Prologue — Guillaume d'Ockham

Guillaume d'Ockham - Prologue

Prologus

PROLOGUS

 

QUAESTIO I 

[Utrum sit possibile intellectum viatoris habere notitiam evidentem de veritatibus theologiae]

 

Circa prologum quaero

primo,

utrum sit possibile intellectum viatoris habere notitiam evidentem de veritatibus theologiae.

 

Quod non :

Quia evidens notitia veritatum theologiae non potest haberi sine distincta notitia deitatis sub propria ratione deitatis ;

sed distincta notitia deitatis est impossibilis intellectui viatoris ;

ergo et evidens notitia veritatum theologiae.

Maior probatur :

quia indistincta notitia deitatis non sufficit,

quia si sic,

cum illa sit nobis possibilis ex puris naturalibus,

sequeretur quod nos ex puris naturalibus possemus habere notitiam evidentem veritatum theologiae,

quod est manifeste falsum ;

igitur ad evidentem notitiam veritatum theologiae requiritur distincta notitia deitatis.

Minor patet :

quia notitia deitatis sub propria ratione deitatis,

cum sit obiecti infiniti et beatifici sub ratione beatifica,

est beatifica ;

sed notitia beatifica est impossibilis intellectui viatoris ;

ergo etc.     

   

Secundo sic :

Si intellectus viatoris haberet notitiam evidentem veritatum theologiae,

aut illae veritates essent sibi per se notae

aut essent sibi notae per alia sibi notiora.

Non primo modo,

quia tunc cognoscerentur cognitis terminis ;

sed tales propositiones quae sunt per se notae cognoscuntur ab omni apprehendenti terminos,

et ita essent cuilibet apprehendenti terminos naturaliter notae,

quod est manifeste falsum.

Nec secundo modo,

quia illa notiora sibi

aut essent simpliciter notiora et priora

aut tantum sibi.

Non primo modo,

quia nulla est prior ista « Deus est trinus et unus »,

cum nihil sit medium inter Deum et tres personas

cui prius possit illud praedicatum inesse.

Nec secundo modo,

quia nihil posterius potest ducere in notitiam evidentem istius « Deus est trinus et unus » ;

igitur etc.

 

Tertio sic :

Notitia evidens veritatis est perfectissima notitia possibilis haberi de aliqua veritate ;

sed talis notitia non est possibilis viatori de illis veritatibus,

quia tunc beatus non haberet notitiam perfectiorem de eis quam viator,

quod est manifeste falsum. 

 

Ad oppositum :

Potens distincte apprehendere terminos alicuius veritatis necessariae primae,

potest evidenter scire illam veritatem,

quia si sit prima, cognoscitur cognitis terminis.

Sed viator potest distincte cognoscere, saltem abstractive, terminos istius « Deus est trinus et unus ».

Igitur potest evidenter scire illam veritatem,

et eadem ratione veritates theologicas non primas.

Igitur etc.

 

 

[Expositio terminorum quaestionis]

 

Circa istam quaestionem primo exponendi sunt aliqui termini positi in quaestione :

et primo,

quid importetur per intellectum viatoris ;

secundo,

quid nomine notitiae evidentis ;

tertio,

quid per veritates theologiae.

 

Secundo,

principaliter, est ad quaestionem respondendum.

 

 

Circa primum,

dico quod intellectus viatoris est

ille qui non habet notitiam intuitivam deitatis sibi possibilem de potentia Dei ordinata.

Per primum excluditur intellectus beati,

qui notitiam intuitivam deitatis habet.

Per secundum excluditur intellectus damnati,

cui non est illa notitia possibilis de potentia Dei ordinata,

quamvis sit sibi possibilis de potentia Dei absoluta.

 

Circa secundum, scilicet quae notitia est evidens,

dico quod notitia evidens est cognitio alicuius veri complexi,

ex notitia terminorum incomplexa immediate vel mediate nata sufficienter causari.

Ita scilicet quod

quando notitia incomplexa aliquorum terminorum

sive sint termini illius propositionis sive alterius

sive diversarum propositionum in quocumque intellectu habente talem notitiam sufficienter causat

vel est nata causare mediate vel immediate notitiam complexi,

tunc illud complexum evidenter cognoscitur.

Ex isto sequitur quod notitia evidens est in plus quam scientia vel intellectus vel sapientia,

quia propositio contingens potest evidenter cognosci,

et tamen illa notitia nec est scientia nec intellectus nec aliquis illorum habituum

quos ponit Philosophus VI Ethicorum.

Si dicatur

quod notitia evidens veritatis contingentis nunquam causatur sufficienter ex notitia incomplexa terminorum,

quia tunc sciretur cognitis terminis.

Sed omne tale est principium per se notum,

secundum Philosophum I Posteriorum.

Sed nulla veritas contingens est per se nota ;

igitur etc.

Dicendum quod propositio per se nota est illa

quae scitur evidenter ex quacumque notitia terminorum ipsius propositionis, sive abstractiva sive intuitiva.

Sed de propositione contingente non est hoc possibile,

quia aliqua notitia terminorum sufficit ad causandum, notitiam evidentem veritatis contingentis, scilicet intuitiva,

sicut post patebit,

aliqua autem non sufficit, scilicet abstractiva.

Unde si aliquis videat intuitive Sortem et albedinem exsistentem in Sorte,

potest evidenter scire quod Sortes est albus.

Si autem tantum cognosceret Sortem et albedinem exsistentem in Sorte abstractive,

sicut potest aliquis imaginari ea in absentia eorum,

non sciret evidenter quod Sortes esset albus,

et ideo non est propositio per se nota.

 

Circa tertium,

dico quod omnes veritates necessariae homini viatori ad aeternam beatitudinem consequendam sunt veritates theologicae.

Hoc patet per beatum Augustinum XIV De Trinitate, cap. 1,

ubi dicit sic :

Non utique quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis,

ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est,

huic scientiae tribuo,

sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur et roboratur.

Ex isto sequitur

quod aliquae veritates naturaliter notae seu cognoscibiles sunt theologicae,

sicut quod Deus est, Deus est sapiens, bonus etc.,

cum sint necessariae ad salutem ;

aliquae autem sunt supernaturaliter cognoscibiles,

sicut : Deus est trinus, incarnatus et huiusmodi.

 

 

[Instantiae contra ultimam affirmationem]

 

Sed contra hoc potest argui :

quia omnis veritas naturaliter cognoscibilis pertinet ad aliquam scientiam naturaliter inventam ;

sed eadem veritas non pertinet ad distinctas scientias ;

igitur nulla veritas naturaliter cognoscibilis est theologica.

Praeterea,

illa veritas quae potest probari per aliquod subiectum

ad quod habet primo resolvi, tamquam per medium,

pertinet ad scientiam de illo subiecto quod est medium,

et non ad scientiam de subiecto illius veritatis probandae.

Sed tales propositiones : Deus est sapiens, Deus est bonus et huiusmodi,

possunt probari per ens tamquam per medium,

sic arguendo : omne ens est bonum ; Deus est ens ; igitur Deus est bonus.

Igitur istae veritates pertinent ad scientiam de ente

et non ad scientiam de Deo.

Confirmatur :

quia istae sunt passiones entis,

igitur veritates in quibus probantur pertinent ad scientiam de ente et ad nullam aliam scientiam.

Consequentia patet,

quia eiusdem scientiae est considerare aliquod subiectum et passiones ipsius ;

igitur ad nullam scientiam pertinet consideratio de passionibus

nisi ad quam pertinet considerare subiectum.

Praeterea,

I Posteriorum, conclusione 8 :

Non contingit demonstrantem descendere a genere in genus.

Sed si eadem veritas pertineret ad distinctas scientias,

contingeret per principia unius scientiae probare conclusionem alterius scientiae,

et hoc esset descendere a genere in genus ;

igitur etc.

 

 

[Responsio ad instantias]

 

Ad primum istorum,

dico quod scientia, ad praesens, dupliciter accipitur.

 

Uno modo pro collectione multorum pertinentium ad notitiam unius vel multorum determinatum ordinem habentium.

Et scientia isto modo dicta continet tam notitiam incomplexam terminorum quam notitiam complexorum,

et hoc principiorum et conclusionum ;

continet etiam reprobationes errorum et solutiones falsorum argumentorum ;

continet etiam divisiones necessarias et definitiones,

ut frequenter.

Et de scientia isto modo dicta dicitur communiter

quod in ea est triplex modus procedendi,

scilicet divisivus, definitivus et collectivus ;

quamvis hoc non sit verum

nisi quando in ea tractatur de aliquo habente sub se multas species.

Et isto modo accipitur scientia pro compilationibus et tractatibus auctorum et philosophorum.

Sic accipitur scientia I Physicorum,

quando dicitur

quod ad nullam scientiam pertinet arguere contra negantem sua principia ;

et I Posteriorum, ubi dicitur quod nullius scientiae est probare sua principia ;

et III Metaphysicae : Posteriorum investigatio priorum est solutio dubitatorum.

Sic etiam accipitur scientia

quando dicitur liber Metaphysicae vel liber Physicorum esse una scientia.

Et scientia ista non est una numero,

sed continet multos habitus non tantum specie sed etiam frequenter genere distinctos,

ordinem tamen aliquem inter se habentes,

propter quem ordinem specialem, qualem non habent aliqua alia scibilia vel cognoscibilia,

possunt dici et dicuntur, secundum usum loquentium, una scientia.

 

Isto modo accipiendo scientiam non est inconveniens

eandem veritatem ad distinctas scientias pertinere etiam naturaliter inventas,

quia eadem conclusio in distinctis scientiis per distincta media potest evidenter probari,

sive possit demonstratione potissima in illis demonstrari sive non, non multum curo,

quia ista scientia non tantum continet demonstrationes propriissime dictas,

sed etiam alias probationes evidentes quascumque.

Potest etiam eadem veritas esse principium in una scientia et conclusio in alia,

et hoc maxime

quando aliquid de quo determinatur in aliqua scientia continetur

sicut inferius sub aliquo de quo determinatur in alia scientia,

sicut est de ente de quo determinat metaphysicus

et de Deo de quo determinat theologus.

 

Quod eadem veritas pertinere possit ad distinctas scientias

patet per Commentatorem I Physicorum, commento paenultimo,

qui vult quod physicus probat substantias separatas esse

et metaphysicus supponit eas esse.

Similiter,

secundum aliquos,

Deum esse non tantum probatur in scientia naturali, sed etiam in metaphysica.

Similiter,

posito quod hoc non esset possibile de scientiis naturaliter adquisitis,

tamen eadem veritas potest pertinere ad aliquam scientiam proprie dictam

et ad aliquam scientiam large dictam pro firma adhaesione,

cuiusmodi est theologia pro magna sui parte,

sicut postea patebit.

 

Alio modo,

accipitur scientia pro habitu exsistente per se in genere qualitatis, distincto contra alios habitus intellectuales,

scilicet contra intellectum, sapientiam etc.

Et isto modo eadem veritas non pertinet ad distinctas scientias,

quia unius conclusionis non est nisi una scientia isto modo dicta,

quia quaelibet talis scientia est una res numero, non continens notitiam plurimarum conclusionum.

Et si dicatur,

quod secundum praedicta eadem conclusio potest per diversas praemissas demonstrari saltem demonstratione quia ;

sed distinctae demonstrationes causant distinctas scientias ;

igitur eadem conclusio pertinet ad distinctas scientias isto modo dictas :

Dico

quod distinctae praemissae non semper causant distinctas scientias,

quia

sicut idem calor specie potest produci a diversis causis specie distinctis, scilicet ab igne et a sole,

ita eadem scientia secundum speciem potest causari a distinctis principiis vel praemissis,

sicut magis post patebit.

 

 

Ad secundum,

dico quod talis veritas potest pertinere ad utrumque scientiam primo modo dictam.

Si dicatur

quod tunc illae duae scientiae erunt una scientia,

sicut scientia de anima et scientia de anima intellectiva sunt una scientia,

dico

quod non oportet quod illae scientiae faciant unam scientiam isto modo dictam,

nisi illae scientiae essent praecise de subiecto illius veritatis

et non considerarent nisi passiones debito modo ordinatas.

Si autem illae scientiae considerant multa, sive subiecta sive passiones,

non habentia ordinem determinatum requisitum ad unitatem scientiae,

tales non oportet quod faciant unam scientiam,

sicut est de metaphysica et de theologia,

quia theologia considerat multa, tam subiecta quam passiones,

quae non pertinent ad metaphysicam.

Ad confirmationem,

concedo quod illae sunt passiones entis,

et ideo pertinent ad metaphysicam ;

sed cum hoc stat quod pertinent ad alias scientias.

Similiter dato

quod tales veritates probantes passiones entis de Deo praecise

pertinent ad metaphysicam,

tamen omnes veritates enuntiantes passiones proprias Deo et in solo Deo sub propria ratione deitatis virtualiter contentas,

secundum modum loquendi sic arguentium,

pertinent ad scientiam de Deo sub propria ratione deitatis.

Sed tales veritates :

Deus est trinus, Deus est infinitus, Deus est prima causa omnium, Deus est actus purus, et sic de multis aliis talibus veritatibus,

enuntiant passiones soli Deo convenientes

et continentur in Deo sub ratione deitatis, secundum eos ;

igitur istae pertinent ad scientiam de Deo sub propria ratione deitatis.

 

Si dicatur

quod istae passiones demonstrantur de Deo in metaphysica,

et ideo pertinent ad metaphysicam,

hoc non valet,

quia istae passiones non demonstrantur in metaphysica

nisi tantum demonstratione quia ;

sed demonstratione propter quid

demonstrantur de Deo per rationem deitatis vel mediate vel immediate, secundum eos,

et ultimo in rationem deitatis resolvuntur.

Si igitur

propter hoc quod demonstrantur in metaphysica demonstratione

quia pertinent ad metaphysicam,

multo magis

quia demonstrantur de Deo sub propria ratione deitatis demonstratione propter quid,

secundum eos,

pertinebunt ad scientiam de Deo sub propria ratione deitatis.

 

Si dicatur

quod tunc idem habitus numero esset metaphysicus et theologicus,

dico, secundum praedicta,

quod accipiendo habitum metaphysicum et theologicum

sicut communiter accipitur et quomodo loquimur modo,

neuter est unus numero sed continet multos, numero, specie et genere distinctos.

Et ideo habitus ille quo cognoscitur ista veritas « Deus est unus »,

qui pertinet ad metaphysicam et ad theologiam,

nec est habitus metaphysicus nec theologicus,

sicut nec est metaphysica nec theologia.

 

Unde sicut non est concedendum

quod homo est populus vel exercitus, nec domus est civitas vel villa,

ita habitus ille nec est metaphysica nec theologia.

Si tamen per habitum esse metaphysicum vel theologicum

intelligatur istum habitum pertinere ad metaphysicam vel theologiam,

sic potest concedi

quod idem habitus est metaphysicus et theologicus.

Concedo tamen

quod idem habitus numero est pars habitus metaphysici et etiam theologici,

sicut idem homo est pars populi vel exercitus.

 

 

Ad tertium,

dico

quod Philosophus loquitur de scientiis distinctis habentibus omnia subiecta distincta et omnes passiones distinctas,

et de talibus verum est

quod non contingit per principia unius scientiae demonstrare conclusionem alterius scientiae.

Quando autem subiectum aliquod unius continetur sub aliquo subiecto alterius,

tunc bene contingit,

sicut patet per ipsum, ibidem, quia scientias sic se habentes excipit ibidem ab illa conclusione.

Sic est in proposito,

quia Deus,

qui est subiectum theologiae,

continetur sub ente

quod est subiectum partiale metaphysicae.   

Et si dicatur

quod Philosophus non excipit nisi scientiam subalternantem et subalternatam,

sicut patet ibidem,

dicendum quod per hoc quod excipit scientiam subalternantem et subalternatam intendit excipere,

quamvis non exprimat, quasdam alias aliter subordinatas.

Unde sciendum est

quod non est inconveniens theologiam quantum ad aliquam sui partem subalternari metaphysicae et e converso,

ad modum quo medicina secundum aliquam sui partem subalternatur geometriae,

sicut docet Philosophus I Posteriorum.

 

 

[De intellectu quaestionis]

 

Dico ergo

quod non intelligo quaestionem praecise de notitia evidenti scientifica,

sed de notitia evidenti in communi,

quia quaedam veritates theologicae solum supernaturaliter cognoscibiles sunt necessariae

et quaedam contingentes quae nec naturaliter nec supernaturaliter possunt scientifice cognosci.

Similiter intelligo quaestionem praecise de veritatibus supernaturaliter cognoscibilibus,

sive sint necessariae sive contingentes. 

 

 

[Divisio quaestionis]

 

His visis circa istam quaestionem sic procedam :

primo ostendam

quod intellectus noster etiam pro statu isto respectu eiusdem obiecti

sub eadem ratione potest habere duas notitias incomplexas specie distinctas,

quarum una potest dici intuitiva et alia abstractiva.

Secundo,

quod talis duplex notitia respectu Dei sub propria ratione deitatis est possibilis.

Tertio,

quod utraque illarum est ab altera separabilis.

Quarto,

ex hoc concludam quod notitia deitatis abstractiva est viatori possibilis.

Quinto,

respondebo ad formam quaestionis.

Sexto,

movebo aliqua dubia et solvam.

Section 1 of 1