(PRAEFATIO)
Propositum nobis est atque intentio theologico vacare studio, quo divina aspirante gratia pervenire possimus ad sapidam Domini Dei nostri cognitionem, quae vera est sapientia et sapida scientia, quatenus crescente in nobis Dei cognitione, crescat et fervor divinae caritatis, quae sola nos (veluti perfectionis vinculum) Deo gratificat, perficit et unit. Et quoniam scriptura, qua ad cognoscendum Deum ducimur, latissima est, est denique dispendiosum, difficile et fere inutile, incipientes praesertim et in sacra theologia primogenitos infantes in mare tam magnum quam spatiosum mittere. Eapropter ad catholicae fidei exaltationem et studentium profectum magister Petrus Lombardus, Parisiensis episcopus, opus utile velut apis argumentosa ex sanctorum patrum alveariis edidit, libros scilicet Sententiarum, in quibus ordine exquisito pariter et laudato theologica dogmata appositis eorundem testimoniis congessit et in unum redegit, ut opus non sit quaerenti librorum numerositatem evolvere, cui brevitas collecta, quod quaerit, offert sine labore. Talismodi doctrinae ordinatae et ordini doctrinae debito posteri sacrarum litterarum amatores et magistri, veritatis exquisitores acutissimi, adhaesere et nunc temporum adhaerent et innituntur, quaestiones theologicas et nonnumquam alias scholastico more disputando circa ea, quae Magister in suo opere mirifico comportavit.
Verum quia variis viis et mediis etiam nonnumquam contrariis incedunt, etsi ad eundem tendant et contendant finem pervenire, necesse est et plurimum conducere experientia docet proficere volentem unam ex his eligere, ne tremulum et inscium viatorem hincinde vagabundum in nullo solidari magisque errare quam veritatis metam attingere contingat. Ideoque unius doctrinam nobis magis familiarem pro nunc elegimus, eam principalius et ut in pluribus secuturi, aliorum nihilominus sententias, dum opus visum fuerit, adducturi. Deo teste, cui omne cor patet, dicimus, quod nullum sane et catholice scribentem floccipendimus. Procul a nobis temeritas ista ! Omnium dogmata veneramur, laudamus et amplificamus, eisque tamquam utiliter in Domini vinea laborantibus gratias habemus amplissimas et laudes immortales dicimus semper. Collectorii et abbreviationis nostrae tenor me verum dicere comprobabit. Pugnabimus siquidem in castris propriis, si forte ea ab impugnatoribus defendere valeamus, aliorum nullatenus fortalicia potenter invadendo. Neque tamen in hoc scholastico exercitio me tamquam magistrum praefero, sed doctrinalis socius itineris, aliis currentibus simul et ipse curro, regulam beati Augustini observaturus, cum inquit de seipso : Non me pigebit, sicubi haesito, quaerere, nec pudebit, sicubi erro, discere, I De Trinitate cap.2. Et sequitur cap.3, quod ex corde cum eodem beato Augustino, theologorum maximo, dicimus : Quisquis haec legit, ubi pariter certus est, pergat mecum ; ubi pariter haesitat, quaerat mecum ; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me ; ubi meum, revocet me : ita ingrediamur simul caritatis viam tendentes ad eum, de quo dictum est : Quaerite faciem eius semper. Haec ille.
Cum ergo nostri propositi est dogmata et scripta venerabilis inceptoris Ouilelmi Occam Anglici, veritatis indagatoris acerrimi, circa quattuor Sententiarum libros abbreviare, tentabimus divino aspirante ductu circa Prologum et singulas distinctiones scholasticas movere quaestiones et, ubi praefatus Dodor scribit diffusius, suam sententiam et verba accurtare - et praesertim in primo, in quo profundius et latius quam in ceteris scriptis correspondenter ad singulas distinctiones quaestiones movit et resolvit -, in aliis vero, ubi parum vel nihil scribit, aliorum doctorum sententias a dicti Dodoris principiis non deviantes, quantum potero, ex clarissimorum virorum alveariis in unum comportare. Hinc et laborem nostrum Collectorium pariter et Epitoma placuit nominare. Nonnumquam etiam recitabimus et dicemus aliqua, quae confesse suis principiis dici possunt, tametsi Dodor ipse oppositum sentire videatur, ut scholasticae palaestrae mos habet. Supposita in his omnibus theologica protestatione per me frequentius repetita ; eapropter et meme et haec mea collecta et quaecumque sive docturus aut dicturus fuero, emendationi sanctae matris ecclesiae et cuiuslibet orthodoxi melius sentientis iudicio prorsus subiicio. Corripiat me iustus in misericordia et caritate fraterna ; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum !
