Distinctio XLVII — Livre I — Alexandre de Halès
Alexandre de Halès - Livre I
DISTINCTIO XLVII
-
Voluntas quippe semper Dei ;
super
Sciendum quod nostra voluntas
aliquando est ut efficiens sub efficiente, ut in bonis ;
aliquando materialis, quando elicitur bonum ex malis quae agimus :
et ideo dicitur de nobis,
quoniam non cooperamur ad illud bonum.
Unde supra dicitur :
Deus vult quod mala fiant, sed non quod aliquis faciat ;
et primum respicit « de », secundum « a ».
- Super
tamquam bonus.
1 (2). Contra.
28 Is., 21 :
et 26 eiusdem, 21 :
et ita non utitur malis ad damnationem.
Unde Ioannes Damascenus :
2 (2). Item,
quaeratur quare misericordia dicitur proprius locus Dei et non iustitia,
cum ipse sit summa iustitia sicut summa misericordia.
[Respondeo]
ad 1 (2). Ad primum dicendum quod,
cum dicitur :
utitur malis ad damnationem,
per praepositionem notatur terminus, sed non finis,
quoniam malorum non est finis, sed terminus.
Ideo dixit Ioannes Damascenus
quod
Sed quod hic dicit : « utitur malis ad eorum damnationem »,
intelligitur de termino et non de fine.
ad 2 (2). Ad aliud dicendum
quod misericordia dicitur proprius locus Dei,
quoniam ad complendum opus misericordiae non requiritur aliquid praeter voluntatem beneplaciti ;
sed ad opus iustitiae complendum in poenis requiritur,
praeter Dei iustitiam, quae ipse est,
congruentia demeritorum.
- Super :
Hoc ipso quod contra eius voluntatem.
Gregorius, in Moralibus :
Cuius voluntati nec illa obsistunt,
quae contra eius voluntatem fieri videntur.
- Super
non fiat praeter eius voluntatem.
Contra :
Supra, distinctione proxima, cap. llli qui dicunt :
sed fieri Deo nolente, hoc est fieri contra eius voluntatem ;
et fieri sine eo, est fieri praeter eius voluntatem.
Dicendum quod malum fit contra voluntatem praecepti vel consilii,
et non fit praeter Dei voluntatem permittentem.
Superius autem dictum sic intelligitur :
malum non fit contra voluntatem beneplaciti,
fit tamen sine ipso, id est ipso nolente fieri.
Dicendum ad primum quod voluntas Dei dicitur beneplaciti, et sic bene sequitur ;
aut voluntas signi, et sic non sequitur.
Dico autem voluntatem signi voluntatem praecepti aut consilii.
-
Verum ut supra diximus ;
super :
Quaeritur quare aliquid potest fieri contra praeceptum vel consilium vel prohibitionem,
et non contra alia signa.
Dicendum quod ista tria respiciunt rem ut est in fieri vel non fieri ;
reliqua vero duo respiciunt rem prout est in esse,
nam permissio respicit malum exsistens,
impletio respicit bonum exsistens.
Quia vero res,
dum est in fieri, potest non esse,
et dum est in possibilitate fiendi vel non fiendi,
ideo possunt aliqua fieri contra illa ;
et quoniam res exsistens non potest esse quin fuerit exsistens,
ideo contra illa duo nihil potest fieri.
- Adhuc, qualiter convenit ratio signi illis quinque ?
1 (6). Dicitur enim signum
quod
Sed quod prohibitio non sit signum voluntatis,
videtur, quoniam qui prohibet aliquid,
non vult illud fieri, sed eius oppositum.
Similiter nec permissio circa malum,
non est signum voluntatis divinae circa illud.
2 (6). Adhuc, cum sint, diversa signa, numquid habent idem signatum aut diversa ?
[Resp. ad obiecta]
ad 1 (6). Dicendum ad primum
quod dicuntur signa secundum praedictam rationem,
sed sensus ibi non appellatur tantum vis exterior,
sed interior, qui intellectus dicitur.
Haec autem dicuntur signa ratione cointellectorum in creaturis,
quae indicant aliquod esse volitum voluntate beneplaciti,
in quo volito, sicut in effectu,
Dei voluntas aeterna, quae est eius causa, indicatur ;
et ita per medium sunt signa voluntatis beneplaciti.
Et non accipitur ibi praeceptio pro voluntate praecipiente, sed pro re praecepta,
et prohibitio pro re prohibita.
Haec enim cum fiunt vel non fiunt aut in quantum praecipiuntur,
Dei voluntatem indicant.
ad 1/2 (6). Ad obiecta dicendum
quod permissio et prohibitio non indicant voluntatem circa illud, sed circa eius oppositum,
vel circa aliquid consequens ipsum, quod elicitur ex malo perpetrato.
Verbi gratia,
mali persequuntur bonos,
per quod boni fiunt patientiores et in tribulationibus constantiores.
Unde vult Deus non ipsum persequi,
sed constantiam quae ex ipso elicitur.
ad 2 (6). Ad aliud dicendum quod accipitur voluntas aut pro eo quo vult aut pro ipso volito.
Si primum, tunc idem est signatum per haec quinque signa.
Si secundum, tunc non est idem ;
nam aliud est quod placet Deo in consiliis, aliud in praeceptis, aliud in permissis.
- Super :
Ipsius namque permissione.
Aliquid dicitur permitti tripliciter.
Nam uno modo non puniri ;
sic Moyses permisit libellum repudii, 24 Deut., 1.
Et dicitur privative prohiberi, sicut Glossa super
Glossa :
unde non prohibet primum motum, sed consensum.
Dicitur indulgeri : 1 Cor. 7, 9, permittit virgines nubere, si non possint continere.
Praeter modos istos dicitur non impediri cum possit.
Sic nihil fit contra Dei permissionem.
- Item,
quaeritur utrum idem possit esse praeceptum et permissum.
Videtur quod non,
quoniam praeceptum bonum et permissum malum in quantum huiusmodi.
Sed contra, super illud Psalmi :
Glossa :
Dicendum ad hoc
quod
secundum aliud fuit praeceptio, secundum aliud permissio ;
vel quibusdam praeceptio, quibusdam vero permissio :
quoniam praecepit [bonis ut asportarent] ;
cupidis ut asportarent non praecepit, sed permisit ;
et ita qualitas facti fuit in permissione et factum in praeceptione.
- Super
quia praeter eam fiunt.
1 (9). Quaestio est,
cum dicitur « Deus permittit hoc fieri »,
haec dictio « permittit » praedicat essentiam divinam, connotando effectum in creatura ;
similiter cum dicitur « vult voluntate beneplaciti ».
Unde,
sicut est sua voluntas,
sic sua permissio est Deus ;
et ita,
si sit praeter voluntatem beneplaciti,
et si praeter permissionem, et si contra.
2 (9). Adhuc,
si hoc verbum « permittit » dicit essentiam connotando effectum in creatura,
sicut « vult » beneplaciti, qua ratione permissio dicitur signum voluntatis beneplaciti, eadem ratione e converso.
[Respondeo]
ad 1 (9). Dicendum ad primum
quod, cum dicitur « permissio »,
notari potest prout est in permittente vel in permisso.
Et quod hic dicitur « praeter eius permissionem »,
non negatur quin ipse sit permissio actio,
sed is est sensus :
voluntas beneplaciti dicit Deum,
non ponendo aliquid praeter ipsum ad hoc ut res sit.
Permissio autem et alia signa ponunt aliquid ;
nam permissio ponit voluntatem male agentem.
Et ita,
cum dicitur : « permissio non est ipse »,
intelligitur sine alicuius additione, quomodo voluntas beneplaciti est divina essentia nullo addito.
ad 2 (9). Ad aliud dicendum est
quod permissio dicitur esse signum voluntatis beneplaciti,
non ratione divinae essentiae quam supponit,
sed ratione connotati, quod est signum voluntatis beneplaciti.
-
Ex praedictis liquet ;
super :
Praecepit immolare et noluit quod praecepit : fuit duplex ergo.
Quod noluit, videtur, quoniam praeceptum revocavit.
Dicunt quidam quod est praeceptum probationis et exsecutionis.
Unum respicit voluntatem et alterum respicit opus ;
voluit ergo quod praecepit, non ut fieret,
sed ut facere vellet.
Contra : Deus novit eius voluntatem.
Dicendum quod non praecepit ut ipse sciret voluntatem,
sed ut eius manifestaret obedientiam, ad sui et aliorum utilitatem.
Unde Glossa :
- Adhuc, aut tenebatur immolare, aut non.
Quod sic, videtur,
quoniam tenebatur exsequi formam praecepti.
Quod non, videtur,
quoniam contra ius naturae est innocentem interficere.
Unde videtur quod debuit credere hoc esse praeceptum a malo angelo ;
vel, si certum erat quod Dominus praecepit,
figurative esset intelligendum et non ad litteram,
cum ei Dominus dixisset de eodem filio :
Dicendum quod non erat forma praecepti quod immolaret,
sed quod offerret in holocaustum ;
et hoc implevit, et illud non.
12.
1 (12). Item,
contra summam Dei bonitatem est ut mortalia peccata fierent :
qualiter ergo 1 Osee, 2, praecepit fornicationem,
cum 23 Deut., 17, sit prohibitum,
quoniam
2 (12). Similiter,
qualiter praecepit immolationem, in qua homicidium intelligitur,
cum prohibuerit illud, 5 Deut., 17 :
Nec hoc solvit,
quoniam hoc fuit ante Legem datam,
quoniam non tantum est contra ius scriptum, sed contra ius naturale.
3 (12). Item,
si licitum esset interficere,
et in hoc mereretur si immolasset ex praecepto Domini,
sicut boni inter Israelitas merebantur asportando vasa ab Aegyptiis ;
quod tamen si sua auctoritate fecissent, peccassent.
[Respondeo]
ad 1 (12). Dicendum quod non praecepit fornicationem,
sed fornicariam in matrimonium copulare ;
per quam intelligitur ecclesia Gentium copulata Christo,
quae prius fuit copulata idolis.
ad 2 (12). Similiter non praecepit interfectionem,
sed oblationem in holocaustum, quod voluntatis est.
ad 3 (12). Ad aliud dicendum quod secus est de asportatione vasorum et homicidio.
Nam res quae erant Aegyptiorum,
cum eorum erant ex dispensatione Domini superioris,
poterant ex eadem dispensatione transferri in dominium Iudaeorum,
et non esset aliquod malum in genere.
Licet autem homo totaliter sit subiectus,
nihilominus est malum in genere interficere nec potest non esse malum in genere.
Et nihilominus [potest] ex mandato iudicis interfici maleficus zelo iustitiae, non vindictae,
sicut 25 Num., 8, de Moysi et Phinees qui transfixit etc.,
et 32 Ex., 25-29, ubi interfecit adorantes vitulum conflatilem.
