Distinctio XLIV — Livre II — Jean Duns Scot - Lectura
Jean Duns Scot - Lectura - Livre II
Distinctio XLIV
DISTINCTIO XLIV
[1] Circa distinctionem quadragesimam quartam quaeritur utrum potestas peccandi sit a Deo.
[2] Respondeo quod sicut peccare formaliter dicit deficere, et materialiter actum et modum agendi ipsius agentis (scilicet libere), sic potentia peccandi potest accipi pro potentia ante actum : et dico quod potentia peccandi ante actum nihil est, accipiendo potentiam ut est differentia entis distincta contra actum. Hic accipitur potentia pro principio et modo principii : totum hoc principium est voluntas, talis cui potest defectus inesse ; et potentia peccandi sic accepta est a Deo. Sed potentia primo modo non est pars libertatis ; et sic loquitur Anselmus ; sed potentia secundo modo, cum libertate tali, est a Deo.
Previous section
Section 33 of 33
