Distinctio II — Livre I — Antonius Castellus

Antonius Castellus - Livre I

Distinctio II

DISTINCTIONIS SECUNDAE SYNOPSIS

 

 

Splendida personis tribus est essentia simplex,

Hoc instrumentum monstrat utrumque tibi.

 

Sic incipit : Hoc quoque vera, ac pia fide, etc.

Sic terminat : Ostendamus.

 

  1. Connectitur haec secunda distinctio cum prima. In antecedenti distinctione Magister inquirit, de qua materia agendum sit in hoc primo Sententiarum libro, an de signis, an de rebus, an primo de re fruibili, an de utibili ? Sed in praesenti distinctione, iam ordine sancto, aggreditur de rebus fruibilibus pertractare : ergo recte connectitur haec distinctio cum antecedenti.

 

  1. Consequentia probatur : dum quis de scientia, aut arte aliqua prudenter, et ordinate differere intendit, prius designat disputationis materiam ; sed Magister in prima distinctione, dum inquirit, de qua materia agendum sit in primo Sententiarum libro, statuit, incipiendum esse a rebus fruibilibus, tanquam a materia designata ab illo : ergo in hac secunda distinctione agere de re fruibili, quippe de Trinitate increata divinarum personarum, revera inter utranque distinctionem erit rectam servare methodum.

 

  1. Sed quia apud scholas, praesertimque Hispanicas, in Magistri distinctionum explanatione, earum vicissim connexionem cum antecedenti, et consequenti ostendere, iam mos invaluit idcirco hanc aemulandam aggredimur methodum. Verum ne semel apposita instauremus, solum cum antecedenti uniuscuiusque distinctionis connexionem probabimus, ut haec pro subsequentis distinctionis connexione postea inserviat. Si ergo connexionem secundae distinctionis cum tertia v.g. quis suadere tentaret, sane nihil aliud quam connexionem tertiae cum secunda distinctione, tanquam cum antecedenti demonstraret : ergo in litterae Magistri expositionis progressu, non opus est, cum distinctione sequenti connexionem comprobare.

 

  1. Dividitur praesens distinctio in tres praecipuas partes.

In prima Magister ostendit modum dignoscendi Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate.

In secunda vero statuit, nullum catholicum debere de hoc dubitare mysterio.

In tertia demum parte, argumentis novi, et veteris testamenti, unitatem essentiae Divinae, et personarum Trinitatem suadet.

 

  1. Pro primae igitur partis huius distinctionis declaratione, hoc proponitur theorema : Necesse est quemlibet catholicum, sola, ac pia fide aeternam Trinitatem in summa unitate affirmare. Quod sic ostenditur : dum aliquid sine fide sciri, aut investigari non valet, hoc oportet quemlibet catholicum sola, ac pia fide tenere ; sed aeterna Trinitate in summa unitate nullus sine fide scire, aut investigare valet : ergo aeterna Trinita te in summa unitate oportet quemlibet Catholicum sola, ac pia fide tueri.

 

  1. Maior tametsi probatione non egeat, eo quod expressis verbis eam Magister in primo huius distinctionis capite adducat, nihilominus ex opposito confirmatur : quod sine fide intelligi, aut explorari potest, hoc utique sola naturali ratione assimari valet : ergo quod sine fide sciri, aut investigari non potest, hoc oportet quemlibet catholicum sola, ac pia fide tenere ; sed Trinitatis mysterium sine fide intelligi, aut scrutari non potest ; quia ratio naturalis non suppetit ob eminentiam, et supernaturalitatem obiecti : ergo.

 

  1. Minorem similiter ostendit Magister ibidem testimonio Divi Augustini lib. I de Trinitate, cap. 2 dicentis : Quod Trinitas unus Deus, et solus, et verus, et quam recte Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, unius, eiusdemque substantiae, vel essentiae dicitur, creditur, et intelligitur : Ergo necesse est quemlibet catholicum sola, ac pia fide aeternam Trinitatem in summa unitate affirmare.

 

  1. Assumptum poterat firmari omnibus rationibus, quibus passim Doctores possibilitatem arcani Trinitatis mysterii lumine naturali indemonstrabilem fore, probare tentant. Illas modo missas facimus, quia adhuc tyronibus in Theologicis disciplinis, obiterque legentibus satis patent.

 

  1. Sed oppones : non oportet catholicum vere affirmare quod naturali rationi contrariatur ; sed aeternam Trinitatem in summa unitate affirmare, naturali rationi contrariatur : ergo necesse non est quemlibet catholicum sola, ac pia fide Trinitatem in unitate affirmare. Minor probatur : summa unitas, et pluralitas lumine naturae non cohaerent, sicut nec summa simplicitas, et compositio compatiuntur simul ; sed quod naturali rationi non congruit, vere ipsi contratrariatur : ergo Trinitatem in summa unitate affirmare, rationi naturali contrariatur : ergo non oportet quemlibet catholicum sola ac pia fide Trinitatem in unitate affirmare.

 

  1. Respondetur ex Divo Bonaventura hic negando minorem. Ad probationem nego iterum minorem, et consequentiam. Non enim est contra, sed supra rationem naturalem, quod summa unitas et Trinitas simul cohaereant ; ideoque cognoscibilitas huius mysterii non contra, sed supra naturalem captum fere ab omnibus Theologis commendatur. Sicque aeternam Trinitatem in summa unitate affirmare, naturali lumini non repugnat. Insuper adiungimus, ex Magistro, ut instantiae via penitus praecludatur, catholicum solum pia fide, et non naturali discursu Trinitatem in summa unitate affirmare.

 

  1. Instabis : affirmatio, et negatio eiusdem de eodem secundum idem, ita claram evincit contradictionem, ut a nullo vere enuntiari valeat ; sed simul affirmare unitatem, et pluralitatem in divinis, est affirmatio, et negatio eiusdem de eodem secundum idem : ergo non oportet catholicum aeternam Trinitatem in summa unitate affirmare. Minor probatur : unitas est carentia multitudinis, sicut multitudo unitatis negatio ; sed forma, et negatio contradictorie opponuntur : ergo simul affirmare unitatem, et Trinitatem in divinis, est affirmatio, et negatio eiusdem de eodem secundum idem ; ac proinde aperta, et formalis contradictio, quae a nullo enuntiari valet.

 

  1. Respondetur ex ipso Seraphico Doctore negando minorem. Et ad probationem maioris suppositum, nempe, unitatem formaliter consistere in multitudinis negatione, sicut et multitudinem in unitatis carentia, ut communiter habetur ex Metaphysicis, super quod modo immorari non licet. Caeterum unitas, et Trinitas in divinis nullam probant contradictionem, eo quod non sit affirmatio, et negatio eiusdem de eodem secundum idem. Et quidem, cum sit unitas in essentia, et Trinitas in personis ; ideoque affirmatio unitatis, et Trinitatis in divinis operata a catholicis, immunis ab omni contradictione censetur. Et haec pro prima distinctionis parte sufficiant.

 

  1. Pro secundae vero partis textus clara explanatione, haec ponitur conclusio : Nullus catholicus de distinctione divinarum personarum ullatenus dubitare valet. Probatur : in illo nullus catholicus debet propter materiae arduitatem dubitare, in quo videt omnes doctores catholicos unanimiter concordare ; sed omnes doctores, catholici pia fide tenent, et unanimiter fatentur divinarum personarum distinctionem : igitur nullus catholicus debet de divinarum personarum distinctione dubitare. Hic discursus proculdubio subsistit. Maiorem et Minorem ponit Magister in secundo huius distinctionis capite : igitur conclusio tenet.

 

  1. Sed dices : distinctio inter divinas personas oritur ex diverso earum procedendi modo ; sed plures catholici dubitant de diverso divinarum personarum procedendi modo : ergo ex catholicis plures de divinarum personarum distinctione dubitare poterunt. Maior est evidens. Minor probatur : plerique ex catholicis doctoribus, utpote, Ochamus, Durandus, Perez Lopez, et alii sustinent, processiones divinas fore immediate per naturam divinam. Alii vero illas passim : per intellectum, et voluntatem statuunt : ergo de diverso divinarum personarum procedendi modo, plures ex catholicis haesitant, necnon de illarum distinctione, quatenus in ipsarum processione omnino fundata.

 

  1. Respondetur negando consequentiam. Nam etsi catholici plures de diverso divinarum personarum procedendi modo haesitent, ut recte probat instantia, tamen de existentia processionum divinarum personarum nullus ex catholicis ambigit. Aliud enim est dubitare de modo procedendi, et aliud de processionibus ipsis dubitare. Primum satis receptum est inter catholicos doctores. Non secundum. Cum ergo non sit permissum, de existentia processionum divinarum personarum dubitare ; nec de earum distinctione in ipsis fundata licebit inter catholicos haesitare. Et haec de secunda distinctionis parte dicta sint satis.

 

  1. Pro tertia tandem distinctionis parte, haec statuitur thesis : Indubitatum est quemlibet catholicum pluralitatem divinarum personarum, et divinae essentiae unitatem auctoritatibus veteris, ac novae legis posse comprobare. Cuius firma ac catholica veritas fere innumeris utriusque testamenti argumentis ostenditur, quae in distinctionis littera clarent. Quamobrem unum, aut aliud producere hic solum nostri muneris erit, quorum alia unitatem Dei, alia pluralitatem divinarum personarum testantur.

 

  1. Probatur primo ex Genes. cap. I : Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram. In hoc quod dicit faciamus, pluraliter, ostenditur personarum pluralitas. Per hoc autem quod dicit imagimem, singulariter demonstratur unitas essentiae. Et idcirco Pater Aeternus dixit (loquendo cum Filio, et Spiritu Sancto) faciamus ad nostram, et non facio ad meam. Similiter imaginem, et similitudinem, et non imagines, et similitudines, ad hoc ut ostenderetur pluralitas personarum, et unitas essentiae divinae : ergo ex veteri testamento, personarum distinctio, et essentiae divinae unitas, a quolibet catholico satis comprobari valent.

 

  1. Iam accedit Divi Augustini irrefragabile testimonium lib. de fide ad Petrum, cap. 1 rem omnem exambiens : Cum enim in singulari numero dicit imaginem, ostendit unam maturam esse, ad cuius imaginem homo fieret. Cum vero dicit pluraliter nostram, ostendit eundem Deum ad cuius imaginem homo fiebat, non esse personam. Si enim in illa una natura Patris, et Filii, et Spiritus Sancti una esset persoma, non diceretur ad imaginem nostram, sed ad imaginem meam : Nec dixisset, faciamus, sed faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent intelligendae, vel credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem nostram, sed ad imagines nostras. Una enim imago trium naturarum inaequalium esse non posset. Sed dum ad unam imaginem unius Dei homo factus dicitur, una Sancta Trinitatis essentialiter divinitas intimatur.

 

  1. Secundo, idipsum pariformiter comprobat Magister auctoritatibus novae legis, quae affatim apparent in textu. Dicitur enim Matth. cap. ult. : Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomime Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ubi Christus Dominus dixit, in nomime, et non in nominibus, ut ostenderet nobis unitatem essentiae divinae. Insuper dixit, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ut demonstraret nobis distinctionem, et pluralitatem personarum : ergo.

 

  1. Tertio, in Epist. Canon. Ioannis haec veritas habetur : Tres sunt, qui testimonium dant in Caelo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : Et hi tres unum sunt. Rursum, Apostolus ad Galat. cap. 4. aperte Trinitatem distinguit, dicens : Amisit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Demum ex ipso ad Rom. 11 : Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omniae ipsi gloria: ergo pluralitatem divinarum personarum, essentiaeque divinae unitatem, tum ex veteris, tum ex novae legis auctoritatibus quilibet catholicus comprobare poterit.

 

  1. Sed oppones ex Psalm. LXXXV : Tu es Deus solus. Et ex illo, quod canit Ecclesia : Tu solus Sanctus, Tu solus Dominus, etc. ; ergo ex iis, aliisque sacrae Paginae testimoniis videtur, quod in divinis admitti debeat solitudo : ergo aeque sacra Scriptura suffragatur tam neganti, quam affirmanti divinarum personarum pluralitatem.

 

  1. Respondetur, quod in his, et aliis similibus locis non negatur personarum pluralitas, sed deorum multiplicitas, quemadmodum idolatrae, plures esse essentialiter deos affirmabant. Ideo enim innuit sacer textus : Tu es Deus solus. Ex quo apparet error Socratis constituentis unum Deum principalem, et alios minus principales, ut refert Seneca lib. de Natural. Quaest. Et haec de tertia, et ultima parte huius distinctionis sufficiant.

 

 

QUAESTIONES

 

  1. Quaestio 1. An mysterium SS. Trinitatis, seclusa revelatione, sit naturaliter demonstrabile ?

24.

25.

  1. Quaestio 2. An supposita revelatione possit mysterium Trinitatis ex principiis naturalibus demonstrari ?

27.

28.

  1. Quaestio 3. An unitas, et pluralitas in divinis recte cohaereant ?

30.

31.

  1. Quaestio 4. An et quomodo essentia divina et relationes distinguantur ?

33.

34.

  1. Quaestio 5. An inter divinas personas verus, et realis ordo originis detur ?

36.

37.

  1. Quaestio 6. An et cur processio Filii sit generatio ; secus Spiritus Sancti processio ?

39.

40.

  1. Quaestio 7. An mysterium Trinitatis sit supra aut contra rationem naturalem ?
  2. Quaestio 8. An Christus D. sit verus Filius Immaculatae Virginis Matris ?