Distinctio XIV — Livre II — Jean Duns Scot - Lectura

Jean Duns Scot - Lectura - Livre II

Distinctio XIV

DISTINCTIO XIV

  

Quaestio 1

[1] Circa distinctionem decimam quartam quaeritur utrum sit tantum unum caelum mobile.

 

[2] Quod sic, videtur : Gen. 1 : Fecit stellas et posuit eas in firmamento ; igitur indistincte loquitur Scriptura de caelo stellato ; et non est ponendum caelum mobile nisi propter motum stellarum salvandum ; igitur non est nisi unum caelum mobile.

[3] Praeterea, pars caeli inferior movetur ad motum superioris, quia movetur motu diurno ; sed continuum est cuius est unus motus omnium partium, ex V Metaphysicae ; igitur pars inferior caeli est continua parti superiori, et per consequens totum est unum corpus continuum.

[4] Praeterea, plura non sunt ponenda sine necessitate ; sed non est necesse caelum moveri nisi propter motum stellae, quia caelum, in quantum distinguitur a stella, est uniforme ; igitur similiter se habet ad totum medium. Igitur non est necesse caelum moveri nisi propter motum stellarum ; sed propter hoc non oportet ponere plura corpora caelestia nec plures caelos, quia motus stellarum possunt salvari licet ponantur in uno corpore, sicut corpora quae ponuntur in aqua.

 

[5] Contra : Stellae moventur, et hoc variis motibus ; igitur si unum tantum esset caelum, stellae moverentur propriis motibus, et tunc sequeretur vel quod stellae scinderent caelum, vel quod derelinquerent vacuum, vel quod duo corpora essent simul.

 

[6] Respondeo primo quod oportet ponere octo caelos.

 

[7] Ad quod probandum suppono quod nulla stella movetur motu proprio, sed ad motum orbis in quo est, ita quod non recedit de loco in quo continetur, sed tantum movetur ad motum orbis in quo est, sicut probatur in II De caelo et mundo, quia sequeretur vel scissura in caelo vel vacuum, vel duo corpora essent simul ; non igitur movetur stella proprio motu, sed ad motum orbis in quo est.

[8] Ex isto sequitur quod omnis stella quae est fixa in orbe aliquo, est semper aequaliter distans a stella fixa in orbe eodem, quia non posset aliquando magis distare, aliquando minus, nisi moveretur motu proprio.

[9] Ex hoc sequitur ulterius quod cum septem stellae erraticae, sive planetae, non semper aequaliter distant a stellis fixis, et illae stellae fixae semper aequaliter distant inter se, quod stellae erraticae inter se non semper habeant aequalem distantiam, sed aliquando coniunguntur, aliquando una praecedit aliam, et aliquando quae praecedit postea est retro : sequitur quod nulla est in eodem caelo cum alia ; et per consequens sunt septem caeli planetarum et octavum stellarum fixarum (quae semper sunt in aequali distantia). Et ita ad minus sunt octo caeli.

[10] Ulterius etiam probatur quod sit nonum caelum, quia unius corporis caelestis non est nisi unus motus proprius licet possent esse plures non proprii ; sed caelum stellatum habet alium motum a motu diurno, qui est sibi proprius ; igitur illum non habet a se. Sed quicumque motus non est proprius unius caeli, oportet ponere aliud caelum a quo habet ; igitur sunt novem caeli.

[11] Minorem ostendunt astronomi, quia stella fixa in octavo caelo non semper habet aequalem distantiam ad terram in motu suo, quia aliquando magis appropinquat ad meridiem et aliquando magis ad septemtrionem, sicut ostendunt per experimenta sua. Sunt igitur novem caeli secundum astronomos. Et de isto nono caelo facit Avicenna mentionem IX Metaphysicae ; et Philosophus sibi non contradicit, licet mentionem de eo non faciat.

[12] Ulterius, praeter istos caelos, oportet ponere plures alios. Nam motus planetarum apparet in triplici differentia, scilicet : latitudinis, longitudinis, et elevationis et depressionis (quia non semper sunt in aequali elevatione a terra). Et licet Alpetragius probabiliter salvat duos primos motus secundum duplicem differentiam longitudinis et latitudinis, tamen tertiam non potest. Ideo propter illam differentiam salvandam ponuntur plures alii caeli, deferentes et revolventes.

[13] Ad quaestionem igitur dicendum quod non est tantum unum caelum mobile.

 

[14] Ad primum dicendum quod Scriptura indistincte loquitur de toto caelo tamquam de uno corpore, sicut dicit quod divisit aquas ab aquis, intelligens per aquam omnia elementa quae tunc fuerunt.

[15] Ad aliud dicendum quod illa ratio primo non concludit, quia nullus concedit quod caelum continuatur sphaerae ignis et aeris, et tamen movetur ad motum caeli circulariter, sicut patet de impressionibus quae generantur (ut de stella cometa, quae movetur circulariter). Et dico quod movetur circulariter, ad motum caeli superioris, caelum inferius non propter continuitatem, nec quia caelum stellatum movetur motu contrario aliis caelis et eos rapit (quia tunc esset ibi innaturalitas et violentia in motibus eorum), sed quia, sicut ponit Alpetragius, omnes caeli moventur ab oriente in occidens, tamen virtus moventis magis recipitur in caelo propinquiore quam remotiore ; et ideo caelum superius citius movetur, et caelum inferius tardius. Et quia sic habet minorem virtutem, ideo motus suus incurtatur, non quia movetur contra caelum aliud ; et propter illam incurtationem videtur quod movetur motibus contrariis, sicut si duo moverentur super eodem circulo, unum tardius et aliud velocius, quando venient ad idem punctum in quo incipiebant moveri, videntur moveri contrario motu.

[16] Unde illud exemplum quod faciunt aliqui, non est conveniens, scilicet : si homo moveatur super tabulam e contrario motam, rapitur suo motu et impeditur a termino, quem attingeret si non moveretur super tabulam. Hoc non valet, nam hoc ideo contingit, quia illud quod sic movetur, innititur alteri sicut alicui mobili ; et sic est de homine moto in navi. Sed sic non est in corporibus caelestibus, quia unum in movendo non innititur alteri.

[17] Ad aliud dicendum quod oportet ponere plures caelos propter motum stellarum, quia si essent in eodem caelo et non possent moveri propriis motibus, semper essent in aequali distantia.

 

 

Quaestio 2

[18] Utrum caelum movetur ab intelligentia effective.

 

[19] Respondeo primo et dico quod caelum non movetur naturaliter sicut grave aut leve movetur naturaliter.

 

[20] Quod ostendit Avicenna IX Metaphysicae per tres rationes. Quarum prima est : omnis motus naturalis est per elongationem a dispositione non naturali et per approximationem ad dispositionem naturalem, ad quam cum pervenerit quiescit ; sed caelum nec movetur a dispositione non naturali sibi, nec accedit ad dispositionem sibi naturalem, quia tunc quiesceret ; ergo caelum non naturaliter movetur.

[21] Praeterea, sicut prius, quod movetur naturaliter, recedit a dispositione non naturali et accedit ad dispositionem naturalem ; sed caelum non accedit ad dispositionem naturalem et non recedit a dispositione non naturali, sed ubique aequaliter est dispositio naturalis ipsi caelo ; igitur etc.

[22] Praeterea, omne naturaliter motum habet inclinationem propriam contrariam virtuti moventis, sicut ponit exemplum de utre et lapide qui superponitur manui, sed non sic caelum ad movens suum ; igitur caelum non movetur naturaliter, ita quod non habet magis inclinationem quod moveatur quam quod quiescat ex se.

[23] Et ideo movetur ab alio, scilicet ab intelligentia, ut philosophi ponunt quod quodlibet caelum movetur a sua intelligentia, et unum ab una, et ita quod plus non potest movere. Sed si plus poneretur principio in caelo quod movet, sequeretur quod esset fatigatio et non moveret, sicut patet ex II De caelo et mundo quod si nova stella poneretur in caelo, intelligentia movens fatigaretur, et si non moveret, frustra esset.

[24] Sed dices quod philosophi sibi ipsis contradicunt, quia Philosophus X Ethicorum ponit quod felicitas nostra consistit in speculatione et cognitione substantiarum separatarum, et maxime assimilamur eis in hoc ; igitur et felicitas earum consistit in actu intellectus. Ponere ergo quod felicitas earum consistit in movere corpora caelestia et quod frustra essent nisi sic moverent, est sibi ipsis contradicere.

 

[25] Respondeo. dico quod philosophi non fuerunt ita fatui ut hoc dicerent. Unde Philosophus concederet quod Deus intrinsece est beatus voluntate et intellectu. Sed tamen dicerent quod ex plenitudine perfectionis suae est quod necessario agat, et quod communicat bonitatem suam non quia eget aliquo, aut quia perficitur aliquo alio, sed sicut creatura ex perfectione sua agit, licet effectu producto non perficiatur, ita Deus ex perfectione sua plenaria consequitur quod necessario agat, licet agat intellectu et voluntate ; unde dicerent quod non esset in se optimus nisi flueret sua bonitas in aliud. Sic dicerent quod intelligentiae separatae habent beatitudinem suam in intelligendo et volendo, sed ex plenitudine beatitudinis et bonitatis earum est quod communicent esse aliis necessario. Sed hoc non possunt immediate, quia secundum eos quidquid immediate producitur ab eis, necessario producitur ; et ideo communicant perfectionem et bonitatem suam aliis movendo corpus. Et ultra sequitur quod quia communicant quantum possunt, ideo movent corpus quantum possunt, ita quod corpus, prout movetur ab intelligentia, proportionatur suae virtuti motivae ; et ideo sequitur secundum eos quod si apponeretur stella corpori caelesti moto ab intelligentia, ipsa fatigaretur non sicut nos propter contrarietatem mobilis, sed sua virtus non esset tunc proportionata ad movendum, quia movet secundum ultimum virtutis suae secundum eos. Unde non potest dare esse perfectius quam dat, et non dat immediate nisi movendo corpus ; ideo movet quantum potest.

[26] Sic igitur dicitur quod intelligentiae sortiuntur optimum finem in movendo corpora caelestia, non quod movere sit earum ultimus finis, sed quia consequitur ad perfectionem earum ultimi finis, secundum eos.

 

[27] Sed quid dicemus secundum veritatem theologiae ? Dico quod ex quo non communicamus cum eis in principiis eorum, ideo nec oportet quod in conclusione. Unde non concordamus cum eis quod intelligentia necessario agat ; et ideo non est ex plenitudine perfectionis suae quod necessario moveat caelum.

[28] Propter quod dico quod non est ratio ad probandum hoc, immo Deus potest immediate movere omnia corpora caelestia, et similiter intelligentia (et forte una intelligentia potest movere plures caelos). Et hoc fide tenendum est.

[29] Quod autem angelus moveat immediate caelum, probatur per Augustinum III De Trinitate 6, de spiritu vitae, per quem intelligit angelum.

[30] Item, ad hoc est quaedam congruentia, quia licet Deus immediate posset movere caelum, tamen congruit ut moveatur ab angelo, quia communicat effectibus productis ab eo quod possint agere effectus sibi proportionatos ; et ideo verisimile est quod communicat eis virtutem movendi caelum.

 

 

Quaestio 3

[31] Utrum corpora caelestia habeant efficaciam aut aliquam influentiam super ista inferiora.

 

[32] Respondeo quod habent actionem primo super elementa, quia accedente sole plus de elemento inferiore convertitur in elementum superius (ut plus de aere in ignem), et ipso recedente plus de elemento superiore convertitur in elementum inferius. Et licet ipso accedente fiat rarefactio elementi inferioris, tamen parum durat, cum convertatur in ignem ; et sic patet quod quando est generatio elementi in una regione, est corruptio in alia, et sic semper tota sphaera manet in eadem quantitate.

[33] Item, quantum ad motum localem, corpus caeleste habet influentiam super elementa, quia moventur ad motum corporis caelestis ; unde et virtus moventis caelum recipitur in eis, licet non aeque efficaciter, quia efficacius in superiore quam in inferiore, sicut efficacius in caelo superiore quam in inferiore, sicut dicit Alpetragius. Unde, quantum ad motum, habent actionem super elementa. Et hoc patet de impressionibus, quae generantur in interstitio aeris, quod moventur circulariter. Similiter, hoc patet quantum ad motum aquae, quod luna habet ibi efficaciam, nam tumor aquae, ad quem sequitur fluxus et refluxus maris, sequitur motum lunae.

[34] Item, habent actionem quantum ad mixta imperfecta, cuius modi sunt impressiones, nam quod attrahatur nunc vapor siccus, nunc vapor humidus, non potest adscribi nisi corporibus caelestibus.

[35] Item, quantum ad mixta perfecta habent actionem suam, ut quantum ad mineralia, nam in una regione generatur aurum, in alia argentum, secundum quod diversimode moventur corpora caelestia. Item, hoc patet de sole quod ipso accedente plantae generantur et vivificantur, ipso recedente arescunt et moriuntur.

 

[36] Sed numquid astrologus potest esse iudex omnium in terra ? Dico quod quoddam iudicium astrologorum potest esse certum, quoddam incertum, et quoddam non solum incertum, sed temerarium et perniciosum. Nam iudicium eorum quae proveniunt ex causa uniformiter se habente in caelo et frequenter, potest esse certum, sicut de fluxu et refluxu maris et de talibus. Sed quod erit pluvia cras vel ventus et de huiusmodi, quae causantur ex concursu diversorum, non potest esse certum iudicium, quia ibi non potest haberi experimentum ab uno homine, nec forte in vita duorum vel trium, quia quod nunc pluit, potest esse ex concursu talium stellarum, alias autem, quando concurrunt, potest esse quod non pluat, quia forte concurrit aliquid impediens ; unde forte in vita hominis non erit talis concursus. Iudicium autem temerarium et perniciosum est dicere quod habent actionem quantum ad ea quae pertinent ad liberum arbitrium, ut quod talis erit suspensus vel tunc talis tali morte morietur. Unde licet corpora caelestia possint agere in corpus humanum et in organum et in phantasiam, et sic impedire actionem intellectus et facere hominem phreneticum, sed quod habeant actionem immediate circa intellectum et voluntatem, est omnino falsum.

 

 

Quaestio 4

[37] Utrum corpus caeleste sit simplex essentia.

 

[38] Respondeo quod aliter respondendum est ad hanc quaestionem secundum sententiam Philosophi et Commentatoris, et aliter secundum theologiam.

[39] Secundum Philosophum est dicendum quod est simplex natura extensa per quantitatem, non habens materiam partem sui, quae sit in potentia ad formam, et hoc, quia ponunt quod caelum sit ex se formaliter necessarium nec potest non esse, quod tamen sequeretur si materiam haberet. Nec video necessitatem ponendi duas materias primas alterius rationis.

[40] Item, secundum Philosophum IX Metaphysicae, omnis potentia passiva et receptiva est potentia contradictionis, quia non est intelligibile quod sit potentia receptiva et tamen quod determinetur ad unum ; si ergo in caelo esset materia, ipsa esset in potentia ad oppositum illius formae, et sic posset non esse, quod non dicerent.

[41] Item, Philosophus non ponit materiam nisi propter transmutationem, quae fecit scire eam, ut ait Commentator VIII Metaphysicae ; caelum non movetur nisi localiter, et ideo in caelo secundum eos tantum est materia ad ubi, non ad formam substantialem, et hoc patet per Philosophum VIII Metaphysicae, ubi expresse loquitur de tali materia ad ubi.

[42] Non solum autem hoc ponunt, sed ponunt quod caelum sit animatum et animal magnum, sicut patet per Philosophum II Caeli et mundi et expressius per Commentatorem.

[43] Sed videtur mihi quod si ponant corpus caeleste animatum esse, quod recedunt a suo principio quo dicunt quod caelum est necessarium et natura simplex. Nam caelum, si sit animatum, non est animatum nisi anima intellectiva, habens voluntatem et intellectum ; sed anima intellectiva non est extensa per quantitatem, sed hoc sibi repugnat ; caelum igitur non est animatum. Ergo contradictio est quod caelum sit natura simplex et tamen animatum. Unde videtur mihi quod si dicant caelum esse animatum, quod recedunt a principio suo praedicto.

[44] Sed secundum theologiam est dicendum quod caelum est compositum ex materia et forma. Nam quando dicitur Gen. 1 : In principio creavit Deus caelum et terram, ibi stat caelum pro caelo empyreo, primo die creato, et pro natura angelica, terra autem pro illa materia informi ex qua fuerunt alia producta ; et per consequens firmamentum quod est in medio aquarum, quod est totum caelum in quo sunt planetae et stellae fixae, fuit factum de illa materia ; et ideo in caelo est materia eiusdem rationis cum materia istorum inferiorum, et per consequens ex se possibile non esse, conservatum tamen in esse voluntate divina ; et est in potentia illa materia, quantum est ex se, ad formas istorum inferiorum et e contra. Sed tamen non est alia virtus potens transmutare materiam istorum inferiorum ad formam caeli, nisi potentia divina.

 

[45] Sed quid dicemus de caelo in comparatione ad animam, an sit animatum secundum theologiam ? Dico quod nec est ratio necessario probans unam partem nec aliam ; unde non video quin Deus potest animare illud corpus perfectum.

[46] Et Augustinus non determinat se ad unam partem, sicut patet I Retractationum, ubi retractat se temere dixisse quod caelum est animatum. Sed hoc non dicit quia velit ibi asserere quod caelum non sit animatum, sed, ut patet cap. sequente, quia nec habet ex Scriptura nec per rationem quod sit animatum vel inanimatum. Unde vide de hoc cap. 10 I Retractationum.

[47] Similiter, Augustinus in Enchiridion de hoc dubitat, cap. 42.

[48] Et ideo liber De cognitione verae vitae, in quo asseritur quod non sit animatum, non est Augustini, nec illud dictum retractat nec aliquid dictum in illo libro ; unde non facit mentionem de illo libro in libro Retractationum, quem senex composuit.

[49] Quod autem aliqui nituntur probare quod caelum non sit animatum, quia anima non unitur corpori nisi propter perfectionem aliquam acquirendam, ut propter esse sel propter operationem, quod non contingit de anima si uniatur caelo, quia illa est tantum intellectiva, dico quod ista ratio non concludit, quia post resurrectionem unietur anima corpori et tamen non propter perfectionem in essendo nec in operando ; similiter, forma non unitur materiae propter perfectionem formae, sed potius propter perfectionem materiae, quia materia est propter formam et non e contra. Unde dicendum est quod forma unitur materiae propter esse compositi quod sequitur ex illa unione, sicut dictum est supra ; sed hoc est propter compositum.

[50] Sed contra hoc quod dicitur quod in caelo est materia, quia fit ex eadem materia ex qua alia, arguitur : nam aut forma caeli fuit in potentia naturali illius materiae, aut in potentia obedientiali. Sit primum : igitur agens naturale potest inducere in materiam ignis formam caeli, quia potest inducere omnem formam quae est in potentia naturali materiae. Si autem sit in potentia obedientiali, igitur propter hoc non oportet ponere caelum compositum, habens materiam, quia sicut Deus ex ligno potest facere angelum et e contra, secundum potentiam obedientialem, sic ex materia potest fecisse caelum secundum potentiam illam.

[51] Praeterea, arguitur quod caelum sit animatum, quia secundum Dionysium De divinis nominibus, ordo universi consistit in hoc : fines priorum (spiritualium) coniunguntur principiis secundorum (scilicet corporalium) ; sed infimum inter spiritualia est anima intellectiva, et supremum inter corporalia est corpus caeleste ; igitur harmonia universi consistit in hoc quod coniunguntur. Ista autem coniunctio non potest esse propter motum, ut quod dicatur anima mundi quia tantum movet : tum quia angelus superior movet caelum et etiam secundum Philosophum non est aliqua ratio quia moveat (tunc superiora non coniungerentur per infima, sed essentialiter per superiora), tum quia tunc non oporteret ponere animam intellectivam esse formam corporis humani, sed tantum motorem, ad hoc quod corpora coniungantur spiritualibus ; igitur oportet quod haec coniunctio fiat secundum aliquid commune, ut scilicet anima mundi sit forma caeli, et in hoc conveniat cum forma corporali, et quod sit in se spiritualis (non educta de potentia materiae), ut in hoc conveniat cum forma separata.

[52] Confirmatur, eo quod per hoc probat Gandavus, Quodlibet IV quaestione 13, quod anima est forma corporis.