Distinctio XLVIII — Livre I — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre I
DISTINCTIO XLVIII
Quaeritur utrum homo possit conformare voluntatem suam voluntati divinae ;
et si potest,
utrum quilibet homo teneatur ;
et quam voluntatem tenetur conformare et cui voluntati divinae, an beneplaciti, an signi ;
et quomodo tenetur conformare ;
et hoc est,
quid sit conformare et postea qua lege tenetur conformare.
Deinde sunt quaestiones de casibus circa hoc.
I
1. Circa primum sic obicitur :
55 Is., 9 :
sed maxime distant caeli et terra secundum situm ;
ergo secundum ordinem maxime distant voluntas Dei et voluntas hominis.
Hoc enim est distare secundum ordinem in spiritualibus,
quod est distare secundum situm in corporalibus.
2. Item,
super :
Glossa :
sed Deus et homo distant maxime in ordine,
quoniam Deus est principium creaturarum et homo est finis earum ;
sed non finis extra sed intra ;
et ita ut primum :
non potest voluntas hominis conformari voluntati divinae.
[Respondeo]
Dicendum quod illud Isaiae dicitur secundum voluntates et cogitationes hominis mali,
quae distant in quantum malae sunt ;
59 Is., 2 :
Haec autem distantia non semper est in volitis,
quoniam mali voluntas aliquando vult quod Deus vult,
sed in modo volendi et fine.
Simpliciter autem distat secundum substantiam voluntas hominis a voluntate Dei,
quoniam voluntas Dei est sua substantia,
et voluntas hominis est actus incidens.
Licet ergo maxime distent malae voluntates hominis a bona voluntate Dei quoad formam,
et bona voluntas hominis a bona voluntate Dei quoad substantiam,
tamen bona voluntas hominis potest conformari voluntati Dei in fine, in volito, in forma, proportionaliter dicta,
nam caritas in nobis habitus est et non substantia ;
in Deo autem est substantia.
II
Item, circa secundum.
Quod non, videtur :
1. Nullus tenetur ad impossibile ;
sed impossibile est confirmatos in malo conformari voluntati divinae.
2. Praeterea,
videtur quod mali peccent continue ex quo non conformant,
cum conformare tenentur,
et sic quandocumque quis peccaret, duobus peccatis peccaret.
3. Item,
cum tenetur adimplere praeceptum,
videtur quod teneatur conformare voluntatem suam divinae.
Adhuc, 13 Rom., 10 :
et ita tenetur diligere ex caritate,
et ita tenetur ad legis plenitudinem,
et ita ad conformitatem : aliter non esset impletio legis.
III
Item,
quid sit conformare voluntatem suam divinae.
1. Si idem est quod velle quod Deus vult,
tunc aliqui mali conformant.
Si idem est quod velle quodcumque Deus vult,
tunc nullus conformat.
Si velle quod scit Deum velle,
tunc non meretur Beata Virgo non volendo passionem Christi,
eo quod voluit ipsum non pati.
2. Super :
Glossa :
et ita conformare est velle quod Deus vult te velle.
3. Item,
ibidem dicitur :
et ita ut primum.
4. Item,
videtur quod conformare sit velle quod Deus vult.
In Psalmo :
Glossa :
Non adhaesit mihi cor pravum.
Cor tortum habet, qui non vult quod Deus vult,
et ita velle quod Deus vult, est cordis recti
et cor rectum in quantum huiusmodi conformat etc.,
et ita conformare est velle etc.
[Respondeo]
Dicendum quod est plena conformitas et non plena.
Prima est velle quod Deus vult
et ad quod vult
et ut vult
et quod Deus vult ipsum velle.
Et sic tanguntur quatuor causae.
Haec conformitas est in substantiis glorificatis,
ut animabus sanctis et angelis.
Velle autem quod vult et ut vult, et non semper ad quod vult,
est hominis exsistentis in caritate secundum rationem.
Velle autem quod vult et ad quod vult, sed non ut vult,
est creaturae rationalis possibilis ad gratiam, licet nondum habeat.
Velle autem quod vult Deus ipsum velle,
haec est prima conformitas,
et haec est secundum actum uniuscuiusque potentiae in bono homine.
Unde Beata Virgo conformavit se voluntati divinae in dolore pro passione :
voluit enim Deus ipsam dolere ex pietate.
Et sic patet
quod quaedam est conformitas cum quod Deus vult et ut vult, aliquis vult ;
alia est cum vult quod Deus vult ipsum velle.
Non autem sufficit ad conformitatem velle quod Deus vult,
quoniam haec est tantum in volito.
Nec conceditur
quod mali homines conformant suam voluntatem divinae voluntati.
[Resp. ad obiecta]
Per haec possunt solvi quae in diversis Glossis dicuntur.
Unde quaedam respiciunt conformitatem in volito et fine,
quaedam in volito et forma,
et quaedam ipsum motivum.
Dicendum itaque
quod uno modo non quilibet tenetur ad conformitatem quae est in forma,
quoniam non tenetur quilibet ad habendum caritatem,
quoniam in ipso non est gratia, sed in voluntate dantis ;
tenetur tamen, habita gratia, conformare.
Sed dupliciter dicitur conformare,
quoniam sunt praecepta affirmativa et prohibitiva.
Ad praecepta affirmativa,
licet semper teneamur, non tamen ad semper ;
sed in prohibitivis utroque modo tenemur.
Cum ergo conformitas consistit in volendo quod Deus vult et in nolendo quod Deus non vult,
planum est aliter esse inconformitatem in affirmativis et prohibitivis.
ad III.4. Item,
conformare uno modo est velle quod Deus vult ipsum esse velle,
licet non idem velit quod Deus ;
et secundum hoc tenemur ad conformitatem voluntati divinae,
non tantum secundum rationem, sed etiam secundum vim inferiorem.
ad II.1. Ad obiectum,
quod nullus tenetur ad impossibile,
dicendum quod obstinati,
licet prius tenerentur ad conformitatem, modo non tenentur.
Unde diabolus non tenetur ad conformitatem ;
sed quoniam non conformavit cum potuit,
ex hoc tenetur ad poenam,
nam aliter ex suo peccato reportaret commodum,
si per peccatum a tentione solveretur.
ad II.2. Ad aliud obiectum,
quod mali continue peccant eo quod omittunt,
dicendum est quod non.
In affirmativis enim praeceptis, licet semper teneatur homo, non tamen ad semper ;
ut tenetur ad diligendum cum habet caritatem, et pro loco et tempore.
Similiter ille qui est in peccato tenetur ad conformitatem
cum habet caritatem et cum cogitat de Dei voluntate.
Peccat tamen ille cum cogitat se esse in peccato et in hoc suam voluntatem difformem esse,
in eo quod non habilitat se ad receptionem formae,
ut sic posset conformari.
Neque ille qui cadit in peccatum duplici peccato peccat,
verbi gratia in eo quod fornicatur et in eo quod non conformat.
Unum enim illorum est consequens ad alterum ;
nam propter hoc quod fornicatur,
subtrahitur sibi gratia, et ita forma,
et ita non conformat se.
