- Praeterea, sicut se habet ordo accidentalis ad finem accidentalem, ita ordo essentialis ad finem essentialem ; sed medicina, quia habet ordinem accidentalem ad finem, puta ad sanitatem inducendam, est accidentaliter practica ; ergo quia habet ordinem essentialem, erit essentialiter practica.
- Secundo, respondetur quod medicina non est practica propter ordinem ad sanitatem ut ad finem, sed propter ordinem ad sanitatem ut ad obiectum praeambulum.
- Contra : illa notitia, quae non intenditur propter obiectum in se, sed propter ipsum ut qualiter possit poni in effectum, non intenditur propter obiectum in se, sed magis ut inducit rationem finis ; sed medicus non considerat sanitatem propter ipsam in se, sed tantum propter ipsam ut inducendam et qualiter inducendam ; ergo eius notitia non intenditur propter obiectum ut obiectum, sed propter obiectum ipsum ut inducit rationem finis.
[Unde sumatur scientia practica]
- Praeterea, scientia non includit nisi notitiam principiorum et conclusionum. Ex hoc arguo sic : inde sumitur scientia practica unde sumuntur principia practica et conclusiones ; sed ista omnia sumuntur ex fine, non ex obiecto ; ergo etc.
- Probatio minoris : primo, de conclusionibus, sic : quod concluditur per consilium practicum, illud est terminus cognitionis eius, videlicet considerationis practicae ; sed terminus considerationis practicae est adinventio medii ad finem intentum, secundum illud Philosophi III Ethicorum : « Consiliamur non de fine, sed de his quae sunt ad finem ».
- Ex hoc sic : illud est conclusio practica quod est terminus consilii et considerationis practicae ; sed illud est medium finem intentum accipiendi ; ergo conclusio practica sumitur in ordine ad finem.
- Praeterea, per illud sumitur practica conclusio, quo habito, cessat omnis inquisitio practica ; illa enim non cessat nisi habita conclusione practica intenta ; sed inquisitio practica cessat habito medio sufficienti ad finem intentum ; quod quiddem medium est in intentione ultimum et in executione primum ; ergo huiusmodi medium ordinatum ad finem est conclusio practica ; ergo etc.
- Secundo, probo idem de principiis.
Primo, sic : inibi sumuntur principia practica agibilium unde sumitur regula consilii in agibilibus ; sed regula ista sumitur in ordine ad finem ; secundum enim diversos fines diversis utimur mediis ; ergo etc.
- Praeterea, inde sumuntur principia agibilium a quo primo movetur intellectus ad inquirendum ; sed intellectus primo movetur a fine intento ; ante finem enim intentum, non incipit inquirere, sed ipso intento, incipit inquirere media attingendi ipsum ; ergo etc.
- Praeterea, inde sumuntur principia practica quod se habet in agibilibus sicut signum ad sagittam : hoc patet, modus enim sagittandi ex signo sumitur ; sed finis se habet ut signum ad quod debent respicere operantes ; ergo etc.
- Praeterea, inde sumitur practica penes quod sit demonstratio in illa scientia ; sed potissima demonstratio in agibilibus sumitur ex fine ; ergo etc.
[Intentio Philosophi]
- Haec est intentio Philosophi III De Anima, ubi dicit quod « practicum differt a speculativo fine » ; dicit etiam ibi quod « principium movens est appetitus ; intellectus autem practicus [qui] propter aliquidd, subdens, differt a speculativo fine ».
- Item, II Metaphysicae : « Finis speculativae veritas, practicae autem opus ».
- Praeterea, dicit quod speculativa est sui gratia, practica autem non.
[Instantia et responsio]
- Contra : aut enim sumitur distinctio istorum habituum penes ordinem seu extentionem actualem ad finem, aut penes ordinem aptitudinalem : non penes actualem, quia tunc artifex, volens operari, non haberet habitum practicum, ergo penes aptitudinalem ; sed nulla aptitudo est propria isti et non illi nisi ratione alicuius absoluti illi proprii et non isti ; ergo etc.
- Quaero tunc : unde habet notitiam practicam huiusmodi absolutum, ratione cuius habet ordinem aptitudinalem ad finem ? Non a fine, ergo ab obiecto.
- Confirmatur : quia totum esse notitiae [practicae] est effectivae ab obiecto, ergo et illud absolutum proprium.
- Praeterea, ideo notitia est ad talem finem ordinabilis quia est de tali obiecto ; ergo illud, ratione cuius est ordinabilis, est ab ipso.
- Secundo, arguo sic : aut dicitur practica a fine ut extra in esse posito, aut ab eo ut volito, aut ut cognito : non primo modo, quia finis, ut sic, sequitur notitiam ; nec secundo modo, quia tunc, volens operari, non haberet habitum practicum ; si tertio modo, finis, ut sic, habet rationem obiecti ; ergo etc.
- Tertio, sic : inde sumitur distinctio practica a speculativo a quo sumuntur principia practica ; sed ista sumuntur ex obiecto ; ergo etc.
- Minor probatur : quia necessarium non potest sumi a contingente ; sed principia practica sunt necessaria sicut speculativa, et volutio finis est contingens ; ergo non possunt sumi a fine ut volito, ergo ab ipso ut cognito : quod est propositum.
- Praeterea, Philosophus, VI Metaphysicae et in aliis locis multis, distinguit speculativam contra practicam penes obiectum.
[Ad obiecta]
- Ad primum, dico quod duplex est notitia practica : quaedam simpliciter prima, qua nulla alia prior ; alia est consequens ad primam et ex ipsa adgenerata ; prima, qua nulla prior de illo obiecto, distinguitur a speculativa penes ordinem actualem ad finem ; alia autem, ad istam sequens, distinguitur et specificatur non penes ordinem actualem nec aptitudinalem tantum, sed habitualem seu virtualem, verbi gratia quando artifex incipit operari : tunc habet ad finem actualem intentionem ; sed postea, in processu, non oportet quod semper habeat actualem [intentionem], sed nec tantum aptitudinalem qualem habebat ante operis inceptionem, sed habitualem vel virtualem.
- Consimiliter in proposito.
- Tunc dico quod huiusmodi aptitudinem, quam semper habet [notitia habitualis practica] et a qua dicitur practica, non autem ab aliqua praedictarum habet ipsa notitia practica ratione alicuius proprii absoluti ; quod quiddem absolutum habet non ab obiecto, ut accipis, sed a fine ; quia enim finis notitiae speculativae est alius a fine notitiae practicae, et e converso, ideo practica primo exigit notitiam quae est ad ipsum, aliam a notitia quae est ad finem notitiae speculativae.
Sicut dicit Commentator super III De Anima, quod « membra leonis differunt a membris cervi quia anima », quae est finis materiae, « differt ab anima ».
- Distinctio enim eorum quae sunt ad diversos fines sumitur ex ipsis finibus ; ergo et in proposito, quia istae finis notitiae practicae est alius a fine notitiae speculativae, ideo requirit aliam notitiam quae praeexigit obiectum ordinabile ad illum finem.
- Ad secundum, dico quod distinctio istorum habituum non sumitur penes finem ut extra positum, nec ut volitum, nec ut cognitum actualiter, sed ut cognitum vel volitum habitualiter vel virtualiter, cum qua habituali volutione potest stare volutio actualis. Quod autem hoc sit verum, videlicet quod cum aliqua habituali volutione possit stare nolitio vel contraria volutio actualis, patet, quia habens habitum vitiosum habet habitualiter malum velle, et tamen potest habere actum oppositum, videlicet bonum velle.
Idem dico de intellectu.
- Et quando dicis : « non potest esse cognitus sub ratione finis, quia, ut cognitus, habet rationem obiecti », nego, quia sub nulla circumstantia potest voluntas aliquid velle sub qua non possit intellectus intelligere ; sed voluntas potest velle et vult obiectum non solum sub ratione obiecti, immo etiam sub ratione finis ; ergo etc.
- Ad tertium, nego minorem.
- Ad probationem, cum dicitur quod « volutio finis est contingens », dico quod ita etiam intellectio finis est contingens, cum in potestate voluntatis sit avertere intellectum a consideratione alicuius vel ipsam imperare ; sicut autem voluntas contingenter vult, ita contingenter avertit intellectum vel convertit intellectum ad considerandum. « Intelligimus enim cum volumus », secundum Philosophum ; ergo propter necessitatem non magis sumentur principia practica ex fine ut intento quam ut volito.
- Ideo dico quod aliud est loqui de cognitione finis vel volitione, aliud de ipso fine cognito vel volito ; intellectio enim et volutio finis est contingens, non autem finis ipse, saltem ut de ipso formantur aliquae complexiones ; licet enim generabilia et corruptibilia in se sint contingentia, tamen de eis formantur multae necessariae complexiones ; ad huiusmodi enim complexiones necessarias non requiritur necessitas extremorum in se ; licet ergo finem intellectus contingenter cognoscat et voluntas velit, tamen de ipso contingenter cognito et volito possunt formari complexiones necessariae et, per consequens, ab ipso, ut sic, accipi principia practica necessaria.
- Ad ultimum, dico quod Philosophus non distinguit penes obiecta, praecise praescindendo videlicet obiecta a finibus, sed ut obiecta concurrunt simul cum finibus, unde, quod distinguantur per obiecta, hoc est per accidens, pro quanto illud idem, quod habet rationem finis, habet rationem obiecti.
- Ad argumentum principale, dico quod ratio finis est ratio absoluta ; finis enim est cuius gratia est, et ita alia, ut quae sunt ad finem, referuntur ad ipsum, non e converso, nisi per accidens.
[Instantia et responsio]
- Contra : quia ratio absoluta finis est omnino eadem realiter cum ratione absoluta obiecti, ergo si distinguitur tantum penes finem ut ab obiecto distinctum, distinguitur tantum penes respectum finis, quia, ex ratione absoluta, cum sit obiecti et finis eadem ratio, non plus a fine quam ab obiecto distinguitur.
- Respondeo quod, sicut in causa efficiente est considerare rationem effectivam seu elicitivam actus, ut forma agentis, et dispositionem requisitam ad actum cuius est approximatio agentis ad passum, sic hic duo sunt in causa finali : est enim ibi ratio absoluta, quae est distinctiva formaliter, sicut forma agentis est ratio effectiva ; est etiam ibi ratio relativa sub qua distinguit, non quod sit ratio distinguendi, sicut agens ut passo approximatum ita quod approximatio quasi est ratio sub qua agit ; non sic autem distinguit huiusmodi ratio absoluta, communis obiecto et fini, immo eadem numero sub respectu vel ratione obiecti.
- Sic ergo conclusio patet.
[QUAESTIO QUARTA]
[UTRUM PRACTICUM ET SPECULATIVUM SINT DIFFERENTIAE IMMEDIATE]
[Positio quaestionis]
- Utrum practicum et speculativum sint differentiae immediate : videtur quod non, quia illa notitia, quae non ordinatur ad cognitionem veri nec dilectionem boni, non est practica nec speculativa ; sed aliqua est huiusmodi ; ergo etc.
- Contra : quia omnis notitia vel est sui gratia vel non ; ergo etc.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo quod sic. Probo : quia inter operationem quam intellectus respicit primo per modum obiecti et secundario per modum actus, et illam quam non sic respicit primo per modum obiecti etc., non est dare aliquam operationem mediam ; ergo nec inter practicum et speculativum.
- Consequentia patet, quia, ut supra dictum est, omnis operatio, quam primo respicit [intellectus] per modum obiecti et secundario per modum actus, est praxis ; alia autem quaecumque, quam non sic [intellectus] respicit, ad speculationem pertinet ; ergo etc.
[Ad argumentum in contrarium]
- Ad argumentum in contrarium, nego minorem, quia ad dilectionem boni, dummodo sit intenta primo per modum obiecti et secundario per modum actus, potest aliqua notitia practica ordinari.
[QUAESTIO QUINTA]
[UTRUM ISTAE DIFFERENTIAE SINT ESSENTIALES VEL ACCIDENTALES]
[Positio quaestionis]
- Utrum istae differentiae sint essentiales vel accidentales : videtur quod accidentales, quia eadem notitia, in ordine ad diversos fines, potest esse practica et speculativa.
- Contra : quia tunc practicum non distingueretur a speculativo essentialiter penes fines.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo quod practicum et speculativum possunt sumi dupliciter : vel actualiter vel aptitudinaliter : primo modo, sunt differentiae accidentales, secundo autem modo, essentiales.
- Primum probatur : quia illa, quae possunt eidem convenire et alteri, sunt eius differentiae accidentales ; sed eadem notitia potest esse actualiter practica et speculativa ; ergo etc.
- Minor patet, quia eadem notitia potest ordinari actualiter ad praxim et ad speculationem.
- Secundum etiam patet, quia, licet omnis notitia possit ordinari ad praxim vel speculationem, et omne etiam obiectum sit considerabile in ordine ad praxim vel speculationem, possum enim considerare Deum ut quomodo colendus et honorandus, considerans etiam tempus ut possit seminare sicut facit agricola, talia, inquam, sic considerantes, considerant ipsa in ordine ad praxim.
Considerans autem virtutes, in quo genere sint et qualiter inter se distinguantur, refert ipsas ad speculacionem tantum ; licet autem haec sit cum aliqua notitia tantum ratione obiecti cuius est, est magis ordinabilis ad speculationem quam ad praxim, ut notitia obiecti necessarii non operabilis a nobis ; alia autem, [sicut quae ex ratione sui obiecti est magis practica quam speculativa et] magis [ordinabilis] ad praxim [quam ad speculationem] ut notitia contingentis operabilis a nobis.
Et ita, ut sic, practicum et speculativum, videlicet aptitudinaliter ratione obiecti, sunt differentiae essentiales.
[Instantia et responsio]
- Contra, quaero : haec aptitudo obiectorum, quorum unum est ordinabile ad praxim, aliud ad speculationem, unde est ?
- Dico quod ex fine : quia enim speculatio est talis finis, ideo requirit obiectum ad ipsum finem sic ordinabilem, et quia notitia, quae ordinatur ad praxim, est alia ab illa quae ordinatur ad speculacionem, ideo requirunt diversa obiecta, sicut, quia diversae formae, ideo diversas requirunt dispositiones ; quae diversae dispositiones requirunt diversas materias, semper tamen in ordine ad formas quae sunt materiae fines.
[QUAESTIO SEXTA]
[UTRUM THEOLOGIA VIE SIT PRACTICA VEL SPECULATIVA]
[Positio quaestionis]
- Utrum theologia viae sit practica vel speculativa : videtur quod practica, quia omnis habitus intellectivus, qui ordinatur ad operationem alterius potentiae ab intellectus operatione, est practicus ; theologia est huiusmodi ; ergo etc.
- Maior patet, quia talis non est sui gratia nec propter veritatem.
- Minor etiam patet, quia tota theologia viae est propter opus caritatis, quod est operatio voluntatis, puta propter dilectionem Dei et proximi : Legis enim plenitudo est dilectio, et : In hiis [duobus mandatis] tota lex pendet et prophetae.
- Praeterea, ille habitus est practicus qui est de obiecto attingibili nobiliori operatione quam sit operatio intellectus ; sed theologia est de obiecto attingibili per actum voluntatis, puta per dilectionem Dei, quae est nobilior omni operatione intellectus in creaturis quia, secundum Apostolum, prima ad Corinthios : Manet fides, spes, caritas ; maior autem horum caritas, et, per consequens, eius actus ; ergo etc.
- Praeterea, tertio, sicut se habet scientia moralis ad felicitatem naturalem et virtutes naturales ordinantes ad ipsam, ita theologia se habet ad finem supernaturalem et virtutes supernaturales ordinantes ad illum ; sed moralis est practica naturalis quia de naturali felicitate ; ergo etc.
- Contra : sicut se habet notitia Dei naturalis ad speculationem naturalem, ita supernaturalis ad supernaturalem ; sed notitia naturalis Dei, possibilis haberi ex naturalibus qualis traditur I et II Metaphysicae, est speculativa ; ergo et supernaturalis nobis revelata.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo.
Haec quaestio unum supponit et aliud quaerit.
[Quaestio supponit theologiam esse unum habitum]
- Supponit enim theologiam esse unum habitum, alias non esset quaestio utrum esset talis vel talis habitus, quia posset esse simul utrumque.
- Huiusmodi autem suppositum sic probo : ille habitus est vere unus, qui, quantum ad omnes eius conclusiones, innititur uni et eidem principio vel medio.
- Hoc patet, quia ex eisdem principiis non potest generari nisi idem habitus ; sed theologia viae omnes conclusiones, tam necessarias quam contingentes, probat ex eodem medio ; ergo etc.
- Minor patet, quia tota eius deductio, per quam probat omnes [conclusiones], fundatur supra istas duas praemissas, cum probatione minoris, videlicet : omne revelatum a Deo est verum ; [sed] omnia contenta in Sacra Scriptura sunt a Deo revelata, cuius probationem accipit ex signis supernaturalibus sibi notis ; per ista probat omnia contenta in ipsa, tam necessaria quam contingentia : non enim aliter probat ista quam illa ; ergo etc.
[Utrum theologia sit practica vel speculativa]
- Quantum ad secundum, videlicet ad quaesitum, primo, praemitto unum, videlicet quod theologia nobis revelata, sive sit unus habitus sive plures, est ad dilectionem Dei et proximi ordinata, et hoc omnes theologi concedunt : ex quo videtur quod quaerere utrum sit practica vel speculativa, non videtur aliud quam quaerere utrum ex isto ordine, quem ipsa habet, dicatur practica vel speculativa.
[Duae conclusiones]
- Hoc praemisso, dico duo : primum est quod ista notitia ordinatur ad operationem voluntatis finaliter et per se ; secundum est quod ex isto ordine ipsa non recedit a speculativa, nec propter hoc accedit ad genus practicae.
[Primam probat]
- Primum sic ostendo : in omni ordine essentiali semper operatio potentiae inferioris ordinatur finaliter [et per se] ad operationem potentiae superioris respectu eiusdem obiecti ; semper enim, ut potest haberi ex XII Metaphysice, « quod deterius est, melioris gratia est » ; sed voluntas et intellectus sunt potentiae ordinatae respectu cuiuscumque obiecti, et operatio voluntatis circa quodcumque obiectum est nobilior operatione intellectus circa idem ; ergo et omnis actus intellectus ordinatur ad actum aliquem voluntatis.
- Minor probatur nunc breviter, quia de hoc in secundo.
- Et hoc sic : quia potentia libera per essentiam, cum sit sui gratia, est nobilior quacumque alia ; voluntas est huiusmodi, non autem intellectus ; ergo etc.
[Secundam probat]
- Secunda conclusio probatur dupliciter.
- Ad cuius evidentiam est advertendum quod alia notitia est quae ordinatur ad actum voluntatis directe ratione obiecti, alia autem quae indirecte ; directe quiddem ut notitia actus voluntatis ostensiva : haec enim est immediate et directe propter actum voluntatis ; sicut enim voluntas non potest alia velle nisi praecognita, ita nec per actum proprium : nihil enim potest velle per modum obiecti nisi sit primo ab intellectu apprehensum, unde, licet voluntas primo habeat velle per modum formae et actus ipsam informantis quam intellectus illud velle intelligat obiective, tamen non per modum obiecti, immo ut sic est e converso, quia nunquam voluntas potest habere suum proprium actum per modum obiecti nisi primo illum habeat intellectus per modum obiecti. Illa autem notitia ordinatur indirecte ad actum voluntatis quae est ostensiva alicuius obiecti boni ; talis enim ordinatur indirecte ad dilectionem illius boni, non ratione sui, sed ratione obiecti inclusi.
[Quando notitia non est practica]
- Inter istas autem notitias est differentia, quia obiectum primae notitiae, quae ordinatur directe ad actum voluntatis, ordinatur indirecte ad ipsum ; obiectum autem notitiae quae ordinatur indirecte, ordinatur, in contrario, directe.
- Ex hoc arguitur, primo, sic : notitia, quae ordinatur ad actum voluntatis tantum indirecte, non est notitia practica ; talis enim ordo seu extensio non facit practicum, alias omnis notitia intellectus esset practica, cum omnis [actus intellectus], ut probatum est, aliquo modo ordinetur ad actum voluntatis sicut ad actum potentiae dignioris ; sed notitia theologica non ordinatur ad actum voluntatis directe, sed tantum indirecte, cum non sit de ipso voluntatis actu obiective, sed de bono infinito, quod est Deus ; ergo etc.
- Minor etiam declaratur : quia in tota Sacra Scriptura tantum duplex notitia continetur, quarum una ordinatur ad actum diligendi indirecte, ut notitia divinorum, ut « Deus est trinus et unus », etc. ; alia autem directe ordinatur, ut notitia quae est de dilectione ipsa et eiusmodi, ut qualiter sit Deus et proximus diligendus, ibi : Diliges Deum ex toto corde etc., et proximum sicut te ipsum ; ipse etiam est diligendus propter se, alia propter ipsum : patet.
Sed prima istarum non potest esse practica, quia illa indirecte ordinatur ad praxim, videlicet ad actum voluntatis, nec secunda quia, licet illa directe ordinetur, tamen traditur nobis virtute eius principii cuius virtute traditur alia ; ergo est idem habitus ; si enim esset distinctus habitus ab illo, haberet alia principia a principiis illius ; ergo etc.
- Praeterea, sicut se habet notitia naturalis ad actum voluntatis naturalem, ita supernaturalis ad supernaturalem ; sed notitia naturalis non dicitur ex hoc practica, videlicet quia indirecte ordinatur ad voluntatis actum, ergo nec ista.
- Praeterea, illa operatio voluntatis, quam intellectus respicit per modum actus tantum, non per modum obiecti, non facit scientiam practicam : hoc patet ex superius declaratis ; sed notitia Dei, tradita in Scriptura, respicit dilectionem eius tantum per modum actus, non per modum obiecti, solum enim Deum cognitum habet pro obiecto, non eius dilectionem ; ergo etc.
[Duplex theologia]
- Tunc ergo dico quod est duplex theologia : quaedam nobis revelata et possibilis haberi a nobis ; alia beatorum ; secunda nullo modo est practica, nec videlicet ex obiecto nec ex fine, sicut dictum est, quia non ordinatur directe ad actum voluntatis, nec ex principiis quia est ex speculativis.
Sed theologia nostra viae videtur esse practica, non tamen ex obiecto nec ex fine, ut dictum est, sed potest dici practica tantum ex principiis ex quibus procedit : quae quiddem sumuntur ex conditione agentis ; quod enim omne a Deo revelatum sit verum, hoc est tantum ex conditione Dei, cuius conditio est non posse mentiri : huic autem innititur tota theologia viae, videlicet quod prima veritas non potest mentiri.
- Hoc autem principium videtur fore practicum : sicut enim mentiri et non mentiri, sed verum dicere pertinent ad scientiam moralem, ita consideratio veritatis et mendacii seu falsitatis ; ex talibus ergo principiis, non ex obiecto nec ex fine, sed ex conditione agentis sumptis, si ista sint practica, potest theologia nostra dici practica, aliter non.
[Instantia et responsio]
- Contra : tu dicis quod practica sumitur vel dicitur ex fine.
- Respondeo quod verum est, comparando finem ad obiectum, non ad agens : non negavi tamen quin aliquo modo possit dici practica ex principiis practicis, sumptis ex conditione agentis, comparando finem ad agens.
- Potest etiam dici quod principia theologiae nostrae sunt practica aliquo modo ex parte finis, non tamen in ordine ad finem particularem, sed in ordine ad finem universalem.
Ubi advertendum quod duplex est rectitudo dilectionis voluntatis nostrae : quaedam generalis, ut velle quod iustum est ; alia specialis, ut diligere Deum super omnia et proximum sicut te ipsum.
- Nunc autem habitus theologiae nostrae non est practicus ex ordine ad dilectionem Dei specialem, de qua dictum est, sed ex ordine ad generalem ; principium ergo eius potest dici practicum penes ordinem ad finem generalem : quia enim iustum est credere ei qui mentiri non potest, ergo iustum est ei credere quod revelatum est ; potest ergo huiusmodi habitus cum suis principiis dici practicus ex fine pro quanto ordinatur ad actum alterius potentiae in generali.
- Aliter non video, quia secundum Philosophum, III Ethicorum, conditio finis est quod semper est in intentione prius, sed in re posterius.
[Quando notitia dicitur practica]
- Ex hoc sic : illa tantum operatio est practica a qua dicitur notitia practica quae habet rationem primo intenti et ultimo adepti ; sed nulla operatio voluntatis hoc habet nisi illa quae accipitur primo per modum obiecti ; ergo etc. ; sed illa, ad quam ordinatur theologicus habitus noster, non sic ab eo respicitur, cum ipse tantum habeat pro obiecto Deum, non eius dilectionem ; ergo etc.
[Ad rationes in oppositum]
- Ad rationes in oppositum.
- Ad primam, concedo maiorem si directe ordinetur, aliter non, ut superius est ostensum.
- Ad probationem, dico quod finis practicae est opus ad quod ipsa directe ordinatur ; speculativae autem veritas ad quam ipsa directe etiam ordinatur ; nunc autem theologiae finis, ad quem ipsa directe ordinatur, non est opus, puta ipsa dilectio Dei, nisi quantum ad aliquam sui partem, ut supra dictum est.
- Ad secundam, nego maiorem, quia omnis habitus, etiam speculativus, est de obiecto attingibili nobiliori operatione quam sit operatio intellectus quia operatio [est] ipsius voluntatis, et ita omnis notitia esset practica : quod est falsum.
- Ad tertiam, dico quod non est simile de scientia ipsa morali respectu felicitatis naturalis et [de] scientia supernaturali respectu felicitatis supernaturalis.
Cuius ratio est quia scientia moralis respicit ipsam felicitatem naturalem et virtutes naturales sicut per se obiecta eius, non autem sic respicit obiecta earum ; quia ergo ipsa est de istis ut de per se obiectis, ideo primo respicit felicitatem et virtutes per modum obiecti, secundario per modum actus et effectus, ut videlicet per ipsas virtutes naturales habitas acquiritur ipsa felicitas naturalis.
- Et ideo ista est practica quia respicit operationem voluntatis quae est praxis, primo per modum obiecti et, secundario, per modum actus ; supernaturalis autem, ut theologia, non est de virtutibus nec est de naturali nec de supernaturali felicitate ut de obiecto, sed tantum de Deo qui est obiectum istarum, videlicet felicitatis et supernaturalium virtutum.
Quare patet quod non est simile de ista scientia et de illa, cum ista non respiciat primo per modum obiecti praxim aliquam sicut illa.
[QUAESTIO SEPTIMA]
[UTRUM THEOLOGIA SIT DE DEO UT DE PRIMO EIUS SUBIECTO]
[Positio quaestionis]
- Utrum theologia sit de Deo ut de primo eius subiecto : videtur quod non, quia de singulari non potest esse scientia nec demonstratio, I et II Metaphysicae ; ergo, cum Deus sit singularissimus, non potest esse subiectum theologiae.
- Praeterea, omnis scientia demonstrat passionem aliquam de subiecto ; sed Deus caret omni passione ; ergo etc.
- Praeterea, medium demonstrationis in scientia est definitio subiecti vel passionis ; Deus, cum sit infinitus, non potest habere definitionem ; ergo etc.
- Contra : ens primum, quod est Deus, est nobilius omni alio ente ; ergo, cum de aliis possint esse distincte scientiae et proprie, et de isto ; sed nulla alia magis propria quam theologia ; ergo etc.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo.
Hic sic procedam : quia enim, secundum Philosophum, II Physicorum, « ars imitatur naturam in quantum potest », et hinc est quod subiectum artis et scientiae accipitur secundum comparationem ad subiectum naturae ; sicut enim subiectum naturae est principium omnium accidentium super quod omnia accidentia fundantur et de cuius potentia generantur, ita subiectum primum scientiae est super quod tota scientiae consideratio versatur et de quo omnes passiones demonstrantur.
- Quia ergo sic est, primo, hic videndum est :
quid est primum subiectum in natura ;
2°, quid in scientia, et quomodo se habeat subiectum scientiae ad obiectum potentiae ;
3°, illud de quo quaeritur, videlicet quid est subiectum primum theologiae.
[ARTICULUS PRIMUS]
[QUID EST PRIMUM SUBIECTUM IN NATURA]
[Duo dicit]
- Quantum ad primum, dico duo : primo enim videndum duo : primo enim videndum quid sit subiectum in natura ; 2°, ponam aliquas considerationes.
[Triplex primitas subiecti naturae]
- Dico, diversis omissis opinionibus, quod subiectum naturae, acceptum proprie ut hic distinguitur contra materiam, est omni accidente prius triplici primitate, videlicet primitate generationis, perfectionis et intentionis.
- Prima primitas patet, quia ratio subiecti prior est omni accidente, et haec conditio est communis subiecto et materiae ; ipsa enim est prior omni forma substantiali sicut subiectum omni forma accidentali.
- Secunda patet : substantia est perfectior omnibus accidentibus simul collectis, unde, si tota perfectio accidentium esset in uno, adhuc subiectum talium esset perfectius illo totam perfectionem illorum continente, et in hoc subiectum distinguitur a materia ; ipsa enim est imperfectior omni forma substantiali.
[Quaedam considerationes]
- Ex hoc sequitur quod, licet materia et efficiens non coincidant in idem, tamen non est repugnantia quod subiectum et efficiens coincidant in idem respectu eiusdem. Cuius ratio est : ideo enim materia et efficiens non possunt coincidere in idem quia semper causa efficiens debet esse perfectior, vel saltem aeque perfecta, [cum] suo effectu ; materia autem est imperfectior omni forma substantiali, propter quod non potest esse eius causa efficiens.
- Praeterea, quia efficiens quodcumque oportet esse in actu, materia autem est ens in potentia : ex quo sequitur quod materia et efficiens non possunt coincidere in idem.
Subiectum autem, licet secundum quid sit imperfectius accidente, pro quanto videlicet est in potentia respectu ipsius accidentis, tamen, quia simpliciter est eo nobilius et perfectius et, per consequens, actualius, ideo potest esse causa efficiens sui accidentis cuius est subiectum. Unde contrario modo materia respicit formam substantialem et subiectum formam accidentalem, quia materia est simpliciter imperfectior forma substantiali, licet secundum quid sit perfectior ali quo modo, et ideo non potest esse eius causa ; oppositum est de subiecto respectu formae accidentalis, et ita subiectum potest esse causa accidentis.
- Confirmatur : quia quod est perfectioris actualitatis actualitate accidentis, non repugnat ei esse eius causam ex ratione actus et potentiae ; sed subiectum est huiusmodi ; ergo, licet ipsum sit aliquo modo in potentia respectu accidentis, ex hoc tamen non est repugnantia, ex quo simpliciter est perfectioris actualitatis quin possit esse eius causa.
- Praeterea, ei, quod est actualius simpliciter et cuius causalitas est perfectior causalitate vel actualitate causae propriae actualitatis, non repugnat ex ratione potentiae quod sit eius causa ; sed actualitas substantiae perfectior est accidentalitate et actualitate cuiuscumque accidentis quod possit esse causa univoca vel aequivoca alterius accidentis ; ergo etc.
[Instantia et responsio]
- Dices quod, licet non sit repugnantia ex hoc, est tamen ex alio, puta quia agens et patiens oportet esse distincta subiecto.
- Contra : quia unita maiori unitate possunt in effectum in quem possunt ipsa ut unita minori unitate ; sed quae sunt unita subiecto, sunt magis unita quam quae tantum loco, quae tamen sufficiunt ad effectum ; ergo etc.
- Item, secundo, efficiens non est in potentia de se nisi quia aliqua causa est in potentia ; sed causa efficiens est o[biectum] actus ex parte efficientis et potentia ex parte recipientis ; si ergo ista duo non oportet quod distinguantur subiecto, nec efficiens et receptivum oportet distingui subiecto.
- Confirmatur : quorum constitutiva sunt compossibilia simul, et constituta sunt compossibilia ; sed subiectum et efficiens constituuntur ultimate in esse suo per actum et potentiam ; ergo si secundum actum et potentiam non distinguntur subiecto, nec ipsa inter se distinguntur subiecto.
- Tertia conditio patet : omnia enim accidentia sunt propter perfectionem subiecti, non, e converso, subiectum propter perfectionem accidentis.
[Quaedam considerationes]
- Ex quo sequitur quod, cum causalitas finis sit extrinseca sicut efficiens, et magis etiam remota a causis intrinsecis quam efficiens, primo enim finis movet efficiens et secundario efficiens movet immediate materiam ad formam ; si ergo subiectum et finis coincidunt in idem respectu eiusdem, eadem ratione subiectum et efficiens poterunt coincidere, cum causalitas huiusmodi sit minus extrinseca quam illa.
- Praeterea, si causalitas perfectior potest in idem coincidere cum aliqua imperfectiori, multo magis aliqua imperfectior cum illa imperfectiori ; sed causalitas finis, concurrens cum causalitate subiecti, est perfectior causalitate efficientis ; ergo etc.
- Minor patet, tum quia, secundum Philosophum, II Physicorum, quod est cuius gratia vult esse potissimum, tum quia agens agit ut attingat finem, non e converso, ergo est propter ipsum et non e converso ; sed propter quod est, unumquodque est perfectius eo quod est propter ipsum ; ergo etc.
258. Secundo, quia sicut Philosophus ponit, quod efficiens et materia non coincidunt in idem ita quod nec finis et materia, tamen finis et subiectum bene coincidunt ; ergo eadem ratione subiectum et efficiens.
[Intentio Philosophi]
- Et haec est intentio Philosophi, II Physicorum, ubi dicit : Veniunt autem tres causae multotiens in unum, videlicet finis, forma et subiectum. Has praedictas tres conditiones subiecti tangit breviter Philosophus cum dicit, VII Metaphysicae, quod substantia est prior accidente tempore, notitia et definitione ; tempore, quia nullum accidentium est a substantia separabile, sed bene e converso : ecce primitas generationis ; primitatem perfectionis innuit cum dicit quod « est prius notitia » : hoc enim declarans, dicit : « Cum scimus quidd, tunc maxime scimus, non autem quando quantum vel quale » ; primitas intentionis innuitur cum dicit « definitione » : substantia enim ponitur in ratione accidentis, et ita respectu eius habet modum termini et, per consequens, accedit ad rationem finis.
[ARTICULUS SECUNDUS]
[A. QUID EST PRIMUM SUBIECTUM IN SCIENTIA
ET QUOMODO SE HABEAT SUBIECTUM SCIENTIAE AD OBIECTUM POTENTIAE]
[Quatuor conclusiones]
[Prima conclusio]
- Quantum ad secundum principale, pono quatuor conclusiones.
- Prima est ista : proprium subiectum, in ratione finis, circumscripta causalitate efficientis, appropriat sibi propriam passionem secundum aptitudinem, non secundum actum.
- Hoc probo : quia sicut se habet forma substantialis ad materiam in ratione finis, ita se habet subiectum ad accidens ; sicut enim materia est propter formam substantialem, ita accidens [est] propter subiectum ; sed quia forma substantialis est finis materiae, ideo quaelibet forma appropriat sibi propriam materiam et dispositionem materiae ; ergo etc.
- Minor patet per Commentatorem, II De Anima, commento 42, ubi dicit quod « membra leonis non differunt a membris cervi nisi quia anima differt ab anima » ; non autem haec differentia est nisi in ratione finis, non enim anima est causa corporis effectiva ; ergo et proprium subiectum appropriat sibi proprium accidens aptitudinaliter, non in actu, sicut nec forma substantialis appropriat aliter sibi materiam.
- Confirmatur : quia necessitas eorum quae sunt ad finem sumitur a fine ; ergo proprius finis appropriat sibi et determinat propriam materiam perveniendi vel attingendi ipsum.
[Secunda conclusio]
- Secunda conclusio est quod proprium subiectum, in ratione finis, circumscripta omni finis, circumscripta omni causalitate causae efficientis, nullam passionem sibi actualiter determinat, licet sibi aliquam determinet aptitudinaliter.
- Hanc probo dupliciter.
Primo, sic : illud, quod non ponit passionem nec potest ponere passionem aliquam propriam in actu sine alio, non appropriat eam sibi ut sit videlicet in actu sine alio ; sed finis et materia, sine agente, nihil possunt in actu ponere ; ergo etc.
- Praeterea, subiectum, in ratione finis, non magis sibi appropriat passionem aliquam in actu quam forma propria materiam aliquam ; sed propria forma non appropriat sibi aliquam materiam secundum actum ; non enim sic sibi appropriat nisi mediante agente ; ergo etc.
[Tertia conclusio]
- Ex istis sequitur tertia conclusio, quae est : quod subiectum, respectu omnium accidentium quae determinat sibi in actu, est causa efficiens, non tantum finis.
- Hoc patet ex dictis, quia subiectum nullum accidens sibi in actu determinat in ratione finis nec in ratione materiae ; ergo, si sibi aliquid determinat, hoc erit in ratione causae efficientis.
[Quarta conclusio]
- Ex his sequitur ultima conclusio : quod subiectum, respectu accidentium inseparabilium et propriorum, est causa effectiva.
- Patet, quia, ut dictum est, nullum [accidens] determinat sibi inseparabiliter secundum actum, in ratione finis nec materiae, sed tantum in ratione efficientis.
[Duo corollaria]
- Ex quo sequitur, primo, quod, cum quantitas sit inseparabilis a corpore naturali, ut ab igne, quod corpus naturale respectu eius est causa effectiva ; non enim sibi determinat eam in ratione materiae nec finis ; ergo etc.
- Ex hoc etiam, secundo, sequitur quod subiectum, respectu accidentium separabilium, [potest quandoque non esse causa efficiens], semper propter impedimentum [in] extrinsecum, tamen semper, amoto impedimento, cuiusmodi sunt frigiditas aquae et esse deorsum ipsius gravis, omnia, inquam, talia, ut grave deorsum et aquae frigiditatem, determinat sibi in ratione efficientis.
- Patet ex dictis.
[Intentio Philosophi]
- Haec est intentio Philosophi VII Metaphysicae, ubi dicit de causalitate substantie respectu accidentis, loquens quod propter substantiam quae sit, necesse est esse aliam substantiam quae facit in actu aliud, quantum vel quale ; non necesse est esse quantum vel quale nisi potestate solum : ratio cuius est quia substantia nihil est perfectius a quo possit esse. Accidens autem habet perfectius se, ut substantiam, a qua potest effici aequivoce.
[Conclusiones]
- Ex istis omnibus sequitur, primo, quod quantitas nullam qualitatem sibi determinat secundum se propriam in actu, licet in aptitudine, quia ipsa quantitas non respicit qualitatem ut causa effectiva.
- Secundo, quod subiectum est non tantum finis, sed efficiens respectu omnis accidentis quod sibi determinat secundum actum.
[Contra rationes]
- Sed contra.
- Primo, quia, secundum te, subiectum est finis omnium accidentium tam separabilium quam inseparabilium ; ergo in ratione finis appropriat sibi tam inseparabile quam separabile accidens : quod est falsum.
- Secundo, contra hoc quod dictum est, quod, quia subiectum est perfectius accidente, ideo est finis eius quia quantitas est subiectum qualitatis, quae tamen non est finis eius, sed potius e converso.
- Tertio, quia subiectum qualitatis est quantitas, quae tamen non est in actu perfectior qualitate, nec etiam sit causa accidentium, secundum Commentatorem, IV Physicorum, commento 84 ; ergo non semper subiectum est perfectius accidente, ut superius dicebatur.
[Ad argumenta in oppositum]
- Ad primum, dico quod duplex est ratio subiecti, videlicet communis et propria, et sic etiam est duplex accidens : quoddam est accidens commune, quoddam proprium et inseparabile. Tunc dico quod subiectum, secundum rationem communem subiecti, appropriat sibi accidens commune et separabile, non quiddem in actu, sed secundum aptitudinem ; per rationem autem propriam appropriat sibi accidens proprium.
- Tunc ergo dico quod subiectum non est finis accidentis communis et separabilis per rationem propriam, sed communem, sicut nec proprii secundum rationem communem, sed propriam.
- Ad secundum, dico quod duplex est subiectum : unum quiddem simpliciter primum, a quo omnia accidentia dependent simpliciter, ut substantia ; aliud est non simpliciter, sed secundum quidd, ut quantitas, quae magis habet rationem dispositionis subiecti simpliciter ad qualitatem quam subiecti.
- Et sicut est duplex subiectum, ita etiam est duplex finis : quiddam simpliciter, propter quem sunt omnia accidentia, ut substantia ; aliud secundum quidd, pro quanto, videlicet est quasi ratio tendendi in finem principalem et ultimum, ut quantitas, qua mediante qualitas ad substantiam ordinatur, ita quod, eo modo quo quantitas participat rationem subiecti et finis, participat rationem subiecti secundum quidd, pro quanto substantia non potest esse subiectum qualitatis nisi quantitate mediante ; ergo etiam habet rationem finis pro quanto qualitas non potest reduci in substantiam per modum finis nisi mediante quantitate : quod sic autem est finis, non oportet esse perfectius eo quod est ad ipsum.
- Ad tertium, potest dici dupliciter : primo, quod ad hoc quod subiectum sit causa accidentis, duo requiruntur : primo, quod ipsum sit perfectius accidente et eius actualitas actualitate accidentis ; secundum est quod determinet sibi illud accidens secundum actum.
- Tunc potest dici quod, etsi quantitas, pro quanto est subiectum qualitatis, sit ea nobilior, tamen, quia ipsa nullam qualitatem determinat sibi ex ratione sua secundum actum, nisi ratione substantiae in qua est.
- Quod patet, quia eadem quantitas secundum speciem, in diversis subiectis habet contrarias qualitates, ut quantitas aquae frigiditatem, ignis caliditatem, licet secundum aptitudinem sibi determinet [alterum contrarium] ; huiusmodi autem contrarium est de substantia, quia omnis substantia determinat sibi aliquam propriam qualitatem, ut ignis caliditatem ; etc.
Ideo, esto quod quantitas esset perfectior, adhuc non sequitur quod respiciat ipsam in ratione efficientis, sed tantum in ratione subiecti.
- Secundo, potest aliter dici et melius quod non sequitur nec probatur subiectum esse causam activam accidentis ex hoc praecise, scilicet quia causa huiusmodi quod est eo perfectius, sed quia cum hoc quod est eo perfectius, ipsum est activum alterius accidentis, et ideo probatur quod non repugnat ei agere ad accidens per hoc quod est eius subiectum, et in potentia secundum quid ad ipsum ; quantitas autem non est forma accidentis activa alicuius, quia si sic, non esset repugnantia quod esset activa respectu sui proprii accidentis ; substantia autem est activa, et cum hoc determinat sibi proprium accidens secundum actum ; quare etc.
- Patet ergo quid sit subiectum naturae.
[B. QUID SIT SUBIECTUM SCIENTIAE
SUBIECTUM SCIENTIAE GAUDET TRIPLICI PRIMITATE]
[Triplex primitas in scientia]
- Quantum ad secundum principale, videlicet quid sit subiectum scientiae, est sciendum quod, quia subiectum in scientia accipitur proportionaliter ad subiectum in natura, quia, ut est dictum, « ars imitatur naturam in quantum potest », ideo dico quod illud est subiectum in quacumque scientia quod est, respectu determinatorum in illa, primum praedicta triplici primitate ; subiectum enim cuiuslibet scientiae est illud cuius notitia praesupponitur in illa scientia, et ideo ipsum est primum primitate generationis, et hinc est quod nulla scientia probat suum subiectum ; cuius ratio est eius prioritas generationis : primum enim in aliquo ordine non potest probari in illo ordine.
- Secunda primitas patet, quia notitia subiecti est prior notitia passionis et omnium aliorum consideratorum in scientia, unde notitia subiecti respicit notitiam passionis, quasi sicut notitia principiorum notitiam conclusionis.
- Propter istam subiecti scientiae primitatem, dicit Philosophus II Posteriorum, quod tunc scimus simpliciter quando scimus quid est, scilicet de subiecto ; tunc autem secundum quidd, quando, quale vel quantum.
- Tertia etiam primitas patet, quia notitia subiecti non intenditur propter notitiam passionis, immo e converso ; notitia tam passionis quam omnium in scientia consideratorum, propter subiecti notitiam intenditur.
[Differt subiectum scientiae ab obiecto potentiae]
- Et est hic sciendum quod, quantum ad istam triplicem primitatem quam habet subiectum scientiae sicut subiectum naturae, differt subiectum scientiae ab obiecto potentiae.
Primum enim potentiae obiectum non oportet esse primum aliqua praedictarum primitatum : color enim, qui est primum obiectum visus, non est primum primitate generationis, nec enim color primo videtur, sed singulare coloris ; nec primitate perfectionis : nec etiam color ut color est perfectius visibile, sed aliqua eius species, immo aliquod individuum speciei ; nec primitate intentionis : non enim species est propter genus, sed potius e converso.
- Ratio autem huius differentiae inter obiectum potentiae et subiectum scientiae est quia una et eadem potentia, quae habet pro primo obiecto aliquod genus, ratione suae illimitationis, respicit et fertur in omnia contenta sub illo genere, ut visus, qui fertur in colorem ut in primum eius obiectum, fertur in quodcumque sub colore contentum, nec respectu eorum oportet ponere diversas potentias.
Sed scientia, habens pro obiecto aliquod commune, non potest, ratione suae limitationis, indistincte tendere in omnia sub illo communi contenta ; licet enim per eamdem potentiam numero tendat in ens et in omnia sub ente contenta, per quem tamen actum tendendo in ens et per alium in aliquod particulare ens, loquendo de actibus quibus distincte apprehenditur hoc et illud.
[Ad distinctionem obiectorum sequitur distinctio actuum et habituum]
- Ratio autem quare ad distinctionem obiectorum sequitur distinctio actuum et habituum, non autem potentiarum, est quia obiectum ipsum non est causa potentiae : est tamen aliquo modo causa actus et habitus ; et ideo, sicut distinctio causarum particularium arguit distinctionem effectuum, ita distinctio obiectorum particularium sub aliquo communi contentorum, arguit distinctionem actuum et habituum propriorum.
[ARTICULUS TERTIUS]
[QUID EST SUBIECTUM PRIMUM THEOLOGIAE]
[Subiectum theologiae est Deus]
- Quantum ad tertium articulum, concedo ex dictis quod subiectum theologiae est Deus.
- Probatio : quod primo obicitur in primitate praedicta triplici, est ibi subiectum ; Deus est huiusmodi ; ergo etc.
- Probatio minoris : primo, de primitate generationis : quod enim primo occurrit et cuius notitia in toto Canone, primo, traditur est Deus, ut patet discurrendo tam per libros Veteris quam Novi Testamenti.
[Primitas generationis in Vetere et in Novo Testamento]
- In principio enim Genesis : In principio creavit Deus caelum et terram ; Et dixit Deus : Fiat lux etc. , per totum ; idem in aliis libris.
- Idem etiam in Novo Testamento, ut Ioannis primo : In principio erat Verbum etc.
[Primitas perfectionis in Sacra Scriptura]
- Primitas etiam perfectionis : perfectius enim et distinctius explicatur notitia Dei in tota Scriptura quam alicuius alterius, tam quantum ad eius entitatem, ut in Exodo : Ego sum qui sum, et : Qui est misit me ad vos, quam, secundo, quantum ad eius unitatem, ut ibi : Audi, Israel ; dominus Deus tuus Deus unus est, quam etiam, tertio, quantum ad personarum pluralitatem, ut ibi : Tres sunt qui testimonium dant in caelo etc. , et quantum ad eius incommutabilitatem, ut in psalmo : Tu autem idem ipse es etc.
- Et quantum ad eius infinitatem : Magnus Dominus et magnitudinis eius non est finis. Et sapientiae eius non est numerus.
- Et de aliis attributis, ut ibi : Iustus Dominus et iusticias dilexit etc., et : Misericordia Domini plena est terra.
- Quantum etiam ad eius causalitatem omnium, ut Ioannis I : Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil.
[Primitas intentionis in Sacra Scriptura]
- Tertia etiam primitas patet, quia notitia aliorum omnium, quae in Canone continentur, stando in genere notitiae, ordinatur et intenditur propter notitiam Dei, et ideo dicitur, Ieremiae : In hoc glorietur qui gloriatur scire et noscere me.
- Notitia autem Dei ordinatur ad eius dilectionem modo quo superius dictum fuit.
[Ad rationes in oppositum]
- Ad rationes.
- Ad primam rationem, dico quod singulare est triplex : quoddam quod non comprehendit totam perfectionem naturae suae, sed tantum participat aliquam eius partem : quale quiddem singulare est quoddam singulare et quodlibet individuum naturae materialis, et tale non est adaequatum perfectioni suae naturae, et de tali verum est quod non est scientia, quia nec habet aliquam passionem.
- Aliud est singulare comprehendens adaequate totam perfectionem naturae suae secundum speciem, non tamen secundum genus, ut secundum aliquos in angelis ; quilibet enim angelus, secundum eos, comprehendit totam perfectionem suae naturae secundum speciem.
- Et ideo plures in eadem specie esse non possunt, tamen non comprehendit totam perfectionem secundum genus, quia omnes sunt eiusdem generis : hoc autem, quod isti dicunt, falsum est.
- Probo : quia singulare speciei perfectioris, totam perfectionem eius comprehendens, non est imperfectius quam esset individuum speciei inferioris totam perfectionem suae speciei etiam simpliciter includens ; sed si aliquod singulare inferioris speciei ipsa specie angeli, includeret totam perfectionem suae speciei, ut aliquis homo, illud esset infinitum ; ergo et quilibet angelus.
- Probatio assumpti : quia illud esset tantae perfectionis quantae essent omnia possibilia produci ; sed ista sunt perfectionis infinitae cum sint infinita ; ergo etc.
- Hoc ergo tantum sit hic additum gratia exempli : de tali singulari, si esset, esset scientia sicut de ipsa specie.
- Tertium singulare est quod includit totam perfectionem suae naturae, tam secundum speciem quam secundum genus, eo modo quo genus et species ibi ponuntur, ut singulare divinae naturae : et de tali potest esse perfectissime scientia.
Quod patet, quia ideo, secundum Philosophum, de singulari non est scientia, quia non abstrahit ab hic et nunc sicut universale ; Deus autem magis a talibus abstrahit quam aliquod universale : quod patet, quia universale tantum abstrahit a talibus negative, pro quanto nullum talium sibi appropriat ; Deus autem abstrahit positive : est enim semper et ubique positive.
- Ad secundam rationem, dico quod duplex est passio : quaedam a subiecto distincta realiter, et hoc est ex imperfectione subiecti ; alia est distincta secundum rationem, quod e contrario est ex perfectione subiecti, ex perfectione enim eius est quod ipsum sit idem cum omni eo quod habet.
Tunc dico quod, licet in Deo non sint passiones ab eo distincte realiter, quia ipse « est quicquid habet », habet tamen passiones aliquo alio modo a se distinctas, saltem secundum rationem : et hoc sufficit.
- Ad tertium, dicunt aliqui quod theologia utitur definitione effectus pro definitione causae, ut definitione creaturae, sicut etiam metaphysica non potest suum subiectum proprium definire cum sit simpliciter simplex.
- Sed contra : quia tunc, et in theologia et in metaphysica probarentur omnia a posteriori : quod est falsum ; multa enim probantur hic et ibi etiam a priori.
[Opinio propria]
- Ideo dico aliter, quod eo modo quo subiectum scientiae habet passionem de eo demonstrabilem, habet et definitionem ; quando enim habet passionem realiter ab eo distinctam, habet definitionem compositam ex aliquibus, re aliquo modo distinctis, ut ex genere et differentia ; quando autem habet passionem tantum ratione ab eo differentem, non re, potest etiam habere aliquam definitionem ex aliquibus, non re, sed ratione distinctam, et talem possumus formare de Deo : quod Deus est ens immateriale, infinitum, simpliciter primum, etc.
[QUAESTIO OCTAVA]
[UTRUM DEUS SIT SUBIECTUM IN THEOLOGIA SUB RATIONE ABSOLUTA VEL RELATIVA]
[Positio quaestionis]
- Utrum Deus sit subiectum in theologia sub ratione absoluta vel relativa : videtur quod sub relativa, quia sub ista est tantum a nobis cognoscibilis ; ergo sub ista est subiectum in theologia nostra.
- Contra : quia Deus est subiectum in theologia sub prima ratione ; huiusmodi est absoluta ; ergo etc.
[Solutio quaestionis]
- Respondeo quod sub ratione absoluta.
Probatio : primo, quia Deus est hic subiectum sub prima eius ratione non reducibili ad aliquam aliam, sed ad eam omnes [aliae reducuntur] ; primum enim subiectum est quod est primum omnibus aliis triplici primitate, ut patuit in alia quaestione ; sed huiusmodi ratio est ratio absoluta, videlicet ratio deitatis ; ad istam enim omnes reducuntur, et ipsa ad nullam aliam, cum sit prima ; ergo etc.
- Praeterea, sub illa ratione Deus est hic subiectum quae habet rationem quidditativam, non de nominativam nec qualitativam, quia tales rationes magis habent rationem et modum passionis quam subiecti.
- Ex quo patet quod non est hic subiectum sub ratione aliqua relativa, nec ad intra nec ad extra, cum talia magis habeant rationem passionis quam materiae vel subiecti.
[Ad rationem]
- Ad rationem, dico quod non tantum Deus est a nobis cognoscibilis sub ratione relativa, immo etiam sub ratione absoluta.
[Instantia et responsio]
- Contra : quia Deus est a nobis cognoscibilis per analogiam ad creaturam, sicut forma per analogiam ad materiam ; analogia autem est relatio ; ergo etc.
- Respondeo.
Cum dicitur quod [Deus] est cognoscibilis per analogiam etc. , dico quod ly per potest denotare vel habitudinem causae formalis, et sic falsum est : non enim analogia huiusmodi scientiae est ratio formalis cognoscendi aliquid de Deo, cum nec notitia, qua aliquid de Deo cognoscitur, ad ipsam terminetur ; vel potest dicere habitudinem causae efficientis vel moventis, et sic potest concedi aliquo modo ; ipsa enim est via ad cognoscendum Deum, non quod notitia terminetur ad ipsam ut ad obiectum, ut dictum est.
[QUAESTIO NONA]
[UTRUM DEUS SIT SUBIECTUM THEOLOGIAE SUB RATIONE ABSOLUTA ESSENTIALI VEL ATTRIBUTALI]
[Positio quaestionis]
- Utrum Deus sit subiectum theologiae sub ratione absoluta, essentiali vel attributali : videtur quod sub attributali, quia ipse est hic subiectum sub ratione perfectissima ; huiusmodi est ratio boni ; ergo etc.
- Contra : quia ratio essentiae, cum sit ratio subiecti, est nobilior ratione cuiuscumque passionis, et ita, per consequens, ratione bonitatis.
[Solutio quaestionis]
- Responsio huius quaestionis patet ex praecedenti quaestione ; cum enim ratio essentiae sit prima, ad quam omnes aliae reducuntur, sic etiam ratio quidditativa ; rationes autem attributales sunt rationes qualitativae ; per consequens, sequitur quod Deus non sit sub ratione aliqua attributali cognoscibilis, sed essentiae sit hic subiectum.
- Ex quibus etiam patet quod non est hic subiectum sub ratione finiti vel infiniti.
- Primum patet, quia finitas non se tenet ex parte obiecti, sed actus.
- Secundum etiam patet ex dictis, quia sub nulla ratione reducibili ad aliam est subiectum primi habitus, cuiusmodi est theologia ; infinitas autem ad rationem essentiae est reducibilis, est etiam ratio qualitativa, cum sit modus ; ergo etc.
[Ad rationem in oppositum]
- Ad rationem in oppositum, nego minorem.
[QUAESTIO DECIMA]
[UTRUM ALIQUA SCIENTIA ALIA A THEOLOGIA SIT DE DEO UT DE PRIMO SUBIECTO]
[Positio quaestionis]
- Utrum aliqua alia scientia a theologia sit de Deo ut de primo subiecto : videtur quod non, quia de eodem primo subiecto non possunt esse distincte scientiae, quia « secantur scientiae quemadmodum et res de quibus sunt ».
- Contra : omnis notitia, per quam naturaliter possumus de Deo aliquam demonstrationem concludere, est scientia naturalis ; sed de ipso possumus plura demonstrare naturaliter et concludere, ut ipsum esse unum, actum purum et talia multa quae de ipso philosophi probaverunt ; ergo etc. ; sed ista est alia a theologia nobis revelata ; ergo etc.
[Solutio quaestionis septem conclusionibus]
- Respondeo quod sic.
Ad cuius declarationem ponam septem conclusiones.
[Prima conclusio]
- Prima est ista : substantia in communi non est primum subiectum metaphysicae.
Hanc probo sic : primo, nulla scientia demonstrat suum subiectum esse ; sed metaphysica demonstrat substantiam in communi esse ; ergo etc.
- Maior patet : quia semper subiectum supponitur in omni scientia, ergo non probatur in aliqua.
- Minorem probo : quia aut substantiam in communi esse est per se notum, aut desperatum, aut in aliqua scientia demonstratum : non desperatum seu impossibile attingi, quia ad tale non est desiderium naturale quale est hominis ad cognoscendum hoc, videlicet substantiam esse.
Nec per se notum. Hoc probo, primo : quia nulla propositio est per se nota cuius habitudo praedicati ad subiectum non est habitudo necessaria, sed contingens ; nulla enim habitudo contingens est intellectui per se nota ; sed habitudo praedicati huiusmodi propositionis ad subiectum, puta esse ad substantiam, est contingens ; ergo etc.
- Probo minorem : quia nulla propositio, in qua probatur esse, est necessaria nisi cuius subiectum est necesse esse ; ergo etc. ; non est etiam per se notum ad sensum, quia substantia non cadit sub sensu.
- Secundo, probo idem sic : nihil per se notum dependet ab aliquo non per se noto in notitia, licet e converso, sicut principia in cognitione non dependent a conclusionibus, sed e converso.
Sicut enim necessarium non potest dependere a non necessario [a]ut a contingenti, sed e converso, ita nec per se notum a non per se noto, quia illud, quod actu dependet ab alio secundum aliquod esse, indiget illo secundum illud esse ; sed constat quod per se notum non indiget, ad sui notitiam habendam, notitia alicuius non per se noti, sed e converso ; ergo etc.
- Sed cognitio huiusmodi, quod est esse substantiam, dependet a cognitione alicuius non per se noti, puta a cognitione non esse processum in infinitum in causis et subiectis, sed esse statum in causis. Qui quiddem status in causis non est per se notus, cum demonstretur a Philosopho ; ergo etc.
- Nec, tertio, istud potest in alia scientia a metaphysica demonstrari vel probari, quia ad illam solam spectat probare ad quam pertinet probare statum in causis, cum ex hoc istud dependeat ; sed ad solam metaphysicam pertinet probare statum in causis universaliter, ut patet II Metaphysicae, ubi probatur ; ergo etc.
- Praeterea, ad nullam scientiam spectat probare aliquam conclusionem ad quam non spectat notitia terminorum illius conclusionis, quia nulla scientia potest probare habitudinem terminorum nisi consideret rationes terminorum ; sed ad nullam scientiam, citra metaphysicam, pertinet notitia terminorum huiusmodi conclusionis ; ergo etc.
- Probatio minoris : ad nullam scientiam spectat consideratio terminorum superiorum suis principiis : nulla enim transcendit suum proprium subiectum ; sed substantia et esse sunt termini abstractiores propriis terminis cuiuslibet scientiae particularis ; ergo etc.
[Secunda conclusio]
- Secunda conclusio est quod substantia vel ens separatum non est primum subiectum metaphysicae.
Hanc probo, primo, sic : nulla scientia, ut prius, demonstrat suum subiectum esse ; sed ens separatum a materia esse, demonstratur in metaphysica, et non in aliqua alia ; ergo etc.
- Minor probatur : quia vel ens separatum est per se notum vel etc., ut prius : non desperatum, quia ad hoc sciendum [non] est desiderium naturale ; nec est per se notum, quia, ut prius, nulla propositio apud in tellectum est per se nota cuius terminorum habitudo est contingens ; nec in alia scientia a metaphysica demonstrata, quia ad nullam scientiam pertinet probare aliquam conclusionem sua propria altiorem. Talis enim fundatur in obiecto vel subiecto altiori subiecto proprio, quod nulla scientia potest transcendere.
Si enim fundaretur in subiecto proprio, concluderetur ex eius principiis, et ita non esset superior vel altior suis principiis propriis, immo esset eius conclusio propria ; nisi dicas ipsum concludi ex principiis aliis : quod non potest esse, quia principia subiecti, ex quibus concluduntur, non excedunt limitem vel virtutem subiecti.
Sed ista conclusio ens separatum esse, est altior omni conclusione physicae et metaphysicae et cuiuscumque alterius scientiae particularis ; ergo etc.
[Tertia conclusio]
- Tertia conclusio, quae sequitur ex secunda, sicut secunda ex prima, est ista : ens primum, quod est Deus, non est subiectum in metaphysica.
Haec probatur sicut priores : quia cum Deum esse non sit per se notum, quia dependet ex statu in causis, nec hoc probare pertineat ad aliam scientiam citra metaphysicam, per consequens, non poterit Deus poni subiectum in ipsa.
[Magnum dubium et solutio]
- Sed hic potest esse dubium magnum, quia Philosophus, VIII Physicorum, probat primam causam esse, et hoc per motum : ex quo potest dupliciter argui : primo, quia omnis ratio accepta ex motu est physica ; sed nulla est alia ad probandum Deum esse ; ergo etc.
- Secundo, quia, si hoc probare, videlicet Deum esse, non spectaret ad physicum naturalem, Philosophus in Physica non probaret.
- Respondeo quod motus potest considerari dupliciter : uno modo, in particulari, sub ratione propria motus, et sic motus consideratio pertinet directe ad physicum ; alio modo, sub ratione universaliori, videlicet ut resolvitur in rationem entis et in rationem effectus vel causati, et sic pertinet ad metaphysicum : eius enim est considerare rationem causae et causati et universalia transcendentia.
- Et sicut distinctum est de motu, ita oportet distinguere de eius passionibus, quia aliquae sunt eius propriae, videlicet quae sibi conveniunt secundum rationem motus propriam, et huiusmodi pertinent directe ad physicum ; aliae sunt passiones eius communiores, ut ratio finiti et infiniti, quae quiddem sunt passiones primae entis.
- Tunc dico quod omnis demonstratio, fundata super motum primo modo sumptum, videlicet secundum propriam rationem motus sumptum, est physica ; non autem si fundetur super motum ut in rationes priores et communiores resolutum vel in eius passiones alias.
- Tunc ad propositum, dico quod ratio Philosophi, de qua arguitur, est ista : illud quod movetur tempore infinito, movetur a virtute infinita ; sed virtus infinita non potest esse in magnitudine finita ; ergo etc.
Patet quod haec demonstratio Philosophi non fundatur super motum vel eius passionem aliquam propriam, sed super ipsum ut resolutum in rationes priores et communiores.
- Subiectum enim maioris propositionis est : quod movetur tempore infinito ; nunc autem, licet istud subiectum materialiter sumptum pertineat ad phisicum considerantem motum et tempus, tamen determinatio facta per ly infinitum, pertinet ad metaphysicum cuius est considerare finitum et infinitum.
- Praedicatum autem est : movetur a virtute infinita ; virtus autem infinita pertinet ad metaphysicum.
- Huiusmodi ergo demonstratio, licet secundum quid sit physica, prout generalia principia applicantur ad materiam specialem, non tamen simpliciter, sed magis [est] metaphysica : nec enim probat Deum esse vel primam causam infinitae virtutis, ex motu secundum eius propriam rationem, sed ut motus habet rationem effectus : quia enim effectus arguit causam, ideo infinitus motus arguit virtutem infinitam in causa movente.
- Unde in hoc melius dixit Avicenna quam Commentator, dicens quod probare Deum esse pertinet ad metaphysicam.
- Dices : quare ergo probatur in physica ?
- Respondeo quod est tantum gratia materiae de qua ibi agitur, in qua sunt rationes istae communes, ex quibus tenet illa demonstratio, et ideo Philosophus ipsam resumit in XII Metaphysicae, ubi proprie habet locum.
- Et hoc est quod dicit Avicenna I Metaphysicae suae, capitulo 1, sic dicens : Debes, inquidd, scire quod illud quod positum est in naturalibus, non est de natura, sed ex hoc ibi positum est ut accenderetur desiderium tenendi primum principium esse, et accenderetur desiderium quaerendi quousque perveniretur etc.
[Quarta conclusio]
- Quarta conclusio est quod causa in communi non est subiectum metaphysicae.
Haec probatur sic : quod est posterius passionibus subiecti alicuius scientiae, non est subiectum illius scientiae ; sed ratio causae est posterior passionibus subiecti metaphysicae ; ergo etc.
- Minor probatur : quia quod convenit alicui secundum se et absolute, est prius eo quod convenit sibi in ordine ad aliud ; sed finitum et infinitum, possibile et necessarium, et omnes entis passiones, insunt absolute enti ; ratio autem causae vel causati non [inest] nisi in ordine ad aliud, cum sint rationes relativae ; ergo etc.
[Quinta conclusio]
- Quinta conclusio est quod nec causa ultima est subiectum.
Probatio istius : quia quod est posterius posteriore, est posterius priore ; sed ratio causae ultimae est posterior ratione causae in communi ; ergo etc.
- Praeterea, nulla scientia demonstrat suum subiectum ; sed metaphysica demonstrat ultimam causam esse, quia, ut prius : vel hoc est notum per se : quod non, quia supponit statum esse in causis ; vel demonstratum in aliqua scientia : non, nisi in metaphysica ; ad eamdem enim spectat probatio ista ad quam spectat probatio status in causis : huiusmodi est metaphysica ; ergo etc.
[Sexta conclusio]
- Sexta conclusio est quod de decem praedicamenta non sunt ibi subiectum.
Hoc patet : cuiuscumque scientiae subiectum est aliquidd, aliquo modo, unum ; ergo decem praedicamenta, cum non sint unum, ut sic, nullius scientiae poterunt esse subiectum.
[Septima conclusio]
- Septima conclusio est quod primum subiectum metaphysicae est ens ut ens.
Haec patet, primo, ex praecedentibus per locum a sufficienti divisione.
[Utrum primum subiectum metaphysicae sit ens ut ens]
- Circa istam tamen probandam, sic procedam : primo, enim, probabo eam ; 2°, declarabo modum ; 3°, utrum scientia possibilis haberi naturaliter de Deo sit metaphysica ; 4°, supposito quod sit alia a metaphysica, utrum sit sibi subalterna vel pars eius.
[ARTICULUS PRIMUS]
[SUBIECTUM PRIMUM METAPHYSICAE EST ENS UT ENS]
[Primum subiectum metaphysicae est primum subiectum propriorum principiorum eius]
- Quantum ad primum, arguo, primo, sic : illud est primum subiectum metaphysicae quod est primum subiectum propriorum principiorum eius ; sed ens ut ens est huiusmodi. Patet, quia primum principium, proprium metaphysicae, est : de quolibet esse vel non esse ; etc. : cuius subiectum nihil ente inferius potest esse, cum ad omnia universaliter se extendat ; ergo etc.
- Praeterea, illud est subiectum alicuius scientiae quod est subiectum passionum illius scientiae ; sed ens ut ens est subiectum passionum metaphysicae ; ergo etc.
- Probatio minoris : quia bonum, verum, finitum et infinitum, et caetera talia, cum sint quaedam passiones, oportet quod habeant aliquod subiectum : non potest esse subiectum talium aliquid ente inferius ; ergo etc.
- Constat autem quod huiusmodi sunt passiones metaphysicae ; ergo etc.
- Praeterea, tertio, sic : sicut se habet subiectum speciale ad passiones speciales, ita subiectum commune ad passiones communes ; sed entia specialia habent passiones speciales et scientiam quae est de eis ; ergo et ens in quantum ens habebit passiones communes de quibus erit scientia communis.
[Intentio Philosophi]
- Et hoc est quod dicit Philosophus IV Metaphysicae : Sicut – inquit - numeri, in quantum numerus, sunt aliquae passiones propriae, videlicet paritas et imparitas, sic entis in quantum ens, sunt quaedam propria, de quibus est philosophi perscrutari veritatem.
- Idem dicit in VI.
[Qualis est ordo in potentiis, talis est ordo in scientiis]
- Praeterea, qualis est ordo in potentiis respectu obiectorum, talis est ordo quantum ad aliquid in scientiis respectu subiectorum ; sed in potentiis sic est quod, ubi alique particulares potentiae habentes determinata obiecta praeter istas determinatas potentias, oportet ponere aliquam potentiam generalem vel communem, apprehendentem illa omnia obiecta potentiarum particularium, sicut patet de sensu communi respectu sensuum externorum particularium, ergo ita consimiliter in scientiis, praeter speciales, determinata entia considerantes et specialia, oportet dare aliquam conclusionem habentem commune subiectum ad subiecta aliarum : tale autem commune non est nisi ens ; ergo etc.
- Et hoc est quod dicit Philosophus in IV : Est, inquit, quaedam scientia quae speculatur ens in quantum ens ; aliae autem quandam partem entis exigunt.
[ARTICULUS SECUNDUS]
[QUOMODO ENS POSSIT ESSE SUBIECTUM IN METAPHYSICA]
[Ens est subiectum metaphysicae]
- Quantum ad secundum, videlicet quomodo ens possit esse subiectum in metaphysica : cum enim omne subiectum habitus scientifici oporteat esse definibile, cum oporteat etiam ipsum aliquas habere passiones extra rationem eius de ipso per eius definitionem demonstrabiles, quae duo enti repugnare videntur, cum enim sit simpliciter simplex, non est definibile. Cum nihil etiam sit extra rationem eius, quia propter hoc Philosophus, IV Metaphysicae, probat ipsum non habere differentias, ideo difficile videtur ponere de ipso, ut de subiecto, aliquam scientiam.
[Ens potest accipi quadrupliciter]
- Ad hoc igitur videndum, est sciendum quod ens potest accipi quadrupliciter.
- Primo, generalissime, pro intentione communissima, communi cuicumque intentioni positive vel negative, complexe vel incomplexe, [vel] existenti in anima vel extra.
- Et de ente, ut sic sumpto, impossibile est esse scientiam aliquam, vel ipsum esse subiectum in aliqua scientia, quia, ut sic, commune est ad subiectum et passiones, principia et conclusiones, nec potest esse obiectum potentiae : omne enim obiectum potentiae est aliquid incomplexum.
- Secundo, magis stricte, potest accipi pro intentione positiva, communi ad omnem intentionem incomplexam tantum, sive tamen illa sit in re, sive in anima, et nec ipsum, ut sic, potest alicuius scientiae esse subiectum, licet forte possit esse obiectum potentiae intellectivae, si tamen illa habeat aliquod unum obiectum. Hoc patet, quia ens, ut sic, adhuc est commune ad subiectum et passiones et etiam differentias.
- Et de ipso, ut sic sumpto, loquitur Philosophus III Metaphysicae, ubi probat quod ens non est genus ; quod probat per hoc, quia nihil est extra rationem eius, et ita non potest habere differentias, cum ille sint extra rationem eius cuius sunt, videlicet generis, et tamen in IV dicit quod aliqua sunt extra rationem entis ; dicit enim quod eius sunt passiones aliquae sicut aliorum inferiorum, et hoc est quod aliter accipit ens in III et aliter in IV, alias contradiceret sibi ipsi.
- Tertio, potest adhuc magis stricte sumi pro intentione communi ad intentionem incomplexam quidditativam, distinctam contra denominativam vel communissimam, et sic habet passiones, quia intentio quidditativa habet intentionem denominativam.
- Quarto, potest accipi ut dicit intentionem communem ad intentionem quidditativam primae intentionis tantum, non secundae, quia sic sumitur tertio modo.
[Ens quarto modo sumptum est subiectum metaphysicae]
- Tunc ad propositum accipiendo, patet per dicta, quod ens non potest esse subiectum primo nec secundo modo sumptum, sed nec tertio, ut videtur, quia ut sic est commune logico et metaphysico ; ex hoc videretur quod, quarto modo sumptum, esset metaphysicae subiectum : ut sic autem habet definitionem. Definitur enim per ens primo, secondo et tertio modo sumptum, quia est ens incomplexum, quidditativum, primae intentionis ; habet etiam passiones ; sed omne habens istas, videlicet definitionem et passiones, potest esse subiectum in aliqua scientia ; ergo etc.
- Sed constat quod non in alia a metaphysica ; ergo etc.
- Et si contra hoc argueretur per hoc quod principium metaphysicum, quod est de quolibet esse vel non esse, fundatur super ens superius et universalius ente quarto modo sumpto, cum concludat ita in secundis intentionibus ut in primis, posset dici quod, ut fundatur super ens tertio modo sumptum, non est proprium metaphysico, sed commune sibi et logico ; est autem tantum proprium metaphysico ut fundatur super ens quarto modo sumptum.
[Opinio propria]
- Dico tamen aliter, quod ens, ut tertio modo sumptum, est proprium metaphysicae subiectum, quia etiam ut sic habet definitionem et passiones.
[Dubium et eius solutio : subiectum logicae et subiectum metaphysicae]
- Sed tunc est dubium : in quo differt subiectum logicae a subiecto metaphysicae ?
Dico ad hoc quod logica respicit per se intentiones secundas pro subiecto, quae quidem sunt formaliter generis determinati, puta relationis, licet materialiter sint indeterminatae quia ad omne genus applicabiles ; ipsa ergo logica versatur circa ens determinati generis formaliter, licet circa totum materialiter.
- Metaphysica autem est formaliter circa totum ens, quia ratio entis tertio modo, quae communis est omni enti incomplexo, est eius primum subiectum, et ita tam logicus quam metaphysicus considerant ens tertio modo sumptum, et ita totum ens, licet aliter et aliter.
Unde dicit Avicenna, I Metaphysicae suae, capitulo 2, quod logicae subiectum sunt secundae intentiones adiunctae primis.
[ARTICULUS TERTIUS]
[A. QUOMODO ENS EST SUBIECTUM IN METAPHYSICA]
[Duo dubia]
- Quantum ad tertium, ubi est declarandum quod dictum est, ut quomodo ens est subiectum in metaphysica, sunt duo dubia.
- Primum est quia nobilis sime scientiae nobilissimum est subiectum ; sed metaphysica est nobilior physica et mathematica ; ergo et eius subiectum subiectis illarum ; sed ens, tertio modo sumptum, est ignobilius quocumque inferiori suo, sicut genus est ignobilius specie ; ergo ipsum non potest esse metaphysicae subiectum.
- Secundum dubium est quia scientia, quae est de aliquo subiecto communi, est etiam de omnibus contentis per se sub illo secundum eorum proprias rationes, et de passionibus propriis eorum, ut, quia arimethica est de numero in communi, ideo considerat quamlibet speciem numeri secundum propriam rationem, et etiam passionem propriam, illam rationem propriam consequentem.
- Idem patet de physica, quae, quia est de ente mobili in communi, ideo considerat tam mobile ad ubi quam ad qualitatem et ad omnem aliam formam ; ergo consimiliter, si metaphysica est de ente tertio modo sumpto, ipsa considerabit quodlibet speciale ens sub illo contentum secundum propriam rationem et eius proprias passiones, et ita tunc superfluae erunt omnes scientiae particulares.
[Responsio ad primum dubium]
- Ad primum dubium potest dici dupliciter.
- Uno modo sic : aliquod enim speciale subiectum stat sub aliquo communi tantum formaliter et per se ; aliquod autem non tantum formaliter, sed etiam virtualiter. Tunc quidem speciale subiectum, seu inferius, stat virtualiter et formaliter sub communi et superiori quando non tantum ipsum in se est per se sub illo communi, sed sicut ipsum est sub eo, ita etiam eius passiones propriae sunt sub passionibus propriis illius communis.
Et tunc illa maior, scilicet quod « scientia, quae est de aliquo communi subiecto, est de contentis sub illo », est vera, quando videlicet illa continetur sub illo, tam in se quam in ordine ad eorum proprias passiones : hoc modo se habet arithmetica respectu sui subiecti, puta numeri quem considerat ; sicut enim sub numero in communi est quaelibet species numeri, ita sub passionibus numeri continentur proprie passiones earum, et hinc est quod contenta sub numero non sibi appropriant scientiam specialem.
- Tunc sub communi aliquo continentur inferiora tantum formaliter, quando ipsa sic tantum sub eo per se continentur, quod tamen eorum passiones proprie sub passionibus communibus illius communis minime per se continentur.
- Et tunc talia inferiora appropriant sibi scientiam specialem, aliam ab illa quae est illius consequentia sub qua illa formaliter continetur, et ideo eorum consideratio.
- Hoc modo se habet ens, quod est metaphysicae subiectum, ad omnia sub se contenta ; etsi enim omnia per se et formaliter sint sub ipso contenta, non tamen passiones eorum propriae sub passionibus communibus entis, et ideo earum consideratio non pertinet ad metaphysicam, sed magis ad scientiam specialem.
[Propria responsio ad duo dubia]
- Secundo, potest dici aliter simul ad primum dubium et secundum.
Ad cuius evidentiam est sciendum quod quadruplex est abstractionis modus vel genus : quaedam enim sunt abstracta secundum rationem ab ista et illa materia sensibili, non tamen a materia sensibili simpliciter, ut corpus physicum ; alia ab omni materia sensibili secundum rationem, ut quantitas discreta, non tamen ab intelligibili ; alia, tertio, ab omni materia sensibili et intelligibili secundum rationem, ut ens ; alia autem, quarto, sunt abstracta ab omni materia sensibili et intelligibili, non tantum secundum rationem, sed etiam secundum rem, ut Deus et substantiae separatae.
- Tunc dico quod ens potest dupliciter accipi : uno modo prout est quoddam universale, intelligibile, communissimum ; alio modo ut habet determinatum modum et genus abstractionis, et hoc modo est subiectum metaphysicae.
- Primo autem modo continentur sub eo omnia entia specialia, non secundo, ut est subiectum in metaphysica. Tunc dico quod, licet ens ut ens primo modo sumptum, non sit forte nobilius entibus specialibus de quibus sunt scientiae speciales intensivae, est tamen nobilius extensivae.
Et ultra hoc, est nobilius saltem pro ut est subiectum metaphysicae, et hoc ratione suae maioris abstractionis a materia ; quanto enim abstractius, ut sic, tanto nobilius. Subiectum autem metaphysicae, respectu subiectorum aliarum scientiarum specialium, sola scientia quae est de Deo excepta, tenet gradum abstractionis sublimiorem, et ideo, ut sic, est omnibus nobilius.
Et sic patet ad duo dubia supradicta.
- Licet enim entia specialia sint nobiliora ente ut ens prout sub eo continentur sicut inferiora sub superiori, tamen, ut sic, ens non est subiectum metaphysicae, sed ut tenet tertium abstractionis gradum ; ut sic autem, excedit alia.
[Solutio alterius dubii]
- Et per hoc etiam soluitur secundum dubium, quia, ex quo metaphysica non considerat ens prout ipsum continet sub se alia, sed tantum ut abstractum, per consequens, eius consideratio non se extendit ad contenta sub ente nec ad eorum proprias passiones. Secus autem est in aliis scientiis de quibus ibi arguebatur.
- Subiecta enim et communia illarum considerantur in illis ut illa per se continent et respiciunt sua inferiora, et ideo tales considera[n]t non tantum commune et eius communes passiones, sed etiam species communis primo in scientia intenti et earum proprias passiones.
[B. UTRUM SCIENTIA DE DEO EX PRINCIPIIS NATURALIBUS SIT METAPHYSICA]
[Dubium est qualis sit]
- Quantum ad tertium, videlicet utrum scientia possibilis haberi de Deo ex principiis naturalibus sit metaphysica, cum enim sit alia ab ista nobis supernaturaliter revelata, dubium est qualis sit.
- Ideo dico ad hoc dupliciter : uno enim modo, posset dici probabiliter, ut videtur, quod talis scientia est quaedam metaphysica.
[Duplex abstractio : metaphysica communis et particularis]
- Ad cuius evidentiam est sciendum quod metaphysica idem est quod speculativa scientia, metas physicae transcendens. Nunc autem duplex est obiectum abstractius quam sit obiectum physicum : quoddam enim est ab omni materia abstractum secundum rationem, ut ens, et de isto est metaphysica communis, ut supra dictum est ; aliud est abstractum secundum rem, ut Deus : et de tali scientia, naturaliter habita, potest dici quaedam metaphysica particularis, quia subiectum istius transcendit limites subiecti physici ratione suae maioris abstractionis.
- Prima, quae est de ente in communi, accipit suum subiectum a sensu ; ens enim esse non probat, sed supponit ut per se notum ad sensum ; alia autem metaphysica particularis, quae videlicet est de Deo, accipit suum subiectum esse a communi : Deum enim esse nec est per se notum nec potest probari in aliqua alia scientia citra metaphysicam communem, ut supra ostensum est.
[ARTICULUS QUARTUS]
[UTRUM SIT SUBALTERNA]
[Metaphysica particularis est subalternata metaphysicae communi]
- Et tunc ultra, quantum ad quartum, videlicet de subalternatione, diceretur quod ista particularis subalternatur metaphysicae communi ex parte sui subiecti ; illa enim communis habet probare subiectum istius, ut statim dictum est, non tamen ex parte finis, sed magis e converso, quia tota ista particularis ordinatur directe ad notitiam Dei immediate.
Illa autem universalis, etsi in quantum probat Deum esse ordinetur ad notitiam Dei etiam directe, non tamen nisi mediante ista metaphysica particulari, cuius est dare notitiam de Deo sicut de proprio eius subiecto. Utraque etiam, tam particularis quam universalis, dicitur divina : communis, ut probat Deum esse, particularis autem, ut considerat ipsum sicut proprium eius subiectum. Et ita patet quod metaphysica particularis est sub communi, sicut eius subiectum sub subiecto illius.
- Ex parte autem finis, metaphysica communis est quasi sub particulari pro quanto ad ipsam ordinatur, saltem quantum ad aliquam sui partem, illam, videlicet in qua probat ens divinum.
- Secundo, quia hoc vide[re]tur valde extraneum, videlicet duas metaphysicas ponere, ideo potest aliter dici, et melius, quod talis scientia de Deo non est aliqua metaphysica, nec universalis nec particularis, sed est quaedam scientia simpliciter de Deo, distincta tam a metaphysica quam etiam ab aliis omnibus scientiis specialibus, quae quidem potest proprie dici divina, ratione sui proprii subiecti quod considerat.
Metaphysica enim non dicitur, nec est essentialiter divina, sed tantum participative, videlicet ratione subiecti istius quod stabilitur in ipsa : in ea enim probatur Deum esse, et ratione istius solum metaphysica divina dicitur, pro quanto videlicet ista collocatur in ipsa ratione sui subiecti stabiliti in illa. Physica et mathematica accipiunt subiectum ad sensum, et ideo non collocantur in metaphysica.
[Scientia naturalis de Deo differt a metaphysica]
- Quod autem huismodi scientia de Deo, naturaliter acquisita, non sit metaphysica, probo, primo, sic : nobiliori genere vel modo abstractionis est abstractum ab omni materia secundum rem quam abstractum tantum secundum rationem ; sed de ente, quod est tantum a materia secundum rationem abstractum, est scientia proprie, ab aliis distincta, puta metaphysica ; ergo et de ente separato secundum rem a materia, sicut est Deus, potest esse propria scientia distincta a metaphysica.
- Praeterea, ens separatum a materia sensibili, ut quantitas, habet propriam scientiam ; ergo et ens separatum a materia sensibili et intelligibili potest habere propriam scientiam, quae non est metaphysica. Patet consequentia : non est enim aliqua ratio quare magis de illo possit haberi propria scientia distincta a metaphysica quam de isto.
[Ad quaestionem]
- Patet autem, quantum ad quartum, quomodo se habeat ad metaphysicam, utrum sit sibi subalternata : est enim sibi subalternata ex parte subiecti, non ex parte finis, ut supra dictum est.
- Ex dictis etiam potest patere utrum ista scientia sit pars metaphysicae vel non : cum enim ens non sit subiectum metaphysicae ut sub se continet per se entia specialia, scilicet scientiarum particularium subiecta, sed tantum ut abstractum, ut superius dictum est, per consequens, licet subiectum huius scientiae, quod est Deus, contineatur per se sub subiecto metaphysicae, quod est ens, quia tamen non continetur sub ipso ut subiectum metaphysicae, immo ut sic, accidit sibi, ideo non magis ista scientia, quae est de Deo, est proprie pars metaphysicae quam aliae particulares scientiae quae sunt de aliis entibus specialibus, cum illa contineatur [ita] per se sub subiecto metaphysicae, sicut Deus.
[Quomodo ista scientia se habeat ad theologiam]
- Sed, viso quomodo ista scientia se habeat ad metaphysicam, restat dubium quomodo se habeat ad theologiam quae habet idem subiectum cum ea.
Dico ad hoc quod theologia et ista conveniunt et differunt : conveniunt quidem in subiecto, quia utriusque subiectum est Deus sub ratione propria deitatis, et ideo, sicut illa non probat Deum esse sed accipit a metaphysica, ita theologia hoc non probat, sed supponit tanquam notum cuilibet ex naturalibus principiis per se nobis notis.
Quilibet enim, cuiuscumque nationis, praesupponit Deum esse, licet non omnes praesupponant ipsum esse unum.
- Unde nulla scientia potest subiectum proprium aliquo modo probare, nec a priori nec a posteriori.
Quod patet, quia videlicet principium per quod probaret, vel fundaretur super subiectum illius scientiae, et tunc talis ratio peteret principium, supponens productum ; vel super aliud, et tunc tale principium non pertineret ad illam scientiam, sed ad illam cuius est illud subiectum.
- Et hoc est quod Commentator ostendit contra Avicennam, II Physicorum : Im possibile, – inquit, – est aliquam scientiam probare suum subiectum vel per signum vel per demonstrationem a priori, licet causa subiecti possit probari per signum vel per demonstrationem.
- Patet ergo quomodo theologia et ista scientia conveniunt in subiecto ; differunt autem in principiis, conclusionibus et modo procedendi.
[Metaphysica et theologia conveniunt et differunt]
- Primum patet, quia theologia accipit sua principia ex conditione agentis, non ex ratione obiecti : hoc enim principium, quod est : omne revelatum a prima veritate est verum, patet quod ex conditione agentis accipitur, non obiecti, quia posse mentiri non respicit aliquem per modum obiecti, sed per modum agentis.
Ista autem scientia accipit principia sua ex conditione obiecti naturaliter cognoscibilis ; constat autem ista et illa principia fore alterius ordinis, ergo et habitus ex eis procedentes.
- Differunt, secundo, in conclusionibus, quia ista scientia naturalis considerat et probat conclusiones communes de Deo, ut quod « Deus est unus, infinitus » et talia. Theologia autem, quae est scientia supernaturalis, considerat conclusiones speciales et proprias, ut quod « Deus est trinus et unus », et quod « Filius procedit a Patre » et quod « Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio », et similia, ad quae cognoscenda forte non sufficeret ratio naturalis ex se.
- Differunt, tertio, in modo probandi suas conclusiones proprias, quia theologia probat suas per principia ex conditione agentis sumpta, alia autem per principia sumpta ex parte obiecti.
- Et praeterea, differunt, ultimo, quia theologia considerat et probat veritatem suarum conclusionum de ipsis conclusionibus, non autem inhaerentiam praedicati ad subiectum, ut superius dictum fuit ; haec autem considerat praedicata de subiectis suarum conclusionum, non tantum veritatem ipsarum ut illa.
- Sic ad quaestionem.
[Ad rationem in oppositum]
- Ad rationem in oppositum, quando dicitur : « de eodem non possunt esse diversae scientiae », respondeo quod verum est de eodem et secundum eadem principia, aliter non ; de eodem enim et secundum rationem eamdem possunt esse diversae scientiae per comparationem ad diversa principia ; hi autem duo habitus, videlicet theologia et ista scientia, etsi habent idem obiectum et sub eadem ratione, procedunt tamen ex diversis principiis, ut superius dictum est.
FINIS PROLOGI
