Prologue — Gabriel Biel

Gabriel Biel - Prologue

Prologus

EPITOMA PARITER ET COLLECTORIUM CIRCA QUATUOR SENTENTIARUM LIBROS

 

 

PROLOGUS

 

Propositum nobis est, atque intentio theologico vacare studio :

quo divina aspirante gratia,

pervenire possimus ad sapidam Domini Dei nostri cognitionem,

quae vera est sapientia, et sapida scientia :

quatenus crescente in nobis Dei cognitione :

crescat et fervor divinae charitatis,

quae sola nos (veluti perfectionis vinculum) deo gratificat, perficit, et unit.

Et quoniam scriptura, qua ad cognoscendum deum ducimur, latissima est.

Est denique dispendiosum, difficilem, et fere inutilem incipientes praesertim,

et in sacra theologia primogenitos infantes in mare tam magnum, quam spatiosum mittere.

 

Ea propter ad catholicae fidei exaltationem, et studentium profectum : magister Petrus Lombardi Pariensis Episcopus, opus utile velut apis argumentosa ex sanctorum patrum alveariis edidit libros, scilicet sententiarum, in quibus ordine ex quisito, pariter et laudato, theologica dogmata appositis eorundem testimoniis congescit : et in unum redegit : ut opus non sit quaerenti librorum numerositatem evoluere : cui brevitas collecta, quod quaerit, offert sine labore. Talis modi doctrinae ordinatae debito, posteri sacrarum literarum amatores, et magistri veritatis exquisitores acutissimi adhaesere : et nunc temporis adhaerent, et innituntur : quaestiones theologicas, et nonnunquam alias Scholastico more disputando circa ea, quae magister in suo opere mirifico comportavit. Verum, quia variis viis, et me diis etiam nonnunquam contrariis incedunt : etsi ad eundem tendant, et contendant finem pervenire, necesse est, et plurimum conducere experientia docet proficere volentem unam ex his eligere : ne tremulum, et inscium viatorem hinc inde vagabundum in nullo solidaris magisque errare, quam veritatis metam attingere contingat : ideoque unius doctrinam nobis magis familiarem pro nunc elegimus eam principalius, et ut in pluribus secuturi : aliorum nihilominus sententias : dum opus visum fuerit, adducturi. Deo teste, cui omne cor patet : dicimusque quod nullum sanem, et catholicem scribentem floccipendimus : procul a nobis temeritas ista. Omnium dogmata veneramur, laudamus, et amplificamus : eisque tanquam utiliter in domini vineae laborantibus : gratias habemus amplissimas : et laudes immortales dicimus semper. Collectoriis, et abbreviationis nostrae tenor me verum dicere comprobabit. Pugnabimus siquidem in castris propriis : si fortem ea ab impugnatoribus defendere valeamus : aliorum nullatenus fortalitia potenter invadendo. Neque tamen in hoc scholastico exercitio me tanquam magistrum praefero : sed doctrinalis socius itineris aliis currentibus simul et ipse curro, regulam beati Augustini observaturus, cum inquit de seipso. Non me pigebit, sicubi haesito quaerere : nec pudebit, sicubi erro discere I De Trinitate cap. 2 et sequitur cap. 3 quod ex corde cum eodem beato Augustino theologorum maximo dicimus. Quisquis haec legis, ubi pariter certus est, pergat mecum, ubi pariter haesitat : quaerat mecum, ubi errorem suum cognoscit : redeat ad me ; ubi meum : revocet me. Ita ingrediamur simul charitatis viam : tendentes ad eum, de quo dictum est. Quaerite faciem eius semper. Haec ille.

Cum ergo nostri propositi est dogmata, et scripta venerabilis inceptoris Guil. Ockam Anglici veritatis indagatoris acerrimi, circa quatuor sententiarum libros abbreviare tentabimus divino aspirante ductu : circa prologum, et singulas distinctiones scholasticas movere quaestiones. Et ubi praefatus doct. scribit suam sententiam, et verba accurate : et praesertim in primo. Et in quo profundius, et latius, quam in caeteris scriptis correspondenter ad singulas distinctiones : quaestiones movit, et resolvit. In aliis vero ubi parum, vel nihil scribit : aliorum doctorum sententias addicti doc. principiis non deviantes : quantum potero ex clarissimorum virorum alveariis unum comportare. Hinc et laborem nostrum : collectorium pariter et epitoma placuit nominare. Nonnunquam etiam recitabimus, et dicemus aliqua, quae confessae suis principiis dici possunt : tamen si doct. Ipse oppositum sentire videatur : ut scholasticae palestrae mos habet : supposita in his omnibus theologica protestatione per me frequentius repetita. Ea propter et memet, et haec mea collecta : et quaecunque sive doctorus, aut dicturus fuero : emendation sanctae matris ecclesiae, et cuiuslibet orthodoxi melius sentientis iudicio prorsus subicio. Corripiat me iustus in misericordia, et charitate fraterna : oleum autem peccatoris non impingat caput meum.

Istis sic utcunque pro nostra iusta, et pia defensione, pariter, et rationabili excusatione praemissis : prologum, quem doc. omnibus libris praemittit accurtandum, et abbreviandum assumimus. In quo de tribus principaliter quaerit, scilicet de theologia in se : in ordine ad unitatem : et in ordinem ad obiectum.

Circa primum investigat, qualis notitia sit theologia, an scientia, an alia.

Circa secundum : quia unitas scientiae ex unitate subiecti eius attenditur : querit de subiecto theologiae.

Circa tertium : quia obiectum, circa quod verstaur : sicut cuiuslibet alterius scientiae est praxis, vel speculatio : quaerit an theologia sit practica, vel speculativa.

Circa quodlibet horum plures movet quaestiones, quas tamen non omnes (diffuse saltem) prosequemur : pro eo quod aliquae sunt pure logicales, et in logica solitae disputari : de multis pauca elicere, et ubi doct. clarus est : ad eius dicta remittere brevitatis amor suasit.

Section 1 sur 1