Distinctio III — Livre I — Antonius Castellus

Antonius Castellus - Livre I

Distinctio III

DE COGNITIONE CREATORIS PER CREATURAS

 

 

DISTINCTIONIS TERTIAE SYNOPSIS

 

 

Nota creatura monstrant vestigia, Trinum

Esse Deum ac unum, monstrat imago quoque.

 

Sic incipit : Apostolus mamque ait, etc.

Sic terminat : Nulla res est, quae seipsam gignat, ut sit.

 

  1. Connectitur haec distinctio cum superiori. In antecedenti distinctione ostendit Magister essentiae divinae unitatem, et personarum Trinitatem per auctoritates novi, et veteris Testamenti ; sed in praesenti distinctione idipsum manifestat per rationes, et creaturas : ergo connectitur cum antecedenti.

 

  1. Consequentia probatur : Mysterium incomprehensibile Trinitatis, sive summa unitas in Trinitate, et aeterna Trinitas in unitate consistens, nequit ratione investigari, nisi illius supposita fide, et revelatione ; sed Magister in superiori distinctione hoc demonstrat Mysterium per varia, speciosaque argumenta novae, et veteris legis, tanquam ipsius supposita fide, et revelatione : ergo illud per rationes, et creaturas in praesenti distinctione demonstrare, rectum sane servasse ordinem Magistrum, censetur.

 

  1. Dividitur praesens distinctio in quatuor praecipuas partes.

In quarum prima Magister per rationes naturales divinae essentiae unitatem demonstrat.

In secunda vero, inquirit per similitudinem vestigii pluralitatem divinarum personarum.

In tertia ostendit utrunque per assimilationem imaginis mentis creatae.

In quarta tandem, et ultima exprimit omnes similitudines, vel repraesentationes creaturarum ad Deum per earum insufficientiam, et inaequalitatem.

 

  1. Pro primae ergo partis declaratione, haec ponitur thesis : Unitas divinae essentiae per rationes naturales quodammodo imdagari potest. Quam equidem conclusionem fulcire conatur Magister primo auctoritate Apostoli ad Rom. cap. 1. dicentis : Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae sacta sunt intellecta, conspiciuntur. Cuius divina eloquia sic venuste expendit Magister : Per creaturam mundi, intelligit hominem, propter naturae dignitatem, et convenientiam omni creaturae communem. Habet namque homo commune esse cum lapidibus, vivere cum plantis, sentire cum brutis, et etiam intelligere cum angelis. Unde insert Magister, quod homo vi naturalis rationis, et creaturarum inspectione, in Dei cognitionem manuduci valet : ergo unitas divinae essentiae naturali lumine quodammodo scrutari potest.

 

  1. Secundo, divinae essentiae unitatem quatuor ostendit rationibus. Quarum prima sic perfici valet : Quicunque facit quod a nulla creatura expediri potest, ille est potentissimus ; sed qui ex nihilo caelum, et terram produxit, fecit quod a nulla creatura fieri potest : igitur ille solus est potentissimus. Modo sic, sed nullus fecit caelum, et terram ex nihilo, nisi solus Deus : igitur solus Deus est potentissimus : ergo dum haec notitia lumine naturae habetur, revera divinae essentiae unitas naturali ductu demonstratur.

 

  1. Hunc Magister mire exornat discursum auctoritate Divi Ambrosii cap. 1. ad Rom. dicentis : Deus qui natura invisibilis est, ut a visibilibus sciri posset ; opus fecit, quod opificem invisibilitate sui manisestavit, ut per certum incertum posset sciri, et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit, quod ab homine impossibile est fieri : ergo quod vi naturalis rationis unitas divinae essentiae indagari possit, egregie convincit Ambrosius.

 

  1. Secunda ratio ita proponitur : qui fecit omnia mutabilia, im mutabilis est ; sed qui fecit corpora, et spiritus mutabiles, ille fecit mutabilia omnia : igitur ille est immutabilis ; sed nullus alius praeter Deum hoc fecit : igitur solus Deus est immutabilis : Cum autem ratione naturali haec veritas a nobis assequatur, dicendum iure optimo erit, unitatem divinae essentiae posse naturaliter probari.

 

  1. Hanc praemunit rationem Magister his aureis Divi Augustini verbis lib. de Civit. Dei, cap. 6: Viderunt summi Philosophi nullum corpus esse Deum, ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes Deum. Viderunt etiam nullum mutabile posse esse summum bonum, omniumque principium ; sed quodlibet tale oportet esse ab alio : ergo cum intellectus naturali luminis radio ductus valeat agnoscere Deum esse immutabilem ; e contra cuncta alia entia mutabilia, poterit quodammodo ipsius unitatem indagare.

 

  1. Tertia ratio hunc in modum stabilitur : Qui fecit omnia bona, et meliora optimus est ; sed qui fecit corporalia, quae sunt bona ; et spiritualia, quae sunt meliora, est huiusmodi : igitur ille est optimus ; sed nullus condidit ea, nisi solus Deus : ergo solus Deus est optimus : ergo si haec veritas per rationem habetur, et unitas Dei poterit naturaliter demonstrari. Hunc discursum perspicue in littera confirmat Magister.

 

  1. Quarta, et ultima ratio sub hac proponitur forma : Qui fecit omnia pulchra, et pulcherrima, ille est pulcherrimus ; sed qui fecit omnia corporea, et incorporea est huiusmodi : igitur ille est pulcherrimus ; sed nullus hoc fecit, nisi solus Deus : ergo solus Deus est pulcherrimus : ergo etc. Rationem hanc speciosam adducit Magister fundamentaliter in quinto huius distinctionis capite.

 

  1. His quatuor innititur rationis Magister, dum essentiae divinae unitatem statuere tentat ; quod sic patet : Praefatae quatuor rationes evidenter ostendunt, Deum esse potentissimum, immutabilissimum, optimum, et pulcherrimum ; sed impossibile est, quod sint plures potentissimi, nec plures immutabilissimi, optimi, aut pulcherrimi, quam solus Deus : ergo.

 

  1. Minor probatur : si duo potentissimi, immutabiles, optimi, aut pulcherrimi forent, revera unus esset superfluus, et alter diminutus ; quorum utrumque est inconveniens : ergo quia impossibile est, quod sint plures potentissimi, vel plures immutabiles, optimi, aut pulcherrimi, quam solus Deus : ergo ex his rationibus non incongrue deducitur, quod non sit nisi unus Deus.

 

  1. Sed dices : omnes hae quatuor rationes supponunt quod non probant : ergo. Antecedens probatur : prima ratio supponit, mundum fuisse conditum a Deo, et creaturam ipsum non posse facere ; quorum utrumque maxima ambiguitate laborat. Secunda probat, Deum esse immutabilem, eo quod fecerit mutabilia ; cum imopotius videatur oppositum sequi, nempe mutabilem esse. Tertia, et quarta similiter videtur nullam continere vim ; nam quilibet artifex, qui struxit bona, et meliora, pulchra, et pulcherrisia, foret optimus, et pulcherrimus, quod est falsum : ergo praefatae rationes, aut nihil convincunt, aut supponunt quae sublima, et lite cadunt.

 

  1. Respondet Seraphicus Doctor hic, quod omnes istae rationes, ut probent, et inferant, aliquod sane certum supponunt. Prima enim ratio supponit, productionem rei ex nihilo non posse operari, nisi a potentia infinita quo supposito, cum certum sit nullam creaturam habere potentiam infinitam, sequitur, quod productio rei ex nihilo sit a causa excedente omnem creaturam ; sicque ex hac productione proprie cognoscitur Deus Omnipotens.

 

  1. In aliis tribus rationibus supponitur status, sicut in tota Philosophia supponitur status in causis. Ideo enim omne mutabile necessario reducitur ad immutabile, quia in mutabili non est status in genere efficientis, nisi in movente non moto ; et quidem, cum omne quod movetur, ab alio moveatur. Similiter, bonum, et melius reducuntur ad optimum, quia non est status in genere finis, nisi in optimo. Demum, pulchrum, et pulchrius reducuntur ad pulcherrimum, quia non est status in genere speciei, et formae, nisi in eo quod est ipsa species per essentiam, qualis est Deus. Et haec de prima distinctionis parte sufficiant.

 

  1. Pro secundae vero partis expositione, haec alia pro ponitur conclusio : Trinitas divinarum personarum potest per vestigales similitudines aliquomodo a nobis investigari. Quam sententialiter refert Μagister sexto huius distinctionis capite, ubi transumit alloquium Divi Augustini lib. VI de Trinit. cap. 10 dicentis : Oportet ut Creatorem, per ea quae facta sunt intellecta, conspicientes, Trinitatem intelligamus, cuius in creatura, quomodo dignum est, apparet vestigium. Hac igitur omnia, quae arte divina facta sunt, et unitatem quandam in se ostendunt, et speciem, et ordinem. Sed tria haec tribus personis divinis appropriantur : ergo si in qualibet creatura elucent unitas, species, et ordo, vere in creaturis vestigium Trinitatis apparet.

 

  1. Minor probatur : Unitas, secundum Augustinum, aptatur Patris, species Filio, et ordo Spiritui Sancto ; sed ex ipso doctore, omnia quae arte divina facta sunt, unitatem, speciem, et ordinem in se ostendunt : ergo divinarum personarum Trinitas per vestigales similitudines a nobis quodammodo investigari valet.

 

  1. Minor probatur : unumquodque horum creatorum entium est unum, et aliquid ; quemadmodum sunt naturae corporum, et animarum ingenia. Deinde, specie aliqua formantur, ut sunt figurae, et qualitates corporum, ac doctrinae, vel artes animarum. Demum, ordinem aliquem petunt, aut tenent, ut pondera, vel collocationes corporum, et amores, sive animarum delectationes : ergo quaelibet creatura unitatem, speciem, et ordinem in se ostendit : ergo cum haec tria tribus divinis personis aptentur, quaelibet ex creaturis excitat intellectum in divinarum personarum Trinitatis aliqualem cognitionem.

 

  1. Tandem subdit Magister, quod per creaturarum cognitionem sufficiens Trinitatis cognitio haberi non potest, sine interioris inspirationis revelatione. Et liquet ; quia nullum medium creatum est connexum cum Deo Trino, eo quod omnes effectus creati a Deo Uno procedant : ergo creaturarum cognitio non est sufficiens, ut in ducat nos in Trinitatis Mysterii cognitionem, sine interioris inspirationis revelatione. Et haec de secunda distinctionis parte sufficiant.

 

  1. Pro tertiae autem partis exacta explanatione, hoc ponitur thema : Unitatem essentia divina, ac personarum Trinitatem per imaginem creata mentis possumus expresse contemplari. Sic ostenditur : quaecumque possunt in imagine creata cognosci, illa etiam de imagine increata possunt ductu luminis rationis naturalis speculari ; sed in mente nostra, in quantum est deitatis imago, possumus quodammodo unitatem in Trinitate, et Trinitatem in unitate cognoscere : ergo in mente nostra possumus expresse contemplari Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate.

 

  1. Maior est manifesta, quia quicquid perfectionis est in homine, debet in Deo reperiri. Minorem vero diffuse probat Magister, sic alloquens : Sicuti in Deo est divina essentia, et tres personae inter se distinctae ; et ista tres personae distinguuntur secundum varias earum processiones, quia Pater intelligendo se producit Verbum ; (nempe per modum natura, vel intellectus generat Filium) Pater vero cum Filio diligendo se ipsos mutuo per modum voluntatis, simul spirant Spiritum Sanctum : Ita etiam mens nostra, cum seipsam actualiter intelligat, ex memoria producit intellectum, et tamdem ex memoria, et intellectu producit voluntatem : ergo in mente nostra, in quantum est deitatis imago, possumus aliquomodo unitatem in Trinitate, et Trinitatem in unitate expresse contemplari.

 

  1. Ulterius progreditur Magister : Sicut persona divina inter se sunt aequalis, ita quod una non sit minus, quam omnes, neque omnes sint magis, quam una : Sic qualibet harum potentiarum capit omnes tres, et omnes tres capiunt unamquamque ipsarum, et sic de similibus : ergo per imaginem mentis creatae possumus totum Trinitatis Mysterium meditari.

 

  1. Sed oppones : Pater, Filius, et Spiritus Sanctus sunt tres personae : Rursum, istae tres personae sunt unus Deus ; sed memoria intellectus, et voluntas unius hominis non sunt personae, sed praecise unius personae sunt tres potentiae : ergo per imaginem mentis creatae Trinitatem divinarum personarum contemplari non possumus ; cum nulla, inter imaginem creatam, et increatam Trinitatis, similitudo intercedat.

 

  1. Respondet Magister in littera, hanc, et alias similes instantias duntaxat probare, inter imaginem creatam, et increatam Trinitatis non dari perfectam, omnimodamque similitudinem, sed solum impropriam, sive secundum quid, ut ipse Magister in textu non semel inculcat. Tamen similitudo illa sufficiens censetur ab omnibus ad investigandam divinarum personarum Trinitatem, supposita Mysterii divina revelatione. Et haec de tertia parte sufficiant.

 

  1. Pro quartae, et ultimae distinctionis partis declaratio ne, hoc apponimus assertum : Nulla imago Trinitatis creata est repraesentativa sine notabili dissimilitudine Trinitatis increatae. Quod ita suadere intendimus : Quotiescunque inter aliqua est realis differentia cum notabili dissimilitudine, inter ea non potest esse similitudo sine magna inaequalitate ; sed inter omnem imaginem Trinitatis creatae, et Trinitatem increatam est realis differentia cum notabili dissimilitudine : igitur inter ea non potest esse similitudo sine magna in aequalitate ac per consequens una non potest adaequate alterius esse repraesentativa.

 

  1. Maior ex terminis claret. Minorem firmat Magister in littera duo assignans discrimina in quibus Trinitas creata differt a Trinitate increata. Quorum primum sic breviter ostendi potest : homo unus, qui per tres potentias, nempe, memoriam, intellectum, et voluntatem, meminit, intelligit, et diligit, nec est memoria, nec intelligentia, nec dilectio, sed solum dicitur eas habere ; sed essentia divina, quamvis unus sit Deus, tamen sunt tres personae, quippe Pater, Filius, et Spiritus Sanctus : Et hae tres personae sunt unus Deus, nec dicitur eas habere : ergo notabiliter Trinitas creata ab increata Trinitate difert.

 

  1. Rursus, secundum discrimen, aut dissimilitudo ita expenditur : Pater, Filius, et Spiritus Sanctus sunt tres personae ; sed memoria, intellectus, et voluntas non sunt personae ; sed bene sunt tres potentiae unius personae : nam in ista imagine creata Trinitatis, haec tria, non unus homo, sed unius hominis sunt : In illa vero summa Trinitate tria, non unius Dei sunt, sed unus Deus ; tres etiam sunt illae personae, non una persona : ergo nulla imago Trinitatis creatae viget sine notabili dissimilitudine substantiae increatae repraesentativa.

 

  1. Oppones : omnis imago ex natura rei est propria, et expressa similitudo obiecti ; sed creatura rationalis, quae est imago Trinitatis increatae, ipsam repraesentat cum notabili dissimilitudine : ergo non est imago.

 

  1. Respondet Divus Bonaventura, quod imago, sive expressio dupliciter contemplatur, nempe, simpliciter, vel in genere. Si loquitur de imagine, aut expressione simpliciter, revera anima rationalis non est valde similis Deo. Si autem loquitur in genere creaturae, quae tantum exprimit, quantum potest natura creata, sic dicitur valde similis, et expressa similitudo Dei, ut patet in littera. Et haec de quarta, et ultima distinctionis parte satis sint dicta.

 

 

QUAESTIONES

 

  1. Quaestio 1. An Deum esse, sit per se notum ?

31.

32.

  1. Quaestio 2. An haec propositio : Deus existit, sit per se nota quoad se, vel quoad nos ?

34.

35.

  1. Quaestio 3. An Deus constituatur ex aggregato omnium divinarum perfectionum ?

37.

38.

  1. Quaestio 4. An constitutivum formale Dei sit intellectio divina ?

40.

41.

  1. Quaestio 5. An Deus constituatur formaliter ex intellectivo radicali, aut existentia a se ?

43.

44.

  1. Quaestio 6. An in omni creatura sit vestigium Trinitatis ?
  2. Quaestio 7. An potentiae animae ab ipsa distinguantur anima ?

47.

48.

49.

  1. Quaestio 8. An sit possibilis species impressa Trinitatis ?

51.

52.

  1. Quaestio 9. An potentia visiva materialis possit divinitus videre Deum ?

54.

55.

Previous section
Section 3 of 3